Cursus theologicomoralis tomus prior posterior quoad ea, quæ moralis theologia disputat de Legibus, de Præceptis decalogi ... Ad usum Tyronum elucubratus ... A P. Dominico Viva Sociatatis Jesu ... Pars prima octaua De sacramento matrimonii

발행: 1723년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

t orasto II. Artieulus VIII.

in Jure esse, & de noVo apparere. Non esse , & Non apparere paria sunt, leg. 77. de Contrahenda Emptione; tum demum quia sicut vitium occultatum satis cli ad dissolvendam venditionem , & quemlibet alium conistractum dissolubilem, ita etiam contractum sponsalium. II. Porro circa dolum notandum est , aliquando dolum dare causam contractui, aliquando incidere in contractum . Dat dolus causam contractui, quando, si praecognitus fuisset, impediisset contractum. Incidit vero in contractum, quando, si cognitus fuisset, non impediisset illum, quamvis non eodem pretio, conditione, dic. contractus factus esset. Notandum etiam , dolum aliquando adhi- heri ab altero contrahente, aliquando vero a tertia persona . His e

plicatis III. Quaeritur primo , Utrum comtractus iponsalium ipso jure irritus sit,

ita ut non pariat impedimentum pu hlicae honestatis, an vero sit solum i ritandus. quando praecessit error, seu ignorantia eorum, quae fatis sunt ad dissolvenda sponsalia λ Praesertim si do- Ius dedit causam contractui; verbi gratia , si Beria corrupta, aut Pau- Percula, aut laborans lepra simula. vit se virginem, aut divitem, seu sa

nam a

Respondeo, Sancti. lib. I. disp. 6 ., S alios apud Bonac. punct. v. docere , quod si dolus dederit causam contractui , & adhibitus sit ab altero contrahente fraudulenter, contractus Sponsalimn ipso jure sit irritus. Ratio est, quia quilibet contractus bonae fidei celebratus per dolum dantem ipsi causam, & adhibitum ab altero comtrahente est irritus ipso jure . ex leg. Et eleganter T. F. de dolo Sed communius Doctores docent

ctum Sponsalium celebratum per d. tum sive dantem causiam contractui, sive incidentem in contractum, neque esse irritum iure naturae , neque jure civili; Non jure naturae ; quia quando error non versetur circa substantiam , hoc est circa personam in comtractu Sponsalium sed circa circum.1lantias contractus , jure naturae contractus est validus ; ut patet in contractu matrimoniali . Neque jure civili talis contractus est irritus; ut fisse probat Less de Iustitia cap. II. dub. I. Quare solum pro arbitrio ejus . qui deceptus est, irritari potest dupli. ci titulo & ratione injuriae ortae ex dolo , & ratione desectus consensius

orti ex ignorantia : Nec ad irritandum talem contractum requiritur senistentia Judicis, si res sit clara; secus vero si sit dubia.

IV. Neque dicas: Votum ex errois re emissum nullum est; Verbi gratia, si quis voveat peregrinationem Laureistanam , existiman S Lauretum esse propinquum: ergo etiam Sponsalia ex errore contracta erunt nulla. Nam, concesso antecedente, negatur consequentia. Disiparitas est, quia votum est promissio gratuita, quae v tiatur errore illo : Λt Sponsalia sunt contractus onerosius I unde satis en ,

quod possint irritari. Ex dictis sequitur, quod decipiens

in sententia noltra cogi poIsit a decepto ad matrimonium a Quod tamen in sententia opposita Sancti. docentis contractum Sponsalium in eo casu es.se irritum, non sequiitur. V. Quaeritur secundo, An qui celebravit Sponsalia per dolum incidentem in contractum, si ita erat astectus erga Beriam, ut etiamsi dolum cognovisset , Sponsalia contraxisset, possit deinde, cognito dolo, resilire p Ue bi gratia, si Titius contraxit cum BC ta auflorata, quam putabat virginem,co animo, ut etiamsi id sciret , cuirica contraheret, Potest ne resilire .

52쪽

Se lavorantia, Ddilo, ac Metu. quando eam deprehendit defloratam PRespondeo cum Bonac. , Sanch. disp. 6s., & aliis negative. Ratio est,

quia tale vitium non censetur esse con . tra voluntatem Promittentis, cum ab .

solute promiserit, S adhuc promisisset, tali vitio cognito . Si tamen du-hitet, an, eo vitio cognito , promisisset, tunc insipicienda est gravitas vitii ; Cum enim homines nolint promittere, interveniente notabili mutatione , S cognito gravi vitio, c verbi gratia, si deprehendatur pauper, aut deflorata , quae putabatur dives . &virgo in idcirco praesemendum est ex

communiter contingentibus , quod Titius , cognito tali vitio , non Promisissct . VI. Quaeritur tertio, An habens vitium occultum poisit licite contrahere Sponsalia cum eo , quem certo scit millo modo contra tutum , si vitium illud aperiretur Respondeo, quaestionem hanc pendere ab illa , An venditor teneatur emptori aperire occulta vitia rei vendendae ρ Circa quam docet primo Less. cap. 3I. dub. II., quod quando cmptor interrogat Venditorem de aliquo vitio rei vendendae, teneatur venditor

ex jiistitia a erire illa vitia, quae sunt

contraria usiui, propter quem re S e

mitur . Docet secundo , idem dicendum , si emptor non interroget, sed Blum significet rem illam ad aliquem certum usum Petere, quia simpliciter petit vendi sibi rem tali usui accommodatam ς Verbi gratia, equum ad it

nerandum. Docet tertio, quod quando venditor celat vitia, quae non redindunt rem notabiliter minus utilem usui, propter quem expetitur , non peccet contra justitiam ea celando; quia nimis durum esset obligare homines, ut tam minuta vitia aperiant . Docet

quarto , 9uod quando emptor fidens proprio judicio deligit sibi rem emendam , venditor non ex justitia ,

sed solum ex charitate teneatur apcrirc vitia rei, quae reddunt illam notabiliter minus utilem ad usum , ad quem expetitur: Quod si ad talem usum vitia illa sint noxia , tenetur ea ex justitia aperire . Notandum praeterea, desectus dantes justam causam resiliendi a Sponsalibus esse duplicis generis . Aliqui c-nim reddunt nuptias notabiliter minus expetibiles, non tamen noxias alteri parti . ut si mulier sit corrupta, pauper , ignobilis , desermis , moribus improbis, &c. Alii vero desectus reddunt nuptias alteri parti noxias .& perniciolas, ut si quis laboret morabo gallico, lepra, &c. His annotatis VII. Dico primo cum Con. , Perez , Sanch. lib. 6. disp. 27. Non tenetur pars aperire desectus primi generis alteri parti volenti secum Spons,lia contrahcre. Ratio est, quia nemo tenetur se infamare, & suos defcctus

proclamare , quamdiu non nocent aliis ; isti autem desectus non nocent ad vitam socialem , & ad generationem, & honestam educationem prolis, ad quem usium expetitur matrimonium: ergo non sunt aperiendi . nisi de iis pars interrogetur. Quare si alter decipiatur , sibi imputet , quod fidcns suo judicio non melius de re tota exquisierit. Dico secundo : Patiens hujusnodi desectus primi generis non potcst alterum vana spe ad nuptias suas allicere , simulando positive contrarium vel dicto, vcl tacto . Ratio cst, quia esset fraus manifesta; ut si quis fingeret se divitem, nobilem , &c. Dixi , sim lando positive ; nam licitum est desectus istos tegere ad bonam famain conservandam : Imino si foemina potatur , num ab ullo fuerit cognita , potest hujusinodi defectum distimul,

re, alia respondcndo , cum non tinneatur famam suam prodigere. Dico tertio : Patiens descctum se-G cum Disiligod by Corale

53쪽

astis II. Aniculus VPIZcundi generis non potest cum illius

ignaro contrahere Sponsalia; nec postea urgere , ut contractum impleat ,

nisi iste similes defectus pateretur. Ratio est, quia gravem injuriam illi,

di damnum irrogaret. VIII. Quaeritur quarto: Utrum meistus cadens in constantem virum iniuste incussius ad extorquenda Spons,lia reddat ea irrita, ita ut non pariant impedimentum publicae honestatis ; an solum irritanda pRespondeo, pramotando . Metum alium dici gravem , & probabilem ,

seu cadentem in constantem virum ;ut est timor mortis, gravis percussionis. infamiae . carceris longqui, amissionis status , aut copiae ingentis divitiarum , dc sintilium Immo satis est, ut hujusmodi mala immineant personis valde conjunctis . videlicet consanguineis, aut altinibus usque ad qua tum gradum , ut notat Perea : Alium vero dici metum levem , improbabilem , seu cadentem in virum inconstantem , qui scilicet non movet vi rum constantem ad faciendum id , propter quod incutitur . Hoc posito Certum est primo, Metum leVem , quomodocumque incutiatur . non irritare Sponsalia ; Sicut non irritat matrimonium, aut Votum. Ratio Ost, quia in iure metus levis non habetur ratio . Docet tamen probabiliter San-ch. , poste propria auctoritate irritare

Sponsalia cum, qui injuste pallas est

metum levem a comparte : Nam cum haec teneatur relaxare fidem tali metu et riam . poterit ipsemet vim patiens in conscientia resumere fidem a

se datam; idque etiamsi Sponsalia suerint jurata ; dummodo juramenti relaxationem obtineat. Certum est secundo , Metum gravem juste incustum non reddere Sponsalia nulla; Verbi gratia, si Iudex Sicario dicat; Nisi despondeas Beriam, ad suspendium , vel ad triremes te

condemnabo propter assassinium comis misium: Immo metum hujusmodi nec invalidare matrimonium, docent Doctores cum Sanch. lib. 4. disp. Ia. ;quia talis metus incutitur Potius a

proprio delicto , & solum a Iudice

traditur modus evadendi poenam , si scilicet matrimonium celebret. Esti, men opinio isthaec contra Bonac. quaest.. Punct. 8., qui docet, matrimonium vjusinodi esse irritum ; quia contractus matrimonialis propter ejus indisi solubilitatem, & propter reverentiam Sacramenti requirit persectam liberi tem , quae a tali metu videtur impediri . Certum est tertio, Μ etum gravem injuste incussum, non tamen ad extoris quenda Sponsalia, sed ad alium finem, non irritare Sponsalia; Sicut nec si a causa extrinseca non libera incutiatur ;Ut si quis ex metu naufragii, aut inumicitiarum Sponsalia contrahat. Ratio est , quia Sponsalia in tali eventu a propria voluntate eliguntur , nec injuriam ullam continent: Et idem clicitur de contractu matrimoniali: is re validum est tum jure naturali , tum positivo matrimonium , quod cin

Iebraret cum filia Iudicis is , qui via det se a Iudice injusts damnandum, nisi nubat; dummodo tamen non sit

damnandus Injuste , ut extorqueatur matri nIonium , sed solum appareat periri viam ad declinandam injuriam per matrimonium . Ita PereE. S Sanis ch. loc. citat.

Certum est quarto, Metum graVem injuste incussum ad extorquendum m trimonium reddere illud nullum , sive jure naturali , ut censent M Tat. , Molin. , Rebeli., sive saltem solo jurci Ecclesiastico, ut Sanch. , COII., Hurri apud PereZ disp. II. sect. D. IX. Dissicultas solum remanet; Num metus gravis injuste incussus ad emtorquenda Sponsalia reddat etiam i ritum , an solum irritandum contractum Diqitigod by Corale

54쪽

De Probationibus requistis

Hum Spontalium p Sanch. docet, esse ipso iure irritum, ex cap. Ex litterisiae desponsat. impuberum ; ac proinde Hocet, quod , si hujusmodi meticulo- La Sponsalia sint juramento firmata , non indigeant relaxatione juramenti ad ea non servanda ; quia quando jus resistit contractu i , estque controchus contra bonos mores , Juramen tum confirmans talem contractum non

obligat, ex Regula fg. de Regulis j

ris iii 6.: Non es obligatorium contra bonos mores prae Am iuramentum . Equidem censeo contra Sanch. cum

Huri. . Con. , Henr., Sponsalia hujus. inodi nullo jure esse irrita; posse tamen perionam coactam ad promittendum ab iis resilire propria auctoritate . Probatur . quia neque sunt irrita jure Ecclesiastico . nam in Cap. ex I

rens citato a Sancla sermo est de puella. quae omnino invita contraxerat Neque sunt Irrita jure naturali: Nam ad valorem cujuscumque contra ctus ex justitia obligantis jure natur ii duo requiruntur, & Voluntarium,& Titulus; in casu autem nostro h butur Uoluntarium, quamvis admiratum involuntario , ut Patet in eo, qui ad vitandam mortem, quam Tyrannus minatur , nisi adulteretur. committit adulterium ἰ hic enim vere peccat, eo quod talis metus non tollat libertatem et Praeterea in case nostro

habetur Titulus; quia datur jus ad

corpus unius pro jure ad corpus alterius; cum enim uterque habeat dominium in suum corpus, poteth uterque promittere illud in matrimonium pro rcpromissione alteriuS. X. Ex dictis sequitur contra Sanc.,

quod qui ex metu gravi injuste incusso ad extorquenda sponsalia prOmittit matrimonium cum juramento, obIigatur ad matrimonium ratione juramenti non iecus ac qui promittit cum juramento solucre pccuniam lais .ironi ad vii ndam mortem, tenetur

ab Sponsalium dissolutionem. II ratione juramenti. Et ratio est, quia iuramentum obligat, quando licite impleri potest, ex Cap. Debitores, di ex

Cap. ult. de Iurejurando: Propicr ea imdiget relaxatione iuramenti, si velit

Sponsalia illhaec meticulosa dissolvere.

ARTICULUS IX.

Quaenam probatio, & Iudicis auctoritas requiratur ad disso venda Sponsalia I. Pro Dra interno se it Iotida probabilitas , quod detur causa seu ciens ad Sponsalia dissolvenda.

H. At pro foro externo requιrisur, vel

unus testis fide dignus iuraιus . vel fama de impedimento dirimente. ut ratione talis impedimenti Domsalia dissolvantur . Si vero causa, qua allegatur ad restiendum, non sit impedimentum dιrimens, sed verbi gratia. fornicatio Sponsa

requirunιur duo testes.

III. Au servanda Sponsalia cogere potes Iudex Ecclesiasticus ' Necnon

etiam Iudex Secularas : dummodo ex invιυι nuptiιs gravia scandala

non oriantur.

IV. Solus Pontifex potes ex gravi camsa in Sponsalibus dispensare. I. AE , inritur primo; Qualis probatio sut liciat tam pro foro interno, quam Pro externo ad dissolvenda Sponsalia rResponcleo cum Con. dub. II. . &aliis communiter , pro foro interno quamlibet probationem moraliter ce tam suificere; quia in moralibus ad

operandum exigi nequit malor certitudo. Notat autem Sanch. lib. I. disp. 69. ad certitudinem hanc moralem habendam non requiri. ut nulla sit opimo contraria , sed satis elle, ut iuxta opinionem Vere probabilem detur

55쪽

uer Quasio IZ alia; Nam in moralibus ad operandum haec dicitur certitudo, cum satis sit , ut quis tuto operetur, amplecti opinionem probabilem, Quare si, Ve bi gratia, vir doctus qui opinionem probabilem faciat asserat dari causam sussicientem ad sponsalia dissolvenda, aut si testis fide dignus omni exceptione major de certa scientia testetur, verbi gratia , sponsae fornicationem , & nulla suspicio mendacii subsit, procul dubio potest Sponsus a Sponsalibus resilire, nixus sive opinioni probabili viri docti, sive certitudini morali talis testis. Quod tamen intelligendum, nisi ex dilioluti

ne Sponsalium scandalum sequatur ;fi enim scandalum sequeretur, ad Judicem recurrendum est. Quod si causa sit occulta, ne infametur alter vpud Judicem, monendus ille erat privatim, ut a petendo matrimonio desistat, & sic infamiam devitet. Quod si desistere nolit, aut nihil per admonitionem speretur . res tota poterit

ad Tribunal Iudicis deserri: Quilibet

enim potest vitia occulta alterius d tegere in propriam defensionem; Sicut postumus latronem occultum denunciare ad vitandum damnum proximi. Eodem modo, quando causa est du-Dia . nemo potest propria auctoritate Sponsalia dissolvere, sed ad Iudi

cem recurrendum est.

dex dissolvat Sponsalia ob impedimentum aliquod matrimonii, stillicitvel unus tellis fide dignus juratus,ves fama de tali impedimento, ut supra diximus; cum enim agatur depcccato Vitando, quod Sponsi committerent , si cum tali impedimento matrimonium contraherent, satis est unus testis juratus . Quod si causa , quae ad sponsalium diliolutionem allegatur, non sit aliquod impedimentum dirimens matrimonium, sed sit

id, quod alteri dat jus ad resiliendum,

'rticulus M. ut est, Verbi gratia, fornicatio Spoi sie, tunc non setis est unus testis j ratus, sed requiruntur duo testeS mni exceptione majores, ut notarit, anch. , & Con. Sicut etiam duo testes requiruntur ad dissolvendum matrimonium contractuin, seu ad deci randum matrimonium contractum fuisse nullum ob impedimentum dirimen Ratio disparitatis est, quia an Primo casu agitur tantum de peccato vitam do ; at in his casibus agitur de Peccato probando, S de praejudicio te tit, ad quod duo saltem testes requiaruntur, ut in communi ordine judi

ciorum .

III. Quaeritur secundo ; Quinam Iudex cogere possit sponsium renuem tem ad inruandam fidem sponsalium

datam pRespondco , Ecclesiastico Iudiei id

competere, ut communiter docOIt ;quia ad Iudicem Ecclesialticum spiciat cognoscere. dc judicare de Sacramento matrimonii, ad quot tendi contractus sponsalium. Potest etiam Iudex sic cularis cogere sponsium ad sponsalia etiam jurata servanda, in docent etiam communiter Doctores cum Sancti. disp. 29.; quia universim Iudex secularis cogit ad aliorum contractuum fidem non violandam, etiamsi juramcnto illi firmati sint; e go etiam ad servanda sponsalia jur ta ; Quod pariter ex usu , & praxi

constat.

Notandum tamen , quod non sit cogendus ii juste resiliens ad sponsalia implenda, quando Judex arbitratur ex invitis nuptiis gravia mala, aescandala timeri, qualia sunt perpetuae rixae, desertio uxoris, vel quod coactus ficte contrahat. Ita communiter apud Pere E ex cap. Ex titeras de pomsalibus - ubi dicitur, Renuens esse ce sura compellendus , nisi rationabilis causa obstiterre.

IV. Notat elum Sauch. lib. I. di .

56쪽

De Proba ionibus reqvi iis ad Sponsaliam dissolutionem . 36r. , selum Papam, tamquam supre- Qua de causia negant communitermum spiritualem Judicem, Posse in Doctores, quod possit Episcopus rea, Psponsalibus ex gravi causa dispensare, non vero Episeopum eo quod per sponsalia jus Tertio acquisitum sit et Iaxare juramentum in praejudici uin Tertii. Atque haec de sponsalibus.

QUAESTIO III.

De Matrimonio secundum se, ejusque Institutione, Indissolubilitate, & Unitate.

MAtrimonium dictum est . ut ait Glossa, a Matre, quia mulier nubit, ut mater fiat, & est quafi Matris munium, seu munus, cum per illud imponatur sceminae munus generandae, & educandae prolis. Potius a matre appellatur, quam a Patre, quia illa certior eli in generatione; unde etiam Proles ex matre contrahit conditionem servi, vel liberi. Alii Matrimonium Interpretantur, quasi matrem muniens, quia uxor per matrimonium acquirit virum, a quo desendatur, & muniatur. Matrimonium alio nomine appellari solet connubium , Conjugium, Nuptiae. Dicitur connubium, & Nuptiae a nubendo, vel velando, aut quia mulier ex antiquissima consiuetudine velo, quasi nube operiebatur, ut se viro inferi rem, S siubditam ostenderet; aut quia ob novam caeremoniam Ecclesiae velamine quodam teguntur conjuges, quando ab Ecclesia benedictionem accipiunt. Dicitur vero Conjugium, quia est conjunctio duorum, qui stib e dem jugo societatis perpetuo copulantur. ita ut elticiantur una caro. Exami nabimus hic primo, Quid sit matrimonium, inquantum est contractus, &inquantum est Sacramentum : Secundo ejus institutionem: Tertio indilliolubilitatem , & unitatem .

ARTICULUS I.

Quid sit Matrimonium , inqua

tum contractus , dc inquantum est Sacramentum p

I. Matrimonium, inquantum es contractus, est causa e ciens matrimonii sumpt3 pro vinculo indissolubili, seu pro mutuo iure contrium . IL Matrimonium formaliter sumptum non est mutuus consensus eonjugum , sed est vinculum, quod ex eo camsatur .

sinitus Ane consensu conjugum . IV. Non. es Sacramentum MaIrim nium sumptum formaliter pro vim

cuto , sed sumptum causaliter pro

contractu .

V. Si coniuges Religionem ingrediantur, remanet υιncmum , seu dominium mutuum in corpora, seu impedia

rum .

VI. Beati me Virginis cum D. Iosepho

Matrimonιum qua ratione consist re poιerat cum utriusque voto MN

ginitatis pVII. Quanam sit Matrimonii definitio pHIII. Quodnam Matrimonium de faetost Sacramentum Ecclesia mat

i Diqitiroci by Cooste

57쪽

3 4 uuasio III.

riam, O formans hujus Sacrameninii a Christo Domino institutam

immutare non potest: Solum murare potest leges contractus. . Inter BaptiΣatos consestere nequit Matrimonium, quin D Sacramentum . At quid si velint cι utrahere, non tamen Sacramentum suscipere λX. Matrimonium per Procuratorem c lebratum est verum Sacramentum , quod a Principali. non a Procura

tore suscipitur. Illud tamen iam dabitiιer' in praesentia conjugum re

novatur .

XI. Sacramenium Matrimonii qua ratione dicatur anum numero in duo

bur ; ct an illud sit in seu Baptia

xato , quando hic contrahit cum

XII. Si duo conjuges Infideles baptizam

monialem , suscipiunt Sacramen rum matrimonii, quia debeant ipsum coram Parocho , ct Tesibus ratiscare. XLII. Huius Sacramenti Minister non es arochus. sed sunt ipsi conιrahentes . Materia vere , oe forma non sunt corpora conjugum, sed materia est utriusque consensus ,

qui, quatenus importat muIuam corporΜm tradisionem, habet rationem maιeria. quatenus uero νmportat mutuam acceptationem, habet rationem forma.

I. Uaeritur primo; Quotuplic ter sumatur Matrimonium ARespondeo, matrimonium dupliciter sumi; Primo pro ipso contractu, quo sponsi tradunt sibi mutuo cor poris dominium; Secundo pro ipso vinculo , seu mutuo jure , ct domunio corporum, quod ex tali contractu inter conjuges naicitur. Matrim

nium primo modo sumptum, seu inquantum est contractus , cit causa Articulus L. matrimonii sumpti secundo modo, seu inquantum est vinculum; ut comstat ex Florent. in Epi stolis Eugenii et ubi dicitur, Causa efficiens matrimonia es mutuus consensus per verba de PV- senti expressus: Unde fit, quod contractus matrimonii causet vinculum etenim ex Apost. I. ad Coritilli. T. Mulier sui corporis potesatem non habet , sed Vir et similiter etiam ct mr sui corporis potestinem non babet , feta mulier. In hac itaque mutua pote it te , seu dominio habetur vinculum causatum a contractu matrimoniali.

II. Quaeritur secundo ; In quonam consistat essentia matrimonii Respondeo, Matrimonium sormal ter sumptum non consistere in contractu, sed in dicto vinculo, seu ira tuo dominio corporum , cui res,on det mutua obligatio reddendi ucis tum : Sicuti enim in professione R ligiosa contractus causat vinculum . seu statum Religioli permanentem , per quem aliquis con1tituitur forma liter Religiosius; Et sicuti Electio, veribi gratia , Pontificis . aut Imperatoris causat potestatem permanentem

Electi erga subditos; in qua sormal,

ter conliuit dignitas Pontificia, aut Imperatoria : ita pariter contractus matrimonialis causat vinculum illud . seu mutuum jus in corpora, in quo formaliter consistit matrimonium . III. Hinc sequitur , quod sine consensu conjugum , & sine contractu possit divinitus dari verum matrimonium; si scilicet Deus daret Petro, S Beriae mutuum jus in corpora: Sicuti poteli DcuS Pontificem confii- tuere sine ulla electione Cardinalium, dando alicui immediate potestatem Pontificiam, ut notant Con. , Henri, Pere Z disp. Iq. stet. 6. contra Sanch.& alioS. IV. oppones primo ; Matrimonium est Sacramentum , atque adeo

signum senubile, di physicum ; ergis

58쪽

Per quid habeatur Sacramentum Matrimonii. 3 snon potest constitui per dictum vinculum , quod est aliquid morale. Respondeo ' cum PereZ disp. 3 o.

sect. I., matrimonium formaliter sum tum non esse Sacramentum, sed δε-um causaliter sumptum matrimonium esse Sacramentum constitutum per consensum mutuum exterius exprecsiim, qui a Florenti dicitur esse causa efficiens matrimonii. Ratio est primo , quia inter Sacramenta novae legis sola Eucharistia est Sacramentum permanens juxta omnes Theologos; intrimonium autem formaliter sum.

Ptum , cum sit quid indissolubile, est

Pariter permanens : ergo Matrina

nium formaliter sumptum non est Sa. cramentum , & consequenter solumi Μatrimonium causaliter sumptum esti Sacramentum transiens. Secundo, quias ex Florentino in literis Eugenii, omnei Sacramentum est institutum, ut suoi usu ex Opere Operato suo modo san.ctificet; atqui ustis matrimonii sumptii pro vinculo, idest usus conjugii, non .i fanctificat ex Opere operato, sed s i Ium sanctificat usus matrimonii sumpti pro contractu ; dum enim conis juges contrahunt. suscipiunt gratiam

Sacramentalem matrimonii; ergo solum matrimonium sumptum causaluter pro contractu est Sacramentum . V. Oppones secundo. Potest contingere , quod, perseverante matrumonio , non perseVeret in utroque

conjuge obligatio reddendi debituna;

ergo falsum est, quod matrimonium consistat in illo vinculo, seu mutuo dominio corporum , & ei correspo dente obligatione. Antecedens patet, quia si conjuges mutuo consensu pro fiteantur in Religione , perleverat quidem matrimonium', sed non te nentur , nec Possunt.licite reddere debitum . Respondeo cum Con. negando consequentiam ς In casu enim in ar. gumento adducto , cum Perseveret

matrimonium , Perseverat etiam vinoeulum, seu dominium mutuum cor

porum , quamvis impeditum, ita ut non valeat exire in actum: Sicuti siquis omnem operam sui mancipii alteri elocasset, perseveraret dominium erga mancipium , sed dominium el- set impeditum ; unde non possiet Dominus , invito Conductore , aliquod opus tali servo imperare, nec Ille teneretur Obedire . Praeterea sicut in

Societate Jesu cum voto simplici patrupertatis post biennium emisso stat verum dominium bonorum, impedito

eorum usu in . perpetuum Per tale V

tum ς ita in casu adducto Conjuges

habent verum dominium mutuum corporum, impedito tamen usu conjugali in perpetuum per vota religionis. Quod ex eo constat , quia si Pontifex dispensaret in votis Religionis , sine novo contractu, illi rem,nerent conjuges, ut prius: Unde fit, quod si absque dispensatione in votis copularentur inter ae, talis copula non esset fornicaria, s quia non est et a

cessus ad non suam sed solum ellet

sacrilega. VI. Ex quibus aperte colligitur . Matrimonium Beatissimae Virginis sui

se verum , & legitimum matrimonium ratum, ita ut Angelus dicere potuerit Josephor Noli ιimere accipere Maiariam conjugem tuam quamvis communiter Doctores cum August. lib. de Virginit. cap. 4. doceant, Beatissimam Virginem ante Annunciationem emusisse votum virginitatis ; unde dixit Angelo : Quomodo fiet istud , quoniam

virum non coimnoso p hoc est, non pos sem cognoscere virum propter v

tum r Et forte etiam D. Joseph idem

votum emiserat, ut multi censent.

Uterque itaque consentit in matrim nium cum contractu subinserto obli-

Indi se ad non petendum debitum,c sub conditione servandae virginita tis ; Unde habuerunt solum obligatio-

59쪽

nem radicalem ad copulam, quae obligatio , seu vinculum & matrimonium constituit, & stare potuit cum voto virginitatis, & cum odio positi-Vo copulat; non enim ad illam proxime obligabantur . nisi in eventu . quod Deus dispensaret in voto e mi so . & ipsi sponte contractum illum subinsertum rescitiderent. Neque dicas: Matrimonium. ut notat Less, non conlistit in mutuo dominio conjugum; cum conjugeS non sint invicem servi, sed in jure utendi corpore conjugis solum in ordine ad opus conjugii: ergo si matrimonium Bcatae Virginis contractum fuit sub

conditione. ut neuter utatur corpore alterius, per tale matrimonium ute

que habuit jus, ne sibi tamquam debitus petatur usius corporis: ergo neuter habebat ius ad usum corporis alterius I unde non habebatur verum matrimonium consistens in tali jure . Nam, ut diximus, neuter habebat jus proximum , sed uterque habebat jus radicate , & remotum , in quo consistit essentia matrimonii. Quod ex eo patet; quia vi talis matrimonii neuter conjux poterat cum altero nubere, & si cum altero commist retur, adulterium committeret; Quod dici non posset, si matrimonium e set nullum aut si matrimonium non consisteret in solo mutuo dominio radicali corporum. Id autem hoc exemplo illustratur; Si tu des domum Titio sub conditione, quod non vi let votum, quod habet non habitandi in illa, certe Tatius est dominus domus , quamvis non habeat jus proximum habitandi in illa ; unde si habitaret , violando votum , Peccaret

tum contra votum, tum ctiam con

tra justitiam ; quia tamen posita diLPensatione talis voti, vere haberet jus proximum habitandi in ea domo, eo quod in tali casu non habitaret cum violatione Voti, idcirco ante dispen- Articulus I. sationem voti habebat solum ius r motum habitandi in ea; quod satis erat, ut diceretur dominus domus . possetque illam alienare, vendere , do. nare, & ad omnes alios usus de ea disponere . Idem dicas in casu nollro; etenim tam Beata Virgo , quam D. Ioseph dederunt invicem dominium corporum sub conditione servandi votum de non ussi s unde uterque habuit dominium radicate in corpus alterius , in quo constitit matrim

Gratian. apud Less. docet, Beatam Virginem consentiise in obligationem ad reddendum debitum . petente D. Iosepho; sed quia ex Divina revelaatione sciebat D. Josephuin nunquam petiturum , idcirco castissima Virgo

voti sui secura , volente, ac praecipiente Deo, consensit in conjugium, S in obligationem illam . Haec tamen sententia communiter rejicitur, quia

quoties aliquid est prohibitum, tam Peccat, qui illud ponit, quam qui comlentit in obligationem ad ponendum illud; etiamsi certo sciat, quod nunquam sit futura occasio illud ponendi: Exempli gratia , tam peccat, qui Occidit hostem, quam qui vult se obligare ad illum occidendum, si occurrat, quamvi4 certe, & ex revelatione sciat hostem nunquam esse occursu rum . Alii alias vias inierunt ad coimciliandum verum matrimonium Be tissimae Virginis cum voto castitatis,

de quibus fusius diximus in Cursu Theolog. disp. a. de Justitia, & Juxequa l. a. ; ubi ostendimus, posse es minium rei plenum, ac persectum separari ab usu fiuctu perpetuo : statis sit hic aliquid innuisse in obsequium Μ

gnae matris.

VII. Quareitur tertio , Quomodo definiatur matrimonium pRespondeo, matrimonium sumpturii pro contractu in quo sensu apud fideles est etiam Sacramentum bene

60쪽

Per q id habeatur Sacramentum Matrimonii .

poste definiri, quod sit Legitimas.

oe indissolubilis conrractus inter virum, O foeminam, quo traditur, ct accella. rur mutua corporum potestas : Dicitur, Contractus legitimus , quia celebrari

debet juxta leges suas: Dicitur , δε- dissolubilis, quia non potest dissolvi,

ut caeteri contractus Per consensiimmutuum contrahentium, ut infra o. stendemus . Dicitur, Inter virum, Crfarminam . hoc est inter unum, &unam , repugnante Polysamia ex insitutione Christi Domini : Et quamvis in lege veteri potuisset idem vir

habere plures uxores, non tamen eadem scemina habere poterat plures maritos; quia proles esset incerta, ct

nemo maritorum teneretur illam educare. Dicitur demum, uuo mutua potestas traditur, ct acceptatur; ut

stendatur forma hujus contractus, &hujus Sacramenti, quo gratia sanctificans fidelibus confertur. Ex hoc contractu oritur obligatio servandi tria bona matrimonii. vide. licet honum Prolis, Fidei, & Sacramenti ; Datur enim obligatio servandi bonum prolis . seu non vitandi prolem positive medio illicito, verbi gratia sit mendo potionem sterilitatis,

Eut emittendo semen extra vaS: D,

tur etiam obligatio servandi fidem , seu fidelitatem, hoc est non adulterandi : Datur demum obligatio se vandi perpetuitatem, & indissislubit, talem Sacramenti, nisi alter ingredi,

tur religionem ante consummationem.

VIII. Quaeritur quarto; Quodnam

matrimonium est Sacramentum p

Respondeo, & dico primo ; Matrumonium sumptum pro vinculo non est, nec suit unquam Sacramentum cum non sit signum sensibile, nec suo usu gratiam conferat . Neque dicas,

a Patribus tale vinculum vocari Sacramentum : Nam Vocatur Sacramentum late sumptum , quatenus significat conjunctionem Christi cum Eccle-Para HIL fia , non vero quatenus est signum sensibile eiticax gratiae sanctificantis. Dico secundo G Ante legem gratiae

matrimonium non erat Sacramentumanti uae legis . Ita communiter Catholici; Tradent. eniin sessi. T. aperte docet esse Sacramentum proprium legis novae 3 Quare in lege veteri non fuit institutum ad conferendam aliquam sanctificationem, sicut consere.

bant alia Sacramenta, sed institutum fuit in ossicium naturae ad legitimam generis humani propagationem ; Um de Adami conjugium dicitur Sacramentum late sumptum, quatenus sisnificabat Chriiti cum Ecclesia coniunctionen . Dico tertio; Sacramentum sumptum pro contractu maritali est verum, de proprium Sacramentum novae legis .

Ita Trid. sest a . Neque dicas primo cum haereticis: Multi conjuges christiani pejus vivunt, quam conjuges Infideles ergo fallum

est, quod matrimonium christianorum sit Sacramentum conferenS gratiam et Nam contra est , quia sic etiam probaretur , quod nec Baptismus sit S, cramentum, eo quod multi baptietati pejus vivant , quam non baptiZati . Quare Sacramenta dant gratiam bene dispositis , ut possint bene vivere. non tamen ad id cogunt. Neque dicas secundo : Unum S, cramentum non pugnat cum alio ; sed matrimonium pugnat cum Sacerdotio ;ergo matrimonium non est Sacramen

tum .

Respondeo enim , Sacramenta haec non pugnare ratione sui . cum possit

conjugatus , uxore consentiente , Ο

dinari ; sea pugnant tantum rationestatus , quem inducunt ; Etenim S cerdotes vacare debent Deo usquequaque : Λt ex Apoth. I. ad Corinth. 7. qns cum Μxore est, solicitus es , qua sunt mundι, quomodo placeat uxori, σ

SEARCH

MENU NAVIGATION