Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

EDd, quo fuistis tum, tum gignebamini,' colluxta.

Qui mutari volunt coelum, sed ob distantiam a nobis mutationes non deprehendi, tantisper hoc cessent asserere, donec propius in coelos admissi mutationes certius deprehenderint.. inceramus jam, quid Coelum moveat, quid tanti corporis molem impellat, quid sit illa valentius, quid tantam rem ipso in motu fulticiat. Magni animi res est, rerum naturae lat

bras recludere, nec contentum exteriori conspectu, introspicere in superioris mundi secreta. Illud ante omnia dicendum , opiniones Veterum rudes esse & minus exactas. A Deo proxime moveri, illum per magnos artus diffusum hanc molem agitare, non est quod dic mus. Ex quo enim ab augustissimo Creationis

opere cessavit, famulari naturae naturam vo-Iuit, & ea exequi causas secundas, quae imp ravit semel. Plato, cujus modo memini, ab ima mundi impelli orbes perperam autumat. Quod enim quaeso illud animae genus e quod nec nutrit, nec auget, nec sentit, nec a petit , quod nec intelligere facit coelum, nec velle. Aristotelis placitum est; coelos ab Ampelis, sive intelligentiis, ut Vocat, rotari. Nec tamen ex ipQ Aristotele liquet, an intelligemtiam Deum faciat, an ab eadem distinguat. Si Deum esse vult, minus decor E Deum coelesti rotae instar Ixionis alligat. Si mentes suas a priamo motore alias esse Vult, cur, quem in aliis rebus motum perficit vis insertor , non perficiat in coelo cur, si a se moveri deorsum potest lapis, & moveri semper, si,quo tendat,h beret semper, non possit i se moveri in orbem coelum Ego virtutem a Creatore coelo indi tam arbitror, quae diu a per orbem Vehemen

tissimi

172쪽

ADMIRANDIS. I s

tissimi dc maximi impetus causa est. sive nat ram illam appellare, sive formam, sive principium internum libeat. Et sicuti gravitas levitasque corpora velocius movent, quo sunt majora . ita dc vis movens coelum in grandi densoque corpore compacta , illud vertit dctorquet velocius. Haec ipsa vis spaciosissima lacunaria sustinet, ut nec adduci se unquam, nec diduci patiantur, nec altius levari, nec deprimi. Solent artifices magni corporis pondera retinaculis extrinsecus suspendere, ne cadant,

aut fulcris, ne subsidant, subtus fulcire. nihil hic ejusinodi. Pendent in magno inani grandes structurae. nec quicquam silpra se habent, vel infra se, praeter Deum,qui ub1q; est. Neque enim illud dixerit quispiam, mundum desce dere per inane,sed non apparere, an cadat,quia cadit semper, ut in infinitum est spatiunt, per quod cadit. quod quidam ex Veteribus de te

ra dixerunt, cum rationem nullam invenirent, propter quam pondus in aere staret. Quare dc Poetarum fabulas rideo, qui axes aethereos ab Atlante portari fingunt. nec Empedocli accedo , qu2 Coelum grave esse ait, sed perpetuam vertiginem causam esse, quod non cadat. eo

modo, quo hydria aquis plena, dum in gyrum torquetur, aquam, etsi gravis illa sit, effundi prohibet. Minus solide philosophatur Agrigentinus, dum coelo pondus attribuit , nec explicat , quae sit illa vis , quae deorsum nitentem gravitatem tot seculis vicerit. Percellit animos nostros priscorum Architectura , quoties stupendos templorum sornices, pyramidum miracula , amphitheatrorum moles, palatiorum Protentas porticus, arcus, inausolea, dc in in dum provinciarum exstructas thermas , pon-

173쪽

tes ad haec , murosque intuemur.'at ludus haec sunt & jocus prae coelesti hac architectura. VLtruvius, & qui hunc praecessere, Agatarchus, Democritus , Ctesiphon, non audent in lubrico i& instabili loco fundamenta locare. si cogam tur , vel calcatis fundamenta carbonibus, vel ovium velleribus , vel taurinis tergoribus su sternunt. Deus noster in nihilo aedificat,& coelos nihilo fulcit, ut ejusdem sit & creantis laus

dc conservantis.& moderantis coelos dc librantis. Non audet Vitruvius fornices extendere sine verticillis, & columnis, non pontes stemnere sine sublicibus, non muros attollere , sine tibicine. Deus audet. &immensos coelorum complexus sine trabibus , sine columnis, sine tibicine expandit. Vitruvius sine arena, calce, carmento nihil molitur. Deus sine calce ferr minas sine caemento glutinat, sine arena aedificat. Vitruvius sacris aedibus margines, proiecturas, crepidines, circuitiones addi vult. Deus nullas. Illius opus aut Doricum est, aut Ionti lcum, aut Corinthiacum , aut Tuscaninn. Dei nullum horum. Et tamen nullum majus , nul- llum pulchrius, nullum stabilius. Vbi a notama , perpendiculo , amussi destituitur archite eius , inclinat paries, & caduco operi dissidit ipse artifex. Noster saber instrumenti omnis

impatiens est,& tunc aedificat certius, cum sine adminiculis aedificat. Fabricat automata limmana industria, cum ad summum perVenit. quae tamen ad coeli exemplum perpetuo moveri nesciunt. Et si sorte Archimedes aliquis in

fragili vitro coelos exhibuit, in quibus annos, mensesque metitus suit simulatus Signifer, non tamen perpetuus esse potuit motua vitrei de non perpetui c9Sori3.

174쪽

ADMIRANDI S. 1 7

Cnod si curiosus coelastiuin spectator , propius domicilii hujus ordinem dispositionemque intueri velit, argumenta divinitatis nullibi

non reperiet. Quamvis enim illa mundi co Versione nihil sit citatius , tamen obnituntur adversis motibus orbes alii,& oblique vadunt, ut singulis terrae partibus Deum ostendant. Fe-- runtur omnes motu aequabili. quisque suo.

Nullus hae sitat, nec dat suspicionem objectae

praeter solitum morae. Et licet errare nonnulli dicantur, in errore tamen constantia est dc ordo summus. non eunt, nisi qua debent. nec e rant , nisi cum ratione. non est expers rectoris coelum, ut temeritate ferri & sortuito volvi

debeat. Adest cunctis mundi partibus divina. majestas , flectitque & moderatur suam fabricam, qua nihil formosius, nihil dispositius, ni-.hil constantius. Quae pro despectis habet natura, in infima Vnrversi, hoc est, centrum detr sit, terram puta dc aquam. Aerem ignemque majoris efficaciae res situ posuit dign1ore: At coelum, uti excellentioris substantiae, in suprema mundi parte loco illustri posuit. In aulis sui sunt Principibus successus dc diverticula. In coelo habent Planetae domos suas , habent:

circulos, in quos secedunt. Non morantur per petuo in una regni parte reges. ad plures accedunt , quia omnibus imperant. Nec Planetae eandem coeli partem tenent. jam Boreales sunt, .

jam Australes,jam apogaei, iam perigaei. Cum populo se ostendunt Imperatores, aliis atque aliis consiliariis stipati incedunt. Ad eundem modum sidera, nunc sideribus aliis opponi,

nunc supponi, nunc cum I e, nunc cum Saturno, Sole, aliisque congredi, nunc retrogre

175쪽

stant Iovem sua sidera,& veluti domino, fammiantur Medicet ignes. Hunc praecedit patrio iure Saturnus. Tertius est hominum generi horribilis Mars. Tum media fere regione incedit Sol, reliquorum luminum moderator, mens mundi & temperatio, tanta magnitudine, ut cuncta sua luce lustret & compleat. hunc ut comites sequuntur Veneris alter, alter Me

curii fulgor. In infimo orbe Luna radiis Solis

accensa convertitur. Vidit Roma sedentis in Amphitheatris S. P. Q R. nos in altius the trum intenti, quot lumina , tot veluti Deos de numina coelestia adspectamus. quorum singula suis vacant ministeriis, uuius rectoris jussu, sine

murmure.

Philosophorum alii unum corpus coeleste &continuum esse asserunt, & per ejus campos ac latifundia vagari sidera , citius, Ocyus, more avium aera sulcantium : alii stare in suis orbibus stellas, tanquam fixum & immobilem p pulum , nec nisi corporum suorum motu rapi, uti clavi rotae infixi. ex qua demonstratione natus orbium numerus, & distincta Planet rum ab octavo orbe habitacula. Nullius me nunc sententiae hostem profiteor. sed quamcunque amplecti lubebit, locus erit miraculo. Ex priorum mente , supendus stellarum exercitus, velut in aciem dispositus, incedit, suam quaeque stationem serVat, nec a semel constitvita linea unquam deflectit. Quibus minus vice conficiendum, quales sunt, quae polos proxime

circumeunt, tardius festinant: quibus plus, V locius. quarum vero iter per aequinoctia maximum est, currunt velocissime: tali motus libramento , Ut eodem omneS tempore, ab e

dem progressi termino, ad eundem eodem in

mento

176쪽

ADMIRANDIS. I '

mento revertantur. horrent propius accedere. horrent recedere. religio est turbare ordines

fixos & constitutos seinet. dicas, stire singulas, qua eundum sit, & filo legere longa vestigia. Si qua major altera,non studet praeveItere minorem. nec minori cum mediocri certamen est. nihil injuria alterius agunt. suas quaeque operas pulcherrime obit. Lucent, currunt,

citra aemulationem, & illae quae ad Plaustrum damnatae sunt, dc quae in Tauri fronte vel generose Leonis tergore praefulgent. Saepe illud Inecum cogito, si Europam omnem, si Asiam,si Africam & Americam in pilas torqueret Deus, dc per aerem supra vertices nostros rapidistimo impetu rotaret, prodigiosum fore tanti laborisseectaculum. At in coelo dum rotantur sidera, pilae rotantur, quae magnitudine terram omnem dc maria superant. Volvuntur autem millena aliquot corpora, spaciis majoribus, quam ipsa sunt, distreta. Volvuntur, nec impingunt, nec Colliduntur,nec quiescunt,nec fatigantur. Proh Deum immortalem , quantus in Superis laboresti In octo hic ,extra tumultus vol1tantium si- . derum,inter muscarum & culicum susurros habitamus. In coelo non unus mundus, sed mundo majora corpora mundi S Occursant. Cum e

plosam h bellica machina glandem ferri juxta

nos sentimus , cohorrescimus toti dc humi sternimur. Quid futurum putatis , A. O. si vos in Coelo positos modo praetervolaret Sol, centuplo tellure major , modo latus raderet niln-bosi Orionis grandis pila, modo capiti instat et

Iovis immane corpus, modo praeterVchereutur Castoris & Pollucis horrendae moles,quae momento omnes per miliarium ruunt multa iniulia' Haec cum tacitus domi meditor, rapior ex-

177쪽

. tra me , & ad admirationem divinar sapientiae juxta ac potentiae totus stupeo & lapis sum. Quod si ipsos coelorum orbes moveri dicamus, vehi una stellas, non Propriis motibus incutari , bone Deus, quam iminensae magnitudianis corpora circumagi cogitabimus , Quae sine injuria alterius praetervolant, & circa diversis axes circuinacta, suis quaeque itineribus, dispa- .ri licet impetu , non confuse , non tumultuose eunt, sed constantibus impulsa causis , desinitis temporibus, curriculum absolvunt. Ascendunt Coeli partes, nec leves sunt; descendunt aliae, nec graves sunt. Et cum alia corpora a motu i incalescant dc inardescant, solum ab incendio immune est Coelum. Minus haec aestimamus, lob consuetudinem , quae rerum magnitudini admirationem subducit. Sunt tamen maxima l& genere humano dignissima spectacula.Qnan. ltum illud est , quod Sol totidem sere gradus, quot dies habet, & annum ambitu suo orditur & claudit: quod ad Solstitiorum puncta

progressus timeat ulterius ire , ac si receptui cuneret natura : quod subjectas terras non urat, sed caloris incremento, & decremento tempe- . xet aestus frigorisque ferociam : quod licet die- ii um noctiumque spacia inaequalia sint, omni- ibus tamen mortalibus ejusdem anni decursu sparem lucis ac tenebrarum mensurain imper- l tiat . ne de naturae invidia quisquam conqueratur. Luna , quia lucis propriae expers est , Soli

se prudenter obvertit, donec adverso adspe-

etu plenum lumen media sui parte imbibat. Crescit vicibus suis & decrescit, & vitae instabilis imaginem exhibet instabili luce. Eo- idem luimne tota orbatur, ne si sua luce glori, s

ti velit, Soli laudem suam praeripiat. Adspici- l

inus

178쪽

ADMIRANDIS. Isr

mus haec indies , sed quia ouotidiana sunt, aut quotannis accidunt, socordes transimus. Facere ad operis commendationem solent, Figura, Simplicitas, Facilitas, Magnificentia, Vsus, dc Securitas. quae omnia in coelo sumina. sunt,& eximia. Quid pulchrius ea figuras quae sola omnes alias figuras complexu continet, quae nihil asperitatis habet, nihil offensionis, nihil injustum angulis, nihil anfractibus, nihil eminens, nihil lacunosum , qua nulla continere, nulla moveri aptior. Simplicitatem coeli arguit partium similitudo, quae nullibi lard aliae 1uut, quam ubi stellis radiant. Cum Dianae Ephesiae templum , hoc est, si cum coelo compares, formicae vel curculionis domum, conderet neutilium superstitio , totam laborasse A siam perhibent, ducentis & viginti annis. haec de qua loquor domus, ab uno autore, momento, nullo labore condita , perfecta fuit, antequam inchoaretur , absolutaque sine progresu. Ma- nificentiam operis loquuntur magnitudo ejus, e qua dixi, & Pulchritudo dc delectatio. ad. Pulchritudinem faciunt lux & color oculorum deliciae & voluptas. Color illi, qualis sapphyri,cceruleus, sive is in ipso sit coelo stabilis permanensque, sive taparti instar, ex lucis aerisque perinistione natus, illustrissimo corpori obtendatur. Delectationem , praeter haec ipsa, adserunt, corporum coelestium multitudo, quantitatis,motusque diversitas. quaedam enim velociora secit natura, quaedam tardiora ; quadam trigesimo, quaedam duodecimo anno,quaedain intra annum sedein suam revisunt ; quadam Iumina majora, quaedam minora ; quaedam

scintillant, quaedam stabili lumine splendent . quaed conspicua sunt semper, quaedam, ut G ma

179쪽

major eorum sit reverentia, occultari ad tempus amant. Vsus vere coeli tantus, ut ab eo &vita dc conservatio de salus omnium omnis oriatur dc pendeat. Nec illud praetereundum, absque ullis Impensis conditam hanc machianam, quia ex nihilo, cujus nullum est pretium, condita est, sine auxiliis, quia praeter Deum nia

hil erat, sine instrumentis, quia haec ipsa condi

oportuit.

Reges Principesque, dum securitati sitae ci-

vivusque student, urbes moeniis vallisque cingunt, arces fossis , aggeribus, pluteis , loricis muniunt. Quae tamen omnia perrumpit labor furorque humanus. Deus noster sibi sutique cruvitatem condidit,armis inexpugnabilem, hosti inaccessam, Qto loci situ tutam, extra telorum omnimre jactuin positam quae ne ab homine expugnetur , omnes nos captivos tenet, ne uia' quam evadamus. ne ab externo insultu sibi metuat , omnia complectitur , nec extra se qui quam esse patitur. ne invidere illi aut male vel- . Ie quisquain velit, omnes tanquam bonefica parens alit dc fovet. Omnes nos intra se mori pervices adspicit, ne de ipso ullus triumphet. Omnium sepulchra circuitu suo continet,ut de nobis triumphare videri possit. Cuniculis adire nequit, quia elementa interposuit opifex . non velis aut classibus Occupari; quia negant nautae per aerem navigari posse: non exercitibus adiari, quia in altum nitendum esset gravibus: non turribus, non scalis conscendi, quia per nives, fulmina, tonitrua, ignes eundum: non dolis

circumveniri aut pactis decipi,quia sine legatis res suas agit. Qui Taetica scripsere, Vegetius, i Frontinus, AElianus, Polybius , quam studiose

monent, ut in acie ordinanda, alio loco veterani

180쪽

ADMIRANDI S. My

rani & Principes collocentur,alio circundati hcataphractis sagittarii, alio scutati, alio fundiatores , alio triarii. In coelo tot luminum ordines sine ordine disponi videmus,& cum primae magnitudinis stellis permisceri minores , stare Herculem,ubi micat Triangulus ι fulgere Booten, ubi radiat Corona: licere Eridanum, ubi intermicat lepus, intercursare velites & gregem; Pleiadas, Hyadas, nec ullibi ducis, anteis signani, tribum apparere proprias stationes. Causa est securitas. In acie possisimi habetur ratio , sive spacii inter singulos & singulorum turmas.Coelum podisinum spernit & faces suas constantibus quidem, non paribus intervallis , distinguit. Causa est securitas. Aciem ordinain turi adversum Solem timent, & ne mutata S lis statio exercitui noxia sit, eundem sempera tergo habere student. Coeli conditor ita diasposu1t Solem,ut lucere omnibus astris,sine noxa possit, sive a facie adspectent, sive ex oblis

quo intueantur, sive sequantur praecurrentem. Ambitus murorum veteres directos esse noluerunt , sed anfractibus sinuosos, ne ad ictus arietum essent expositi. in iisdem turres &circuitiones construxere, ut non solum a fronte , sed Jc a lateribus & tergo opprimi hostis posset. nihil hujuslinodi in coelo, quod licet rotundum sit , tamen quaVis sui parte rectum aE- paret , quia poliorcetica non metuit, nec vigi Iiis, circuitionibus, aut tesseris in summa seci ritate eget. Veruin,ne videar vobis poetica loqui,& in

gis venusta quam solida uti oratione,incipiainde natura Stellarum d1sserere , de quid hic stupendum sit, ingenue profiteri. Primum , quid stellae sint,fateor me ignorare: An partes coeli

SEARCH

MENU NAVIGATION