Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 1

발행: 1833년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

rdia TRACT. III. DE LEGIBUs

natio est . quia omnia dimanarunt a summis Pontificibus. quihus non defuit nee potestas, nec voluntas condendi legeseeclesiasticas. Ut authenticae pariter habentur rubricae Decretalium , Clementinarum. atque Extravagantium . quia suerunt Pontificia auctoritate additae. et approbatae . cum tota compilatione. Per hoc tamen non negatur. quod a rubrica generaliter loquente excipi non possint in nigro quidam casus speciales. cum Posteriora et ultima derogent prioribus: cv. I. de Constit. in 6. e . leg. Pacta nooissima c. da Pactis. Pro rubricis autem intelliguntur illae superscripti Des, quibus praenotantur tituli librorum . distinctionum. legum, seu statutorum etc. et ita dictae sunt, quia antiquitus rubro charactere scribebantur . Per nigrum autem intelliguntur textus librorum, legum etc. Quoad Decretum Gratiani communior est sententia ex se non habere vim obligandii quamvis enim Gregorius XIIl. ipsius emendationem approbaverit. iniungens, ut omnia retinerentur . nihil addendo. mutando vel imminuendo. nihilominus per hoc non intellexit nisi approbare emendationem. non vero tribuere illi auctoritatem legis universaliter obligantis . Hanc approbationem inducentem obligationem in fronte habent Decretales Gregorii LX. . Sextus decretalium. et ipsae Clementinae. Caeterae sunt constitutiones Pontificiae, quae ex usu et sensu Ecclesiae universalis iam a pluribus saeculis habentur Pro sufficienter promulgatis, et authenticis. Canones igitur . et alia contenta in Decreto Gratiani, revocanda sunt ad suam primaevam auctoritatem, ad eam scilicet, quam habuerunt a suis Auctoribus. Rota apud Pentiam decis. Suar. l. 4. Legib. cv. 5. nu. 6. Saneh. I. c. de Matr. disp. 32. nu. 5. Lum. l. I. D. c. cap. 6. g. 3. Cum igitur Gratianus, utpote privatus monachus, auctoritatem non habuerit leges condendi. neque sufficienter probetur ullo unquam tempore, ea. quae Collegii , summos Pontifices sibi veluti adoptasse. et auctoritate qua pollent . voluisse vim legis habere, per hoc quod sint in Decreto Gratiani: nullatenus adstruenda est talis obligatio: arg. l. Arianus f de Actibus, et obl. Eam ergo habent auctoritatem. quam acceperunt a suis conditoribus: unde si constet aliqua esse deprompta ex Decretis Romanorum Pontificum , vel Conciliorum generalium, habebunt vim legis universalis. Dicta. quae in eo habentur. M. Patrum non habent vim legis , quia dicti Sancti carebant potestate legi Diuitigod by Corale

122쪽

Iativa. Nihilominus magni facienda sunt pmpter scientiam suorum auctorum, et quia divino lumine illustrati. veritati super omnes alios adhaerebant: can. de Libellis dist. xo. Unde tamquam doctrinalia et magistralia nervose allegantur in tribunalibus.

Q. IX. Quid sit Jus civile, et cuius auctoritatis . R. I. Ius Civile taliter dictum. quia cives assicit . ita

potest definiri: Ius auctoritate constitutum saeculari ad tranquillam gubernationem Re*ublicae , et communem cibum sa-tatem. Dicitur constitutum auctoritate saeculari: neque enim Potestate ecclesiastica sancitum est. Sed a republica . vel

Imperatoribus. ea auctoritate . quam ipsis Deus contulit ad regendos populos etc. Et quia saeculares gubernatores non altendere solent bonum spirituale animarum, cap. Exiit g. Nec quiquam de ωera. sign. in 6 sed externam Politiam et Populorum pacem et tranquillitatem, ideo jus civile dicitur latum ad tranquillam reipublieae gubernationem et communem salutem civium. In praesenti autem, dum loquimur de iure civili, non de eo loquimur, quod munic*ale dicitur, quia scilicet afficit tantum subditos deter malae civitatis seu territorii. sed de jure civili communi: quia commune est omnibus provinciis et incolis subjectis romano Imperio. aliisque civitatibus . in quibus viget ejus observantia. Hoc jus civile continet sequentia, quae recenseo iuxta ordinem temporum . quibus vulgata suerunt. Primo igitur auctoritate Iustiniani Imperatoris in lucem editi sunt quinquaginta libri Digestorum, seu Pandectarum, qui continentiolam rationem iuris civilis e veteri jure enucleati et in novum ordinem redacti. Hoc digestum dividitur in digestum verus, digestum novum et digestum insortiatum . Prope idem tempus evulgati fuerunt quatuor libri Institutionum continentes prima principia. et elementa iuris necessaria ad tyrones instituendos. Tertio loco vulgatus suit codex, alio antiqui re suppresso. Postremo Iustinianus edidit Moellas Constitutiones sive librum Authenticorum. Haec est pars Praestantissima iuris, et hae novellae, utpote posteriores, non solum addunt auetoritatem singulis partibus. sed etiam aliis detrahunt. si cum ipsis non concordent. Quinimmo si aliquando in Glice insertae reperiantur, uti observat Spereli. decis. 33. For. Ecel. num. 8. saciunt fidem. in quantum eo odi dant eum novellis, ex quibus desumptae fuerunt. Non sine consilio seriem temporum notavi. quibus prodieriant partes iuris civilis: nam lex praecedens determinatur per sequentem,

123쪽

Ieg. Non est Moum, et seqq. Is de Leg. immo haec penitus lollit legem priorem contrariam . quamvis de ea nulla fiat mentior caρ. I. de constit. in 6. Inter partes iuris civilis numerantur etiam consuetudises udorum, quae vocabantur jura militaris. Hae non tu runt editae auctoritate Iustiniani, sed introductae mera consuetudine, et ut melius mandarentur memoriae, duobus ibhris adnotatae fuerunt R. II. Ius civile, uhi receptum est, habet auctoritatem decisivam in foro saeculari: nam pro eo principaliter latum est . adeoque in ipso plenam habet auctoritatem. Insuper si ius civile non contradicat sacris canonibus, retinetur etiam in foro ecclesiastico: cap. Pastoralis de Fid. Instrum. can. St. in adjutor. distini. 3o. etc. unde hene simul canones et leges citantur. Quinimmo sicuti dum existit casus dubius in iure civili, attenditur in utroque soro jus canonicum si in illo sit clare decisus, ita e contra si sit casus dubius et obscurus in jure canonico. etiam in soro ecclesiastico attenditur decisiis clara iuris civilis, maxime si non agatur de respirituali 36v. x. noot veris nunciat. et seqq. juncta

gloss. ω. aluoantur. Abbas in dictum caρ. r. de Noo. Fa-gnanus in caρ. Cum esset n. 18. de Testam. ac proinde benedicitur, quod Legistia sine canonibus partim Malet, Ononista sine legibus niail. Fagn. in caρ. Super vecula n. 3o. Ius civile etiam optime citatur in decisione casuum Pro soro conscientiae: nam quamvis ex sui institutione respiciat finem temporalem, et politicam reipublicae gubernationem. nihilominus cum leges tandentur in jure naturali. constat attendendas esse etiam in foro conscientiae. Praeterea cum ex non observatis legibus resultent injustitiae in contractibus. et generaliter in humano commercio. jam illae in foro conscientiae allendendae sunt ad vitandas injustitias, et ad iudicandum de damno irrogato et . postquam suerunt violatae.

Q. ult. Quid agendum, dum leges videntur inter se

discordare.

R. I. Cum leges latae sint pro communi utilitate . adeoque

iustae et honestae habitae sint. sequitur earumdem correctionem odiosam esse: can. Erit autem Im dist. c. adeoque

quantum seri potest vitandam. Hinc jura iuribus, quantum

seri potest sunt concordanda: cv. Cum e ediat 29. de . Eieci. λ 6. Ieg. unic. de Dossc. dotib. et ad evitandam correctionem iurium leges. Priores explicandae sunt Per ρο- fleriores, et contra: leg. Aon est nooum 25. et. seqq. ν. de Diuitigod by Corale

124쪽

AESTIO I. CAPUT II. ras

Leg. Item legum contrarietas removeri debet per congruam interpretationem. salva tamen proprietate veriarum i neque ei enim ab ea est sine necessitate recedendum et arg. cv. ad Audientiam ra. cav. ult. de Verbori sis. Ieg. Πle. aut illost. de Legat. 3. nisi tamen aliud suadeat mens legislatoris: tunc etenim attendenda est etiam contra proprium signifi- Calum verborum: arg. leg. Cum pater g. Dulcissimis st. de Legatis a. siquidem verba intentioni deserviunt: cap. S cundo requiris cet. de Ametiat. et e . Intelligentia 6 de

B. II. Si inter diversas partes iuris canonici manifesta apparet contradictio, tunc standum est posteriori decisioni. vel constitutioni. Ratio est . quia bene potest iudicare legislator expedire bono communi priorem abrogare legem, et novam condere illi contrariam: hinc, ut etiam supra notavi. Per posteriorem legem contrariam prior revocatur, etsi de hac nulla fiat mentio: cv. Licet Romanus de constit. λ 6. Ieg. Sed et posteriores s de Leg. Et quidem non potest

legislator velle utramque esse observandam. Semper cum inter se manifeste contrariantur.

R. III. Si detur contrarietas manifesta inter ius civile et canonicum, tunc quodlibet jus in suo foro est observandum i canonicum nempe in foro ecclesiastico et ditione summi Pontificis, civile vero in terris Imperii. Ita glossa in caρ. P sessor ν. sed utrum de Reg. iuris in s. Fagnan. in caρ.

Cum esses n. m. de Test. Laym. lib. I. D. c. cv. 8. num. 8. Ralici insinuatur can. Quoniam dist. Io. et can. Cum ad

merum dist. m. quia scilicet nec Imperator usurpare intendit iura Pontificatus . nec Pontifex iura Imperatoria. Sunt nihilominus quaedam materiae . in quibus iudicandis omnino attendendum est jus canonicum. si illi ius civile adversetur. Primo igitur ius canonicum attendendum est in

foro conscientiae . seu ubi versatur periculum animarum inam tunc leges civiles illi adversantes censentur correctae a iure canonico, et lex correcta non est amplius lex. Fagn. cv. Cum esses nu. I 67. de Test. Quapropter in materia

praescriptionis cum mala fide, in usuris et similibus . ius canonicum omnino est attendendum . Secundo ius canonicum omnino attendendum est. dum agitur de rebus spiritualibus Di de iuramento, contractu matrimoniali, et similibus. et diim agitur de rebus et personis ecclesiasticis. simulque deliciis puniendis ab Ecclesia: nam circa haec leges civiles. Disi fuerint ab Ecclesia approbatae . nullam inducunt obli-Diuitiam by Corale

125쪽

6 TRACT. III. DE LEGIBUS

gationem: cv. Quae in Ecclesiarum, et i caρ. Ecclesia s. Mariae Io. de constit. Tertio eum defensis miserabilium Personarum spectet ad Ecclesiam et cap. Eae parte x5 de For. co ei. . in ipsorum causis attendendum est jus canonicum. si illi adversetur ius civile ..Fagn. in caρ. Licet n. 27. decensib. Denique eum aequitas scripta rigori scripto praeseratur: leg. Placuit C. de Iudic. juncto cap. Abbate 3. g. f-nat. de Sent. et re judic. si agatur de naturali aequitate, et vitando nimio rigore. relicto jure civili, adhaerendum est iuri canonico: arg. cap. Licet c. de Censib. Faman. ubi sum n. 26. sicuti e contra etiam in som ecclesiastico standum est juri civili, quando staret pro aequitate, et jus canonicum pro rigore. Marant ρ. 3. Vecul. n. 76. Quomodo legendae sint citationes iuris Quia muliolies modus . quo' citatur ius canonicum, vel civile non tacite intelligitur a tyronibus, ideo hic adnotare optimum duxi. quomodo legendae sint tales citationes. Prima ergo Pars Decreti continens centum et unam distincti Des ita solet citari: dist. IG. Placuit. seu c. Placuit dist. 36. nempe canone . qui incipit Placuit distinctione 16. Secunda pars Decreti continens causas triginta sex . quarum quaelibet habet plures quaestiones, et quaestio Plures canones: ita solet citari 9. q. 3. can. Conqueatus, nemPecausa nona. quaestione tertia. canone qui incipit conquestus . Seu can. Conquestus 9. quaest. 3. id est canone qui incipit conquestus , causa nona. quaestione tertia. Si verocitetur lexius ex tractatu de Poenitentia. qui inseritur causa trigesima tertia, quaestione tertia. et conlinet in se septem distinctiones, ita solet citari: de Poenit. dist. 3. can. In tantum . nempe de Poenitentia. distinctione tertia. canone , qui incipit In tantum. Seu de Poenit. dist. 3. can. 33. nempe de Poenitentia. distinctione tertia. canone trigesimo

tertio.

Tertia pars Decreti. cuius titulus de Gnsecratione, et quae dividitur in quinque distinctiones . atque hae rursus

in canones, ita citatur: de Consecr. dist. I. c. Nocte sancta , hoc est de Consecratione, distinctione prima, canone qui incipit Nocte sancta: multoties etiam prius ponitur inbtium rancinis Nocte sancta de Cons. d. I.

Decretales Gregorii IX. quae dividuntur in quinque libros. qui dividuntur in titulos . et tituli in capitula, ita ex.

126쪽

AESTIO I. CAPUT II. II pite quod incipit Damnamus de Summ. Trinitate, seu: de

Summa Trinitate c. Damnamus. Aliquando citationibus horum quinque librorum additur particula extra. ad signifi-randum ea , quae citantur, esse extra Gratiani decretum,

sed in quinque libris Decretalium. Sicuti quae habentur in quinque libris Decretalium ei- tantur, nulla iacta mentione libri. per titulos, ac initium capitulorum . ita et sextus liber Decretalium quamvis dividatur in quinque libros partiales, additur solummodo Ir, in G. e. g. c. I. Cum quis G Sepulturis in G. nempe capite quod incipit Cum quis, titulo de Sepulturis, libro sexto

Decretalium . Clementinae, quae itidem in quinque libros dividuntur, solent . ut sequitur. citari: c. Plures Clem. de Iure patr. hoc est cap. Plures, in clementinis, titulo de Iure Patronatus; seu: Gem. Quamois rigor de Anellat. nempe: Clementina, quae incipit Quamuis rigor tit. de Amulation. Item Gem. unic. de rer. Permutatione, nempe . Clementina unica,tit. de rer. yermiat. Dicitur unica. quia ille titulus unicum habet rapitulum . Item aliquando citantur, nulla iacta mentione tituli: v. g. Clem. MDi etc. nempe Clementina, quae incipit Exioi etc. Demum cum Clementinae etiam extraVagantes appellentur, quia vagantur extra libros Decretalium , solent etiam ita citari: extrao. Exioi etc. hoc est: in extra. Maganti etc. quae incipit Emioi. Extravagantes Joan. XXII. quae continent vigiliti constitutiones, distributas in quatuordecim litulos ita e . g. citantur: miri Meeralitis Ioan. XXII. Nempe in extrao anti an. XXII. quae incipit Execrabilis . Ita etiam citari went, ut inquit Ioan. XXII. eatrao. Execrabilis. Extravagantes communes divisae in quinque libros, et libri in titulos . et tituli in capitula, quorum singula continent particularem constitutionem . Sive extra agantem . Qitantur mentionem faciendo lituli. et ponendo initium capituli . Dicitur e . g. extri Unigenitus de Poenit. et remias. . hoc est: in extraoaganti, quae incipit L nigenitus, titulo de Poenitentiis, et remissionibus. Venio modo ad citationes iuris civilis. Digestum . seu libri pandectarum ita e . g. citantur: l. Si quis vi g. Differentia st. de acquir. ρosse ., hoc est: lege quae incipit Si quis νi, paragrapho, qui incipit Disserentia in odigeatis, titulo de acquirenda possessione. Quan)oque ad significandum digestum, loco duplicis ae ponitur D. Reperies Disi iam by Cooste

127쪽

28 TRACT. III. DE LEGIBUS etiam citatum digestum . Primo loci ponendo sL, deinde titulum , ac tandem legem, ex. gr. st. de acquiri ρου. ἰυ. Si quis νi g. Disserentia.

Eo modo quo citantur leges digestorum. et citari solent leges codicis, loco T. ponendo C. ex. gr. I. in Testam. C. de Testam. . id est: lege in Testamento, codice titulo de T stamentis. Quod si ila fiat citatio: Ieg. unic. g. etc. C. etc. significatur titulum . qui citatur non habere nisi unicam legem . item si dicatur lv. sn. C. etc. significatur lex sina- iis . seu ultima illuli: ac idem significatur per sequentem citationem caρ. uis. l . tili. Multoties I. M. apponitur ad lesignandum ultimum paragraphum legis. ut si post citationem legis addatur g. sn. Quod si addatur numerus libri . designatur liber decimus , vel undecimus . vel duodecimus codicis: nam separatim collocantur a novem Prioribus libris, in quibus quaerenda est citatio, semper Cum Dori apponitur numerus libri. Novellae, subintellige, constitutiones, et quae alio nomine dicuntur Authenticae, solent ex. gr. ita citari: c. Sed tamen, nooeli. 229. de Sam. cOI. 9. nempe capite. quod incipit, Sed tamen, nοoella Ia9. titulo de Samaritis, coia Iatione nona. Ubi vides primo citari capitulum, deinde numerum novellae . tertio ipsius titulum . quarto numerum collationis i Dam Novellae . sive Authenticae constant novem authenticis collationibus. quibus ultimo decima addita est. Quandoque Pro nooella scribitur authentica , et tunc solet ita citari: authent . Ut factae nctoae constit. g. Sancimus, Demper in authentica cuius titulus Ut factae nooae constitutiones etc. paragrapho incipiente Sancimus. Ad inquirendam hujusmodi citationem in indice libri authenticorum,

inquirendum est: Ut factae nooae constitutiones etc. Libri laudorum, sive consuetudines seu lorum ita citantur: In lih. Gud. de Proh. s d. alien . per Frid. g. callidis insuper: nempe in Libris nudorum. litulo de Prohilita fetidi alienatione per Fridericum, paragrapho incipiente : Gllidis insuρsr. Quandoque primo loco ponitur Paragraphus . Institutiones demum Iustiniarii ila solent citari: g. Ferae,

Instit. de rer. diois. nempe paragrapho incipiente: Ferae in Institutionibus, litulo de rerum dioisione. Diuili od by Cooste

128쪽

uUAESTIO I. CAPUT II.

CAPUT III.

De potestate legislatioci . U. I. Quam potestatem liabeat summus Pontifex; et anhxtendatur ad disponendum de rebus temporalibus omnium

Christianorum .

R. I. Potest Papa ferre leges ecclesiasticas obligantes lotum orbem. Ratio est, quia potestas data a Caristo Domino in persona Petri omnibus suis successoribus maxime innotescit ex illo textu Matth. I 6. Tibi dabo claoes Regni Comiarum, et quodcurnque ligaoeris suster terram , erit ligatum et in Coelis etc. et ex illo textu Jo. a I. Pasce opes meas.

Ut observat autem Innocentius relatus in caρ. Solitae 6. da Majoria. et Obed., in primo textu conceditur imi estas ligandi quodcumque, adeoque nulla lex . maxime ecclesiastica, ex cipitur a sua legislativa potestate: et in secundo Christus illi potestatem crancedit super omnes suas oves: Ergo sicuti rivlla res excipitur a sua potestate legislativa, ita nec ullus atristianus eximitur ab eadem potestate .

n. II. Papae competit potestas saltem indirecta etiam qnoad temporalia Principum, quando id exigit bonum Ecclesiae

gubernium, et salus mimarum. Ita colligitur eae cv. Per ωenerabilem g. Rationibus qui sitii sint Ieg., ex cap. Moit. 3. de Iudic. . ex Clem. Pastoralis a. de Sent. et re judicat. , ex cap. Ad Apostolicae eod. tit. in s. . ea can. Alius I S. q. 6. Ratio autem ea est, quia omnino credendum citristum Dominum potestate tradita summis Pontificibus sunscienter providisse recto F cclesiae gubernio, et saluti animarum ; quando ergo imminet Periculum fidei, vel sereti talis corruptela morum. Si non subtraliantur aliquibus temporalia. censendum est tunc Papam habere talem p testatem: alias Christus non videretur sufficienter providi se suae Ecclesiae. Et de facio dum vel ex infidelitate Principum. vel ex eorum perditis moribus gravis ruina fidei , vel bonis moribus imminebat, summi Pontifices a Pluribus ipsorum temporalem ditionem Subtraxerunt. et subditos a iuramento sdelitatis solutos volnere . Verum haec

materia prolixins exposceret examen. ut videre est apud Plures modernos scribentes contra quasdam Gallorum propositiones .

J. II. Quae potestas legislativa sit penes miciliiim. n. I. Si Coucilium sit generale. habet potestatem legisl

129쪽

rao TRACT. III. DE LEGIBUS suam in totam Ecclesiam. Ratio est ' quia Episcopi illud

constituentes sunt iudices competentes super rebus fidei ac morum; et ulterius cum habeant potestatem legislativatnuniversalem, quoties cincilium sit generale totam Ecclesiam repraesentans. hinc est posse condere leges obligantes totam lesiam. Oportet tamen hujusmodi cincilia summi Pontificis auctoritate convocari r can. Regula, et can. Multis dist. 17. Sicut et ab eodem confirmari: cap. Signiscasti c.

de Elect. Id autem probatur, quia licet Episcopi sint judices competentes in materia fidei et morum, sunt tamen iudices non supremi, sed dependentes a supremo Christi Vicario , adeoque ab eo debent convocari, et ab ipso suorum decretorum confirmationem accipere. Et de tacto aliqua Concilia generalia, etiam auctoritate Pontificis congregata. postmodum in quosdam errores inciderunt, ut patet ex coracilio Ephesino II. a Leone I. indicto, quod tamen admisit

errores Dioscori et Eutychetis . Quamvis autem statuta Conciliorum generalium non recipiant plenam firmitatem nisi ex approbatione summi Pontificis . nihilominus non sunt superflua; etenim valde conducere possunt ad suavius gubernium Ecclesiae. cum particularia regna libentius videantur amplecti. quod etiam a propriis Pastoribus sancitum fuit. Alias utilitates Conciliorum generalium asserunt Controversistae, ad quos meos lectores remitto.

R. II. Concilia Provincialia et Nationalia habent auctoritatem condendi leges ecclesiasticas pm eadem Provincia. vel natione . sicut et Concilium seu Synodus Dioecesana pro particulari Dioecesi: can. Quod dicitis, et can. ula. d. 16., can. Si quis Diacvus per manus dist. 92. et colligitur etiam ex caρ. Sicut olim 25. de Aectis. Ratio pariter siningatur, quia in Concilio provinciali adsunt iudices competentes pro eadem Provincia. et in dioecesana judex competens pro illa dioecesi: nil ergo deesse potest auctoritatis ad leges serendas pro illa provincia. vel dioecesi. Quamvis autem tales leges extra provinciam. vel dioece- sim non obligent, nihilominus aliquando obtinuerunt vim legis universalis . sed id ex approbatione summi Pontificis: can. de Libellis dist. Io. Quapropter leg. r. q. Sed neque

C. de Veter. iuri enuclean. et can. Si Mostolicae de Praeben. in 6. dicitur: Omnia nostra facimus, quibus Guctoritatem imρertimur. Hac ratione lex civilis inserta canonibus. ut Ca- noti reputatur. Fagn. cv. Inter alias n. 6. de Imnuιn. Eccles.

130쪽

DUAESTIO I. CAPUT III. 33i III. Quae ivitestas legislativa sit penes Episcopum. n. I. Ex dictis competit Episcopo potestas statuendi in Synodo Dioecesana quaecumque OPPortuna iudicavit pro

salute animarum sibi commissarum: can. Annis singulis dist. 18. can. I. do consec. d. 3. etc. Et quidem cum ipsi competat pastorale officium, competere etiam necesse est potestatem statuendi leges Pro bene regendo suas oves.

n. II. Quandoque Episcopus ex se solo non potest leges serre, non consentiente capitulo . Id autem verificatur, quando agitur de rebus, quae simul spectant ad Episcopum et Capitulum . vel quando ageretur de re, quae esset in praeiudicium Capituli; ut si lacienda esset constitutio contra privilegium Capituli . vel contra consuetudinem legitime praescriptam. Ratio est . quia Cum iuxta regulas juris, quod omnes tangit. debeat ab omnibus approbari: reg. 29. Iuriiri 6. in praedictis Capitulum constituit unum corpus cum Episcopo: unde si major pars dissentiat. nova constitutio nulla erit, cum in re communi potior sit conditio prohibentis res. 55. juris in 6. Λbbas cv. cum. consuetudinis. n. 25. do consuet. Suar. I. c. cv. 5. Idem dicendum quando ageretur de decernendis rebus valde arduis per ea, quae notant Canonistae in tit. de his, quae sunt a Praelat.

n. III. Episcopus etiam extra Synodum . et etiam sine consensu Capituli potest novas leges decernere : stallin acetenim electus est et confirmatus habet jurisdictionem . adeo que ossicium Pastorale, quod multoties rite exerceri non posset. si non haberet lacultatem novas leges constituendi. Id constat etiam ex M. Canonibus: cap. Si quis ωenerit de Majorat. et Obed. ca'. Vestra juncto glossa v. Statulo de Locato, et quoad statuta Poenalia: cv. Ut animartim de Const. in s. Huiusmodi autem statuta in iis, quae concertiunt bonum spirituale et res ecclesiasticas, ligant omnes laicos etiam in dignitate constitutos; nam quoad ea sunt subditi, ut observat Glossa in cit. cv. Ut animarum M. Matuto Episcopi, Ugolin. de Poteat. Disc. cv. ι. g. r. n. x Dixi hanc potestatem competere Episcopo electo, et confirmato. ut habetur ex cu. Si quis Neneris a. de M oras. et Med. et ex caρ. VI animarum de Constit. λ 6. Ei revera cum potestas legislativa unice derivetur a potestate jurisdictionis , quam habet Episcopus ex electione et confirma tione , quamvis nondum Sit consecratus, sequitur etiam sine potestate ordinis in Episcopo electo et confirmato, esse legislativam potestatem. Palaus P. 1. Mor. HV. s. sturice.

23. n. 7

SEARCH

MENU NAVIGATION