장음표시 사용
91쪽
ejus lite filiabus ipsorum anima recedat. Nimis constat eos. qui hoc vitio laborant . quamvis ad grave Peccatum non Pe tingant , non solum non prosicere, sed paulatim in peccata prolabi, utpote quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. Demonstret ergo suis poenitentibus. quam exosi suerint Christo Domino superbi. et quam ipsi grata humilitas , cujus exempla toto vitae cursu nobis exhibuit. Ipsis repraesentet non solum miserrimam nostram originem. sed etiam ita infelices esse, ut de nostro non habeamus nisi mendacium et peccatum. Agnoscant. Deum in justam poenam i,ermittere. ut superbi in coeno vitiorum quam maxime volutentur . et specialiter luxuriae. ut passim din' eiit Sancti, et experientia. Videant quam injuriosi sint erga Deum. - si de virtutibus. scientia. aliisque bonis naturalibus sese inflant: nam ita iisdem rehus, quae sunt Dei dona. utuntur ad ipsum ossendendum. Doceat ipsos in omnibus rebus. antequam eas aggrediantur, sibi rectum finem, et Dei gloriam proponere. Praecipiat abstinere ab iis, quae ipsis famam. vel laudes possunt conciliare; unde non sinat proprias laudes. vel scientiam ostentare, nisi ad id aliquis sinis rectus cogat. Non permittat nimis adliaerere propriae opinioni. eamque pertinaciter
sustinere, quando non esset necesse ad demostrandum contrariam esse erroneam, pericularum etc. Mulieres, quantum patitur ipsarum conditio, a vanu ornatu absterreat. ac ipsis
in memoriam revocet vilioribus indumentis in sepulcrum projiciendas. Non defatigetur haec vel alia similia suis poenitentibus repetere, nam superbiae morbus ex una Parte iavalde nobis adhaeret. et ex alia Dei gratus . heu nimis obsistiti atque ita fit animas superbia laborantes assidue de Peccato in peccatum cadere.
De Aoaritia, et Luxuria, ejusque Filiabus.
Q. I. Quid sit Avaritia. et quale peccatum.
R. I. Avaritia est appetitus inordinatus divitiarum. Si ergo divitiae ordinate amentur . et maxime ex fine honesto, Certe nullum est peccatum. immo potest esse meritorium. Vilium igitur avaritiae liberalitati oppositum in eo consistit. quod immoderate divitiae appetantur. D. Th. a. a. q. 118.
R. II. Avaritia de se non est pereatum moriale . nam inordinatus amor divitiarum non est contra amorem Dei, et Diuitiaco by Cooste
92쪽
proximi. Tunc autem esset grave Peemium. quando quis ob divitias acquirendas promptus esset violare praeceptum Ohligans sub gravi. D. Th. Dc. cit.
Q. II. Quae sint avaritiae filiae.
R. Ex avaritia sex pessimae filiae oriuntur. ut ex D. Gregorio observat s. Thomas ari. 8. Prima est Duritia cordis, seu Immisericordia. Avari etenim vel ex desiderio semper magis ditescendi. vel ex timore ne sibi neces arta deficialit immisericordes sunt erga pauperes. eisque eleemosynam denegant , etiam quando tenentur ex praecepto . Seeunda est nἰ-mia mentis Sollicitudo: nam avarus nimis sollicitus est de
divitiis acquirendis, eaque sollicitudo ipsum assidue inquietat . ipsiusque animam pungit. Tertia est Violentia: avarielenim aliquid auctoritatis . sive potentiae habentes . ut semper magis ditescant, solent injuste plura extorquere. Quarta est Persdia: inducit enim avaritia ad violandam fidem in Promissis. pactis, rebus creditis etc. Quinta est Periurium.
quia avari juramento mentiuntur in commerciis etc. ut ditescant. Sexta est Fraus et Dolus, quae intercedunt in negotiis contrahendis, dum res est cum avaro.
III. Quid sit Luxuria, et quale Peccatum.
n. I. Luxuria est immoderatus amnr rerum venerearum. D. G. a. a. q. 153. a. c.-5. Sicut ergo potest quis licite vacare rebus venereis. stante matrimonio. ita si vel extra matrimonium, vel in matrimonio, plus quam debet, quae rat venereas voluptates, dicitur immoderate amare res venereas. Verum proprie sumitur pro inordinato appetitu re- rum venerearum extra legitimum matrimonium . R. II. Luxuria est ex genere suo Peccatum mortale. Unde ab Apostolo ad Galat. 5. ponitur inter crimina, quae excludunt a regno Dei. natione etiam probatur, quia velle venereas voluptates extra matrimonium, est ponere Perversum excessum in humana generatione . adeoque in re gravi valde conducente ad bonum commune. Caelerum de speciebus Luxuriae agemus in explicatione sexti praecepti Decalogi. Q. IV. Quae sint filiae luxuriae.
n. Octo iniernae luxuriae filiae recensentur a D. Τh. I. a. q. x53 a. 5. Prima est Mentis caecitas: nam ex eo quod luxuriosus frequenter habeat animum intentum ad carnis v luptates. reddit suam mentem ineptam, et veluti caecam ad cognoscendas res spirituales. Secunda est Inconsideratio;
qui etenim luxuriose vivit, non videt quae sibi immineant mala, neque attendit suum dedecus; unde isti in familiae. Duili Corale
93쪽
94 TRACT. lI. DE PECCAUSet proprii status praeiudicium ducunt concubinas , vel viles
mulieres. Videndus Mascardus Vol. I. de Prob. concl. 6 . Tertia est Praecipitatio. nam luxuriosus alio distractus non
satis advertit ad eligenda media recte vivendi: et praeeipitanter iudicat de viis ad salutem conducentibus. Ita impatiens est in bene ponderando ea. quae necessaria sunt dbene dirigenda alia negotia temporalia. Quarta Inconstantia; experientia enim videmus luxuriosos facillime a proposito emendationis recedere, et ad veteres libidines redire. Quinta et sexta Amor sui, et odium Dei. vi igitur carnis voluptatibus immodice est addictus . nil aliud curat nisi sibi iii lulgere. suisque brutalibus voluptatibus satisfacere. Η in
videmus huiusmodi hornines libidinosos, neque de propria uxore. filiisque curare. Cum tamen a Dei lege ista prohiberi videat. oritur aliquando in ipsius corde odium Dei. et quia hujusmodi prohibuit. et quia ipsum considerat suae impuri-ialis ultorem. Septima, et octava Amor praesentis Nitae, et
horror futari saeculii qui etenim tamquam sus libidinis caeno
volutatur, nunquam vellet senescere, nunquam mori. ne a
suis voluptatibus separetur. At quia noscit se moritumim. et post mortem manere iudicium. hinc horrorem concipit futuri saeculi. et ex hoc quandoque oritur desperatio. Praelatis octo internis luxuriae filiabus. aliae quatuor exter nae adduntur: Turylloquium, Scurrilι tas, Sermo lubricus, et Multiloquium. Cum igitur ex abundantia cordis os loquatur. addictus venereis, nimis sibi complacet de iis loqui, verbisque obscaenis, ac spurcissimis ae litivocis solet essari. At quia vitiosa laetitia plenus est. valde delectatur etiam verbis scurrilibus . quae non tam proxime venerea exprimunt: sicut etiam iocosis et inanibus, cum non quaerat nisi in hoc mundo delectari. Denique quia libido aciem mentis perturbat. o nubilat, obcaecat, ideo sermones hominis libidinosi solent e se imprudentes, temerarii, nec longe a sermonibus stultorum. Regulae in ρraxi Observandae I. Si Consessarius videat suum poenitentem in avariliam Propendere , Primo ob oculos ponat quam Deus hoc vitium odio habeat, ipsumque veluti omnium scelestissimum habere. cum Eccl. Io dicatur Asam nihil est scelestius. Et quidem odio non potest non habere eum. qui videtur divitias anteponere Paradiso, quem nobis sanguine suo aperuit. Secundo serio moneat cito in plurimas iniustitias, avaritia impellente veluti necessario praecipitaturum in praxi dignosci, ava-Duitiaco by Cooste
94쪽
QUAESTIO Ii. CAPUT I. ros ordinarie sibi blandiri, quasi in suis negotiis iustitiam
Don violaverint: et ita protrahunt usque ad mortem . alis lite eo quod cogitent de restituendo, quod injuste possident. Tertio huiusmodi poenitentes moneat, ut sibi momentum mortis,
a quo pendet aeternitas, non ram Proponant, momentum,
inquam, illud, in quo omnes partas divitias cogentur deserere, simulque pro insano studio eas acquirendi beatitudinem amittere. Quarto in sacramentalem satisfactionem imponat, ut crebro aliquid in eleemosynam elargiantur. hi animadvertat non expedire semel, vel his cogere ad multum elargiendum; nam fortasse vel non parebunt. vel cito transibit remedium adversus ipsorum avaritiam. Satius
est, si imponat illis, dum Possint, crebro parum aliquid
pauperibus distribuere. Quod si hujusmodi poenitens avaritiae addictus erit n-clesiasticus, turpius est in illo hoc vitium, et nunquam satis redarguendum. Crebro intonet, ipsum, quia Ecclesiasticum pauperum Patrem a Deo esse constitutum: ipsius bona, si beneficia possideat, pauperum esse Patrimonia, ab ipso personas saeculares expectare exempla. unde dignoscant miserabilibus succurendum, et non has terrenas, sed coelestes di vitias summo esse labore acquirendas. Commonefaciat den,que, quod si suos consanguineos, si alias sibi convenientia habeant. dilabit . iusio Dei judicio miserabiliores evadent.. H. Dum Consessario sese luxuriosus Praesentat. sciat Consessarius infirmum quasi morbo insanabili laborantem ad suos pedes habere. Nihilominus quia nullius desperanda est
correctio. ideo videat huic tam inlimo morbo remedia convenientia applicare. Primo removeat istum poenitentem animio cibo et potui non tamen ieiunia. gravesque alias poenalitates statim imponat, Dam tunc fortasse Perterrefactus hujusmodi respuet remedia . oculorum libertatem refraenetiam erga mulieres. quam erga lascivas picturas. Proscribat libros etiam non lascive de profanis amoribus tractantes. Quammaxime demum studeat illum removere ab iis occasionibus . quae ipsi causae sunt labendi. Postquam vero huiusmodi coepit obtinere. potest deinde moderatas aliquas poenitentias illi iniungere, sicuti et quandoque aliquod jejunium . Secundo ci netur quantum potest huiusmodi poenitentem ita disponere. ut possit cum aliqua frequentia ad
Poenitentiae . et Eucharistiae sacramenta accedere: nil elenim ipsis efficacius ad libidinem e corde evellendam. Terito illi efficaciter commendet erga purissimam Dei Matrem inii
95쪽
mum cordis assectum: utio elenim ore sancti Patres ad earnis tentationes superandas eiuraeissimum esse remedium anfirmant. Hinc poterit poenitenti praescribere inter alia piae
devotionis erga tantam Matrem officia, ut non raro repetate Mater ρuri ima, Mater castissima Ora ym m . et maxime
dum ante aliquam ipsius imaginem pertransit. Duo alia remedia suadent vitae christianae Magistri: unum. ut luxuriosus, ubicumque se celet. cogitet a Divinis oculis inspici. Aliud. quod saepe cogitet sese veluti in extremis
Bgentem, seu exanimem . Metidam ac vermibus corrosam
illam, cuius amore tantum delinquit.
De Ira, ejusque stiMus J. I. Quid sit ira, et quale Peccatum.
R. Ira in praesenti definitur: Vitium animae inclinam ad ametitum ωindictae. Ea autem potest esse sine peccato, et cum peccato. Tunc ex genere suo est peccatum mortale, quando appetitur injusta vindicta: nam est contra proximi charitatem. et contra i si iliam. Quod si motus irae ita praeveniat rationem, ut impediat adverteritiam . poterit esse sine peccato, vel solum peccatum veniale propter impersectionem deliberationis. Pariter non erit peccatum mortale, si modica vindicta appetatur. Ita solet ira esse solum peccatum veniale, si solum sit ex Parte modi peccaminosa, non vero ex parte objecti: ut siquis appetat iustam vindictam, sed nihilominus interne nimis exardescat, vel nimis eam externe patefaciat. Posset etiam esse peccatum mortale vel ratione scandali, ut si homo. maxime in dignitate ecclesiastica constitutus. immoderata iraesigna exhiberet: vel ratione praeparationis animi, ut si quis
ira ita ebulliret, ut Paratus esset etiam committere 'grave peccatum. Lem. de Iust. 't. c. cv. c. d. 2ι. n. 24.
Quod si non appetatur injusta vindicta, sed solum iusta
punitio, itemque non sit excessus in modo irascendi. ira nullum est Peccatum, unde dicitur in Psalmis: Irascimini. et nolite Peccare. Immo Potest quis meritorie irasci. ut dum Pater intra terminos rationis irascitur in desectus siti. magister in malum discipulum, superior in pravum subditum etc. Ε contra peccare possunt omnes praefati, si, ut vitent turbationem, vel ut dicantur mitss. benevoli et c. nimis sint indulgentes erga culpas aliorum. D. I lGm. a. a. q. 158. ori. 1. Duili Cooste
96쪽
QUAESTIO H. CAPUT III. Q. ll. Quae sint irae filiae.
R. Ideo ira inter vitia capitalia annumeratur, quia ex ea plurima alia oriuntur. Prima ergo irae filia est rixa, quae est contradictio in lactis, dum scilicet aliqui ex ira privata
auctoritate . se Percutiunt. Secunda est indignatio, cum nempe contemnitur ille. rui irascimur, considerando eum tanquam indignum, a quo late
quid patiamur. Facile pertingit ad Peccatum mortale, vel quia ipse contemptus Proximi sit gravis; vel quia propter
talem contemptum cum scandalo ab ipsius amicilia recedimus: vel quia ipsum contemnendo non salutamus: vel quia ratione talis contemptus nolumus proximo exhibere, quae illi ex justitia vel charitate sunt debita. Tertia irae filia est tumor mentis. Istud vilium valde aD fine est praecedentii dicitur enim tumorem mentis habere. qui cum irascitur . se ipsum extollit, et alteri praesert. Facile pertrahit ad peccatum mortale: nam solet replere animum amaris cogitationibus, quibus diversae viae sese ulciscendi examinantur. Quarta est clamor, solet etenim iratus vocem nimis extollere , et plura inordinate et confuse jactare. Poterit id esse grave peccatum, si grave scandalum sequeretur: vel etiam nullum. Puta si clamor sat ex praescripto rationis, quiae. g. necessarius reputatur ad correctionem.
Altera filia irae est contumelia: nam homo iratus solet in
Proximos multas pronunciare contumelias. De contumeliadgemus, dum sermo erit de detractione. Modo sussciata incitare contumeliam adversari honori, et tunc intervenit,
quando quis in proximum profert verba injuriosa. Si illi objiciantur mala culpae, dicitur contumelia, ut si aliquis fur appelletur. Si desectus poenae, quibus quis a natura, vel alia ex causa laboret, dicitur conviti iam , ut dum quis claudus. vel luscus api ellatur. Si objiciantur beneficia eollata. dicitur improperium. Si objiciantur cachinnando mala culpae . vel poenae ad aliquem parvipendendum, et ut rubore suffundatur. diei iur irrisio . Quidquid tamen sii, discrimen est solum in nomine. Illud advertenduns, ili odCum contumelia laedat honorem, qui est maximum homi- Dum bonum . de se est peccatum mortale. Fieri potest vel veniale, vel nullum . si a superiore in subditum aliquae proserantur contumeliae, quia necessarium Putat ad ipsius eor- reclionem . Erit veniale, si leviter honor laedatur, si pronuncientur contumeliae in mulierculas, et homunciones non
97쪽
curantes honorem: si item Pronuncientur sine plena advertentia . ut multoties sacere solent foeminae rixantes; nam una adversus alteram . quidquid in buccam venit . evomit.
Altera irae filia est maledictum, quod est imprecatio. et exoptatio mali in aliquem projecta sub ratione mali. Unde imprecatio. seu maledictum non est alleui malum improcari. ut illi inde honum obveniat. Sed de hoc. dum agemus de charitate. Ultima perniciosissima irae filia est hiasphemia, quae importat convitium in Deum. vel in Sanctos, et de hoc peccato disseremus, explicando primum Decalogi praeceptum. Regulae in prini obsereandae Consessarius negligere non debet remedia pro curando homine bilioso, et in iram facile prorumpente. ob maxima
mala. quae ex ira solent provenire. Primo ergo commeridet illi orationis exercitium. ut eo mediante aia xilia obtineat necessaria ad compescendam hanc inobedientem passionem.
Secundo Proponat ei exempla I. Christi. qui mitis erat et humilis cordei ac proinde mansuetissime cum ipsis suis inimicis agebat, contumeliis silentio respondebat, ac cum omnibus humaniter tractabal: Repraesentet tertio, qua tolerantia Deus ipsius peccata compassus fuerit, dum poterat iustissima ira multoties illum in infernum protrudere. Quarto , si suus poenitens ex levibus coniecturis iudicet alios multa dicere. vel sacere in ipsius contemptum, demonstret sa-cillime . temerarie iudicando. posse peccare: adeoque illum
removeat a talibus suspicionibus, quae solent esse irae. et rixarum sontes. Demum admoneat animum ira Prae cupatum , multa temere et inconsiderate decernere, adeoque suspendendam esse rerum executionem. quousque ira omnino deservescat. Quod si in aliis. mulio magis in publicis
personis necessaria est mansuetudo. ut animo Pacato audiant , et lia justa decernant. Inter publicas autem personas maxime mansuetudine praesulgere debent ecclesiastici, utpote quia in ipsis ira majoris est scandali occasio. Cum autem plora se osserant in excipiendis consessionibus. iram omnino a se removeant Consessarii. sortiter quidem satisfaciendo suo muneri, sed suaviter, exemplo Jesu Christi. qui tam Patienter se gerebat cum Peccatoribus, ac misericordia et mansuetudine illos ad poenitentiam revocabat. Duiliaco by COOste
98쪽
De Gula, ejusque Iliabus, et Ebrietate. U. l. Quid sit vitium gulae . et quale Peccatum.
it. I. Gula est inordinata concupiscentia edendi. Haec
autem inordinatio ex D. Th. a. a. q. 18o. a. c. eXPlicatur sequenti versiculo. Pruvrvere, laute, nimis, ardenter. studiose.
Si ista inordinata edendi concupiscentia attendatur in o dine ad ipsum cibum, primo intervenit. si comedatur lauto . cibus nempe nimis pretiosust secundo si studiose, ut siquis velit cibos valde accurate praeparatos; tertio si nimis, in quantitate excedendo. Si vero inordinatio concupiscentiae consideretur respectu modi edendi. intervenit. si praeveniatur tempus edendi. et ρraepropera comedatur vel si nimius
BI II. Vitium gulae de se non est nisi peccatum veniale, cum de sua natura non importet gravem de dinationem. S. Om. 1. a. q. 348. ari. 4. Nihilominus potest fieri modi tale ratione perversae intentionis, ut si quis adeo addictus sit delectationi ciborum. ut propter eam paratus sit legem Dei transgredi. Item potest fieri mortale ratione gravis incommodi , ut si aliquis vel quantitate. vel qualitate ciborum graviter officeret suae valetudini. Tale autem Peccatum , ordinarie loquendo. non repulatur. ita comedere ut sequatur vomitus. Tertio mortale peccatum est carnibus humanis Vesci, ut commu iter docent DD. cum f. Thomaa. a. q. I a. a. 4. 3. natio est, quia a tali comestione valde abhorret natura rationalis, cum ordo naturae IMMutet . ut aliquis vescatur alimento sese viliore et indigniore. et quod decerpere, et occidere possit in sui sustentationem. In extrema autem necessitate probabilius est licitum esse vesci carnibus humanis: quod enim absolute consideratum est contra naturam . multoties non est ab ea alienum in aliquibus circumstantiis. Ita licet sit a natura alienum sibi
brachium amputare. non tamen est a natura alienumi dum est necessarium propter conservationem totius. Pari ergo ratione . quamvis humana natura ahhorreat a comestione carnis humanae, non tamen videtur irrationabile vesci carnibus hominis mortui ad vitam conservandam . Nauar. in
Mian. c. a. num. Iaa. Tolet. in Sun. c. so. Sanch. l. a.
99쪽
rno I HACT. II. DE PECCATIS Q. II. An sit peccatum comedere. et bibere ob solam
R. In hac materia adest proposito damnata ab Innocentio XI. sub num. 8. quae ita se habet: Comedere, et bibere
usque ad satietatem ob solam ωolvtatem, non est Peccatum,
modo non obsit valetudini, quia licite potest ametitus naturalis suis actibus frui. Et quidem si attendantur illa verba
damnatae Propositionis usque ad satietatem, statim apparet in tali comestione aliqua deordinatio, ex qua consurgit veniale peccatum. Unde s. Thom. q. t . de Mala art. I. ait: Regula rationis haec est, ut homo sumat cibum secundum quod conoenit sustentationi naturae, et bonae habitudini hominis. Videmus etiam eadem bruta a cibo immoderato abstinere, et comedere Solum quantum exposcit sustentatio. Nihilominus negandum non est intervenire peccatum Veniale , quamvis aliquis moderate comedat, sed ad captandam voluptatem. statio est quia homo debet operari ob finem Suae naturae conformem, qualis non est voluptas. suae communis est etiam bestiis. ulterius comestio a natura non ordinatur ad voluptatem, sed ad individui conservati nem : unde apposuit delectationem in comedendo solum. ut esset medium, quod nos alliceret ad ipsam comestionem. Comedere ergo ob solam voluptatem semper est invertere Ordinem rationis et a natura intentum; adeoque semper erit peccatum. Videatur s. Τh. lib. c. coni. Gent. c. 83. num.
7. Non per hoc tamen nego intendi a natura aliquam delectationem in deambulatione, in ludo moderato. in venatu. in audiendo musicam et . ut docet etiam s. Thomas in c. d. cf. quaest. 3. art. quaest. 3. At inter has delectationes et superiorem , lata patet disparitas i nam istae intentae sunt a natura ad animum honeste relaxandum et recreandum: unde vel ex parte operis, vel ex Parte operantis tendere possunt in bonum finem. At natura in comestione et potu non intendit delectationem, sed solum eam apposuit ut medium, ut ad comestionem alliceremur.
Q. III. Quid sit ebrietas, quale mccatum, et an aliquando sit licita.
R. I. Ebrietas est talis excessus in potu eausa voluptatis.
ut omnino usus rationis auferatur. Cognoscitur autem completa ebrietas. si ebrius Postridie non meminerit, quae duxeriti secerit, quomodo domum venerit, a quo deductus fuerit . quando ad cubitum ierit. Item plene ebrius reputatur, Si quis i3 3stquam inordinate bibit, secit, vel dixit sibi
100쪽
QUAESTIO H. CAPUT IV. ID insolita: ut si praeter morem familiam. et uxorem nimis turbavit, essatus est turpia, blasphemavit etc. cum alias huiusmodi non soleat ipse proferre etc. Quod si aliquis nequeat recte incedere, et domus ei verti videatur. et nihilominus discernat inter bonum et malum. licitum et illicitum, non potest dici persecte ebrius, quia non plene caret usu rationis. quamvis illam habeat aliquatenus perturbatam. Idem dicatur , si aliquis adhuc possit solita officia exequi, quamvis eum difficultate seu vertigine. Videatur Mascard. concI. 578. n. v. Persecta ebrietas est peccatum mortale. Ita DD.
communiter cum f. Thoma a. a. q. 15o. a. u. Ratio est,
quia censetur magna deformitas, et magnum malum voluptatis causa a se adimere usum rationis, quo . nihil est in homine praestantius, et se reducere ad stoliditatem brutorum. Nec refert dicere etiam per somnum hominem usu rationis privari. nam somnus intenditur a natura utpote necessarius ad reparandas vires: natura vero abhorret ab ebrietate. quae non solum rationem adimit, sed et ipsas vires sensitivas debilitat. Quod si ebrietas ex se est peccatum mortale, mortaliter quoque peccabit, qui alium, jussu aut consilio inducit ad ebrietatem: adeoque et mortaliter Peecant, qui se mutuo provocant ad bibendum. Praevidentes in se vel in altero sequuturam ebrietatem. Caeterum relinquere albquem in lihertate. ut usque ad ebrietatem bibat . absque eo quod ad ita bibendum ullo pacto inducatur. poterit excusari a gravi culpa. si fiat ex iusta causa: nam relinquere liberialem bibendi de sua natura est actio indisserens . et remote conducens ad ebrietatem. quae proinde poterit ex iusta causa cohonestari. Secus si talis causa non adsit, nam tunc saltem ex charitate tenemur alterius Peccatum praevi sum impedire. n. III. Licitum est se inebriare, si ila necessarium sit ad
recuperandam sanitatem, nam tunc intenderetur a naturai et ita tunc datur etiam somniferum privans usu rationis: Tolet.
in Sum. caρ. 6x. Less. lib. c. 3. dub. 4. Secundo docet Lessius licitum esse se inebriare mortis vitandae causa, ut si aliquis velit me occidere. nisi aequalibus cyathis respondeam. usque dum me inebriem. Ratio ipsius est, quia si non est illicitum se privare aliquo membro ad salvandam vitam, ita nec videtur illicitum se eodem fine aliquo lem. Pore privare usu rationis: sicut enim utrumque est per se illicitum, et nihilominus bene intendit Datura abscissionem brachii, ut vita praeservetur. ita et Privationem usus ratio-Diuiti do by Gorale