Casparis Barlaei Orationum liber. Accesserunt alia nonnulla varii & amoenioris argumenti

발행: 1661년

분량: 549페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

hominis est, quatuor temporum spatiis distingui solet: Nativitatis, Vitae, Mortis & Resu

rectionis. tres priores natura absolvit, ratio complectitur. quartam omnipotentia divina supplet, fides credit. Quos in lucem dedit natura,vita iniseros hic vel selices videt, mors r pit, resurrectio reddet. At illud longe majus excellentiusque ; vitae Servatoris nostri admirandam periodum,quatuor itidem spatiis definiri:

nativitatis,quae humillima fuit: vitae, quae se elissima: mortis, quae acerbissima : resurrecti nis,quae gloriossilina. Etenim,nihil horum est, quod non naturae impotentiam suam exprobret. & nativitas, quia patre caruit. dc Vita, quia sine labe fuit. & mors, quia ex ea resurrexit. & resurrectio, quia virtute Dei peracta est. Primordia redemptionis in natalibus quaerite: conditionem redimentis, in vitae sanctissimae decursu: pretium redemptionis in morte: peracti operis colophonem in resurrectione. Nasci

Servatorem Oportuit, ut viveret nobis ; Vivere, ut moreretur pro nobis: mori,ut resurgeret ante nos: resurgere, ut de morte se victoriain reportasse publice testaretur nobis. Non est, quod de salute sua dubitet Christianus , cum resum gentem Christum cogitat. Nec est, quod momtem metuat, cum morientem Iesum intuetur.

Non est, quod vitae regulam desideret, cum ad vitam ejus immaculatissimam attendit. Nec est, quod ob peccata sua desperet, cum sibi natum credit Mediatorem sine peccato, qui sui rae salutis & pignus erit, & sponsor dc autor.

Symbola & signa visibilia singulorum vultis e

Nativitatis Cunae sunt & praesepe , vitae Crux, inortis sepulchrum, resurrectionis, laxatae Sepulchri sores. Cunae signum renascentis, nascente

232쪽

cente hoc puero, mundi: Crux redempti, redimente crucifixo , sepulchrum morientis, moriente ob peccata nostra Iesu : laxatae sepulchri fores, resurgentis, resurgente a mortis vinculis

Christo. Cunas Angeli digito monstrant, Ecce invenietis puerum iacentem in praesepi. Crucem

ipse Deus : Maleiicim, qui pendet in lem crimcis. Sepulchrum plorabundus Ieremias : La

sa es in lacum vita mea, ct posuerunt lapidem

super me. Apertas sepulchri fores regius propheta : Non derelinques animam meam in imferno, nec dabis sanitum tuum videre corrupti nem. Cum Cunas cogito,erigitur anima mea, quia cubantem in praesepi videt Servatorem meum. Cum Crucem cogito, dejicitur anima mea , quia ob iniquitatem meam cruciari video , quem diligit anima mea. Cum in sepulchrum descendo, sepelior una,desperanti similis, quia morti succubuisse Video vitae meae autorem,& salutis meae principem. Cum resurgentem cogito , cum Angelum dicentem audio, Iesus, quem quaritis, non es hic, erigitur iterum anima mea , quia E mortis domo evasisse gaudet mundi spem , Israptis expectationem, gentium salutem. De Cunis jam dicam , quibus nihil antiquius, nihil suavius, nihil amabilius, nihil mansuetius, nihil augustius, nihil optabilius, nihil salutarius. Nihil, inquam, antiquius; quia in iis electi sumus ante jadia mundi fund menta. Nihil suavius, quia suavissimum puerum habent, per quem gusta inus, quam suavis sit Dominus. Nihil amabilius, nam infantem habent, in quo ipse Pater sibi complacuit. Nihil mansuetius, nam jugum infantuli suave est &onus leve. Nihil augustius , nam Dei filius in

233쪽

vare venit, quod perditum est: sanare, quod infirmum est; resuscitare, quod mortuum est. Nuhil salutarius quia sine illo nec Deus noster est, nam Deus ipse est: nec coelum nostrum , quia coeli Dominus est; nec vita aeterna nostra, quia his est venti ille Dem de vita aeterna. Vos A. O. qui superiore anno me de Coelo perorantem audivistis, jam de Creatore coeli in carne manifestato, jam de Maria Dei matre, jam de Zacharia, Elizabetha, Simeone, Iosepho, Anna Phanuelis, sanctissimis animabus, pia loque

tem, piis animis audite. At tu puelle Iesu, aperi os meum & infantia tua me fac disertum,silentio tuo facundum. Inter vagitus tuos imple me Spiritu tuo, & cum suspiriis tuis sanctas meditationes inspira menti meae. Nec enim possum Deum dicere,sine Deo. nec nativitatem tuam capere , nisi renascar per te. nec illam eloqui, nisi balbutiem meam corrigas facundia tua, & linguam doceas loqui digna Patre tuo , qui misit te: digna Te , qui obedivisti Patri: digna Spiritu sancto,qui fametificavit te. Cupio dicere, quis Cunarum tuarum autordi moderator. quis & qualis tu sis, qui in C

nis jaces. quis Cunarum apparatus. qui paremtes , quibus testibus natus sis. quam Cunarum tuarum humilis majestas, quam majestatis plena humilitas. quo Numine i aeso, quidve dolens Dei ira te hominem esse voluerit. quis admirabilis hujus & coelestis negotii fructus, sive jacentem in peccatis mundum adspectes, sive a peccatis per te resipiscentem. Cunarum autor dc moderator Deus est,pater

Domini de Servatoris nostri Iesu Christi, qui elegit puerum hunc , antequam promitteret; promisit,

234쪽

promisit,antequam praefiguraret; praefiguravit, antequam mitteret; annuntiavit jam sam iniLsurus & missum E Spiritu sancto concipi voluit, ut nasceretur sanctus,qui peccatores sanctificaret. Electae sunt Cunae ab aeterno , quia electus puer, qui in iis vagiret. Electus puer, quia nos electi in ipso de propter ipsum. Non poterat peccator Deo placere , nisi propter hunc puerum. Nec puer hic, nisi aeterno Dei consilio Mediator esset constitutus inter partes, Deum

dc hominem. Electi ergo nos, antequam es mus. Electus Christus, antequam nasceretur.

electi & caput Christus, dc membra quae Christi sunt. Non poterat salus membris destinari,

sine capite, quod servaret. nec caput destinari, ad servandum, sine membris, quae serVarentur.

De rege statuendum fuit dc subditis, de pastore dc ovibus, de fonte dc rivulis, de fideiussore dedebitoribus, de vite dc palmitibus, de Sponsore Sponsa, quae Ecclesia est. Placuimus Deo,

quotquot placuimus , priusquam esset, ubi es mus. Placuimus autem in Filio , ut per eum conderet de novo , quos per eum conditurus erat primo; ut per eum restauraret, qnos lapsuros non ignorabat,& restitueret, quos primaeva

dignitate spoliatos iri Praenoverat. Amicos nos fecit per gratiam , qui amicissimum hunc puerum dilexit propter meritum. Dilexit illum. denos in illo, non necessitate, sed liberrimo favore : non dignos amari, sed indignos. Amavit

nos, antequam amaremus ipsum , amaturi tamen, quia, ut amaremus dc sancti essemus, et

cti. Haec est illa gloria, quam habuit puellus

hic apud Patrem, prius quam mundus esset. quae

sicuti finem non habebit, ita temporis initium non habuit,ordinis habuit. Dico ordinis. Nam a Deo

235쪽

a Deo ita constitutum,ut jussu Patris hominem indueret Filius, dc illius imperio auspicaretur Redemetionis ossicium, quod nec Pater sine filio obiri voluit, nec Filium sine patris mam dato obire decuit. Ecce venio, inquit, ut faciam

luntatem tuam Deus.

Verum innotescere oportuit orbi tam grande arcanum, cum incogniti boni nulla sit cupido, & non revelatae felicitatis nulla spes,nullum desiderium. Quin promitti decentissimum

fuit, antequam mitteretur, ut tanti sospitatoris seria 3c attenta expectatione erigerentur INO

talium animi, & venturum illi crederent, quibus coram videre , & palpare sanctissimas C nas non licuit. Triplici ergo modo puer hic olim innotuit. Promissione, typis si ve figuris ,

dc prophetarum vaticiniis. Promissio non una venturum Messiam praedixit. typus non unus adumbravit. vaticinium non unum utriusque

fidem confirmavit. Promittere filium solius Dei fuit, quia solus dare potuit. Typo adumbrare , sacerdotis etiam. Praedicere, omnium prophetarum. Promisso legem antevertit,quia antiquior lege culpa & gratiae necessitas. Ty-pus, uti legem praecessit, ita sub lege viguit maxime , cum rudi crassoque populo carnalibus emblematis opus esset,ut Involucro gauderem, minus gnari occultorum, & per nebulam viderent,nondum admissi in lucem. Praedictio omnium fuit temporum, quia semper intererat intueri liberatorem, quos territabat peccati conscientia mens, mala lictione lex. Non affulget

orbi plenum Solis jubar, nisi praecedente AmTOra. Aurorae praeludit diluculum. diluculo nox, intermicantibus stellulis, ut quibus gradibus dies nascitur, incremeuta capiant buma-

236쪽

CHRISTI. 2χλna gaudia. Gradibus quoque stis divina mens Infantem hunc in lucem produxit. Primum nox fuit, intermicantibus promissionum dc figurarum stellulis. Successit diluculum sub prophetis, qui de Infantis nostri natalibus, patria,

tempore, nascendi conditione, vita, intraculisque locuti sunt apertius. Hinc Aurora visa est sub Iohanne, qui jamjam affore Messiam praenunciavit. Donec venit ipse, qui Venturus erat,

re discussa umbrarum caligine, orbi stetit redemptorem, hoc est, seipsum. Hic Semen illud est promissum , quod caput Serpentis sonteret, & oppressa Diaboli tyrannide nos vindicabit in libertatem filiorum Dei. Hic semen illud est promisibin magno Abrahae, in quo omnibus gentibus benedicet Deus. hic semen est, quod egredietur ὲ domo David, quod ad cabit domum Domino, is cujus thronus stabilietur in aternum. Melchisedeciam adspicite, illum sine patre & matre.Vmbrain infantis nostri videtis,qui Deus siue matre fuit, homo sine patre,& sacerdos non parentum successione,sed divina electione in aeternum. Isiacuin adspicite, puerulum illum praeter naturae ordinem natumh sterili matre. Imaginem videtis Christi,supra naturam ex virgine geniti.Tot retro seculisCi nas hujus infantuli vidit pater credentium, dc avisus est. Vidit Legistator Moses,cum plenus Deo istas voces ederet, Prophetam degente tuab de fratribus tuis sicut me, suscitabit tibi Domi.

nus Deus tuus psum audies. At qui Mosen autoritate aequavit, imo & superavit, post Mosen nullus exstitit,hraeter hunc infantulum. Ille v teris foederis, hic novi promulgator fuit. ille imgis cessaturae, hic alternae. ille minister in domo Dei, hic filius. ille cum Deo collocutus in nube,

237쪽

MO DE PRAESEPI

hic apudPatrem vidit omnia. ille umbras rerum tradidit, hic veritatem. ille pro peccatis populi de suis intercessit. hic ab omni peccato immunis iaculorum omnium peccata expiavit. Ille Emonte legem attulit,quae iram operatur. hic in monte suavissimas benedictiones recitavit. ille populo suo terribilis. hic placidus & amabilis. Agnum illum Mosaicum spectate, sine labe na

tum spectate tot victimarum lanienam, tot hircorum , taurorum quotidianas neces: spectate ablutionum, purgationum,sumtuum unctionum mille sotinas sacerdotum mirificum apparatum, vestes, ritus,munia : spectate sabbatismos, ciborum discrimina ,dierum observationes, jejunia, vota. Omnia & singula praeludia fuere & sim Iachra fatorum Iesu. Quam blandum illud oraculum omnium prophetarum gravisilini : Parvulis nobis natus est, sibus nobis datus est. Quanagrande & stupendum illud : Ecce Vlago concipieto pari istium , is vocabitur nomen em Imm nuel. Quam mysticum illud: Egredietur Urga deradice Iesse is 'os δε radice q:M ascendetio requies celsuper eumstiritu Domini. hic flosculus , haec Virgula, hic linmanuel, hic parvulus, hic filius, infans noster est , de quo loquimur. Hic idem Rex est, de quo olim Barachiae filius magna prodidit: Ecce rex tuus veniet tibijustus isser

tor, pauper is ascendens super asinum is super patia

Ium ilium asina. loquetur pacem gentibus o pol fas ejus a mari ad mare. Hic puellus est , quo

regnante habitabit livus cum agno , pardus cum

Bedo accubabit ussus cingulum erit justitia, o fides cinctorium renum ejus sub quo congabunt populi gladios in momeres o lancem sum in falces. Neobvabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad pratium. Nomina pueruli vultis de titulos

238쪽

CHRISΤΙ. 2Dtitulos olim proditos ' Admirabilis es, consilia. rim est Deus fortis est, pater futuri sandi est, princeps pacis est. Vocationem s Spiritus Domini J- per illum, eo quod unxerit illum Dem oleo latitia pra consortibus sivis. Legem ' Exibit ejus lex non e monte Sivat sed Sion, is verbum ejus ae Ierusalem. Legis vim cognoscent eum omnesis minimo ad maximum, is non docebit ultra

vir proximum suum ct cir fratrem suum. Indolem non jatiabit populus ejus opera sua, sed

agnoscet Dei misericordiam. Finem ' ut consumatur praevaricatio, finem accipiat peccatum, de Ieatur iniquitas, adducatur Iustitia sempiterna, impleatur viso is prophetia, ungatur Sanctim Sanctorum. Eventum ' Hic lapis est Usendiculi , quem reprobaverunt ad cantes. Sed quis iste puer, qui antequam sciat reprobare malum

re eligere bonum , accipiet Φolia Samaria is Damasci adversm regern Alseriorum ' Quis ille ,

cui omnes de Sala Ceniunt , aurum is thus deferentes , ad quem reges Arabum is Saba dona adducent ' Christus est. Quis ille puer, qui inter caedes Bethlemiticas deposcitur cum vox is excesse audita est lamentationis,

luctu3 is fetus Rachelis ploraniis filios suos . is

nolentis consolationem iamittere, quia non fiunt. Hic infans est, Bethlemi natus. Quis filius est, quem ex au pio eυocat it Deus ' hic est Mariae filius. Cu1 anteambulo missus ille, qui in deserto clamavit : Parate vias Domini , rectas facite in solitudine stemitas Dei nostri. Tibi Domine Iesu. Quae illa lux , quam Odit terra Zabulon , ct terra Nephtalim,

juxta viam maris, trans Iordanem Galilaea gentium , quam vidit populim fledens in tenebris, in regione umbra mortis. Lux ista infans hodie

natus

239쪽

natus est. Quis aperiet in parabolis os suum 'puer hic. Cujus auditui non credetur ' pueri hujus. Cui oculos debent caeci, aures surdi, linguam muti Z puero huic. Quem ad victimam deportabunt , tamquam abiectionem plebis, opprobrium hominum, specie is decore omni carentem ' pueruim hunc. Quis dolores nestros is languores postabit ' super cujus veste mittetur sors. cujus m nus, cuIus pedes fodient improbi' cujus ossa non frangentur ' Tua Iesu. quem potabunt aceto 'Te. cui dabitur fel in escam ' Tibi. Cui dictum: Sede ad dextram meam, dum postero inimicos scabellum pedum tuorum ' Tibi. Tu prophetarum perpetuis vocibus , tu figuris legis, tu promissis divinis designaris. Non latuisti v teres, & latuisti tamen. Viderunt te, sed eminus adventantem. Tetigit sacerdos umbram tui, non te. signum vidit, sed rei invisibilis. palpavit te, sed ceremoniarum non una veste Involutum. locutus est tecum, sed per mystiacos vultus Cherubinorum. mactatus es, trucidatus es, autequam esses. Mortuus es sub typo, cum apud Patrem viveres gloriosus. natus es , antequam esset, ubi nascereris. sepultus es cum Iona , antequam natus. captus cum Iosepho & exaltatus, antequam orbi datus. quindi sub Enochi typo ascendisti in coeloS, antequam descendisses. Micuisti in obscuro, future Lucifer , dc sub crepusculo scintillantis gratiar tuis apparuisti. Ita res salutis humanae administrante Deo , ut minus scientiae largitus fuerit

pupillis sub tutela legis positis , quam adulto

haeredi. minus carnali populo, quam spirituali . minus servis, quam liberis. At postquam plenitudo temporis venit, &consiliorum divmorum grandis orbita spatia sua

240쪽

sua emensa fuit . postquam longa Messiae expectatio Israelem tenuit: prope fuit, ut nasceretur. ut quos non potuit servare legis severitas, servaret Messiae lenitas. Sed de duobus placuit cogitare Sapientiae divinae, de Praecursore, qui nascituri regis adventum nuncia d, & Matre, quae tantuin depositum,regem inquam Israelis, ferret. Eligitur ergo Eligabeth, mater praecursoris. Eligitur Maria mater Domini. Eligitur Zacharias pater praecursoris. Eligitur Iosephus, Mariae Sponsus. Eligitur Iohannes,qui praecumreret. Angelus, qui divinum cum virgine con-xressum conciliaret. Maria in exemplum singularis gratiae. Zacharias & Eligabeth in exemplum singularis omnipotentiar. Iosephus in exemplum singularis obedientiae. Angelus in exemplum gloriosae legationis. Iohannes in exemplum religiosae vocationis. Erat Eligabeth sterilis sed operum bonorum Recunda,ne non esset tali filio digua mater , & marito sacerdote digna conjux. Auxerat illi prolis desperationem senectus. Sed quod naturae Virtus non

dabat corporum congressui, hoc piis desideriis indulsit divina benignitas. Peperit laeta mater Iohannem, non sibi soli, sed toti populo, eo mirabilius, quo serius: eo plausibilius, quo praeter spem: eo felicius, quod praecursorem maximi Messiae. Non potuit dignior praeco praeire huic puero principi, quam qui sacerdotali nobilitare generis materni simul & paterni esset insignis. Non dignior esse anteambulo sanetisita mi prophetae quam parentis utriusque in ip ta vita, tum suis admirandis virtutibus insignis: non certiorem fidem facere Christi doctrinae, quam qui gloriosa morte pro veritate esset moriturus. Necsuit expers gaudii Zacharias. Ga

. . dii i

SEARCH

MENU NAVIGATION