Tractatvs de potestate svmmi pontificis in rebvs temporalibvs : adversus Gulielmvm Barclaivm

발행: 1610년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

231쪽

mum Christus commendando sim oves Petro de dit omnem ρotestatem nec sariam ad tuendismareis gem: Atqui non dedit ei potestatem temporalem fr-gis potestas temporalis, non est necessaria aέ tuendum

gregem. Jlhespondeo. Si per potestatem temporalem intelligi velit Barcia ius potestatem, quaesit in se proprie, o formaliter temporalis; admitti potest argumentum: sed nego inde sequi, non esse necessariam Summo Pontifici potestatem, qhiae licet si in se spiritualis,tamen extendi positi ad temporalia, prout ad spiritualia referuntur, eisque sub ordinantur. Sin autem per potestatem temporalem intelligat potestatem disponendi de temporalibus in ordine ad spiritualia tum dico, falsam esse assumptionem: addo syllogismum Barciat eo vitio

laborare, quo nulliam est in arte disserendi notius.

id enim assiimit,& sibi concedi petit, quod vertitur

in quaestionem Assumit enim S. Pstro non fui 1- se datam temporalem potestatem, quasi hoc ipsum non esset quod in toto libro suo probare contendit. Et certe si isto modo disputare liceret, poscsem ego quoque ita ratiocinari Christis Petro dedit eam fossim potestatem, quae nece ma es ad tuemdurn, pasendum gregem: Atqui dedit potestatem. spiritualem,qua extenditur ad temporalia,ut ad*Iria rualia referatur 1,ergo ritu oripotestas nece Faria esta gregem tuendam, arfissa censimAed aud misatium syllogismum Barciati, priori non dil sit nile. Deinde, iniquit, progredimur hoc modo, AMSrdum est Summum Ponrificem, quatenuinuccessores 2Beati Petri, habere plus potestatu, quam habuit Petrus: At Petrin nullam habuit potestatem tempo-

232쪽

Ac ne hic quoque obiiciatur, eum assumere, quod erat probandum: probataIssumptionem ex Bella mino lib. s. de Pontis cap.6. Ubi dicit, potestate spiritualem, temporalem esse similes spiritui, &carni:&quemadmodum spiritus, caro possunt esse coniuncta, ut in homine: separata, ut in Angelis, aestijs: sic etiam potestas spiritualis, &temporalis possunt esse coniunetae, ut nunc sunt inter Christianos; S separatae, ut erant tempore Apostolorum, quando nullus erat in Ecclesia Primceps politicus. Ex his ita colligit Barciatus.

g Siseparata erant hapotestates tempore post Drum,ut erant revera de iure, indefacto consequntur necessarib, D. Petrum nullam habuisse temporasspotestatem alisqui falsum esset ea ui sieseparatas.JHoc argumentum tanti facit Barciatus, ut paulo infra dicat.

gar veris hae rationes apertioressunt, quam quibMaliquis inestaude reniti,ct repugnare post iit mirusit homines eruditos, cateros1ριθs, ita et elo quodampnconsiderato occaecari, Pt dubia pro certis proper*imis obsecura,pro rectas contorta,pro expeditis denique inuoluta, ct implicata multis controuersis, ct contradictionibia amplecti, sequi non dubitent: Jhaec

ille, qui usque ad finem capitis pergit reuerentiam suam erga sedem Apostolicam praedicare, nostram caecitatem redarguere,imulta ex ijs, quae antea dixerat,more suo repetere.

Respondeo Verissime dictum est a Bellarmino similimam esse potestatem spiritualem,sive Eccle

233쪽

hanc rem explicandam adhibuerunt sanctus Gregorius NagianZenus, Hugo de sancto Uictoie, sanctus Thomas, Alexander Alensis, Thomas vald sis, Malij. Nec minus vere dictum est, eas potestates tempore Apostolorum fuisse separatas, quo modo spiritus Angelicus separatus est a carne e caro: brutorum separata est a spiritu: nunc autem o iunctas et se,quo modo spiritus,& caro coniunguntur in homine. Ex his autem recte colligitur,sanctii

Petrum habuisse potestatem Apostolicam, id est, spiritualem, & Ecclesiasticam, supremam, lamplissimam,& non habuisse potestatem Regiam, siue

Imperatoriam,aliamve mere temporalem, atque

politicam sed non recte colligitur, potestate spiritualem sancti Petri non se potuisse extendere ad omnia temporalia,&ad ipsa Regna,&Imperia dirigenda, corrigenda, si Reges, Imperatores Christiani fierent. Itaque discrimen inter tempus Apostolicum,& nostrum, non est circa potestatem quae semper eadem fuit in sancto Petro, in su cessoribus; sed circa materiam subiectam, siue circa usum potestatis tunc enim potestas Apostolicano

exercebatur in Regibus dirigendis, quia nulli erat Reges in Ecclesia Christiana, cuius Ecclesiae Pastor, Rector est Christi Vicarius iunc autem eadem illa potestas exercetur in Regibus dirigendis,in corrigendis, quoniam non desunt in Ecclesia Reges, Principes politici. Ae ut exemplis rem illustremus, certe spiritus humani a corporibus separati, ijdem sunt, qui antea erat cum corpora animarent, eandem ipsam potestatem habent,quam antea habebant:& tamen

234쪽

nunc separati non regunt corpora, Vt antea rege

hant,3 iterum post resurrectionem regent, sic etiam spirit 'Angelici silue boni, siue mali, ducorpora nulla astum unt, non exercent potestatem in me-bra corporis: cum autem vel corpora aeria sibi adiungunt, vel 1 corpora humana ingrediuntur, corpora il la nutu movent, eilq imperant,& modet antur nec tamen Vllus it tam imprudens,qui existimet Angelos acquirere potestatem notiam, cum corpora assumunt. Pari ratione cum in corpore liust

mano membrum aliquod abscinditur,&a reliquo corpore separatur; non potest spiritus membrum illud mouere, eique dominari non quod potestas spiritui desit, sed quia deest membrum, in quo mouendo spiritus exerceatur. Deniq; initio Ecclesiae Christiana antequam Apostoli Diaconos ordinarent, non poterant Apostoli Diaconis ii, eisq; imperare: posteaquam autem ordinati sunt, ijs Apostoli utebantur, eisq; imperabant. Num igitur conis cedemus defuisse Apostolis aliquam potestate Ec-'clesiasticam, antequam Diaconi esse coepissent in Ecclesiaὸ concedemus omnin b, si cum Birclaiod spiamus, qui ex defectu materiae defectum colligie potestatis. Ex his apparet, quam leuia sint argumenta Barciaij, quae ipsius iudicio demonstrationes indis lubi es videbantur.

DEFENNITUR PRIMA PARS

rationis quintae pro potestate Summi Pontiscis in temporalibus.

I capite vicesimosexto aggreditur arctatus

235쪽

erat autem haec ratiocinatio Pactori necesurias

potestas circa iustos at eos arceat omni ratione qua

poterit ab ouili lupi alitem, qui Ecclesiam vastunt sunt haeret Pi Urgo si Princeps aliquis ex oue, aut ariete lupus s.ιt, id est, ex Christiano sat haeretiacus poterit Pastor Ecclesa eum arce repor excon municationem, simu iubere populo ne eum μquatur: ac proinde priuare dominio, quod habet in

subditos.

Ad hanc ratiocinationem Bares aius respondens admittit omnia, excepta illa extrema parte conclusionis, qua dixi naus, Posse Pastolem Iubere populo, ut non sequatur amplius Regem suum: distinguit enim hanc partem, ac dicit. Posse quidem Pastorem iubere fidelibus, ut non sequantur Regem haereticum in hane si bus, sed non posse iubere, Ut non se quantur eum in rebus politicis.

Addit autem posse quidem Regem haereticum priuari communione fidelium in rebus sacris, sed neque hoc est e faciendum,si periculum sit schismatis,& scandali, S grauiorum malorum,ex Aug. lib. 3. cap. z. contra Epistolam Parmeniani: de qua rediis ximus, cap. 9. Vbi haec eadem Barciatus fusius trastauit: iam enim admonui Barciatum in repetitione rerum earundem magna in partem libri sui consumere volui sie.

His igitur omissis, tota ratio ob quam negat Barcia ius posse a summo Pastore prohiberi fidelibus, ut Regi haeretico obedientiam etiam in rebus politicis praestent,eaeit, quoniam iure diuino debetur Regibus obedientia:&non potest ullus h mo, ac ne ipse quidem Summus Pontifex dispen

236쪽

rescriptum Innocentij III. qilica. Cum ad monast rium, de statu Monach dicit, Non posse dispensari

cum Monacho, ut uxore ducat,'vel rerum proprietate habeat: hoc loco multa disputat de iure diuino,& humano, de matrimonio Costantiae R geri j Regis filiae, quaecum esset sanctimonialis ex dispensatione Clemetis III. Pontificis, nupsisse dicitur Henrico I. Imperatori.

At nos supra, rationem Barciai nullius roboris esse demonstrauimus: quoniam de iure diuino est, ut inferior obediat superiori, quamdiu superior est, sed si desierit esse superior, desinet etiam pra ceptum de obedientia illi exhibenda. Id quod ostendimus ex multis similibus:siquidem iuris diuini est, non solii in ut populus obediat Regi; sed etiavi fili obediant Patri, servi Domino, Uxores Maritis: tamen si filius emancipetur, seruus libertate donetur, uxor per diuortium,aut repudium a marito separetur, non amplius tenentur lege illa diuina quemadmodum etiam promissio iurata iure diuino seruanda est,& tamen si is, cui promissio

facta est, eam relaxet, non tenebitur eam implere

qui promisit. Restitutio iure diuino sancita est,&tamen si creditor debitum remittat, restitutionis obligatio nulla restat atque exempla similiapi rima possent adduci. Sic igitur, iure diuino ten tur populus Regi seruire, dum Rex est: sed si Rex desinat esse, quod multis modis fieri potest, nulla remanet obligatio seruitutis, aut obedientiae non est autem de iure diuino, ut ex iustis de causis deponi non possit multoque minus iuris diuini est, ut Summus Pontifex declarari non possit, R emi haereticum non esse legitimum Regem, nullamque

237쪽

CApum XXVI. an Iamque ei deberi a fideli populo obedientiam.

Quod autem attinet ad cap.C in ad nonasterium de statu monachorum,res facilis est,id enim solum

Innocentius docet, non posse consistere matrimonii proprietate rerum cum statu Monachorum; cum adessentiam vitae monasticae pertineant continentia,&paupertas. Itaque non poterit Summus Pontifex facere,ut idem Monachus sit, coniugatus: idem Monachus, diues opum in particulari Aliud autem est, utrum possit Summus Pontifex dispensare cum Monacho, ut transeat a Vitam n

stica ad vitam secularem, secularis effectus a trimonium inire possit, opes proprias retinere, de hoc enim vario sentiunt Doctores. De Constantia vero Rogerij Regis filia fabulam esse existim mus, quod sanctimonialis, tetula cum esset, dinpensatione Clementis III nupserit Henrico sexisto. Nam Gotefridus Viterbiensis, qui Henricum VI. in literis, moribus instituebat, scribit, nuptias Henrici cum Constantia celebratas Mediolani

anno salutis ta86. sedente in Apostolica Sede, Urbano tertio, ipsa Constantia annum trices1mum agente. ex quo sequitur, ut falsum sit dispensasse cuea in votis monasticis Clementem tertium, vel, tali dicunt, Celestinum tertium , vel, ut alij, Alexandrum tertium: nam hic iam obierat, illi nodum sedere coeperant: falsum quoque sit, eam nupsisse cum esset vetula annorum supra quinquagii

ta falsum denique fuisse antea sanctimonialem cum id nullus scribat ex ijs, qui eo tempore

vi erunt. Vide Card. Baronium tomoe . annalium ad annum

238쪽

ramentum magis obliget.

I capite vicesimoseptimo Barciatus, ut causae

suae undique adiumenta conquirat, confert V tum Monachorum cum iuramento illo, quos

puli Regibus fidelitate iri, Se obedientiam pollicentur. Ac dicit, Pontificem ex aliquorum Docst rum sententia dispensare posse in votis Monachorum; sed etiam si hoc detur, non esse admittendum, ut dispensare possit in iuramento , quo populi ad Regis obedientiam se adstringunt. Videtur igitur sentire Barciatus maius vinculum iuramenti esse,

quat Voti, cuius tamen contrarium diserte docet S. Thomas in2.2.quaru 89 art. 8.&omnis fere schola Τheologoium in 3. Sent. dist.39. Votum enim est promissio facta Deo; iuramentum est confirmatio promissionis homini faetae magis autem tenetur homo implere promissionem factam Deo, quam homini.deinde qui votum violat, infidelis est Deo; qui iuramentum frangit, crimen irreuerentiae in Deum committit grauius autem crimen infidelitatis es quam iri euerentiae ; cum fidelitas omnis erga superiorem irreuerentiam coniunctam habeat, non omnis irreuerentia infidelitatem . Igitur grauius peccat voti fragiis, quam iuramenti violator; proinde arigis obligat votum, quam iuramentum Denique votum res est absolute bona iuramentum bonum est necessitate cogente alioqui

Dominu Matth. s. dicit, Ego autem disopobis nouiurare

239쪽

iurare omnin). Et Iacobus in epistola sua cap. s. Ahi te omnia, inquit,statres mei nolite iurare nusquarnautem legimus, nolite vovere; sed contra, ex&Propheta Dauid hortatur, dicens in Psalm. s. Vovete, se reddite Domino Deo restro . Igitur votum nobilius iuramento est, ac per hoc grauius peccat qui votum frangit, quam qui iuramentum violat; proinde magis obligat votum,quam iuramentum: quare si Summus Pontifex dispensare potestan v tis, multb magis poterit in iuramento. Sed Barcia ius resistit hac ratione: Totus ordo

monachalis, alij, in siccissa, ut quida vi voluM ab humanis constitutionibus, ct iure positim profecti sunt in quos idcirco plena omnimoda potestas Pontisici est, uti uperius nautis diximus:atfbmissio. OObedientia Regibus, ac Principibus, atque omnibuτο-mnin Praepositis, superiora bin debita, si iuris naturalis, O diuini utroaue tenamento consirmata Naucet de humano iurest, ut hac, aut illa Reip.forma

utamur,vel hunc auialium Principem habeamum, immen ut eum, quem siemelaccestinim revereamur, eissi

in omnibus, qua Dei mandatis non repugnanx, submissepareamis, non bumanasolum, sed naturalis, dia uina est ardinationis. JRespondeo. Hoc argumentum ab omni parte nutat nihil enim solidi, nihil firmi habet. Nam quod totus ordo monachalis ab humanis constitutionibus, cuiu repositivo prosectus lit, non modo salsum, sed etiam ha reticum est siquidem consilia Euangelica, in quibus ordo monatticus fundatur, non ex humana constitutione, sed ex ipso ore Domini,ac Dei nostri Iesu Christi prosecta sui: de qua Octuc tractaui in lib. de Monacbis, neque id ullus catholio

240쪽

Catholicus negat. Deinde vota ipsa monastiea, iaquibus essentia Monasticae vitae consistit, iuris esse diuini,non modb Catholici omnes docent, sed &ipse Barcia ius paulo ante confessus est. Unde ergo nunc totum ordinem Monasticum ab humanis costitutionibus,& iure positivo profectum esse dicit Praetereas, ut ipse in hoc suo argumento assumit, submissio Regibus, ac Principibus,atque omnibus, Praepositis,& superiotibus debita, est iuris natur iis,& diuini in utroque testamento confirmatas e

go submissio Monachorum suis Praepositis, superioribus debita est iuris naturalis, diuini, in

utroque testamento confirmata. Vnde igitur Bam

elatus colligit,posse Pontificem dispensare in obsdietia,& submissione Monachorum erga suos Pra positos, superiores &non posse inobedientia,& submissione populorum erga Reges, Principes,cum Vtraque si eiuris ii alis, de diuini in miroq; testamento confirmataὸ cuin emin cum Ob

dientia Monachorum habeat votrirn, idque solemne adiunctum Mohecitentia populorum simplici iuramento confirmata sit videtur omnind facilius posse dispensari per summum Pontificem, in obedientia populorum,quaia Monachorum,cum oti vinculum maius siliquam iuramenti, tetheologi docent.Denique quemadmodum Larciato teste iuris humani est,qua forma Reip.utamur,& hunc aut

illum Principem habeamua sed posteaquam aliquem aceepimus in Principem ut ei pareamus, i ris diuini est: sic etiam iuris humani est quo ritu, sorma vivendi Monachi utantur,vi hunc aut illum Praepositum habeant; & tamen ut ei, quem in Praepositum semel susceperunt,submiste pareaat,iuris

diuini

SEARCH

MENU NAVIGATION