장음표시 사용
241쪽
dii causa quadruplex, anus puerpera, mVitas nominis, filius per Angeli promissum natus, denique ipse ex elingui factus facundus. His miraculis divini erga se favoris cinctus, ea cocinit, quae suggesta sunt coelitus. Verum jam ante ad Mariam millas a Deo fuit Angelus Gabriel, ut ab Angelico alloquio ordiretur restituendi generis humani laborem, postquam a diaboli cum homine colloquio pe catum intrasset in mundum, & per peccatum
mors. Agebatur res inaudita ab orbe condito, nec audienda futuris saeculis, natura omni maior, homine superior, ipsis Angelis stupenda,
nempe ut filius Dei nasceretur ex homine, immortalis Deus ex mortali, homo ex virgine. Magno itaque procuratore opus suit, & mittendus Legatus, minor Deo, sed major nobialiorque homine. Eligitur ad coeleste negotium Virguncula, non opum splendore commeta bilis, sed paupertate : non nominis claritate
superba, sed in secreto pia . non vitae strepitu, non voluptatibus gaudens , sed puritate, reli-pione , modestia. Deposcitur ab eodem sexu
salutis author, qui m1seriae nostrae olim causa fuerat. Vocatur filia ad restaurationem feliciatatis, quam subruerat primaeva mater. Acqui scit voluntati divinae lancta proles, quam Contem sit non sancta genitrix. Profitetur Mariae os obedientiam, ut corrigeret suo facto paremtis inobedientiam. Patriam Virginis quaeritis f
parvula Nazaretha fuit. gentem Galilaea,omnium inter Iudaicas contemptissima. Virum tIosephus est, cui desponsata erat. Spons tit
tost faber erat. Mores f inculpatissimi. Elegit humiles Deus, ne quid in hoc mirabili opere tibi vindicaret mundus. elegit pios, ne quid
242쪽
CHRISTI. 2Iscriminis illis impingeret improbitas. Elegit, casto conjugio junctos, ne deesset, qui fidem faceret rei alioquin incredibili, virginem citra
Virilem operam peperisse. Vacabat coelestibus Virgo, cum coelestem salutationem gratiae plenam exciperet. Gratiae est vivere, sed comm nioris. Gratiae est secundum legem Dei vivere, sed & haec plurium cst. Gratiae est Miniam expectasse, sed & haec non unius. Gratiae est ex tot millibus unam eligi, quae Messiam conciperet. at haec Mariae propria est. Gratiae est,eumdem peperisse. & haec propria. Gratiae est bonedictam esse inter mulieres & venturis tac lis matrem Domini vocari. & haec propria. Gratiae est matrem fieri & Virginem perman re. & haec propria. Gratiae est verbum, quod
ab aeterno fuit apud Deum,accedere ad carnem& in carne carnem fieri. & haec propria. Gratiae est, coelestem partum coelestis regis virtute
sanetificari. & haec propria. O vere gratia plena , quia plena sanctitatis, sinceritatis, pudiciatiae,castitatis, integritatis,fidei. Quis hanc gratiam multiplicem explicet i quis huic gratiae gratias agendo sufficiat ' Ne metuas, inquit Angelus, Maria : nam invenisti gratiam apud Deum. Em concipies in utero dc paries filium, &vocabis nomen fud Iesum. Beata virgo. Placubi sti Domino , quia non placuisti tibi. Dominus
tecum, quia Deum paritura es. Invenisti gratiam apud Deum, quia non ineriti tui, Verum misericordiae divinae fuit, unam te seligi, quael mundi Servatorem ferres. abjice metum se- . Culi, quia conceptura es gaudium mundi. DL, Him Sanctus superveniet in te is virtus altismi, obumbratis te, ideo quod ex te nasietur, flim Dei vocabitur. Coelestem sine partum credidisti,
243쪽
quia coelesti opifice peragendum audivisti., Concipis & foecunda fis, sine virginitatis detrimento. Sponsa es Iosephi. sponsa Spiritus
sancti. Iungeris Iosepho , sed non ut te matrem faciat. Iungeris Spiritui sancto, ut matersias. Iungeris Iosepho, ut virginitatis custodi& testi. iungeris Spiritui sancto,ut divina vim tute filium Dei gignas. Sanctus hic divinae naturae cum humana congressus non violavit e dicitiam tuam, sed consecravit. Vbi libido imtercedit, nascitur immundum & peccato obnoxium. Vbi Deus intercedit, sancta sunt omnia. Aliae hic hominis partes, aliae Spiritus fuere. Tuum suit obsequi , Spiritus obumbrare te.
tuum admirari Dei mirabilia sacere. tuum crodere, Dei mysteria moliri. tuum acquiescere voluntati divinae, at Spiritus venire super te, ut Regi aulam, Deo templum, sponso coelesti thalamum procuraret. Et decebat, eum, qui h co Iis venerat, ad coelos vocabat, nil nisi coelestia doceret, coelesti modo nasci. Conveniunt Deus& natura, creator & creatura, opifex & opus, ut partus utriusque & Dei & naturae, creatoris& creaturae naturam reserret. Credis Maria, Deum posse, quicquid vult, & velle, quod suturum nunciavit. Credis Maria, quia exemplum cognata EliZabetha capis, quae cum d ploratae esset sterilitatis, praeter omnem spem concepit. Credis Deum tam facile dare conceptum Virgini, quam dedit sterili. hoe rior , quod cum plures steriles eepererint hominem solum, tu eum paries, qui divinam di humanam naturam in se unus complectetur. Felix puerpera , felix Dei para. Puerpera eris, quia puer hic ex te nascetur. Deipara eris; quianlius Dei vocabitur. O profanos ibitias
244쪽
CRRIS ΤΙ. 2IIJ eniti is sicientia Dei r quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, is i estigabiles via ejus sVt Deus Coelum uniat terrae, hominem sibi, eadem virgo stupendo nexu dc hominem sert& Deum. Tantae erat molis lapsam salutein reparare. Advertite Auditores, quis, qualis, Rantus puer in praesepi recubet. idem affinis eo, quia Deus est , & homini, quia homo est , ut Deum & hominem reconciliaret. Nec enim placare iram patris potuit , nisi Deus esset. nec sustinere, nisi Deus pariter & homo esset. Ejusdem erat & mori dc mortem vim cere. illud humana imbecillitate praestitum, hoc divina virtute. merita Christi quisquis agnoscit, Deum esse credit. quisquis eatiendo meruisse, hominem. Sperandum in illo fuit, ergo Deum esse oportuit. Invocandus fuit, at hic Dei honor. remisit peccata, & hoc solius Dei est. Esuriit puer , sitiit puer , desessus fuit, at haec hominis sunt. Idem chiliadas aliquot paucis panibus saturavit, aquas vivas restinguendae animarum siti propinavit , sub peccati onere sessos ad se vocavit, ut reficeret, quod Dei est. Vectigal solvit Cisari, ut se hominem fateretur, sed & pisci didrachma imperavit , ut Deus agnosceretur. emisit spirituin homo, sed potestatein resumendi habuit Deus. Damnatur & tamen justificat, interimitur &vivificat, precatur & exauditur, precatur &exaudit. altero hominem se , altero Deum testatus. Quod si cui incredibile videtur, Deum ex homine nasci, considerate quid praedixerit Propheta Baruch de filio, qui in terris visus est & cum hominibus conversatus est. Hic es Deus noster is non asimabitur alius ab eo. His adinvenit omnem viam disciplina , is uradidit
245쪽
illa: Iacob mero siuo, o Istrael dilecto suo. post
hae in terris visus est, se cum hominibus con- versatus est. Abripit me tantae rei admiratio, quoties suspiciendum illud Prophetae Micheae vaticinium cogito ; Bethlemam alloquentis: Ex te egredietur , qui mihi sit dominator in Uraet, is egressus fus ab initio, a diebus ate
nitatis. Cum dies agernitatis nominat, gen rationem aeternam cogitate. cum egressum hBethlehem, eam generationem , quae in tempore accidit. Bis enim genitus est puer. semel absque initio , ab aeterno. semel in tempore. semel de Deo Deus, de lumine lumen. semel ex homine homo, ex carne caro. semel ex immortali patre immortalis , semel ex matre mortali mortalis. Priorem generationem quis enarrabit ' posteriorem enarramus jam. Aliter genuit eundem filium pater, aliter in tempore depromsit. genuit ante mundum, ante & extra omne tempus , depromsit in mundo, ut mundus per i plum renasceretur. Deus erat in Deo, Deus apud Deum. duos Per omnia pares nulla res discernebat,nisi proprietas gignentis & geniti, proloquentis di Verbi. . Maria plena fidei, plena Spiritus lancti, Dei hospita , creatoris sui facta domicilium, inter mulieres omnes divino munere benedicta, postquam ex Angelo salutatore intellexisset, Eligabetham cognatam sextum jam mensem esse gravidam , superatis montibus vallibusque, aedes cognatae subit dc gravidae gravida occum sat. Gaudet utraque non tam de felicitate sua, quam aliena. altera quippe resipiscentiae doctorem, altera Euangelii utero gerebat. altera illum, qui terreret peccatorem; altera, qui erigeret. Erupit in mutuas gratulationes gau-
246쪽
dium , & concussus Dei ac Domini praesentia Eligabethae venter. Exiliit in utero Iohannes& divinam ejus virtutem sensit , cujus d stinatus erat praeco. Exiliit tripudianti similis , quia paxanymphus Sponso suo occurrit.
Intra materni uteri sinus occulto motu pro dicat, quem olim voce sua publice esset praedicaturus.. Conveniunt duae matres disparis Brtis : una viro agnita, una virgo: una mater famuli, una mater Domini: una anus grandaeva, una juVencula : una si aetatem spectes dignior, una si ste- tum dignior : utraque divino beneficio uterum gerens. Conveniunt infantes duo mirabiliter nati. alter de sterili servus, alter de virgine Dominus: alter homo, alter Deus quoque: alter Peccator, alter absque peccato : alter adoranti similis, alter adorato : alter sanctificans, alter sanctificatus : alter prophetarum maximus , alter hoc ipso major: alter utroque parente homine natus: alter matre homine , spuritu patre ; alter sequuturus nascendo, alter antecessurus obsequendo. unus similis lucernae, alter diei: unus praeconi, alter judici: unuSpraecurseri, alter imperatori. Quae dum in Iudaea geruntur, Exiit edictum a Casiare Auguno, ut censeretur unιversus omvis', qui Romanorum imperium agnoscebat. Ita 'visum provide ni ita divinae, ut stib Impe
ratore maximo Imperator nasceretur maXL
mus , sub principe olim iuventutis princeps salutis, sub Pontifice maximo, Ponti se maximus. Evoluta in hoc tempus fuere prodita olim de Messia vaticinia, quem in id tempus
nasciturum praedixerant, quo nec integra esset
247쪽
auferetur si trum de Iuda, is dux de femore
ejud. domo veniat qui mittendus es, is ipse erit opectatio gentium. Exiit edictum a Gesare, ea tempestate, qua praedictum, ut lex Mesa exiret ἡ Sioneis sermo Domini de Hierusalem. Non lex vectigal exigens, sed obedientiam, non lex p pulis gravis, sed amabilis & saluti sera. non quae Invitis extorqueret bellorum pabula, sed quae avolentibus poscenet obsequiuin , fidem , am rem & reverentiam Numinis. Voluit Augustus censeri orbem universum. Voluit Messias censeri orbem credentium in ipsum. Voluit A gustus censeri subditos suos. Messias suos. Augustus, ut quibus prassidiis insisteret pacis bel- .hque temporibus, incomperto haberet. Meusias, ut ex quibus Ecclesiiam sibi collisteret. At austi omnis potestas brachii fuit secularis. Mesillae spiritualis. Augusti Danubio & Euphrate
claudebatur. Messita se a mari ad mare extendit juxta propheticum ferinonem Augustus bellaturus venit, adversus principes hujus mundi: hic noster Messias debellaturus bella mundi, qNar geruntur sub vexillis Sathanae. Illius -- perium violenti. e plenum fuit, hujus mansu tudinis. ill ius plenum minarum , hujus bene ficiorum. Illa perdere venit, hic servare. ille praesentis secul 1 princeps , hic futuri. Illi gladius hominum sanguine rubuit, & sic parta pax terris: huic proprio sanguine rubuit crux,& M.parta pare coelo dc terris. Ille seroce , robustos, opulentos ditionis suae ministros esse maluit. hic tenues, humiles, rudes elegit. Ille adversus hostium suorum potentiam mundi stviribus armavit, hic spiritu oris & verbo Euam gelii contudit inferorum potestates, erig ntes
sese adversus Dei gloriam. Augusti Pontific
248쪽
tum & princ atum rapuit alter. hujus nemo. Quotquot sub Augusto censi sunt, servitutem professi sunt. Quotquot sub Iesu nostro , nomen dant libertati. Ille donaria poscit. hic salutis aeternae donativum suis confert. Pax erat Romano imperatori, nascente Christo, ut ait rius pacis crederetur autor hic princeps pacis. elausae Iani bifrontis is res, ut per Messiam recluderentur fores & portae Gelorum. Natus quippe novus rex Salem, hoc est pacis qui peccatores Deo reconciliaret, qui mederetur contritu corde, captivis prae aret indulgentiam , qui praedicaret annum placabilem Domino , is conso laretur omnes lugentes , O poneret fortitudinam lugentibu/ in Sion , daret iis coronam pro cinere , oleum gaudii pro luctu, pallium Iaudis pro
spiritu maeroris. Pacifice Iesu , tranquilla nos, ne conscientia ulterius accuset nos. Pacifice
Iesu , tranquilla Patrem , ne sulmine justissimisuroris prosternat nos. Pacifice Iesu, tranquilla hostes nostros , ne ulterius illi,nobis , aut nos ab illis dissideamus. Devinci nos hominibus, devinci nos Deo, devinci nos nobis. Haec
illa animi pax & tranquillitas est , quam nec sensit in se Augustus, nec aliis dedit. Haec illa
securitas , quae securos nos esse non sinit. Hoc otium , quod in salutis negotio nos otioBs esse non patitur. Mundi pacem vel hostis turbat veI suspicio violat, vel intercurrens calamitas castigat, vel tempus finit. Nostram cum Deo pacem Christus conciliat, Spiritus roborat, fides continuat, precatio fovet, recti constantia aeternam facit. Facessimi bella , lites, latroci nia. Christus vera pax advenit. Facessant odia.
hodie Coesi mel stillant. Fugiat mors, suta vita hodie de Coelo descendit. Cesset omnis sollicia
249쪽
tudo, & dolor & planctus. hodie litis inter
Deum & nos sequester natuS est.
Dum Cesaris jussu quisque in civitatem suam
ac tribum proficiscitur , ut profiterentur , ecce Venere una Ioseξhus & Maria, principis sui mandato manifesto, Dei occulto. Iosephus,qui
credebatur vulgo este Mariae vir. Maria, quae sine viro gravida erat. Iosephus coelitus admonitus, ne Mariam desereret. Maria coelitus admonita, ne metueret. Iosephus Dei auctoritate
in eventum plenum prodigii intentus. Maria divinis consiliis placide acquiescens. Parent potestati supereminenti, quia se subditos agnovere , nec detrectarunt audire superi Rin monita, nesciae rebellionis animae. Accurrit virgo praegnant, nec fugit oculos hominum bene sibi conscia. nec fastidit obsequium mariti, paritura suum & Iosephi dominum. non dedignatur fabro ire comes, quae Regem gestabat, nec haberi ejus uxor , quae tota Deo fuerat dedicata. Dum Bethlemi est, oppidulo vili, claro
tamen Davide conditore, peperit Maria filium suum primogenitum, is pannis eum in best is
reclinavit in proepi, quia non erat lacud in diverseris Placuit Bethlehem, ita serentibus oraculis : Et tu Bethlehem Ephrata, parvula es inmisiUm Iuda, ex te egredietur , qui erit dominator in frael. Hoc futurum , antequam fieret, intelligebant Scribae , qui percunctanti Herodi responderunt, M essiam in civitate Bel, Iehem nasciturum. Quantae rei gloriam duae pusillae civitates inter se partitae sunt. Bethlehem & Nazareth. illa Iudae, haec Galileae civitas. illa nativitatis, haec conceptionis &educationis Christi fama nobilis. Ambae mysterium voce occultantes. Bethlehem domus
250쪽
panis est, in qua sacra virguncula Protesit panem illum coelestem, unde qui ederit,non m rietur in aeternum. A Nazareth Nazareni dicti. at quid hoc Nazarenum esse ' nonne sanctum ' nonne consecratum Domino At quae cunque lex Mosaica juxta carnem praescribit de consecrandis Narataeis, in Christo completa sunt secundum spiritum. Nascitur in urbecula, in qua domum nullam. peculium nullum habuit coeli ter que Dominus. Nascitur noctu, sine die , per quem factus est omnis dies , sine Iuce, qui lux mundi futurus erat. Non erat illi locus in diversorio qui locum vivendi singulis indulget. Nascitur peregrinus extra Nazaretham, ut minus de natali solo solliciti quisque
essemus. Nascitur in itinere, ut nos in Via peregrinationis nostrae renasceremur.Peperit Maria filium. ergo hominem. peperit suum filium. ergo ex suo, hoc est Davidis, sanguine natum. Peperit primonenitum , quia non praecessit alius. peperit ubi unicum,at nobis suoque priamogenitum. quos sibi fratres adscisceret, ne solus sine fratribus accederet Patrem. Qui sinescemineo partu fuit ab aeterno unicus patri, sine virili congressu fuit unicus matri. Involvit
infantem fasciis, ut scissam humani generis charitatem reintegraret, & candida gloriosae immortalitatis veste nos indueret. Iacet in pannis , qui regnat in coelis, spirat in cunab iis , qui tonat in nubibus. Ponitur in praesepi, nec dedignatur has anilustias ubique praesens regnator universi. Assidet Iosephus dc Virginem peperisse stupet. Assidet Maria, & matrem se laeta gratulatur. Nec quia peperit sine viro terretur, sed quia genuit ex Spiritu sancto miratur. O virilis infantia, per quam crescimus