Cursus theologicomoralis tomus prior posterior quoad ea, quæ moralis theologia disputat de Legibus, de Præceptis decalogi ... Ad usum Tyronum elucubratus ... A P. Dominico Viva Sociatatis Jesu ... Pars prima octaua De sacramento matrimonii

발행: 1723년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

xot uui ino IV. Aitisurus n. ideo nunquam erit validus, & nunquam absolute Obligabit talis contra

Sequitur ultimo, quod si in his aliis casibus apponatur conditio turpist quae dicitur iure impossibilis . eo quod servari nequeat jure inviolato θverbi gratia, Donoeotium , si blasphemes , si hostem occicias , contractus sint pariter invalidi ante purificati nem conditionis, ac debeant rescindi, eo quod aliter ad peccatum allicerent: Quamvis purificata conditione juxta communiorem opinionem Doctorum apud Lest. cap. I 8. dub. 3. contra Nav. obligent; quia tunc non amplius ad peccatum alliciunt; Quare ne post patratum crimen obligent, & pro tunc sint validi, ideo antecedenter rescindendi sunt, pro quando sunt invalidi . VI. Rogabis primo; Num matrimonium celebratum sub conditione, si Papa dispensaverit, dicatur esse sub conditione possibili, an vero sub impossibili, ita ut habeatur pro non adjecta fRespondeo cum distinctione nam si in eo impedimento nunquam Papa dispensare soleat ut est impedimentum attinitatis in primo gradu cum

iis, qui non sunt Magnates dicitur esie sub conditione impossibili ; si vero in eo soleat dispensare , dicitur esse sub conditione possibili, & honesta,

ct in tali casu matrimonium est vat, dum, non pro tunc, quando contrahentes sunt inhabiles ad contrahendum , sed pro quando obtenta est dispensatio; ita ut non requiratur de- Inde novus consenses, ut diximus. Rogabis secundo; An matrimonium celebratum sub conditione, quod alter prius voveat castitatem, vel nuu- quam petat debitum, vel ingrediatur religionem , dicatur esse sula conditi ne , quae sit contra substantiam matrimonii λRespondeo negative; stat enim obligatio matrimoni, , di jus remotum ad petendum debitum cum voto castitatis, & cum iis aliis obligationibus, ut Ostendimus. cum de Sponsali

VII. Rogabis tertio: Qualis sit ista

conditio apposita matrimonio, si Patri placuerit ρ & quomodo intelligenda pRespondeo, certum esse, quod talis conditio non sit turpis. & quoa ab ipsis contrahentibus apponi possit

in contractii , ita ut matrimonium non sit validum, sed siispensum, donec conditio impleatur. Vcrum, quomodo beneplacitum hoc Patris intelligendum sit, variant Doctores. Dico equidem primo , matrimonium se, ea conditione celebratum esse validum , tam si Pater consentiar, quam si conscius matrimonii non dis. sentiat: Ita communiter cum Sanchia

lib. I. disp. 7. Ratio est, quia juxta communem tentan per illam condiationem non lignificatur positivus con-Κnsius, sed solum non repugnantia Patris : Etenim non solet intendi , quod Pater faveat positive , sed solum,

quod non repugnet, nec aegre serat.

Dico secundo cum Con disp. as

diib. 2. , Nav. , Huri. contra Sanch. .& Pont. : Si Pater primo distentiat,& mox consentiat; per consensum hunc polieriore in impletur conditio , &perficitur matrimonium . Probatur , quia juxta communem sensum, & imtentionem contrahentium verba dictae conditionis non sumuntur in rigore , sed morali modo ; ita scuucet, ut si intra tempus aliquod arbitrio prudentis, & attentis circumstantiis assignandum . obtineatur consensus Patris, matrimonium sit vat, dum : ergo si intra istud tempus Obtineatur consensus, quamvis post dissensium, conditio cit impleta. Con firmatur, quia si contrahatur mat ia

112쪽

De Consensumonium sub conditione, quod Papa dispenset, &Papa prius deneget Procuratori dispensationem, & deinde re melius proposita, dc perpensa, illam

concedat, clarum videtar, quod contratius valeat ; nisi aliud coni et de intentione contrahentium r ergo etiam in casti nostro: Et ratio radicalis est, quia verba illa, si Patri placuerit. vel si Pater consentiat, solent hunc sensum facere, videlicet, si poteris obtinere consensum Patris; qui autem primo patitur repulsam a Patre, adhuc potuit 'intra breve tempus con sensum obtinere, si iterum roget; ergo si vere obtineat conscissum, quam. vis post distensum, contractus est vutidus . Dico tertio consequenter cum ii Ldem Auctoribus : Si Pater primo consentiat, & deinde intra breve tem-PuS repugnet, matrimonium non est validum. Ratio est eadem, quia scilicet juxta communem intentionem contrahentium extunditur consensus conditionatus usque ad aliquod tempus assignandum arbitrio prudentis viri; etenim sensus, & intentio contrahentium cst, ut matrimonium valeat, si intra aliquod tempus Pater acquiescat, & non repugnet et Quare si intra illud tempus repugnet, quamvis post consensum , conditio non est impleta. Dico ultimo: inando apponitur dicta conditio in matrimonio, si sorte contingat, quod Pater antequam contentiat, vel dissentiat, moriatur, matrimonium est validum. Ita Pal. ,& Sancti. contra Ponti Ratio est, quia in tali casu habetur, quod comtrahentes intendunt , scilicet, quod Pater non repugnet. Confirmatur, quia vel cognosccbant mortem Patris

contrahentes, quando contraxerunt,

vel non; si cognoscebant, conditio illa, utpote impossibilis habetur pro non adjucta, ut diximus, & sic in D

trimonium est validum a Si vero P

tris mortem ignorabant , ei iam valudum est matrimonium, quia illi imtendunt contrahere , modo id non aegre ferat Pater; quod bene per Obitum Patris verificatur. VIII. Quaeritur quarto ; An con ditio indisserens, vel impertinens ,

verbi gratia. si taltes, si pluat, sus

endat contractum matrimonialem, sicut conditio honesta pRespondeo affirmative cum Sancti. lib. s. disp. I 8. Ratio est, quia mnis conditio jure non improbata potest apponi matrimonio, ut colligitur a contrario sensu ex cap. Super eo De eondιtionibus appositis ; atqui conditio indifferens, ct impertinens matrimonio apposita nullo jure reprobatur ; nam in cap. M. De condiistionibus appositis solum rejiciuntur conditiones impossibiles, & turpe S, qui ad peccatum incitant, & non sunt

contra substantiam matrimonii ; ergo conditiones indisterentes, & impe tinentes apponi pollunt matrimonio, ita ut illud siuspendant. non secuS, ac conditiolius honellae. Concedo tamen non vacare aliqua culpa adjicere conditiones impertinentes contra-cthii tam Sancto matrimonia, quod est Sacramentum. IX. Quaeritur quinto ; An conditio nes turpes contra substantiam matrimonia, sicut irritant contractum matrimonialem , si illi adiiciantur, ita etiam irritent contractum SponsalivmpRespondeo cum communi apud PereZ disp. I a. sect. a. atlirmative ἔquia Sponsalia ordinantur ad Matriamonium: ergo sicut conditiones tum Pes , quae sunt contra substantiam matrimonii irritant contractum matrumonialem , si illi adjiciantur, Ita etiam irritant contractum Sponsalium .

si adjiciantur Sponsalibus . Confirmatur , quia Sponsalia nihil aliud sunt, quam promissio matrimo

nii ;

113쪽

rio euasio V. De Impedimentis Matrimonii nii; ergo sicut matrimonium nullum et , si celebretur sub tali conditionc turpi . ita nulla est hujusmodi promi sio. Quare invalidus est contractus , si dicatur : Promitto tibi matrimo nium sub conditione, quod sterilita tem procure S , Vel ante , ves post illud ; aut iub conditione, quod obligeris ad adulterandum ; vu promitto matrimonium , quod duret per an

num .

X. Quaeritur ultimo ; An conditi ne S turpeS, quae non sunt contra substantiam matrimonii, & conditiones impossibiles , si apponantur contra erui sponsalium , habeantur pariter pro non adjectis ς sicuti si apponantur contractui matrimoniali pRespondeo etiam cum Sanch. I c. cis. & aliis communiter contra Ledeis., & Perea altirmative ; quia scilicet Sponsalia sunt initium quoddam matrimonii, & ideo quod disponitura legibus circa matrimonium, censetur dispositum circa sponsalia, ex DP. Oratio F. de Sponsalibus. Neque dicas cum PereΣ , quod dispositio Tridentini irritans matri

monia clandestina non extendatur

ad irritanda sponsalia clandestina ;ergo neque in casu nostro valet aris guere a contractu matrimoniali ad Sponsalium . Nam concesto antecedente , negatur consequentia. Disparitas est, quia in primo casu talis disipositio Tridentini non est favorabilis matrimonio; ergo non est extendenda a contractu matrimoniali ad Sponsalium: Contra vero in casu nostro ista Iesum disipositio, quod conditiones impossibiles , & turpes habeantur pro non adjectis , est seu rabilis matrimonio; ergo extendenda est ad Sponsalia ; cum semper imfavorem matrimonii judicandum sit ex cap. sis. De sententia, oe re iud

cata .

QUAESTIO RDe Impedimentis Matrimonii ..

CErtum est, jure naturae dari quaedam impedimenta dirimentia matrim

nium; ut est error circa personam, Impotentia perpetua ad usum matrimonii , Desectus usus. rationis, &c. Nunc tamen examinandum primo; An jure positivo, live Ecclesiastico, sive saeculari, statui possint alia impedimenta dirimentia λ Deinde de impedimentis dirimentibus jure Ecclesiastico hactenus statutis agendum sigillatim. Demum de impedimentis impedientibus. Impedimenta autem dirimentia dicuntur , quae reddunt irritum matrimonium, hoc est, quae impediunt. ne valide contrahatur; non tamen esticiunt. ut contractus matrimonii validus, si ea superveniant, irritetur I cum hoc reis pugnet indissolubilitati matrimonii. Hujusmodi impedimenta, praeter impediamentum aetatis, duodecim juxta jus antiquum enumerabantur , quibus Tridentinum adjunxit duo alia, videlicet, Clandestinitatem, & Raptum, quae

nania his vertibus continentur. Earor, Condii io, Votum, Cognatio, Crimen. Culιus disparuas. υιs, ordo, ligamen, honestas ,.

Si si adima, A forte eoire nequibis ἔ

114쪽

D. Impedimensis μι rimonis in gener . I IISi Parochi, ct duplicis dest prasentia testis,

Raptave sit mulier, nec parti reddita tuta :Hac facienda vetant connubia, facta retractane.

Impedimenta vero impedientia solum impediunt. ne licite . non autem ne valide contrahatur matrimonium; ut sunt Interdictum, seu prohibitis Ecelesiae, quando scilicet de aliquo impedimento ulterius inquirendum sit; V tum castitatis, Catechisinus, Tempus feriatum, S aliqua crimina, de quibus dicemus art. ult. hujus quaest. Haec autem Omnia ad subsidium memoriae his

aliis versibus continentur. Ecclesia vetitum, necnon tempus feriarum , Atque Catechisenus, Votum, Sponsalia, Crιmen, Impediunt fieri, permittunt facta teneri.

His adde Clandultinitatem in iis locis , in quibus non est receptum Tridentinum s ea enim impedit, licet non dirimat in iis locis matrimonium;

necnon omissionem proclamationum, & omissionem benedictionis, juxta d, cta ait. a. quaest. super. Sub eo tamen verbo, Crιmen, varia Crimina , quae comprehenduntur , & matrimonium impediunt, s ubi desuetudine non sit sublatum tale impedimentum his aliis etiam versibus continentur. Incestus , Raptus sponsata, Mors mulieris , Susceptus propria sobolis, mors PresbIter alιs , Aut si panueat solemniter. aut Momalem Accipiat, prohibent hac eoniugium soriandum .

Antequam de impedimentis, tam dirimentibus , quam impedientibus sigillatim agamus , praemittenda nonnulla sunt de impedimentis in genere . adeo sit.. V. Quomodo possit quis sine sacrilegia, ARTICULUS I. simulare etiam absolutionem Sa

cramentalem p

De Matrimonii impedimentis in ge- n. Validum est matrimonium, etiamsinere; Quinam possit ea sta- per clausulam generalem Pontifex tuere t irriset quicquid fiat contra aliquam legem , in qua etiam matrimonium I. Solus Pontifex saluere potes impedia prohibeatur.

menta matrim2nii dirimentia .

II. Non es verum, quod posm Episco- I. Uaeritur primo ; An iure popus pro sua Urbe, quicquid potes sitivo statui possint impedi-

Pontifex pro toto orbe. menta matrimonii dirimentia , live a III. Quamvis Principes battis ali , fra Pontifice , sive ab Episcopo , sive a clusa prohibιtione Ecclesia , flatu Principe stolari , sive ex coestieture possint leges circa contractum dine ρmatrimonialem fidelirum ; Hanc Respondeo . & dico primo , dari ramen potestatem sibi Pontifex ro in Ecclesia, atque adeo in Pontifice, servavit. pote statem statuendi impedimenta m m. Uniνersim est mortale eontrahere trimonii , tam dirimentia , quam im- matrimonιum cum impedimento dia pedientia . Constat, tum ex Triden-rimente ; sed probabiliter non es tino scis 2 . can. q. . tum auctorita-

sacrilegium . te Pontificum , a quibus varia hujusmodi Dissiligod by Corale

115쪽

r cristio V. modi impedimenta constituta sunt ;tum demum ratione . quia Ecclesia potest . & irritare , & prohibere contractuS . quando non fiunt sub certis conditionibus , & sub certa sorma ;ergo potest in contractu matrimoni, ii statuere impedimenta , tam dirimentia , quam impedientia . Ex quo patet , Ecclesiam non poste directe apponere impedimenta Sacramento a

Christo Domino instituto , sed solum

indirecte, tollendo ejus fundamentum, Ru ei liciendo, ne sit contractus lcgitimus , seu materia Sacramenti id, quod esct caeteroqui talis et Sicut tollendo alicui jurisdictionem , impedit , qu minus verba illa: Eso te absolvo, ab eo prolata , sint forma Sacramenti

Poenitentiae.

Dubium est: An impedimenta matrimonii constituta a Pontifice obligent etiam Infideles γResipondeo, obligare solos Christi, nos, non vero Infideles: quippe qui non sunt subditi legibus Ecclesiasticis Si tamen aliqui Infideles inhabitarent in locis subditis temporali jurisdictioni Pontificis . puta Romae , in tali cum Pontifex, non tamquam Princeps Ecelesiasticus, sed tamquam tempora lis, statuendo haec impedimenta , e iam illos obligaret .. Ratio est , quia

etiam Princeps supremus infidelis potest statuere impedimenta dirimentia matrimonii subditis His infidelibus , ut mox dicemus; Sicut positant Principes saeculares serre leges irritantes quoscumque contractus , si non celebrentur sub determinatis conditionibus ; ergo potest hoc etiam Pontifex,

tamquam Princeps sepremuS temporalis relate ad loca temporali suae jurisdictioni directe subjccta.

Dico secundo ; Probabilius esse , hanc potet latem statuendi impedimenta matrimonii non competere Episcopis pro sua Dioecesi. Ita Con. , Pcrc Edisp. a I. scct. q. contra Sancti. disp. Articulus L. sect. I. . Pont , Hurt. disp. I a. di cult. a. Probatur primo , quia Episcopi ratione pmprii Osticii non habent iurisdictionem ullam iure divino, ut patet in Episcopis titularibus , sed

eam accipiunt jure Ecclesiastico a Pontifice . majorem, Vel minorem pro eju&arbitrio ; ergo iure divino non possunt ferre legem ullam; &conseque

ter nec statuere impedimenta matriamonii ; atqui neque possunt id efficere jure Ecdlesiastico, quia nullum t

Ie ius asterri potest ; ergo simpliciter

non postlint statuere impedimenta matrimonii . Probatur secundo , quia per impedimenta matrimonium irritatur dire cte , S per se , inquantum est con tractus civilis , & solum indirecte , in lirantum est Sacramentum i ergo Ille tantum statuere potest impedimenta irritantia contractum matrimoni

lem , qui potest contractus civiles imritare ; contractus autem civiles ilIetantum irritare potest, qui habet jurisdictionum in res temporales: ut en Princeps s cularis, & Pontifex; qui'

Pe qui circa res omnes temporales

potestatem habet indirectam , ut de iis disponat , quatenus expedit bono spirituali fidelium I Quod ex eo constat, quia sicut in composito humano

conflato ex anima , S corpore, cΟ

pus est subditum Spiritui , ita in Republica Christiana temporale subditur

spirituali. S contra rationem omnino esset , si in iis , quae ad civilem , Ecspiritualem gubernationem pertinent, ut est contractus matrimonialiS , aut potestas temporalis , & politica non sibordinaretur spirituali, aut neutra alteri subordinaretur: Contra vero Episcopus hanc potestatem indirectam in reS temporales non habet a Deo

sibi concessam, sicut habet Ponti sex ; non enim Episcopus potest circa res civiles quicquam statuere, invitis Primcivibus secularibus , quantumcumque hoc

Di iti

116쪽

D. ἰmpedimen is Ma rimonii in genere. II Fhoe expediat saluti fidelium, nisi e rum saluti esset omnino necessarium ἔin quo solo casu tenentur omnes Mais gistratus civiles Episcopis obedire iure naturali divino I ergo cum statuere impedimenta matrimonii non sit Omnino necessarium saluti fidelium . non possunt Episcopi ea statuere. II. Neque dicas cum Sancti. lib. I. disp. 6I., Henr. , Sot., & aliis: Qui quid potest Pontifex per totum Orbem , potest spiscopus pro sua Dioecesi , nisi expresse a Papa prohibca tur ; Sicut enim Pontifex est Pastor ordinarius pro toto orbe, ita Episcostus pro sua Dioecesi, licet illislib- ordinatus; ergo sicut potest Pontifex pro tota Ecclesia statuere impedi menta matrimonii. ita potest Episcopus pro sua Dita cesi, cum id a Pontifice nusquam prohibeatur. Nam contra est, quia Suar. tom. s. in 3. p. de Censuris disp. 7. ostendit, axioma hoc esse falsium , cum in nullo jure, aut ratione sundetur ; &a posteriori constet oppositum; nam

s imo, Episcopus non potest pro sita

lioecesi instituere censi iras, sicut potest Papa; & tamen hoc illi nullibi prohibetur . Secundo, non potest Episcopus statuere, ut matrimonium ratione alicujus delicti patrati a contrahentibus sit nullum , sicut potest Para. Tertio, non potest Episcopus ditipensare in gradibus prohibitis ad

contrahendum matrimonium; quamvis hoc expresse Epistopo non prohibeatur. Quarto, ut notat Salas deIegibus disp. a. sect. 3. , in multis i Tegularitatibus non possitnt Episcopidis pcnsere, quamvis circa illas non i veniatur expressa prohibitio, sed solum non cencessio. Quinto , nec potest Episcopus dispensare in matrimonio rato non coni minato; nec in voto solemni; nec concedere indulgentias Plenarias I nec committere Presbyte- ro ministerium Sacramenti Confir-

mationis, vel ordinis, ut potest Pontifex, saltem quoad minores ; nec alia.

quae enumerat Dian. Part. 8. tract. 3.ressit. Ir. ex Suar: lib. 6. de legibus can. Iq. Demum ipse Sanch. lib. I.

disp. I 6. notat, quod solus Pontifex possit dispensare in Sponsalibus, eo quod per sponsalia acquisitum sit jusa Tertio; Ex quo Omnes Doctores docent, quod Episcopus non possit

relaxare iuramentum Tertio praestitum. Et ratio est, quia nemo, Prae. ter supremum Principem, potest a ferre ius a Tertio acquisitum.

Verum quidem est, quod possit Episcopus absolvere, sicut Ponti x. quoties illi hoc non prohibetur. Ratio tamen est, quia hoc spectat ad salutem Animarum suae curae commissarum . Hinc tamen non sequitur , quod possit Episcopus statuere impedimenta matrimonii, sicut potest Ponti sex. Non negatur, quod Episcopus sit Pastor ordinarius pro siua Dicecc- si, sicut Ponti sex est ordinarius Pastor pro toto orbe ; ex hoc autem solum sequitur, quod possit condere leges circa res spirituales saluti sit rum subditorum expedientes non vero. quod possit condere leges ci

ca res civiles, quantumcumque conducant ad bonum spirituale. nisi quam do sunt omnino necessariae saluti subditorum ; quod non habetur in cassi nostro; dc consequenter non possunt Episcopi statuere impedimenta matriis monii. Dico terito; Principes infideles sit- premi possunt statuere impedamenta matrimonii, quibus obligentur omnes subditi temporales, tam rideles, quam infideles. Ratio ex D. Th. in A. dist. 39. est, quia circa omnes contractus

civiles possunt hujusnodi Principes serre leges suas ad tranquillitatem, &bonum Reipublicae; erεo sicut possunt, verbi gratia Prodigos, & P pillos reddere inhabiles relate ad alios P con

117쪽

M cuastio V. Artistilus Leontractus; ita possent, verbi gratia, Parricidas reddere inhabiles ad con. trahendum matrimonium; & consequenter possunt statuere impedimenta matrimonii . III. Dico quarto; Principes baptiaxati non solum circa matrimonium

Infidelium sibi subjectorum, sed etiam

circa matrimonium fidelium, quod est Sacramentum, possunt statuere impedimenta, tam dirimentia, quam Impedientia, seclusa prohibitione Eceleissae. Ita sanch. disp. 3. . PereZ stres. contra Pont. Ratio est, quia m trimonium est contractus civilis. non minus quam alii; ergo eodem modo subiicitur potestati politicae, ac reliqui contractus. Ex hoc autem, quod matrimonium fidelium sit etiam Sacramentum, non fit. vel quod vere non

sit contractus civilis subiectus potestati saeculari, vel quod Princeps saecu- Iaris aliquid possit directe in Sacra. menta . sed indirecte tantum: Nec aliter potest ipsa Ecclesia, quae non potest se ineterere directe ad mateis

riam . vel formam Sacramentorum

institutam a Christo Domino. Dixi tamen, posse id Principes hapitiatos. seclusa prohibitione Ecclesiae; Nam de facto Pontifex reservavit sibi hanc potestatem statuendi leges circa m trimonium fidelium; quod constat ,

tum ex usu Ecclesiae; tum ex cap. Tuam, de ordine eosnitionis , ubi deciditur, causas matrimonii ad solius Ecclesiae serum pertinere. Dico ultimo cum Sanch. lib. 7. disp. q. , Con. Perez contra Pont. Probabile est, per consuetudinem po se nova impedimenta matrimonii induci, & Inducta auferri. Ratio est. quia consuetudo vim habet inducem di novam legem, & inductam abrogandi ex cap. M. de Consuetudine. Et confirmatur, quia aliter sequerenturravissima incommoda ; quandoqui-apa in iis locis, ubi consuetudo est in contrarium, inevitabiliter plurimi

sine ulla sua culpa matrimonia irrita contraherent; quod repugnat intemtioni Pontificis eas leges condendi. IV. Quaeritur secundo: Qualis euupa sit contrahere matrimonium cum aliquo impedimento ἐRespondeo cum communi , esse peccatum mortale contrahere cum impedimento dirimente ; quia viol tur praeceptum in re gravi et Est etiam

peccatum mortale contrahere cum aliis

quo ex iis tribus tantum impedimeniatis impedientibus, quae sunt Prohibitio Ecclesiae, Sponsalia , & Uotum, ut patet: Alia vero impedimenta impedientia i scilicet Catechisimus, & Crumen in non amplius obligant ob desuetudinem, ut dicemus art. ult. hujuΕquaest. Unde si quis cum iis contraheret, non peccaret. Ubi adverte. tempore feriarum prohiberi Elum benedictionem nuptiarum , & solemnem sponsae in domum sponsi traductionem.

non vero matrimonium contrahere . aut consummare .

Dubium est ; An sit Sacrilegium

contrahere matrimonium cum impedimento dirimente pAmrmat Con. disp. 3 .dub. 2. , quia contra reverentiam Sacramenti recideretur illud irritum. Sanch. tamen tib I disp. s. . PereZ, Ηurti negant ἐquia ad irritandum Sacramentum re quiritur, ut ponatur id, cui ex insti. tutione divina convenit ratio Sacramenti , & quod ponatur, aut sine reisquisitis essentialibus, aut cum obice

ad fructum Sacramenti; Ut si quis vellet sibi conferri baptismum, & non haberet intentionem suscipiendi illum raut si vellet Sacramentum cum momtali suscipere r At in casia nostro. cum non ponatur contractus validus, non ponitur id, cui ex institutione divina competit ratio Sacramenti ἰergo non irritatur matrimonii Sacr m ntum, contrahendo cum impedis

118쪽

De Impedimentis Matrimonii in genere. mento dirimente , & consequenter non committitur Sacrilegium. V. Dices: Si quis fingeret consecrare papyraceam hostiam mctu moristis coactus, auc si fingeret dare abs Iutionem Sacramentalem, non proaerendo formam absolutoriam, sed dicem do. Verbi gratia. Dominus te ab uvat; committi rei Sacrilegium . quam is non poneret Veram materiam, aut formam Sacramenti; ergo etiam in cassi nostro ; quamvis non sit m teria, & ὶrma Sacramenti consensius positus ab habentibus impedimentum dirimens. tamen committitur sacrilegium, si cum tali impedimento fing

tur contractus matrimonialis.

Respondeo, dii tinguendum esse antecedens: Si ab incutiente metu id exigatur in contemptum Sacramenti, conceditur; si vero id non exigatur in contemptum Sacramenti, sed fingat Sacerdos, verbi gratia . conserre ab selutioncm sacrameritatem indisposito. ut alii existiment, quod susceperit S cramentum Poenitentiae: Immo , ut

multi putant apud Dian. part tract. q. Testa. 67. quibus non subscribo 'si fingatur dari hostia eonsecrata sine periculo idololatriae materialis

peccatori occulto; negatur antecedens, re consequentia. Certe si quis metum mortis incuteret ad contrahendum matrimonium cum impedimento dirimentem contemptum Sacramenti matrimonii , procul dubio sacrilegium committeretur contrahendo cum tali impedimento: Quod si non exigatur matrimonium in contemptum Sacramenti, sacrilegium non commiuitur: Quamvis peccetur mortaliter, ut diis ximus quaest. Φ art. I. , si simulatur contractus matrimonialis cum impedimento jure uaturae dirimente , ut esta languinitas in primo gradu lineae rectae . quia est peccatum mortala mi mulam Id, quod est intrinsece gravem lum, verbi gratia, istulare ador tionem idoli. Replicabis i Est etiam intrinsece

malum dare absolutionem Sacrame

talem indisposito et ergo si quis metu mortis. aut alia de causa fingeret dare absolutionem Sacramentalem indisposito. semper peccaret mortaliter. Respondeo si simularet dare abibi tionem indisposito qua tali, concindo; si vero simularet dare abituti nem alicui, ut putetur bene disposi-mS, nego antecedens. & conseque

VΙ. Quaeritur ultimo ; An si Papa

prohibeat alicui matrimonium, eo ipso censeatur illud dirimere, ita ut non soliun illicite, sed etiam invalide comtrahatur PRespondeo, Si Papa solum prosubeat matrimonium sine clausula irrutante, certum est , quod talis prolibbitio non sit impedimentum dirimens,

sed solum impediens; secus vero si prohibeat cum clausula illud in specie idiritante . Puod si prohibitio sit tantum

cum clausula irritante generali, seu uae solum generatim irritet quicquid fuerit contra prohibitionem factum, nulla facta speciali mentione matrim nil Communiter Doctores apud PereE disp. 2 a. sect. 6. docent, Quod matrimonium contra talem prohibiationem factum sit validum; quia cum matrimonium sit res adeo ardua, &gravissimum negotium sit illud irrit, re . exposcit clausulam irritantem , ua specialis mentio de illo fiat: Une per clausulam illam generalem s Ium censetur irritari quicquid fueriefactum in praejudicium Tertii. quin censeatur irritari etiam contractum matrimonialam, de quo non fit mem

119쪽

iis Quaestio V. Articulus II. ARTICULUS II. De impedimentis dirimentibus in specie . Ac primo de Errore.

I. Recensentur, cr explicantur quatuor decιm impedimenta dirimentia.

II. Error potes esse multiplex. IIL Error persona iure natura inritat

matrimonιum, non vero alia Sacramenta . nec alios contractus .

m. Uuomodo fueria vasidum matriis monium inter Iacob, ct tiam, putaram Rachelem λV. Error circa Personam, quamvis sit comitans , adhuc matrimonium reddit nullum. VI. Si dat eausam contrarii error cim ea qualitates Persona, matrimonium non es irritum ; secus vero si quatitas apponatur per modum conditionis. VII. unc descendie resolutio celebris casus a Tabiena propositi. VIII. Reliqui contractus, in quibus edirer dat eausam contractui , sunt

I. Iximus in prooemio hujus Quae- I stionis , praeter impedimentum aetatis , quatuordecim impedimenta dirimentia enumerari. Primum est Error , videlicet Personat; ut si pro Beria detur Teresia ; quia talis error aufert consensium requisitiani jure naturae ad hunc contractum . Error autem conditionis liberae irritat m,rrimonium jure Ecclesiallico juxta sententiam communem . videlicet quando alter contrahens putatus liber.eli conditionis servilis, seu mancupium : At quando quis expresse non Vult consentire, nisi in Personam tali conditione aflectant , verbi gratia .

quae sit Virgo, Dives. Nobilis, dic., in hoc casu ipse conditio transiret inconditionem Personae, & error circa talem conditionem irritaret contractum , ut ostendimus cum de Sponsalibus quaest. R. art. g. Secundum est, Conditio, scilicet se vilis; Irritum enim est matrimonium contractum cum mancipio, ignorata ejus servitute, ut diximus . Tertium es , motum, videlicet Caiastitatis sponte emissiim. & solemne per susteptionem ordinis sacri. aut per prosessionem solemnem; necnon votum simplex callitatis in Religione approbata, ut in Societate Iesu; de quo plura diximus cum de Sponsalibus quaeli. 3. art. q.

Quartum, Cognatio. sive legalis, tave spiritualis, sive carnalis. Quintum, Crimen. videlicet homicidium conjugis, ut cum altero contrahatur, prout explicabimus art. T. Similiter adulterium cum fide data de ineundo matrimonio post momtem conjugis Et Raptus mulieris.

Sextum, Disparitas euhus, seu rei, gionis ; haec enim religionis disparitas irritat matrimonium baptizati cum non baptiZato, & impedit matrimonium catholici cum haereticis. Septimum. Hi, seu metus gravis injuste in cullus ad matrimonium e torquendum ; de quo satis superque quaeli. super. egimus, cum de consen-

m coacto art. a.

Octavo, ordo, videlicet Sacer . seu malor, ut diximus in tertio impedimento Voti. Nonum, Ligamen , qui enim cum una conjuge e litigatus, invalide coim trahit cum alia.

Decimum, Honestas, seu Justitia publicae honestatis, ob quam nemo P test contrahere matrimonium humconsanguineis in primo gradu illius, cum qua contraxit sponsalia ; di cum consanguineis usquc ad quartum gr dum Disjtirco by Go la

120쪽

Do Impedimento dum illius, cum qua contraxit matri.

monium ratum, ut expilicavimus quaest. I. de Sponsal. art. 7.

Undecimum, A -s, seu propin quitas Personarum, quae si nascatur ex copula licita, dirimit matrimonium usque ad quartum gradum inclusive ;si vero ex illicita. usque ad secundum

gradum tantum.

Duodecimum . Impotentia , si sit perpetua, & matrimonium antecedat: In dubio autem, an sit perpetua, vel temporalis, datur a jure triennium ad experiendum. Impuberes tamen, si habeant uium rationis, jure tantum Ecclesiastico invalide contrahunt ante annos pubertatis. Decimumtertium . Clandestinitat , de qua satis superque quatit. super.

Decimum quartum, Raptus, ut dix,

mus in impedimento quinto CriminiS. Nunc de singulis seorsim agendum,

incipiendo ab impedimento erroris. II. Notandum tamen primo, Errorem in matrimonio poste esse, vel circa Personam, seu circa substantiam rei, ut si intendas contrahere cum Beria, & contrahas cum Teresia ;vel circa qualitates, ut si intendens contrahere cum Beria divite, pulchra, Virgine, & contrahas cum illa paupere, deformi, corrupta.

Notandum secundo, errorem con

ditionis servilis non esse errorem circa substantiam, sed circa qualitatem; ut si contrahas cum Beria, putata libera. quae tamen sit scrva. Verum jure politivo ille solus errori circa qualitatem reddit irritum matrimonium . seu est impedimentum dirimens, ut explicabimus art. sequenti; alii Vero errore S circa reliquas qualitates non reddunt matrimonium irritur . neque jure naturali, neque politivo 'nisi quando trantirent in errorem. Persolve, ut mox explicabimus. .

-ris . I 17do dare causura contractui, aliquam do incidere in contractum, ut expli eavimus cum de sponsal. quaesit. a. arta 8. Dat causam contractui crror, quam do est causa . cur aliquod velamus, quod, cognito errore, neutiquam vellemus ; ut proinde deprehenso err re, contrastus non fieret. Incidit vero in cootractum error, si cognitus tempore contractus hunc non Impedivisset, quamvis diversimode contractus fuisset celebratus. His explicatis:

III. Quaeritur primo ; Quonam jure error Personae irritet contractum matrimonialem pRespondeo, certum esse apud D ctores. quod matrimonium irritet non solum jure Ecclesiastico, ex cap. anos, de Sponsal. causa a 6. sed etiam jure naturali. Ratio est , quia jure naturae contractus est nullus. quando deficit consensus contrahentium I atqui quando habetur error circa Personam. cum sit circa substantiam contractu matrimonialis, deficit consensus; Nam

leg. Si per errorem Is de jurisdictione

omnιum Iudicum, habetur . bu es

magis contrarium consensui , quam e

ror ; idest circa substantiam ; Et len

m Testamentum , dicitur , Errantιιntillus est consensus: ergo matrimonium cum tali errore contractum iure naturae est invalidum. Oppones: Alii contractus . & alia

Sacramenta non irritantur, si habe, tur error circa Personam ; ergo n que matrimonium. Antecedens patet.

nam si vendatur equus, aut si conseratur baptismus . vel absolutio Paulo. qui putatur esse Ioannes, tam contrνctus venditionis, quam baptismus, Vel absolutio sunt valida, quamvis cum errore circa personam. Immo emptio,& venditio sunt valida, etiamsi error

sit circa materiam , ut si ematur c

ra Neapolitana pro Veneta, quando scilicet stat ejusdein valoris, α utilitatiI.

SEARCH

MENU NAVIGATION