Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

18 DE RECEPTA

belli, obsidionis geminae comparabo faciem, ut praestet Auriaci Apinota fame expugnare u bem maluit, ob validius, quo defendebatur, praesidium. Auriacus ferro , ob praesidium minus validum. Spinotae Caesaris placuit instit

tum , qui idem sibi esse consilium in hostes dicere solebat, quod plerisque medicis contra corporum vitia, fame potius, quam ferro superandi. At Auriaco Domitii Corbulonis sententia placuit, qui dolabra , hoc est , operibus hostem vincendum esse dicebat. Qui Auriaco placuit modus, gloriosior fuit, quia cum viris pugnavit. Qui Spinotae, minus , quia cum sa- melicis potius stomachis, quam cum viris bellum gessit. Auriacum erexit vincendi aperto Marte fiducia. Spinotae desperatio vincendi hoc modo ,suasit cunctationem & moram. Ille audenti, hic timenti similior. illius obsidio m joris patientiae , hujus majoris animi & aud ciae fuit: Auriaci consilium minorum fuit impensarum,plurium funerum. Spinota majorum unpensarum, pauciorum funerum , unius i cruenta & vix ulla vel suorum vel hostium sanguine adspersa expeditio, alterius cruenta dcvere Martia. Auriacus festinandum sibi reb tur , ob metum hostis armati, & menses aesti VOS, aptos inserendo quaquaversum bello. Spia nota minus a mora sibi metuebat, ob hyemem& pluvios menses,ineptos ad inserendam vim.

Spinotae lenta suit obsidio,& obsidentibus in gis,quam obsessis taedium attulit. Auriaci su uari alacri utriusque partis milite, brevi perfecta. Illius dissicilis, ob brumam ad compo tandum ex longinquo dissicilem. Hujus distic, lior ob obsessos usque & acerrime pugnantes. Alter aut tem duravit,alter brumam,alter Capriis

212쪽

pricornum, alter Sirium: alter oportuno tempore exercitum eduxit, & castra posuit, alter importuno. ut unius obsidio magis generosae pertinaciae affinis fuerit, alterius magis subactae prudentiae. Regia castra incessimus nos frustra, cum firmata omnia operibus haberent. Foeder torum castra frustra incesserunt hostes, rudi adhuc & nondum perfecta munitione. Auriacus obsidione coepta & urbi institit Pa fronte &hosti a tergo. Spinotae nec cum urbe multum negotii fuit, quia pugnare cavit, nec cum hoste, quem non nisi sero habuit. Spinota urbem operibus bellieis pene invictam affixit. Auriacus novis ab hoste operibus ac munimentis auctam. Pro nobis militavere flumina, vallis circumducta; quae in istos usus convertere aut nescit aut neglexit sagax alias Itali industria. De Spinotae victoria desseratum usique in Hspania. alibi. De nostra bene speratum ubiq; & semper. Spinota potentissimi Regis totiusque --

cidentis opibus adjutus Vicit. Auriacus nostro, hoc est , benevolorum civium succo. Ille, ut tutam redderet obsidionem, auxiliares ex Ge mania copias advocare necesse habuit. Noster solito milite contentus, minore motu vicit. Italo Duci cum hoste clauso nec arma quatie

te res fuit. Batavo Duci cum clauso, sed pugnante. illi quasi cum imbelli urbe, huic cum

armata & bellicosissima. alteri cum pluribus praesidiariis , sed contra quam volebant, ociosis. alteri cum paucioribus , sed in pugnam paratis dc admissis. Nassovio patria sua obsidionem imperavit ut civi, respublica ut Duci. Spi- notae peregrina tellus, ut Duci, sed alienigenae; ut alter pietatis etiam motu , alter sola autoritate regia rem tantum aggressus fuisse credi possit.

213쪽

186 DE RECEP ΤΑ

possit. Obsidente Bredam Marchione, in err rem inducti sumus nos, vix posse exercitum per hyemem in castris sustentari, tanta commeatus habendi dissicultate. Obsidente Bredam Marchione altero in errorem inductus est Ca dinalis, non posse tanta celeritate cingi urbem, quin citius revocatis aliunde copiis impedire nostrorum conatus facile foret. Ambrosio obsidente , majus aliquid animo moliebatur Imperator noster, cujus successus non fuit in fatis. Frederico obsidente , Hispanum sua quoque spes fefellit. Ambrosius urbem cepit, conir verso belli titulo regiam. Fredericus recuperavit, justo titulo suam. Rege B redar vetus decus splendorque decessit, profugo cuve. At victae a Foederatis priscum aecus redd,

tur, reduce cive. ut alter victoriam collapsam restauraverit, alter integram deformaverit. alter populosam possessurus sit proped ein , altervastam possederit. Severini Princeps, post inducias , novi hic belli principium fecit. Auransii Princeps, si quid veri mens augurat, hujus urbis deditione novae paci praeludit. Dedita illi Breda praesidiariorum nobis reddita tria millia , novum belli robur. Dedita huic Breda, hosti redditus miles longa ac multiplici clade fractus ocattritus. Genuensis Dux , si sumptuum imm nem magnitudinem cum lucro conferas , plus Regi suo nocuit, quam profuit. Batavum Dux utilius bellum vestit, quia mitiore sumptu civitatem recepit suis magis utilem. Spinota urbe potitus fuit, frustra in suppetias conjurantibus quatuor regibus. Auriacus eandem recepit se stra conjurante tota domo Austriaca,tot Euro paris regnis, Asiatico adhaec, Africano, totoque Americano imperio subnixa. Isabellae gratula

214쪽

tum , ut Matri Castrorum , Principi gratulandum , ut Patri castrorum , Religiosae I sabellar acclamatum : Vna mulier fecit confusionem in domo Regis Nabuchodonosor , Celsi silinae IEmiliae acclamandum : Vna mulier vidit confusitonem D tam a marito in domo regis Hilaniarum. v nit in urbem lsabella religionis Catholicae instauratrix. Venit in urbem AuriacuS verae reformatorum religionis restitutor. Hi sipano post deditam urbem armorum quietem Imperavit aerarii inopia & exhaustae una in urbe Hispaniae. Foederatis, si non in aerariis, in civium adhuc liberalitate abunde est. Ignoscite, Auditores , si liberalem mihi vocem extorqueat Reip. amor. Actae olim,Senatu Varroni grati quod difficit limis temporibus de Repub. non desperasset. In eo tamen convenere , quod uterque Ducum rarae fortitudinis , constantiae, magna-hiivitatis , de scientiae militaris documenta orbi Universo obsidio quisque suo dederint:

uterque aequanimitate, continentia , mansuetudine erga suos , moderatione & clementia invictos laudabiles fuerint ἡ uterque post exantiatos maximos labores tu devorata belli taedia, voti compotes facti sint. In his convenire &discrepare cernas. Spinolae Bredam obsessuro Occurrebat, ea capta, Bergas ad Zomam aliaque propinqua loca facilius recuperari posse. Au. riaco obsessuro occurrebat, ea recepta facilius illa defendi posse. Deterrebat Spi notam

robur urbis praesidio dc opere munitae, nec non supportandi commeatus dissicultas. Ter, rebat, non deterrebat Auriacum & robur urbis & potentior hostium equitatus , Impe diendae circumvallationi. Fluctuabat diu Spi nota an G raviam esset obsessurus an Bredam. Flu-

215쪽

Fluctuavit Auriacus, an Bredae esset admoturus castra, an iturus alib. Bredam tentandam

censebat quidem sub vinola tribunm, quod Membius nullam vulnus Gubernatori nostro accidere posse dies itaret, cum eam urbem in oculis gereret. Eandem repetendam praeter alia censebant nostri, quod ea recepta nullum vulnus majus regio fratri accidere posset, quam si ea urbe per su rum negligentiam exueretur, cujus vi storiam tam grandi aere redemerat Rex. Qui victam ab Illustrissimo Marchione Bredam apta oratione

descripsit miracula plurima & prodigia speciose notat, quae durante Itali obsidione accidisse religiose miratur. Nobis, si ut illi, quicquid mirum, aut felicius infeliciusve li belli ducibus gestum pro miraculo habendum sit, non ditacile erit plurima hac nostra quociue obsidione annotare. Illud primum est, prudentissimos de rei bellicae peritissiinos exercitus Hilaniensis Duces, & regiarum provinciarum praeiades,non providisse urbi a milite & tormentario pulvere, ut defensioni suae, alias i icta, non suffecerit. cum vix ulla, praeter illam , hac tempostate obsidioni oportuna fuerit. Auget Vecordiam,quod eadem negligentia, dc Sylva Ducis di Trajectum ad Molam, validissimae in limitibus urbes, nobis accesserint. Secundum illud esto: Cardinalem Infantem , nova imperii fama, & virtutis tot proavorum aemulatioue accensuin, parato & instructo exercitu, nondum persecta circumvallatione , ad castra accessisse, cominus lustrasse, nihil animose, nihil insidiose, nihil hostiliter ausum. Tertium, Vexato per dierum noctiumque plurium Perpetuas v1gilias & motus exercitu nostro, abiisse improvidum & desperab dum hostem ; cum

illud

216쪽

illud agendo atterere & fatigare nostros, o sessos levare, obsidionem trahere in promptu haberet. Quartum est , amplissimam Brabantiam, sertilem omnis annonae Flandriam,vicinosque scecundissitnae Nasiae agros , non suffs' cisse hac tempestate alendo regis exercitui; cum obsidente Bredam Spinoia per longam brumam , regiis castris , copiosiori militi, majore adportandi incommodo , prospectum fuerit. Quintum: non majoribus animis Hispanum, hac rerum suarum desperatione, im

cubuisse. castellis arcibusque ad Mosae, Vah lis , Rseni ripam positis ; cum iis occupatis,

fluviis nostris imperare, exercitum traducere,& in intima provinciarum penetrare non fuerit difficile. Sextum est: ingentem Bredae jacturam, in qua vincenda opes Viresque omnes

impendit Hispania, paupere Ventoa & ii belli Ruraemonda compensari, & tam indignas vices si te impatientia ferre posse magnanimitatem Austriacam. Septimum: nec Bre dam obsidio liberatam, nec restitum Gallo.

Hinc Brabantiam apertam nobis ν hinc Gallo Hannoniae Artesiaeque campestria patuisse. cum , si militaribus credendum judiciis, aut majore vi impeti debuerint obsidentes, aut

grassantes impune Celtae. nunc distractis vibribus ostensum , quantis rebus ubique impar fuerit Hispanoruin magnitudo, potentia, animus. Octavulia: non potuisse Infantem, Re-. gis Ferdinandi cognatum , necessaria auxilia ab Istro impetrare,turbido hoc Brabantiae sta- tu , aut impetrata in obsidentes convertere ;quar obsessa nuper Sylva Ducis , praesto fuere Ocyus , dc graves Transsulanis. donum est rhaerente ad Boedam Foederatoru exercitu, non

217쪽

id potius consilii cepisse Cardinalem, Trajectum ad Mosam mutua obsidione preinendi, urbem Brabantiae limitaneam, quae Eburones nobis sociat, Antwerpiae commercia cum Tungris & Eburonibus 1ntercludit, Gallorum c piis in ipsa Grudiorum viscera viam sternit . quam consumi aestatem debellandis binis v beculis, quae primi cujusque occupantis sunt. Decimum est: eam fuisse obsidentis Auriaci curam , ut licet fixis in mediterranea statione magno ambitu castris, nulla parte interceptus fuerit vel intercipi per hostilem exercitum potuerit commeatus. Undecimum est': tanta qrantium celeritate & alacritate cinctam

urbem , ut adventanti post paucissimos dies Cardinali impervia judicarentur castra. Duodecimum , bimestri paulo plus spacio deditam

nobis urbem , quam undecimo mense vicit Regius gubernator. Tertium supra decimum, ex quo in urbem conversae Vires , nec cum hoste externo negotium fuit, septem hebd madibus de ea urbe triumphasse Victorem,

quae inter totius Europaei orbis munitissimas trabetur. Ouartum supra decimum est , Hispanici Belgii 1ncolas, olim fortes , vix obsessa urbe, eam devovisse, & ut victain damnavisse,

nec quicquam spei reliquam sibi fecisse gemtem Philippicis viribus & pecuniis suetam

gloriari. Haec aliaque obsidionis nostrae famam toto orbe circumserunt. Cujus si momentum ex commodo aestimes, vicimus nobis utilem , si ex Viet e urbis robore , vicimus invictam. Illa

Hollandior, illa Geldriae, illa Zelandiae praedatrix institit. Non Vahali, non Mosae, non aestuariis Scaldis tuta suere navigia & comine

218쪽

cia. capti civis, ablatae merces, abductae vel mersae rates. Hic arma , armamenta, dc omnis belli apparatus vexandis nobis. Haec arx , haec' horreum, haec militum palaestra dc receptac

tum fuit. Hinc in agros Salinarum,Tielensium,& Heussianum proximus cursus. Haec una Sylvam Ducis inter & Bergas ad Zomam polita sociarum urbiuvi aditus diremit. Haec vicianis civitatibus castellisque imminens gram dis illis praesidii necessitatem imperavit. Hac victa accessit Reipub. novum robur, civibus, wmmerciis, fluminibus certior salus. Patuere Hollandiar proxima, patuere Toxandrorum aquae, quas nunc a piratis vindicavimus. Potuit nocuisse Breda Antverpiae viribus fulta. postquam nostra esse coepit, minus terribilis eri; Brabantiae metropolis, quae sola nostris triumphis ad Foederatorum decus, Auriaci gloriam , Belgii pacem superest. Agnoscite mecum, Auditores, rei, quam propitio Deo com fecimus , magnitudinem dc publici gaudii camsas. Si unam urbem expugnatam creditis, opexis magis, quam i emolumenti rationem exaetam habetis. De ea urbe triumphamus, qua nulla vel veteri vel hodierno seculo munitior. fossas specta , inaccessa est: moenia , alis Opus, ut transvoles : progugnacula, Acheron movendus, ut perrumpas: sudes praepilatas, Hercula opus, qui evellat: Arcem, Titanum fabricam jures. Vrbem vicimus , cujus moenibus robur addunt, propugnacula quindecim, colles praecelsi jaculandis procul pilis duo: humiliores

munitiunculae ad moeniolum pedem tres: seps

spinea : sosae passuum alibi go , alibi iso: fossis innatantia munimenta a 4: ad haec lorica altitudine aZedum quinque , cui interposi

219쪽

I9ι DE RECEPTA

tae sunt quinque munitiones magnae cornubus minaces, 3c nis objectae aliae semiiunares. Quia altera , dc extra hanc lorica externarum munitionum cingulum. Denique arx moenibus, aggeribus, pontibus, armamentario, gemino aquae circumductu munita, & tormentis in omnem partem dispositis, omni insuper apparatu Martio terribilis. Iasitat Plataeensium o

sidionem Lacedaemonii: Carthaginis & N mantiae Scipiones, Alesiae Caesar, Perusiae Amguste, Tyri Alexander. Hic aut paria secimus vobis, aut certe majora. Eo illustrior obsidio nostra, quo dissicilior ι dissicilior, quo terribilior ι terribilior , quo majoribus hodie & es.ficacioribus machinis urbes, turres, Valla, a ces pessumdamus. Sed quid jam animi put mus esse Hispano ' cui gloriosum vincere, at victis cito excidisse, ignominiosum. redit ad nos gloria victoriae, quam meruit victor Spia nota Quas laudes, quae encomta in illum com gessere egregii scriptores, Auriaci sunt. Si Spi- nota vincente, s hostium verba refero) negata fides fama nunciisque quaquaversum miss: n

gabitur 3c nunc vincente Auriaco. Si SpinotaVincente, e coelo imicatum est contra nos: A riaco vincente E coelo dimicatum est contra

illos. Si Spinoia vincente, dulitabit posteritas admirabunda, tantas res confici potuisse: dubitabit ovoque vincente Auriaco. Illo vincente, supra hominum vires victoria fuit. Fuit dc vim cente Auriaco. Si hostium testimonio tantae molis suit urbem istam expugnasse, certe recepisse, minore impensa , breviore spacio aperto

Marte, majoris laudis fuerit. Quoties jam i bulas obsidionis suae su ensas in atriis intuebiatur Hispanus, Italusve, laselicitatis suae speet

220쪽

Io doleat & militaris sertunae lubricum agnoscat. Credat illic castrametati nos,ubi castrametatus fuit ipse . illic stare Auriacum, ubi stetit Ligur ; illa urbe jam se exigi, quam victor in

tabula ingreditur. Credat domus Austriaca, frustra vinci Foederatos, frustra Auriacos, quibus amissa recuperare in Dei favore est , milibium manu, Frederici sortitudine , nostra selicitate. Pergite ista virtute , Foederati ordines dc animos fiduciae ac alacritatis plenos ad amplificandam porro rempublicain adhibete. Ne degeneret in vobis Martius calor, vigentibus Hispanorum in nos odiis & bellis. Armis comparantur imperia, armis conservantur. Respicite plurium retro annorum vel secundas veIadversas res, invenietis prospere evenisse omnia pro aris & focis decertantibus.'Asseruit Deus vos verae religioni, dc avitae libertati, qui utramque non nisi cum morte deseritis. Si

principia belli cum praesente Reipublicae statui

conserantur, superat fidem selicitas vestra. Tot urbibus, pro vinciisque olim exuti, tot urbes,

gentes , regiones in ditionem redegistis , eo rerum successu & velut turbine, ut victorias , vix capiant dc imperantium & subditorum v ta. Non ibo per singulas. Iam Bredam Vici-stis, imperii vestri & securitatis arcem. Audax visum fuit consilium vestrum. Sed in rebus , asperis sortissima quaeque consilia tutissima judicastis. Occasiones cauti captastis, quarum in bello cito praetervolat oportunitas. Aude do res vestrae crevere, non iis consiliis, quae timidi cauta vocant. Successus suspicite & 1mmortali Deo imputate. Incredibile dictu. qui tot annis domi luctati fuistis, modo calamita- tibus mersit, modo emergentibus similes , nunc I hostem i

SEARCH

MENU NAVIGATION