Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 1

발행: 1833년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

Dis ait breve tempus Propter eumdem finem. Contrarium magis communiter docent theologi. AZor. Insul. Moral. t. a. l. c. 33. q. s. Caiet. I. I. q. 15O. art. a. Fagrian.

in cap. A crvula, de Vit., et honest. Cler. n. 37. Item Lessius dicit licitum esse inducere, et invitare ad

ebrietatem aliquem meditantem gravissimum malum e. g. proditionem, ut ita a tali malo avertatur . Ipsius autem ratio est, quia licet minus malum suadere. ut majus ave intur. Verum haec ratio non satis convincit, nam licii umulique est suadere minus malum contentum in majori, quod aliquis sacere decreverat, et ita volenti Petro surari centum licitum est suadere, ut solummodo furetur decemi nam tunc non est suadere malum. Sed tantum ut aliquis omittat partem mali. quod sacere decreverat. At non videtur licitum suadere minus malum, quod aliquis non intenderat: nam tunc est vera inductio ad malum. et rerpetratur solummodo ex alterius suasione. Cum alter neque formaliter, neque

virtualiter illud sacere decrevisset. In tali igitur casu, licitum esset offerre vinum valens taciliter inebriare. quod ille non cognosceret: sicut etenim ille tune in bibendo non peccaret, ita nec esset formaliter inducere ad malum, illud vinum offerendor atque ita videtur licitum, dum hecessarium sit ad magnum malum impediendum. Mym. I. 3. seci. 4. n. 6.

Q. IV. Quae sint siliae gulae.

n. Sequentes filias gulao recenset D. Thomas a. a. q. Ica a. 6 prima est invia laetitia. Haec autem tunc intervenit, quando quis delectatur in re, quae . attenta recta ratione, nullam deberet asserre delectationem. Vel si apta sit rationabiliter delectare, nihilominus in ea capienda delectatione aliquis nimis effunditur. Multo magis esset inepta laetitia, si quis post ingurgitatum cibum et Potum, promoveret ludos tu Pibus verbis, vel lactis, vel cum nocumento proximi, in quibus intervenire posse Peccatum mortale advertit s. I liom. Dc. cit. ari. 3. Ad eamdem ineptam laetitiam i,ertinent dissolutae choreae, tripudia. motus lascivi et indecori ete. Secunda gulae filia est scurrilitas, immoderatio nςmpe in iocis et tacetiis, aut studio alios ad risum commovendi. Quod si ioci, et tacetiae non redundent in gravem Dei. Sanctorum, et Religionis iniuriam, ut eveniret. si quis abuteretur indecenter ad scurrilia verbis s. Scripturae, raeremoniis , aliisque ritibus Ecclesiae, scurrilitas non erit peccatum mortale, dummodo tamen etiam removeatur gravis

iniuria proximi, vel gravis provocatio ad libidinem .

102쪽

QUAESTIO U. CAPUT IV. I 3Tertia gulae filia est immunditia. Haec significat omnem

impuritatem. Seu Verborum, seu factorum . quae oriri solet ex nimio cibo et potui sicut obscoenitatem vomitus, et nocturnae Pollutionis, quae contaminam solet animas helluonum, et Potatorum .

Quarta est multiloquium, esseaenis nempe garrulitas. Fieri Potest peccatum mortale. Si. ut evenire solet. Post nimium cibum, potum, gravia arcana revelentur, de absentibus graviter detrahatur, de rebus sacris et divinis temere quis loquatur. vel si praesentes gravibus contumeliis asscientur etc. Quinta filia gulae est hebetudo mentis. Ex crapula igitur et ebrietate, quamvis penitus rationis usus non adimatur. homo reddi solet ineptus ad contemplationem veritatis. et ad omnia ea . quae indigent luce rationis. et moderamine prudentiae. Erit peccatum lethale, si quis se reddat imp tentem ad consideranda spiritualia. dum ad id tenetur: ut si non posset discutere suam conscientiam, quando ad id teneretur. Item esset peccatum lethale, si quis nimio cibo et potu se ad sua officia peragenda ineptum redderet . ut evenire potest in Medico, Advocato, Curato, Consessario etc. Regulae in praxi obsereandae I. Primo Consessarius quam maxime redarguat ecclesiasticos nimio cibo, vel potu addictos; nam si id valde turpe est in saecularibus. multo magis in ecclesiasticis, qui mento MMota debent spiritualibus ossciis insistere, ut docet s. Thomas a. a. q. 139. Gri. c. HinC SS. Canones crapulam. et ebrietatem omnino a clericis intendunt removere, utpote

quae illos reddunt nimis despicabiles, ad suum officium

Peragendum ineptos . et quae in causa sunt. ut ecclesiasticae lanctiones, et solemnitates irreverenter, et cum scandalo

populi peragantur. Criminantur etiam provocationes. quas dum in diebus sestis simul manducant, solent sacere e clesiastici parum morigerati ad bibendum: unde evenit videre aliquos aliorum sollicitatione ingurgitatos . et ebrios. Videatur can. Ante omnia dist. 35. can. Nullus dist. ι .et can. Quando eadem dist. Demum audiatur Innoc. III.

cuρ. A crvula emtr. de I it., et honest. cler. , ubi sic ait: A crvula, et ebrietate Omnes clerici diligenter abstinerant, tinλ νinum sibi temperent, et se Nino. Nec ad bibendum quispiam incitetur, cum ebrietas et mentis inducat exilium,

et libidinis proxocet incentiνum . Unde illum abusum penitus daecernimus abolendum, quo in quibusdam ρartibus ad ροtus Duiligod Cooste

103쪽

3o4 TRACT. II. DE PECTATIS

aequales suo modo se obligant potatores: et illo judicio talium μlus laudatur, qui plures taetriat. et calices saecvndiores exhaurit. Si quis autem suρer his se cia abilem --hibuerit, nisi a Suρeriore commonitus satisfecerit, ab o scio νel benescio suspendiatur. II. Non tacitis sit Gnsessarius in absolvendis iis, qui solent se inebriare. Experientia docet non facile cavere ab hoc criminei et promissa de abstinendo in posterum a nimio potu. sacillime non servarii unde semper remanet locus dubitandi de sinceritate propositi hoc grave peccatum Praemcavendi . III. Sollicitus sit Consessarius in curando hoc morbo alias dissicilis curationis . Repraesentet primo quam contemptibilis reddatur ille Immo, qui nimio vino addictus, ab omnibus consideratur, ut ratione expoliatus, cui nemo sidat, et nullum ipsi committatur negotium: cum etenim de aliquo dici potest esse vino addictum, significatur virum esse . quem omnes subsannent, et ut nunquam satis compotem sui vili- pendant. Moneat etiam se ingurgitando i et per excessum bibendo, sibi mortem accelerare etc. At efficacius ab hoc vitio poenitentem removebit. si ipsum inducere poterit ad meditanda exempla Christi, et sq. . qui et verbis et sactis abstinentiam Commendaverunt. Vitam christianam oppositam esse debere vitae paganorum, qui continuo in deliciis vivere volebant: tam laute corpus tractando, ipsum corpus ad aeternos cruciatus destinare, utpote quia difficillime sine peccato morietur: meminisse debere mortis, dum cibum sumere vult, sicuti et sellis I. Christo oblati, cum est bibiturus. AEtemam damnatorum sitim Iiariter mente revolvere assuescat, et divitem illum . qui epulabatur quotidie splendide, non potuisse in inferno unicam aquae guttam ad fauces refrigerandas obtinere.

CAPUT ULTIMUM

De Inoidia, et Acedia . . I. Quid sit Invidia . quale peccatum, et quotuplex .

n. Invidia ex s. Thom. a. a. q. 36. a. I. ita Potest de- finiri: Tristitia, qua quis dolet de bono alicuius, non quatenus bonum ψsius est, sed qualerius Nidetur diminuere pro-ρriam excellentiam.

Advertendum ergo est primo posse aliquem tristari de hono alterius, quatenus ex eo sibi timet aliquod malum in-Diuiti eo by Cooste

104쪽

QUAESTIO U. CAPUT ULTIMUM tosferendum i et haec tristitia non est invidia, sed timor, seu effectus timoris. Quod si timeatur ex levi suspicione malum iniuste inserendum, est peccatum, et quidem potest esse mortale, si consurgat judicium temerarium in re gravi. Nullum autem erit peccatum tristari de bono alterius, ex quo rationabiliter quis timet grave malum sibi iniuste inserendum , ut si quis in talibus circumstantiis tristetur de auctoritato alteri collata. Sicuti enim posset quis lune talem auctoritatem illi auferre, ita et de ea licite tristatur. Bene vero peccat. si tristetur de bono alterius, dum sibi timet malum juste inserendum: sicuti si quis tristaretur de auctoritate collata homini recto, a quo timeret propria vitia punienda. Secundo potest quis tristari de bono alterius, non quia in eo sit. sed quatenus eo caret, et haec tristitia dicitur ae mulatio . Quod si ista aemulatio sit de bonis spiritualibus. ut dum quis tristatur non habere bona spiritualia. quae in

aliis videt. utique sancta est . unde dicitur x. ad Cor. II.

PFmulamini charismata meliora. Si sit aemulatio de bonis temporalibus, sed sibi proportionatis et necessariis, certo non est mala: et ita licite quis tristatur non habere necessaria ad sui sustentationem, quae videt alios habere. Non sine peccato autem veniali desiderantur bona temporalia nobis non proportionata, ut si quis tristaretur, quia non est Rex. Peccaret vero graviter . si ex desideraret ob finem graviter malum, vel si ex hoc motivo de ipsorum carentia

tristaretur.

Tertio potest quis tristari de bonis alterius, quatenus ea videt in homine indigno, et haec dicitur indignatio. Quod si solum doleat praecise , quia sunt in homine indigno, et

non ob alium honestum finem, est tristitia saltem venialiter mala: quia dolet de aliquo, quod non est malum culpae . nec poenae . et ulterius videtur quodam modo arguere Deum, quasi indigno noli deberet bona temporalia tribuere.

Quod si quis tristetur videndo bona tribui indignis, quia violatur iustitia, vel quia iis bonis in malum abutuntur . utique talis tristitia bona est, cum procedat ex amore iustitiae. vel charitatis. Ita possum etiam desiderare malum temporale peccatori, ut resipiscat, sicut etiam ipsius mortem, si video alios malo exemplo. vel prava doctrina inficere.

Quarto potest quis tristari de bono alterius. quia malum illi vult, et hoc est nilium.

105쪽

r TRACT. II. DE PECCATIS

Si demum quis tristetur de bono alterius, ut est diminutivum propriae excellentiae, consurgit peccatum invidiaei Hinc dici solet, invidiam esse inter aequales: aequalis enim

non pati posse videtur alterum ex boni alicujus consequilone evadere majorem, et ipsum minoris habendum esse. R. II. Invidia ex genere suo est Peccatum mortale oppositum charitati: nam tristatur de bono proximi. de quo gaudet cliaritas. Potest fieri veniale . si desit Persectus voluntatis consensus. ut si homo tristetur de bono aequalis ex quodam motu sere subito, ita ut non detur persecta advertentia, el IRrfectus consensus. Item erit veniale, si tristitia sit de re levi: et ita solent i,ueri in rebus levibus suis sociis

invidere. Nauar. Liast. 23. n. I 8.

R. III. Invidia duplex est, alia humana, de qua iam dictum est, alia fraternae gratiae. Invidia fraternae gratiae es tristitia de bonis sui Hrnaturalibus Ρmximi. eb id non solum quatenus sunt bona proximi. sed etiam quatenus inserunt augmentum gratiae . et sic non est sine iniuria Spiritus Sati-cti, qui in suis operibus gloriatur . Hinc hujusmodi peccatum, de quo agit s. Th. a. a. q. 34. a. a. dicitur Permi-ium in Spiritum Sanctum, et disseri specie ab invidia humana. Huiusmodi invidia numquam est peccatum leve, quia Doti imi est dari tristitia. quod creaturis bona divina communicentur, sine gravi Dei iniuria . Solummodo levis esse posset ex desectu pleni consensus.

J. II. uae sint filiae invidiae. Ιt. Invidus primo solet quaerere diminutionem gloriae alterius : et si illam minuere conetur in occulto. ex invidia oritur susurratio: si vero manifeste detractio. Post has fi lias aliae duae nascuntur . nempe exultatio in adoersis 'roximi , si potuit illius gloriam minuere, seu afflictio in ρ Veris . si proximi bona, seu gloriam imminuere non potuit ei ita noti solum tristatur de bono proximi. quatenus est propriae excellentiae diminutivum, in quo proprie consistit invidia . sed ei iam quatenus nollet in proximo bonum esse . Ex his demum consurgit odium: sicut enim ex bono, quod delectat. oritur amor. ita ex tristitia boni alterius odium. Videatur s. Th. a. a. q. 36. a. c. 3. U. III. Quae sit Acedia . et quale peccatum . Il. I. Acedia ex s. Th. a. a. q. 35. a. s. ita definiri potest: Tristitia de bono dioins, seu spirituali, in quantum ad hominem attinet. Si quis ergo tristetur de ivino divinci quatenus in Deo est, vel quatenus ipsius attributa manife-Duitiaco by Cooste

106쪽

Stantur . non peccat peccato acediae. sed odii Dei: si eie-Dim diligeret Deum, gauderet de bonis ipsius et de divinae gloriae manifestatione. Si vero quis tristetur de bono divino Seu spirituali, quatenus est in Proximo. oritur aliud peccatum oppositum charitati, quod dicitur invidia fraternae graiiae . de qua supra dictum est. Denique si quis tristetur de bono spirituali et divino. quatenus ad ipsum Pertinet, quasi nollet se esse capacem talis boni. consurgit peccatum acediae. Ita hac culpa peccaret, qui tristaretur de beatitudine . de Sacramentis, divinis praeceptis, aliisque bonis spiritualibus, quasi nollet ad ipsum pertineris. Est vero notandum ex s. Th. ari. 3. hujusmodi ac iam esse de bonis

spiritualibus. quae tenemur nobis compararet unde non peccaret hoc peccato, qui tristaretur in adimplendo opera virtutis, ad quam alias non tenetur. Hujusmodi acedia oriri solet ex nimio allectu ad res temporales . et delectationes huius mundi, sicuti ex terrore laborum , quibus spiritualia sunt comparanda; qui terror nascitur eo quod amittatur gustus rerum spiritualium: eo enim deperdito, statim omnis res fit laboriosa. II. II. Acedia ex genere suo est peccatum mortale, ut pote, opposita charitati. qua unusquisque tenetur se Propter

Deum diligere, adeoque gaudere de bono spirituali. quod ad se pertinet, cum per illud ad Deum ordinetur. Potest

esse peccatum Veniale, si tristitia sit in parte sensitiva, vel in voluntate , sed taliter ut non adsuerit plenus consensus seu advertentia. Ita esse poterit peccatum veniale, si non contrister de bono spirituali, sed de aliqua ipsius circumstantia i ut quod jejunandum sit tali die, orandum tali ho

ra etc.

Q. Quae sint filiae acediae.

n. Prima Mediae sita est malitia. Haec importat quoddam odium, seu detestationem botiorum spiritualium . vel quia aliquis vellet ea non esse, Vel quia Poenitet bene secisse, vel quia contenmit Dei benescia, dolens suisse natum . cognovisse Ciristum etc. Hinc homines acediosi non solum solent irridere homines pios, sed ipsa opera Pietatis,

virtutum exercitia etc.

Secunda filia est rancor, indignatio nempe in homines, qui exhortationibus, increpationibus etc. nituntur nos impellere ad bene agendum, et ad salutem consequendam. Ρotest esse peccatum veniale, nisi conjungatur cum odio, quo grave malum illis desideretur . Di siligod Cooste

107쪽

Tertia est pusillanimitas: haec autem tunc datur quando quis ex animi abjectione. et dissidentia suarum virium aggredi non vult executionem divinorum consiliorum, et quae persectionis sunt. Haec est ex se peccatum veniale. Quarta desperatio . Tunc autem intervenit, quando aliquis uti linum finem se consequuturum desperat. Ex hoc autem sequitur abiicere omnem curam suae salutis, vel perterritum Dei judicantis severitale, vel ex arcano divinae Praedestinationis. vel gravitate suorum delictorum. De sua natura est

Percatum mortale.

Quinta est tογοr, quaedam nempe dejectio animi, qua negligitur praeceptorum Observantia, vel solummodo persun-ctorie adimpletur. De se est Peccatum mortale. Ultima acediae filia est eνagatio meritis. Caret proindeaeediosus ea allentione . quae adhibenda est in exercendis rebus spiritualibus. et si eveniat in iis, quae recitanda sunt de praecepto. erit peccatum grave. Intervenit etiam in aee-dioso eνagatio mensis propter motus animi inquieti. nihil quiescentis in rebus spiritualibus, unde in externis quaerii delectationem: at quia ibi eam satis reperire non potest. nequit in uno loco consistere, vel in aliqua re quiescere. Regulae in praxi obserνandae I. Cum invidia sit superbiae laetus. ex nimio etenim amore proprie excellentiae oritur tristitia alienae felicitatis, quanos minui timemus; hinc Consessarius si invidiae radices velit expellere . removeat a suo Poenitente superbiam. II etiam facere potest demonstrando ab invidia plus dejici. quam a quihuscumque aliorum bonis . cum pudeat nobilem et excelsum animum hoc vilissimo vitio inquinari. Descendat deinde ad invidiae crimen explicandum. Demonstret, ipsum proprium Diaboli esse: nam e Paradiso hominem exturbavit, quia ferre non poterat hominem esse ad infinitam dignitatem promovendum: quapropter ait Sapiens: Insidia

Diaboli mors intravit in orbem terrarum. Sap. a. Considerare faciat, invidum quasi dolere de divina honitate . cum , videatur nolle omnes respicere, sed solummodo seipsum: item videtur optare destructionem illius societatis. quam habent fideles inter seipsos. quatenus sunt unius Dei Patris, et unius Matris Ecclesiae filii. Si enim omnes. ut ex eodem patre. ac eadem matre veluti primogeniti considerarentur . nullatenus displiceret quaecumque ipsorum felicitas. Ostendere etiam potest, bona temporalia aliis non esse in-Disitirso by Cooste

108쪽

QUAESTIO II. CAPUT ULTIMUM ros

videnda, utpote quae non Possint hominem sacere felicem.

iitimo occasio esse Possunt aeternae damnationis, a christi no solummodo aeterna exoptanda et quaerenda.

Dicat demum virtutes, quae in aliis videntur, esse nobis debere incitamenta ad eas assequandas, non invidiae irritamentum. Prorsus gaudendum esse, quia si non possumus habere temporalia, quae videmus in proximis, divina sa- vente gratia, Possumus acquirere spiritualia. quae in ipsis conspicimus; atque ita aliquando cum ipsis esse cives Sanctorum et Dei domestici. II. Debet conari quantum potest Consessarius, ut acedi sus assuescat meditationi bonorum spiritualium, et lectioni saerorum librorum; ut enim observat s. Τh. a. a. q. 35. a. r. ad ι. quanto magis de iis cogitatur, tanto magis gratiosa redduntur, et ex hoc cessat acedia. Suadeat illi orationis exercitium , ac mente revolvere mysteria vitae et mortis Christit si etenim aliquantisper agnoverit quanto amore et studio Salvator nostram salutem quaesierit, pudebit utique suae oscitantiae et negligentiae in acquirendis bonis spiritualibus. Animadvertere item faciat acedioso non esse condunas passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quaer elabitur in nobis, ut ait Apostolus ad Roman. 8. potuisse Deum velle, ut per inexplicabilia tormenta, beatitudinem a

sequeremur, in quo etiam casu nonnisi summe misericordem et benignum sese ostendisset: at nihi/minus tam erga nos bonum esse, ut facile possimus esse beatos, si excussa foco

dia, aliquid laboris pati voluerimus pro eodem Deo assequendo. In memoriam demum revocet, quantum doloris experiatur in puncto mortis acediosus. dum considerat, quod tempus non erit amplius. et interim propter tanti temporis abusum. solum sibi superesse suppliciorum aeternitatem: Ardendum ergo modo igne charitatis, ne ardeamus igne . quo arsuri sunt Daemones, ait sanct . Augustia. Sem. 23 . G Diνers.

109쪽

DE LEG DUM

Homo quidem . ut recte suam vitam instituat, Primo considerare debet internam suarum operationum regulam, id est conscientiam. At quia Respublica nullatenus sustineri poterat nisi legibus, quae agenda. quae vitanda omnibus Praescriptum suisset, hinc est necessariam etiam suisse hanc externam regulam, quae in legibus consistit, et quam attendentes homines, partes boni civis possent adimplere. IAE-gum proinde finis fuit effraenatam cupiditatem sui prodigam. Pacis aemulam. matrem litium. materiam iurgiorum reprimere, ut dicitur in proemio Decretalium . vel hominem informare, ut honeste vivat, alterum non laedat . ius suum unicuique tribuat, ut ibidem etiam asseritur . et notatur g. Iuris, de just. et jur. Omnia igitur . quae ad leges spectant in praesenti explicare, quantum Satis erit. Coua r.

QUAESTIO PRIMA

Quid sit Lex, et quae ipsius conditiones .

. I. Quid sit Lex .

n. Iaex, vel ita dicta est a delectu . quia est lecta norma vivendi: Auth. qq. mo. Test. vud s. ΛΜ. q. I 5. vel ligando, quia ligat. et obligat subditos ad sui observatiliam: S. Th. I. u. a. 9o. a. I. vel a legendo. quia lex scribi solet , et publice proponi ut legatur . Isidor. I. S. Ebm. c. 3. Ea autem potest ex doctrina D. Τh. I. a. qu. 9o. a. c. ita definiri: Recta ratio agendorum a polica potestate Proposita Communitati. cum voluntate illam perpetuo obligandi . Dicitur recta ratis agendorum; nam cum lex dirigat actiones

110쪽

QUAESTIV l. CAPUT II.

humanas, vel ad sene agendum . vel ad retrahendum a malo . ulique esse non Posset in iis regula, nisi procederet a recta ratione. Oportet autem a ρublica potestate Proponi: alias, cum non esset ab habente jurisdictionem. non haberet vim obligandi. Item respicere debet communitatem, alias non ordinaretur ad bonum commune. quod intendere debet lex, cum non pro particularibus. Sed pro omnibus promulgetur. Debet denique legislator habere animum obligandi. alias non esset lex. sed consilium, vel beneplacitum Principis . Insuper intentio obligandi debet esse laerpetita . hoc est, quod duret lex usquedum superveniat iusta causa illam

revocandi: Cum etenim respiciat bonum commune, conveniens est semper PerseVerare.

Hic etiam Observare est, quod aliquando lex vocatur jus, quatenus decernit quod justum est: aliquando vocatur con, stitutio, quia procedit ex consilio plurium aliquid statuentium; aliquando vero statutum, citi solidam delit inrationem, qua sancitur, et hoc nomen proprie convenit illis legibus.

quae non sunt a Principe supremo, ut sunt statuta oppidorum a

Q. II. Quas conditiones lex debeat habere.

Il. I. Conditiones necessariae ad valorem legis sunt sequentes . Prima est, ut sit honesta, et iusta. Dicitur honesta , quia congruere debet religioni: iusta vero, qualenus respicere debet, ut jus proximi illaesum servetur. Hinc iustitia legis exposcit, ut omnes obliget. nisi pro aliquo mi litet ratio particularis, qua a legis Obligatione sit excipiendus . Item exposcit ut servetur aequalitas Proportionis , im Ponendo ex. gr. Onera iuxta cujuscumque vires et laculla teS: neque enim justa esset lex, quae aeque in solvendo

tribula gravaret divites et PauPeres. Alia legis conditio est . ut sit possibilis: impossibilium etenim nulla obligatio: Reg. 6. jur. in s. Et quia debet esse accomodata hominum viribus, debet esse etiam moraliter Possibilis. hoc est, non debet esse nimium dissicilis. Hinc

can. a. dist. c. ubi ex s. Isidoro recensentur conditiones legis, requiritur etiam ut lex sit secundum naturam: nempe secundum quod dictat naturalis ratio se accommodaus modo humano 'operandi: sicuti etiam secundum ρatriae consuetudinem; nam patriae consuetudo reddit legis observantiam faciliorem. Non per hoc tamen negatur, non debere legibus pravas consuetudines eliminarii id enim exposcit recta ratio agendorum, in qna lex consistit; sed solum innuitur. Diuiti do by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION