장음표시 사용
221쪽
hostem non pomoeriis solum vestris exegistis, Verum alios Oibes bellis armisque implevistis. Progressi extra Europam estis. Sidera virtutis
vestrae testes habetis, quae vidistis nunquam. Ivit eb armorum vestroruin fama, quo ivit nuper Natavius. Illic Bredam iisdem auspiciis victain audient Barbari, quibus vicistis Olin-dam, Tamaricam, arcesque ultra aequinoctia
formidabiles. Triumphos Oceanus discludit. Hic troeliaea & illic suspenditis. Hic notis limguis , illic ignotis. hic inter cultos & mites, 1llic inter seros & agrestes. Qui gloriae vestrae applaudunt hic , Batavi sunt, Martiaci sunt, Frisii sunt, & Sicambri, & Bructeri de Salii. Illic Viatani, Petiguares, Tupinabae, Mariquiatae, Toxiaques, vos admirantium, vestra imperia agnoscentium ignota vocabula sunt. P tere coepit occidens. Instate coeptis. Huc traiicite Scipiones Naso vii, ut revocetur E Belgio Hispanus Hannibal. Sufficiet Breda, quod bibet Olinda. Merces commutabunt discreta mari flumina , Vahalis & Ιanei rus. Mosa αAmazonum fluvius. Hoc loco finiri poste bella nostra, vel fatigari hostem cordatissimi civium sperant. Et manifesta est consilii ratio. Republulabunt bella, quandiu illi pullulat aurum. Hac parte ipsum petite, qua sola dives est, qua ista audax est, qua sola potens est. Optimus belli fructus pax est. Hanc frustra expectabitis, nisi victo aut diviso vobiscimi ut Oriente ita di
Tu vero , Princeps Celsissime, fruere Iab rum tuorum immortali gloria. Expugnasti urabem virtute militari, quam olim illustrissimae memoriae Princeps vicit belli felicitate. Tunc vincendi modus ludicrus fuit, nunc serius regravis.
222쪽
gravis. Tunc cespite nunc gladio in arcem penetravimus. Tunc arida gleba, nunc viri- . di vicimus. Tunc dormienti urbi intulimus
signa: nunc vigili: tunc inermi, nunc armatae. Placuit tunc dolus, nunc aperta Vis. ut tunc occupata potius fuerit, quam superata , nunc superata, non occupata. Tunc totam cepimus simul, nunc cum terrarum jaciis victoriam passibus de pedibus ementi sumus. Tunc minus munitae vim intulimus, nunc pene invictae. Non deerat tunc Ithacus aut SL non , qui laudabili facinore falleret. nec nunc Diomedes, qui fortiter expugnaret. Erat tunc Promtae audaciae aliquis , qui tussienti sibi, ne proderetur dolus, jugulum praecidi voluit. Non desuere nunc Symmachi dc Nicanores ad spernendum omne periculum accensi , tem ritate atque audacia insignes , sui hostem , Porrecta manu , ultra vallum in stationem
suam pertraxere. Tunc temporis pro equo no-
his Trojana dc fatali machina , vectoria navis fuit. Nunc insidiarum nescii testatum secumus orbi Nassovios utroque modo vincere posse. Prior victoria fortunae dc paucorum amdaciae debebatur. Haec nostra industriae de labori. Erat tunc fallaciae nostrae testis obscu-Ta nox , nunc clara dies. Tunc Luna judice,
nunc Sole triumphavimus. Tunc res acta sacro silentio, ne pateret fraus. nunc inter tympanorum , tubarum, tormentorum immanes trepitus & boatus , ut inclaresceret victor. Tunc aeternar posteritatis memoriae sacravimus victrices tabulas,& soros dc transtra. nunc cruentatos dc nostro hostiumque sanguine asi persos enses, hastas , vexilla. Haec Qrtitudianis tuae, haec curae, haec impavidi pectoris
223쪽
monumenta veneramur,Invictissime Princeps. Vindicasti tibi & domui tuae Nassoviorum tumulos , dc consanguineorum chara corpora, qua in vime urbis templis placide. cubant. Haec si loqui postent, his te verbis alloquerentur : Ingredere vindex paternae caedis, &in vindictae parte numera ereptam Regi urbem potentissimam. Fui1let illa etiamnum Regis, si Nassovios aut amare perrexisset, aut tim re. Ex quo odisse coepit & armis persequi, umbes illi, & regna , & populos subduxistis nepotes. Patris tui fortitudini successit Mauritii fratris, qui prudentia pari, armorum claritate major, non destitit felicibus coeptis manum admovere. Tu utriusque vestigiis insistens cum armis terrorem metumque tui per hostiles terras latius circumtulisti. Et crescere tuorum virtutem adversis docuisti , non premi. Ingredere , & urnas nostras rerum per te gestarum splendore illustra, cineres nostros memoriamque illustrissimae domus bellorum tuorum fama resuscita. Vivamus per te in Belgarum animis , qui olim viximus virtute nostra. deri-Va in posteros gloriam, quam longa serie amajoribus accepisti. Non possunt non tanta indole digna moliri, qui Gesaribus annexi sunt. Quoties impetebas urbem , repetebas tuam dc proavorum tuorum. appropinquasti moenibus, ut nos salutares propius. Viap ruisti viam , dc ad manes nostros Fecit iter dimrum pietas. Si mortuos reviviscere sivissent f ra , nas tibi manus, hos pedes, has Voces comsiliis tuis laboribusque commodassemus. Quae Iachrymis dudum ; jam prae gaudio sudant marmora. Hispanos ad latus nostrum in periastyliis obambulantes sensimus cum horrore- Austri
224쪽
Aumiaci imperia accepimus inviti. Viet rem admistinus, non amicum. Displicet Nasia seviae penti, quicquid Tagum olet & Baetim. Ambulent hic Frederici, dc quiescemus mollius. Proles tua Guillelinus eo loco adolescat, ubi consenuimus proaVi, patrui, cognari , fratres. illic in patrias artes erudiatur, ubi castrametatus fu1t pater : illic bellorum
sedem figat , ubi nos longae quietis. illic a
morum , ubi nobis finis fuit laborum. Haec
illi schola sit Martis, quae tibi fuit illustricsima militiae arena. Hic tyrocinia faciat belli, ubi nondum spectas colophonem. Arcem exstruximus nobis, non Burgundis. Advenas passi sumus, non haereditarios principes. Hosti in usum cessit, non in dominium. Baronatus noster fuit, jam tuus est, & sanguinis & belli jure. Si gloriosum est Hispano occupasse ad tempus , gloriosius per te deturbari in perpetuum. Ostendit fortuna , quantum indulgeret hosti, quantum posses tu. Dedit documentum, & serre Nassovios posse d . miniorum jaebiram , & eadem recuperare. Quae belli errore nuper anusIa fuere , tua imdi ria recuperavimus. Excipit te curia Dominum & priscos fasces offert nato oli1n Ba-xoui , jam facto. Cives rectori suo redditi ubtro obsequia praestant, quae Philippo praestitere coacti. Qui siab Rege trepidi, sub te laeti vitam ducent. Fuit urbs nostra vicinis de s ciis gravis , non suo motu, sed imperantium. Iam soror erit, quae fuit inimica; consors s deris , quae Foederatis hostiliter incubuit. Civium pariter militumque tranquilla domus , quae abactis civibus praedonum fuit hospita delatibulum.
225쪽
Ad vos jam orationem consero, heroes, &milites generosissimi, qui Bredar sub incentibus altis oppetiistis, & cum corporibus illustre fecistis divortium. Vos in animis nostris
dc gratae posteritatis memoria vivite. Stamus in urbe hac, sed beneficio vestro. laborum fructu, quo caretis mortui, fruimur vivi. Ce tastis pro patria dc libertate , quae si vestra non sunt bona, sunt vestrorum. Sibi pugnat, qui suis.
Est aliqua solatii pars morientibus , illic cecidisse , ubi fama superstite vivitis : illic lapeliri, ubi immortalitatis vestrae causas quisque colligit 8c miratur. Quae praelia, quae certamina ini vi stis , inivistis gloriae. quas terras, quo&cuniculos, quas vineas subiistis, coelo vos vi dicanti quos exstruxistis aggeres, vallos, munimenta , virtutis vestrae fideique publica fusre theatra. Maluistis per fort1tudinem em ri , quam per dedecus cedere loco, quem elegeratis. Maluistis cum Epaminondis & D ciis ire per acuta belli, quam deserere nutam rem urbis fortunam. Idem circus , eadem castrorum corona,funera vestra vidit & praemia: pericula fidem : vulnera & constantiam.
Non salutem in iuga posuistis , sed in armis
di robore, edocti in praeliis maximum esse poriculum , maxime formidantibus. Socordiam& ignaviam proscripsistis longe. Non dies so-
Ium, sed & nox re vespera armatos adspexit dc pugnantes. Poteratis nonnulli domi vivere splendide dc aetatem agere securam. Sed quia ingloria haec viris dc foeda videbatur, ultro viam inire decrevistis, qua ad famam itur. Stipendia sprevistis, immortalitatis avidi. nec
conducti mercede militastis, sed gloriae protio. Qui alibi vitam tu occulto egissetis , eorum
226쪽
rum jam facta cuncti loquimur. In accessus, in
vineas, in fossas misit, non murmurantium edidistis vocem, sed de praeripienda laude contendentium. Superesse multorum, gloriose succumbere paucorum credidistis. Suasit commune periculum & salus instare obsessis, & in re trepida tantum animi & audaciae , quantum Cuisque posset, conferre. Qui primi circa hostiles fossas occubuistis, commilitonibus viam stravistis, qua irent ulterius. Crevit indies vincendi spes & cum spe fortitudo. Nemo circuitu ainbi vit gloriam, quae ante oculos, quae in manibus posita erat. nemo exequi Imperatoris
jussa detrectavit, nec illi, quorum dignitas erat major, nec illi, quorum ob canitiem honestior erat excusatio. Sine discrimine habiti dux , tribunus, gregarius. Nulli dignitatum nomina ab armis seriationem impetravere. pro stimulo bellaturientibus fuere tituli , non prosussiamine. Quoties Bredam , quoties campos , ubi castra fuere , quoties agros, quos insedistis vivi, tenetis mortui, intuebitur viator , magnanimitatis vestrae recordatione obstupescet. & si amicus fuerit,manibus precabitur bene . sin inimicus, damni sui & dedecoris grandia argumenta recolliget. Inveniet post aliquot aristas arator ossa, quibus felicitatem suam imputabit. Inveniet messor arma, quorum opera colligendae messis copiam sibi factam gaudebit. Civis hac ambulans , temras osculabitur , libertatis suae vindices , in
quibus stetistis vigiles . pugnastis intrepidi, occubuistis gloriosi. Flumina, quae sanguine
vestro irrubuere, testes erunt, vos vicisse, hostem ttinuisse. Moenia durata globis glandibusque, resectae ad operas sylvae, arbores, mortis
227쪽
vestrae causas posteris monstrabunt. Vbi tentoria fixistis, ubi hostem expectastis, ubi apparatus belli stetit, ubi ac1em disposuistis, ubi plu-Vias, ventos excepistis, ubique in admirationem laudis vestrae rapimur. Sepulchra , si sepulchra sunt tumultuariae glebae , & misericordia ob mortuos & hono te ob praeclare mortuos excipere dignabimur.
At vos florentissimae hujus Reipublicae cives, tam illustris victoriar testes, spectatores, nuncii,
tantarum rerum autori Auriaco as gite. titulo Celsitudinis permiscete patris patriae. am bilem Vocem , quarum appellationum alteram vobis, alteram sibi, alteram saluti vestrae, ait ram stirpis suae gloriae vendicat. admirabilis est, ut prosit. terribilis, ut hostium vos metu liberet, tot periculis immixtus, ut Vos, conjuges, liberos, templa, domos, agros periculis eximat. Non uno belli genere noster est. tot confecit, quot excogitare potuit humana industria..
tertiam pugnandi adaequavit felicitate. militiae omnes species sortitudine explevit, quicquid superando hosti militaris sapientia aptum Idoneumque novit, potentia executus est. pradiis decernere vultis' decrevit non semel. stare pro
signis' stetit classibus tueri flumina , Portus, maria ' defendit dc haec. obsidere urbest obsedit. plurimas expugnaret expugnavit. castra muniri s muniit ad prodigium. transire fluvios cum exercitu i transivit. providere militi providit sollicite. subducere exercitum 1
cis dissicilioribus ' subduxit. statum belli custodire in acie , obsidionibus, tuendis finibus 'custodivit. dissimulare consilia , ut hostein fallat' dissimulavit. Ipse speculatum egredi, castra metiri , vallum moliti , ubique tanquam
228쪽
quam Numen aliquod astitisse , oculos per militum labores circumtulisse suarum partium credidit, simul exactor operis & socius. Videre ista Hispani, videre ex oppositis castris de moenibus Itali. Hunc ducem, siciv estis, revereri , si boni cives , opibus votisque juvare
oportet. Non praestabit vos tutos, nisi vos praestetis ut possit. vestris fortunis eget ad bellum , quem fortunarum vestrarum agnoscitis
assertorem. Quod agris inambulatis placidi , domos possidetas magnifici, opibus fruimini
beata, illi impurate, suem communis patriaec stodem Deus constituit, vos ultro elegistis. Omnia nostra sub imperantium tutela sunt, dominio nostro. At nostra non erunt diu, nisi per illum conserventur diu. Non est satis Re public. propensa voce prosequi, in circulis, tu compitis hostem antinosa oratione incessere, aut inter pocula Hispanos debellasse. aere, aere opus est, ut salvi simus. Auro per medios latetilites, auro per portas, fossas, muros,turres moenia itur. Milite vicimus, sed qui gaudet ali uidhabere in zonula. milite vicimus, sed qui jejunus pugnare timet. Nulla res hosti magis formidabilis, quam liberalitas vestra. Distiplina,
aerario , ordine in eam magnitudinem succrevimus , quae exsteris dupori est, sectis honori, hostibus iterrori. quod fecistis hactenus praeclare , ne ultra sacere pudor sit. Ita vincemus pius, gaudebimus saepius , triumphabimus saepius.
Tibi vero summe & aeterve Deus , imperii hujus stator vindexque , victoriae hujus, quam celebramus latii gloriam soli acceptam supplex fero. Tibi Patrum patriae, tibi Celsitudinis Auriacae , tibi civium omnium militumque I s gram
229쪽
Oratas voces colligo. Tu tanti laboris consilia suggessisti maximo Principi, tu consiliis robur, robori prudentiam , prudentiae constantiam addidisti. Tuum est Numen , quo validissimam totius Europae urbem oppugnavimus,luum Numen , quo invictam expugnavimus. Tu militem armasti in praelium, tu bellaces animas honestae mortis metu exolvisti. Tu Deus Lebaoth moenia portasque dissidisti, subruisti vallos, aggeres , tribunalia erexisti, vineas Inter neces nostrorum hostiumque traduxisti. De coelo dis micasti contra eos. pro excubiis stetisti & non dormivisti pastor Israelis. Principis Auriaci saluti inter tot discrimina,telorum nimbos grandinesque invigilavisti. Da Deus,ut victoria hac utantur prudenter, qui Vicere sortiter. ne aut
belli consilia displiceant lacessitis victoribus, aut pacis victis fractisque hostibus.
sive Nativitatem Domini & Servatoris nostri
Nvito vos, A. Christianissimi, ad Praesepe Domini & Servatoris nostri Iesu Christi , cujus hoc
tempore sacrosanctam mem riam celebramus. Ne pudeat senes , Viros, adolescentes deposci ad cunabula, & coram puerulo citari adultos. De
230쪽
De puero loquar, qui nos viros fecit. de i sente, qui pro nobis apud Patrem verba fincit. De puero, per quem reddita pueritiae salus, Viris parta redemptio , senibus sempitemna felicitas. De Insante, cujus tenellis ari bus lacertos movet anima nostra , & robustior fit, cujus innocentia a culpa absolvimur, simplicitate erudimur, contemptu clarescimus, humilitate grandes magnificique habemur. De puero, quem si tollas , non erimus, suod si mus, nam Deum tollis, per quem facti sumus: si non ames, non erimus, quod per gratiam sumus; nana redemptorem tollis, per quem servati sumus: si non adores, spolium erimus occupantis Sathanae, nam imperator & rex nosterest, per quem a Sathanae tyrannide liberati simmus; si docentem non audias, palabundi in tenebris erramus, nam via, veritas & vita nostra est. Quantum mihi dicturo auctoritatis apud vos detrahunt pueruli & infantis voces, tantum conciliabunt augustae Iesu &Christi appellationes. quarum altera adventus ejus finem, qui est servare, altera advenientis ossicium,
quod est Christum & unctum esse, designat. Vtroque titulo solus hic puer in coelis gloriatur, in terris glorificatur. Et si nasci Imperat rem minus est . regnasse majus. suos servasse, hostes debellasse, maximum: credite, de illo
puero sermonem esse, cujus regios natales excepit regnum amplissimum, & potestas tanta, ut ad nomen ejus se fleetat omne genu terrestriuin, coelestium, & subterraneorum, quique devictis hostibus, peccato, morte, diabolo, carne dc mundo, ipsain captivitatem captivam
duxit, & triumphanti similis in coelos ascendit sublimis,unde descenderat humilis. Quidquid I s homia