Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 1

발행: 1833년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

8α TRACT. II. DE PECCATIS

pravus, a quo pluribus mala proveniebant: nee licebit gaudere de fornicatione . quia ex ea optimi filii suerint procreati. Q. V. An licitum sit gaudere de actione prava, si ob aliquam causam non fuit formaliter peccaminosa. puta quia commissa fuit inadvertenter, vel ex ignorantia etc. B. Ea mihi videtur amplectenda sententia, quae asserit hujusmodi delectationem semper esse peccaminosam. natio est quia . licet illa actio non fuerit peccaminosa operanti. quia e. g. commissa fuit inadvertenter, nihilominus est in se objective mala, ut surari, occidere ete. , libere ergo de eadem delectari non licet, quia delectarer de eo, quod in se objective malum est. Hinc puto Inno . XI. sub num. IS. hanc damnasse propositionem: Licitum est Ilio gaudere M parricidio parentis a se in ebrietate perpetrato, ρ ρter ingentos dixitias inde ex haereditate consequutias . Solum ergo licebit

gaudere de eo. quod alias esset malum. quia prohibitum. si propter aliquod impedimentum cesset obligatio legis positivae, qua redditur malum. nain tunc nec Objective malum

est. Licebit ergo iuveni delectari de omissione jejunii, quia

nondum ipsius lege distringitur, vel etiam infirmo de omissione sacri die festo: quia cum infirmitas illum extraliat a legis obligatione. omissio sacri respectu illius nec obiective mala est. Non licebit autem delectari de omissione sacri ei. qui non audivit sacrum ex oblivione, quia cum oblivio non extrahat ab obligatione legis . sed dumtaxat per accidens

excuset a peccato. Omissio sacri tunc remanet objective mala. adeoque non licite quis de ea delectaretur. Axor. t. I. In stituit. Moral. I. c. c. 6. num. 9. Sanchez I. I. Sum. c. a. num. 16. Praedictis non obstat ea D. Homae doctrina, in c. Sent. aestinct. 9. q. I. a. q. I. ad 5. qua dicitur licitum esse complacere sibi de nocturna Pollutione. ut naturae est exoneratio, vel alleviatio. Non, inquam, obstat haec

doctrina iam dictis. nam s. Thaias intelligendus est de

pollutione pure naturali, quae scilicet oritur a natura ad se

exonerandum, sicut naturaliter se exonerat sudore et urinaret cum talis pollutio non sit in se objective mala. licebit de

ea se complacere. dummodo ex ea delectatione nulla prae- videatur sequutura corporis, et spirituum vitalium commotio,

nec periculum sit, ut praelata delectatio influat aliquo modo in novam pollutionem. E contra non licebit delectari de

pollutione nocturna. quae evenerit ex tactu proprio, vel alieno, seu ex turpi somnio . nam cum talis pollutio non sit naturalis. sed vellerea, erit objective mala, adeoque illicitum de ea delectari. Sanch. cit. n. 8. Di ili co by Corale

82쪽

QUAESTIO I. CAPUT III. 83 Q. VI. Quid dicendum de delectatione morosa copulae

in coniuge, vidua, vel siΗλns .

R. I. Quid seni iam de delectatione morosa copulae re- ectu Personae Conjugatae, explicabo in tractatu de sexto Decalogi praecepto c. I. Hic solum animadvertam . quod si

aliquod impedimentum reddat ah intrinseco illicitam copulam alicui ex conjugibus, tunc illicite de eadem delectaretur. Sie. g. alicui conjugi reddatur ab intrinseco illicita copula, quia dubius est de valore matrimonii, tunc illicita et illi erit

quaecumque delectatio morosa de eadem copula: nam haec lectatio collonestari non potest ex valore matrimonii; Si

n inde dubius sit hujusmodi valor. neque licita erit praefata

talio. Quod si alter coniux petat, tunc poterit delectari ita cogitatione copulae i nam supposita petitione conjugis non dubitantis de valore sui matrimonii, statim redditur licita copula sutura. atque ita licitumi erit de ea delectari. Si pariter reddita sit alicui conjugi illicita copula ratione voti castitatis, neque licet ei de eadem morose delectari; nam ratione voli, redditur illicita non solum copula, sed etiam quidquid est contra castitatem ii . R. II. Non licet sponsis et viduis morose delectari in ampetitu sensitivo de copula vel habita, vel habenda. natio est. quia in ipsis objectum talis delectationis est copula Praeseris.

non Vero, ut suPponunt contrarii. copula praeterita, vel sutura, copula autem praesens in illis illicita est . adeoque et delectatio. cluae in eam tendit. Θod vero in viduis, et stu,nsis delectatio sensitiva sit de copula uL Praesenti, CDnstat, quia appetitus sensitivus excitatur ab imag natione Phali.

Conjuges morose se se delectantea itelec uitione fieri uali ite copula habita , vel habenda , quam eo te uapore exercere nequeunt , fere omnes Ubeologi graviter peccare autumant, quorum sententiae ego tulistiti animo uti cribo , et praeeipue . si talis delectatio sit conjuncta cum pii utilitariis Iu riculo . 2. si voto euhtitatis sitit adstrie Li . 3. si eorum utilis diabius sit doualore matrimonii . 4. si uni eoraim prohibitum ait debitum petere , eo quod adullei iii in commiserit cum sui co jugia consanguineis in primis , aut Recundo gradu conjunctis. Hisce casibus exceptis , nonnulli ex Tlieologis leviter tantum me re allirmant , quorum sententiam ego penitiis omnino x in praxi rei ieiendam esse Puto ; quia venerea illia conjugum delectatio tunc soIum a culpa immunia est, quando a marei tuo uiumrma titur ; ast matrimonium eam Hon permittit, nisi prout conjugali -- exercetur , quod conjugale exere itium haberi nequit in eon,partis ab

sentia .

Verum si sermo instituatur de coniugum deleetatione virituali tantiam, posita iii miriam in sola voluntate, plurimi DI . Praedictos coniuges a grava culpa excusati ; qii Omim DPinio saltem in praxi rejicienda vide ui .

83쪽

tasiae, quae sibi non imaginat praeteritum et suturum, sed solum tendit in id, quod est praesensi et ita tendit in delectationem copulae ut praesentis. quae certe illicita est sponsis et viduis. Neque dicas. quod si his licet copulam habitam, vel habendam approbare. licebit pariter de eadem

delectari. Nam ad summum id probaret licitam esse compi centiam voluntatis, quae sequitur apprehensionem intellectus. adeoque posset esse de copula ut sutura. vel praeterita, non tamen id verificari potest de complacentia sensitiva quae SemPer est de re praesenti, ut dictum est. Sancti. demtr. l. 9. disput. 4. 7. Caeterum, si lo luamur de iis, quae intrinsece mala Puto. quod nec sit licita delectatio voluntatis, etiamsi ap-Ponatur conditio. qua videantur reddi licitat ut si sponsus in voluntate sibi complaceat de copula ut sutura . vel aliquisse delectet cogitando de inpula cum foemina, sub conditione quod ejus esset uxor. Ad hoc igitur probandum Observare, est, quod licet intellectus possit proponere voluntati obiectum sub conditione, et ut a malitia praecisum. nihilominus delectatio voluntatis non potest esse de eo, quatenus sub tali conditione proponitur. Ratio autem est, quia cum complacentia de sua natura non sit, nisi quies in quod delectat, oportet objectum. in quo voluntas sibi complacet, esse saltem intentionaliter praesens, unde non est amplius com- Placentia de re turpi quatenus posset esso sutura sub conditione illam cohonestante, sed delectatio rei turpis, ut actualiter praesentis adeoque illicita est. Navar. in Sigm. c. I 6. n. s. Ad summum talibus conditionibus reddi possent licili consensus, et voluntatis desiderium . nam cum non exposcant

objectum praesens, possunt in illud ferri sub conditione, qua

Proponuntur ab intellectu. Regulae is praxi Obsemandae. I. Dum Consessarius audit poenitentem se accusantem de

turpi sermone. multoties praecipiti iudicio, si non adsuit scandalum, judicat dumtaxat venialiter peccasse. Verum animadvertere 4ebet tacillime sub his sermonibus laterr morosam delectationem circa res turpes. de quibus loquitur. Quin modo etenim in praxi reputari potest immunis ab hujusmodi complacentia ille, qui frequens est in his sermonibus. et qui facillime verba casu dicta ad turpia deflectity In aliqua re certe sibi turpiter complacet: quae alia autem potest esse in his sermonibus, nisi illa turpitudo, de qua tam libenter, tam Diuitirm by Coosli

84쪽

QUAESTIO I CAPUT III. '85

incomposito risu pertractat y De eadem morosa delectatione debet suspicari Consessarius respectu illorum, qui libenter hujusmodi turpia auscultant. Non tam facile credat delectari

de modo heu nimis ingenioso, quo ab aliquibus huiusmodi

obscoene narrantur. Certe si sermo habeatur de rebus licitis, et sorte etiam magis ingeniose, minorem percipiunt vel nullam delectationem: signum proinde est in sermonibus tu

pibus, et de ipsis turpibus delectari. Idem esto iudicium de illis. qui avide turpes, et inhonestos libros lectitant.

II. Advertat item Consessarius, quandoque exoptari ea. a quibus nunquam removeri potest malitia, etiam posita conditione, si licita essent. Ut dum quis dicit, si non esset peccatum, ulciscerer, fornicarer cum tali muliere etc. Animadvertere debet. an his locutionibus explicetur propensio et inclinatio. vel potius ea voluntas assiciatur circa talia obieeta. Si hoc esset . utique daretur peccatum, nam actualiter esset affectus circa rem, quae non potest non apprehendi mala. Si vero talibus loquutionibus dumtaxat explicetur mala. quae alias esset in nobis, propensio, quam tamen intendit

quis refraenare ne Peccet, tunc utique non esset Peccatum.

IlI. Quamvis non sit peccatum delectari de temporali emolumento, quod, supposita ex. gr. morte alicujus obvenit, nihilominus noscat Gnsessarius caute in his procedendum i non raro etenim huiusmodi delectationes ex mortis alienae gaudio oriuntur. Id non temere praesumet Consessarius, si antea Poenitens exoptaverit mortem alicuius. ut exinde sibitemPoralia emolumenta provenirent. Idem timere potest de

eo, qui dicit gaudere de bono spirituali proximi, sed quod

Provenit ex ejus infortunio, ex gravi ex. gr. infirmitate . imura rerum temporalium etc. Potest, inquam timere Polius gaudere de malo proximi, quam de sono esμctu inde Fequuto, si antea inimicitiam cum illo gerebat. vel non ita amicabiliter erga eum se habeat. In re ergo plena periculi iiitrospiciat Consessarius quantum Potest animum

poenitentis. .

IV. Notet insuper Consessarius quaedam affirmari a Themlogis. quae utique speculative vera sunt, at removendi omnino sunt poenitentes a praxi. Λdinveniet ex. M. Consessarius non solum licitum esse delectari de naturali pollutione insomnis seqitula, sed etiam de ea. etsi accidat in vigilia .imilio et illi consensum praebere, dummodo consensus nil

in ipsam influat. At quis non videt, in praxi difficillimum

esse hujusmodi delectationem, et multo magis consensum nil . Duiliaco by Cooste

85쪽

sd TRACT. II DE PECCATIS

in ip am influere. vel saltem ita se delectantem non raro se exponere gravi periculo in eam influendi 8 Adinvenisti pariter. communiter affirmare Theologos licere viduis sibi in voluntate complacere de copula habita, et sponsis de copula. prout est in determinatione causarum, si absit commotio libidin sa; at quis non Videt, quam raro hujusmodi accidant sine turpi commotione etc. y Mullo magis id I ertimescere debet

Consessari iis, si admittatur ea opinio. quae Praelatis concedit licitam esse delectationem in api et ilia sensitivo. volentes tamen eam immunem a commotione libidinosa ideat ergo Consessarius semper removere suos poeitilenies ab his delectationibus . nain dissicillime erunt innoxiae. . Duainvis a Pluribus sustineatur ut immunis a gravi

culpa in Personis conjugatis copulae habitae. vel habendae delectatio, si sit sine periculo pollutionis . nihilominus pius

Gnsessarius eas removere debet ab hujusmodi cogitationibus. iiii ie quae valde dederent animas ob aeterna gaudia procreatas. Λudiat quomodo hujusmodi cogitationes. et delectationes obiurget s. Franciscus Salesius sub allegoria gulosi in Introductione ad uellam devolam P. 3. cv. 39. num. 7. Certo segno di uno virito goraso, Dillano, abietto, ed insumee it pensare a' cibi, ed at mangiar aνanti it tempn della re- fetione, ed anco quando duo di essu uno si traitime a Pensae al gusto, che ha Preso nes mungiare, firmandoνisi conparate, O pensieri, ed injangando it suo virilo nella ricomianta dei placere a Muto neli inghiottire i bocconi, come sanno coloro, cho Gνanti di pranetare hanno i animo nello viedo. e duo praneto ne' piatii, gente degna di esser guasteri dicticina, che fanno, come dices. Paolo, un Din dei suo ventre. Prosequitur deinde aliis molivis suadere coniugatis ..ut abstineant a cogitatione, et delectatione percipienda arile vel Post opus coniugale. VI. Non facilis sit Consessarius in admittenda ea aliqum rum doctrina . qua admittitur ut licita morosa complacentia in voluntate, respectu eius obiecti. quod intellectus considerat sub conditione illud quasi licitum constituente. Iam hanc doctrinam resutavi: sed ulterius consideret pro praxi Consessarius. quam facile omnia libidinibus replerentur. Po set ex. gr. quis Passim delectari de copula cogitata cum sciemina, sub conditione, si sibi esset uxor. Posset religiosus voluntate sibi complacere de copula cum Berta. casu, quo non esset religiosus. sed ipsius maritus ele. En quam facile.. - . et quanto cum periculo voluntas his conditionalibus delecta- tionibus frequenter posset occuPari ete. Duili Corale

86쪽

QUAESTIO II.

ΙIaec vitia septem enumerantur: Superbia. Avaritia, Luxuria. Ira, Gula, Invidia, Acedia . Capitalia ideo dicuntur. quia ab ipsis sere omnia peccata originem ducunt i et sicut caput influit in membra, ita illa in caetera peccata. S. Th.

a. a. q. 16. G. 8. CAPUT I.

De superbia, ejusque Filiabus.

Q. I. Quid sit suberbia, et quale Peccatum.

R. I. Superbi est ametitus inordinatus proρriae excelle tiae. Dupliciter autem potest esse inordinatus. Primo ex Parte rei, cujus ratione excellere cupiti ut si quis iactet se de peccatis. quae non sunt honore digna: vel de rebus, quas non habet, ut si divitem se iaciat, cum sit pauper. Secundo potest esse inordinatus in ordine ad alios. quibus irrationabiliter cupit praeesse, et super illos excelleret et id proprie significare videtur superbia, nam superbire idem videtur esse, ac super alios ire. D. Thomas hos quatuor modos superbiendi recenset. Primo. quando quis bonum, quod habet, non a Deo, sed a se habere existimaret. Secundo . si quila existimet illud ex suis meritis accepisse. Tertio, quando se iactat habere bonum, quod non habet, vel majus. quam habet. Quarto, dum alios contemnit, nec cuiquam subjici vult. R. H. Superbia consummata est peccatum mortale, quam do quis scilicet nolit Deo. Superioribus, eorumque legibus subjici. vel propter excellentiam assequendam Paratus sit Praecepta etiam gravia transgredi. Hae ratione superbia Eccl. ao. dicituri Initium omnis peccati; nam eo quod quis r Duai subiici legibus divinis, et Superiorum, vel paratus sit quaecumque transgredi praecepta, ut aliis praesit, latissima aperitur via omnibus peci tis. Quamvis autem superbia sit ex genere suo mortale Peccatum. veniale esse potest. dum non sit Perseela: ut quando quis non renuit se subjicere iis. quibus debet. nillilominus in suo assectu sese magnificat plus

quam Par est. D. Th. a. a. q. 132. G. 3.

Q. I l. Quae sint Filiae superbiae.

n. Hae plures sunt, ut statim constabit. Prima superbiae Diuiti Corale

87쪽

88 TRA . II. DE PECCA IS

filia est Plana gloria: nam ex inordinalia 3PPhii tu propriae excellentiae . in quo consistii superbia. Oritur inordinate ap- peiere manifestationem propriae excellentiae, sive verae . sive sciae cum laude indebita, in quo consistit vana gloria. Ideo autem dicitur vana, quia ut Plurimum quaeritur ex rebus inutilibus, et vanis, ut ex pulcbritudine. divitiis. etc. Varia gloria ex genere suo est tantum peccatum veniale: s. Tli. a. a. cyz I 32. G. 3. eo quod 3Plielere laudari de propria excellentia non inseri gravem injuriam Deo . vel Proximo: quamvis sit i eccatum veniale. vel Propter i inmodera una asini initium laudis, vel quia hanc quis vult captare ex rebus vanis, ut dictum est. Potest autem per accidens esse Peccatum mortale, ut si gloriatio sat de re graviter mala. quia approbatio mali operis eamdein cum eo silecteria habet: vel si fiat ad malum snem, ad commillen rum scilicet grave peccatum, ut si quis gloriaretur de divitiis ad inducendam mulierem ad fornicandum; vel si propria gloriatio redundet in grave damnum proximi. Demum appetitus gloriae potest etiam esse actus bonus. ut si gloria captetur de bono eadem digno. puta de virtutis actione, sed non maior . quam ipsa actio mereatur . eaque gloria dirigatur ad bonum finem. ad gloriam scilicet Dei. proximi utilitatem. vel etiam ad proprium prosectum e S. Th. l. c. ari. I. Quod si quis saceret opera virtutum principaliter propter vanam gloriam, non facile condemnandus esset gravis culpae : nant quamvis actu principaliter intenderet vanam gloriam . non lamen habitu . cum non sit ita dispositus . ut nollet hujusmodi in Dei gloriam referri: non est tanta inordinatio in eius opere, ut videatur graviter Peccare. Sanch.

I. r. Sum. cv. 3. num. 1. Palaus tract. 2. QV. 2. P. II. n. 9.

Secunda superbiae filia est Ambitio. Sicut autem varia gloria optat manifestationem propriae excellentiae laudibus indebitis. ita ambitio appetit dignitalem. et honorem non debitum, ut ita aliorum obsequiis. et reverentia propria extollatur excellentia. Ut dixi de vana gloria, est de genere suo peccatum veniale: nihil hi ininus Potest per accidens esse moriale, ut si quis velit honorem de peccato morialii quia ex. gr. Stil eriori suo in rebus gravibus contradicati vel si

paratus sit adllibere medium graviter malum ad honorem consequendum. aut cum gravi damno proximi. Caeleriimmoderale appetere honorem ob finem honestum est actus Magnanimitatis. Ierita superbiae filia est Priaraumptio. Haec intendit ma-Disesialionem Propriae excellentiae. assumendo media, qtiae Disiti Cooste

88쪽

AESTIO II. CAPUT I. 8s

excedunt nostra merita, et vires, ut dum quis vellet m gni aestimari, osserendo se ad iaciendum opus, cui impar esset. Praesumptio ex genere suo dici potest peccatum veniale. S. Thom. a. a. q. 33o ari. c. Nauar. in Sum. c. 23.

num. I . at fieri potest mortale , si conjuncta sit eunt gravi damno proximi: ut si quis assumeret Officium tan-sessarii , Medici, Advocati est. sine sussicienti cognitionei vel aggrederetur aliquod arissactum sine susscienti peritia artis, unde proximus gravibus expensis inutiliter exponeretur. Idem dicendum, si quis sine justa causa se exponat probabili periculo peccandi, nimis suis viribus fidens. D. Anton. a. ρ. tit. 3. cv. 6. g. 4. Tolet. l. 8. cv. aa. Quarta superbiae filia est Iactantia. M autem est se ver his extollere . ut magni fiat ab auditoribus. Venialis est. si aliquis in sui laudem verum dicat ob desiderium inanis gloriae. D. Th. a. a. q. III. a. at mortalis vero, si adversetur graviter cliaritati Dei. vel proximii ut si quis se jactaret sibi tribuendo. quod Dei est: vel se laudaret de lethali crimine . exultans in rebus pessimisi vel si se laudando, indirecte , graviter detraheret de proximo i vel denique si ex sui iactantia possit inferri proximo grave damnum, ut si quis iaciet se pro magno Advocato. Medico insigni, cum vere

quamplurima laboret ignorantia. D. Anton. ρ. a. tit. c. g. 3. Tolet. I. 8. cap. 8. Potest etiam aliquando quis meritorie se laudare, ut dum recenset bona. et gratias acceptas ut Deus glorificeturi vel suae praestantiae meminit ob charitatem erga Proximum, quod ex. gr. eveniret. dum quis modeste suam doctrinam, aliaque benefacta narraret, ut ita sibi existimatione conciliata, facilius posset in proximo virtutes promovere . At caute procedendum est, ne vana gloria finis uinum obtineat. Quinta superbiae filia est Impocrisia, quae est simulatio virtutis, quam quis non habeti unde induit speciem mendacii . Ea non est nisi peccatum veniale, dum quis ostentat

virtutem ob aliquam inanem gloriam sine grave iniuria Dei vel proximii sicuti non est nisi veniale mentiri ad captandam

aestimationem. Potest esse peccatum mortale ratione finis, ut

si quis se simulet bonum ad disseminandam salsam doctrinam i vel ad irrogandam gravem injuriam proximo: vel ad obtinendum id. quo est indignus: ut si simulet bonitatem ,

et doctrinam ad obtinendum heneficium, maxime curatum. D. Aniora. p. I. tia. c. c. 7. Tolet. I. 8. c. s. Non desunt

etiam, qui dicant esse hypocrisim graviter culpabilem gra-

89쪽

via crimina uni confiteri. solum vero levia Consessario o dinario. ut poenitens apud ipsum bonus videaturi videtur enim gravis irreverentia assumere Sacramentum ut medium ad inducendam salsitatem. et mendacium. Suar. tom. c.

div. s. d. c. Nulla autem est vitiosa hypocrisis. si Ecclesiasticus honum satiat. et devotionem ostendat Coram saecularibus ad ipsorum aedificationem: hoe etenim Potius est propriae satisfacere obligationi. proximi aedificationem procurari. do. S. Λnton. P. I. fit. c. c. 7. xia sui Hrbiae filia est Discorssia et contentio. Discordia est dissensio voluntatis a voluntate proximi, et oriri solet exsuperbia. qua quis renuit alteri adhaerere. Si dissensio sit de rebus nullam inserentibus injuriam Deo. vel proximo. ut si duo dissentirent circa magnitudinem syderum, nullum erit peccatum. Si autem redat in magnam Dei irreverentiam. vel grave Proximi detrimentum. esset grave Peccatum

secus, si in leve: s. Thom. a. a. quaest. 37. art. I. NaVar.

cap. 23. num. 1 7. Contentio dissidet a discordia, quia in ea verbis alterius veritas impugnatur. Potest esse grave peccatum, si alterius veritas impugnetur cum gravi Dei injuria. vel proximi: ut si quis scandalose impugnaret aliquam Fidei veritatem, quamvis eam corde retineret, vel causidicus impugnaret veritatem alterius cum gravi ipsius detrimento. septima filia superbiae est Pertinacia. M autem est nimia adhaesio in propria sententia. Clare autem patet oriri exsuperbiai ideo enim pertinax propriae adhaeret sententiae. Pliisquam mereantur rationes illius . ne alteri cedat. D. I h. a. a. quo L 138. a. a. Est grave peccatum, dum divino honori repugnat. et ita absque dubio gravissime delinquit. qui ex animi pertinacia non vult relinquere salsam doctrinam in materia Fidei, et morum. Grave pariter peccatum est,

si cedat in grave damnum proximii ut si iudex pertinax in propria sententia valde ossiciat praximo in iudicando. . Octava filia superbiae est curiosi M. ut dum quis vult

scire, ut sciatur. Ex curiositate multa oriuntur peccata: aut

dum quis sensuum curiositali nimis indulget . dando ex. gr. oculis impmpriam Iibertatem quaecumquae etiam indecentia aspiciendi, foeminas procaci Diaulu considerandi. turpes libros legendi etc. D. Anton. a. p. tit. 3. c. c. g. c. Tolet. I. 8. c. I l. Quod si curiositas sit intellectus. plurima euam ex ea oriri possunt Peccata: ut dum quis studeret ad malum snem. ad alterum ex . gr. decipiendum: dum vellet altiora Diuiti eo by Cooste

90쪽

QUAESTIO II. CAPUT I. 9 se inquirere cum gravi periculo errandi: ut si vellei humanis rationibus mysteria Fidei nimis investigare: dum curiositate ductus indulgeret studio vel inutili, vel minus utili. posthabito studio necessario: ut si Consessarius aliis studiis indulgens. moralem Theologiam negligeret. Pluribus aliis modis posset etiam quis curiositate intellectiva Peccare, ut si legeret libros prohibitos, si astrologiae iudiciariae studeret eic. si vellet scire modum plurima superstitiosa patrandi, cum periculo eadem postea ad praxim reducendi. Nona superbiae filia est Inobedientia legitimis Superioribus.

Ut autem notavi in superiore quaestione cap. I. Inobedientia generaliter sumpta includitur in omni transgressione . at non est speciale Peccatum . quia actus non aliam induit malitiam , quam illam, quae obstat motivo. ratione cujus aliquid praecipitur: et ita dum quis non tacit eleemosynam, quando de ea urget Praeceptum . Peccat solum contra misericor diam quia ex motivo talis virtutis Praecipitur eleemosvna. Tunc ergo ut ibi notavi, inobedientia est speciale Peccatum. quando quis ex contemptu renuit obedire superiori. et tunc

ex natura sua est Peccatum mortale. D. Thom a. a. quaest. x M. a. s. ad 3. Sanch. l. 1. Sum. c. I. num. 8. Erit tamen peccatum veniale . si quis renuat obedire non ex contemptu Superioris . et praecepti, sed quia parvi facit rem levem si hi praeceptam: sicut etiam si negligat obedire non ex contemptu. sed quia non vult Superiorem laetificari, dum videret subditos sibi obsequentes . Ultimo recenseri potest inter filias superbiae Vanus ornatus.

Iste autem importat superfluitalem ornamentorum . ut ita augeatur naturalis pulchritudo ob finem inanis gloriae. D. I h.

I. I. q. I . a. a. ornare ergo Su Potest esse Sine Pe Talo,

ut si quis se ornet juxta conditionem sui status, et consuetudinem Patriaei vel etiam si mulier se ornet. ut placeat viro suo. illumque avertat ab aliis mulieribus. Si sit exce sus in ornamento . vel se ornans habeat pro fine inanem gloriam, erit peccatum veniale. Mortale vero esset. si ornamentum esset valde indecens, ut dum mulier valde pectus detegeret: si fieret eo sine. ut quis ad illicitum amorem alliceretur: si propter expensas in ornamentis gravaretur quis aere alieno, cui non esset solvendo; vel familiae necessaria

non Praeberet etc. ,

Regulae in praxi obsemandae. Si Consessarius. uti convenit. optat spiritualem prosectum in suis P uitentibus, curet quantum Potest, ut a superbia. Duiliaco by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION