장음표시 사용
111쪽
tia TRACT. III. DE LEGIBUs leges debere cum rationalibus coiisuetudinibus concordaretium quia ita facilior redditur illarum observantia i tum quia et ipsae possunt vim legis obtinere : Ieg. de quibus aue de L gib. Ad reddendam faciliorem legum observantiam, vult Isidorus accommodandas etiam esse loco et tempori, ut Praescribitur pariter can. Regulae, et can. Necesse est dist. 29.
Et quidem quod alicubi videtur impossibile, non ita alio
in loco apparet; sicut etiam iuxta diversitatem temporum, legum observantia facilior redditur, vel difficilior. Altera legis conditio est, quod sit necessaria, et utilis. Tunc est necessaria, quando convenit novam legem serre ad remotionem malorum, quae frequenter accidunt; nam quae ram satis accidunt. Contemnuntur a legislatoribus: Leg. Nam ad ea st. de legib. Et de laclo nimis grave esset communitati, ac nimis leges multiplicarentur. Si Pro quocumque malo quod accideret, nova lex promulgaretur. Tunc vero lex dicitur utilis, quando ex ea notabile bonum derivatur. Denique lex pro nullo prioato commodo, sed pro commmni ciolum utilitate debet esse conscri 'ta. Haec conditio patet citam ex ipsa definitione legis: nam lex communitatem respicit: Ieg. I. et a. f de Leg. adeoque et commune honum Iaer se respicere debet. Ex hoc tamen secundario, et consecutive bene potest resultare privatum commodum civium. Quando constitutio respicit privatum commodum alicuius. Don lex, sed privilegium esse censetur: can. Prioilegia dist. 3. Sine praetatis conditionibus vera lex non datur. n. II. Altera conditio legum, sed non necessaria ad ipsarum valorem, assertur ex S. Isidoro. 3. cit. can. a. dist. c. iit scilicet sit manifesta, ne per obscuritatem cutionem contineat: quod etiam dicitur cap. Abbate de vera. signis. Et
certe, si lex sit obscura, Potest captiose, et male interpretari; et ita nocumentum ex lege posset provenire. Caeterum quamvis lex non sit ita manifesta, non caret robore et valore.
Q. III. In quo lex disserat a Praecepto. R. Plura dantur discrimina inter legem et praeceptum. Primum est, quod lex immediale assicit locum . seu territorium legislatoris, et inde transit in subditos ibidem existentes. Praeceptum vero immediate assicit personas, eisque adhaeret. Suar. t. I. de Cens. disp. 5. secl. 5. n. Iι Laym. I. I. Ir. c. L. n. a. Hinc lex non obligat cives absentes.
cap. ult. de Constit. in 6. Praeceptum vero ubique obligat subditos, ut patet in praeceptis Superiorum . Secundo praeceptum respicit Personas singulares , et cum eis scitet extin-Disi iam by Cooste
112쪽
QUAESTIO I. CAPUT II. ri 3pui; lex vero, cuin imponatur toti communitati propter publicum ipsius luinum, non extinguitur. sed transit ad suturos. Non nego lamen . quod si legislator Praeciperet generaliter aliquid ad dies vitae suae, non transiret etiam ad alios. quousque iste legislator viveret. I erlio Praeceptum expirat morte praecipierilis, vel cessante ipsius ossicio: Damtunc cessat ipsius iurisdictio, a qua Praeceptum vim obtinet. I ex vero, ut dictum est supra, nunquam expirat nisi revocetur, vel abrogetur. Sancti. l. 8. do Mutr. d. 28. n. ι7. ii . Hic tamen non desinam adnotare, alio modo loquendum esse de mandato, quo a Superiore consertur jurisdictio albeui insertorii alio modo de mandato ab liomine, sevisimplici praecepto de aliqua re facienda vel millenda. Primum mandatum quamvis expiret morte mandantis re integra: cv. Licet 3o. de Orac. deleg. . non tamen re nou integra: cv. Relatum I9. et cap. Griatum ao. M insc. deleg. Hinc judex , qui jam ilicoepit de aliqua causa C ognoscere. Potest Prosequi, quamvis moriatur SuPerior, a quo habuit jurisdictionem . Secundum vero mandatum expirat morte praeci-Pientis, etiam re non integra; nam tunc extincta illius iurisdictione non potest obligare ad aliquid faciendum, vel omittendum. Mucii. cit.
n. Primus aclus legis est praecipere: nam lex provenit ab habente publicam potestatem in subditos. et illius essecius est obligare: actus autem qui praecipiuntur, debent esse boui . secundus actus est prohibere actus malos. Tertius autem actus legis est Permittere actiones indisserentes. Ut autem lex est iwrmissiva. respectu alicuius Potest esse obligatoria. Sic lex permittit laeso ultra dimidium, ut possit agere ad rescissionem contractus, quae tamen lex respectu judicis est obligatoria. Alter actus legis est Punire, ut retrahat homines ab noctibus malis. Porro leges his actibus intendunt sacere homines bonos proportionate ad ipsas leges. I .ex Proinde evangelica intendit sacere homines filios Dei
adoptivos, adeoque etiam interne bonos. Lex naturalis vult, ut homo acquirat virtutes morales naturae humanae Commensuratas, et ut bonus sit etiam in Ordine ad alios. Lex
i) Itaque lex dissert a praeeepto sἰeiit Uecies a epenere, nam omnis lex est Praeceptum, Led non viceversa . Convetiit autem lex cum Praeceptra , ei rei l iitruinque sit regula agendi , vel omittendi ex auctoritate Superioris obligans .
113쪽
ecclesiastica intendit sacere homines bonos Ecclesiae ministros, lex civilis bonos cives, praestando quae ordinata sunt ad pacem reipublicae. Regulae in praxi Obseruandae I. Ex ea conditione legis, quod sit , potest aliquando Consessarius aliquem deobligare a legum observantia; quamvis enim praesumi non possit intentionem legislatorum fuisse legem injustam promulgare, id tamen Potest accidere maxime ex aliquo errore tacti. Si e. g. taxent Pretium rerum, unde subditi nullum, vel sere nullum lucrum reportent ad vitam sustentandam pro sua conditione . talis lex, utpote iniusta, in foro conscientiae non est attendenda. Demus etiam adesse legem, qua prohibeantur ab exercitio alicujus artis omnes pro illius exercitio publice non approbati, certe non letieretur ab illo exercitio cessare qui non esset approbatus, si non haberet modum approbationem obtinendii et aliunde exercitium artis esset omnino illi necessarium ad se suosque sustentandos. In tali casu saltem ex epiheia judicandum erat respectu illius legem locum noti habere. Quod dictum est de lege, quando universaliter iudicatur iusta, vel in aliquo casu particulari, idem dicendum est. quando non esset moraliter possibilis: eo maxime, quod si non sit moraliter possibilis. neque etiam est justa.
R. Lex. seu Jus primo dividitur in aeternum, naturale. et positivum. S. Thom. s. a. qu. 9 I. ari. 1. Lex Positiva
subdividitur in Legem divinam et humanam. Divina dividitur in legem veterem et novam Humana in J us gentium , Ecclesiasticum et Civile. Q. II. Quid sit Lex aeterna ,
R. I. Lex aeterna primo sumitur pro ea ratione divinae Sapientiae, qua omnes creaturas dirigit in suum finem. S. . a. a. q. 93. a. I. Hoc modo sumpta. Competere potest etiam creaturis irrationalibus, unde Psal. t 8 . generaliter dicitur: Praecutum' posuit, et non praeteribit. Potest Propterea dici lex aeterna, respectu earumdem Creaturarum , en divinae Sapientiae ratio, quae ipsis praescribit modum naturalem et necessarium agendi, secundum quod disposuit Diuili od by Coosl
114쪽
aeternus Itiegislator pro recio ordine universi; atque ipsae creaturae. ita agendo, in lata quadam significatione, dicuntur obedire suo G dilori. n. I l. Lex aeterna stricte sumpta, Prout nempe respicit creaturas rationales, potest ita definiri: Actus dioinae men iis , quo Deus concistit quoudum regulas necessarias et ρω-cticas, cum Noluntate obligandi creaturas rationales ad ii Iartim obseruanIiam . Haec desinitio primo continet actum intellectust nam in eo ordinante et dis neute consistit ratio generica legis . Insuper additur : voluntas obligandi creaturas rationales. cum Proprium sit legis Praescribere ejus observantiam, et per hoc lex aeterna distinguitur a Providentiai nam quamvis ipsa etiam ordinet et disponat res ita suum finem . nihilominus non inducit obligationem rebus in finem ordinatis . Regulae autem divinae mentis , quihus intendit rationalem creaturam obligare. sunt penitus iminutabiles i ut Deum esse colendum. Parentes honorandos. superioribus Obediendum , nulli injuriam irrogandam. et similes. Lex aeterna ita accepta, non solum talis dicitur quia ab aeterno existit in mente divina , sed etiam quia tales regulae et veritates Practicae, sunt invariabiles . et aeternae veritatis .
Ab hae lege aeterna. caeterae derivantur: ideo enim e. g. lex naturalis nobis ingenita dictat Deum esse colendum, superioribus obediendum etc. quia est quaedam participati divini luminis, seu legis aeternae, quae Praeeminet in mente divina. Ut autem tales veritates se tenent ex parte divini intellectus. dicuntur lex aeterna; prout vero dictantur nobis lumine naturali, dicuntur lex naturalis. Leges posilivae divinae circa Dei cullum et obsequium, quae continebantur in veteri, et modo habentur in nova Lege quoad Fidem. Sacrificium, Sacramenta ete. Omnes originem trahunt ab illa lege aeterna: Deus est colendus, Deo est Obediendum . Tot leges divinae et humanae respicientes justitiam et bonum reipublicae regimen etc. ab illa derivantur regula legis aeternae : nullus injuria est assciendus. Quotquot demum fuerunt et exuturae sunt leges iustae positivae, omnes sunt essecius illius aeternae ragulae: Susrioribus est Obediendum .
Q. III. Quid sit Lex naturalis.
II. Jus, sive Lex naturalis non constituta fuit ab alicujus
legislatoris voluntate, sed est lumen rationis manifestativum
legis aeternae. aliquid boni praecipientis . vel mali prohibentis. Cum igitur homo nequeat sibi ipsi legem imponere
115쪽
in tantum lege naturali obligatur, in quantum est manifestatio legis aeternae, quae cum sit manifestativa boni Ἀ-ciendi . et mali vitandi, simul lue praeceptiva, debet iisdem conditionibus de iure naturali Partiripare. D. Th. I. a. qu.
9 . a. I. Suar. I. a. de Leg. c. 5. et 6. Hanc legem naturalem exprimunt ea verba Psal. c. Quis osteniat nobis bona 8 Signatum est ευρer nos tamen Mutius tui, Domine . Ad eam etiam indicandam Apostolus ad Rom. a. ait: Gentes quae, legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, Ostendunt ορus legis scriptum in cordibus suis testimonium reddente illis conscientia ipsorum.
Porro ius naturale dupliciter potest considerari. et prout respicit hominem Ordinatum in finem supernaturalem, et prout respicit hominem in statu purae naturae. Iuxta hanc considerationem non se extendit ad opera supematuralia. nam hoc modo habet pro sua regula solum lumen rationis naturalis . quae respicit objecta mere naturalia . Ut vero respicit hominem ordinatum in finem supernaturalem. extenditur etiam ad obiecta supernaturalia, prout enim homo consideratur in tali statu. habet connaturale lumen s- dei , quo cognoscit plura opera supereaturalia convenientia tali statui a Deo. ut auctore supernaturali imposita. Eadem autem lex naturalis non solum continet principia
universalissima Practica lumine naturae nota. ut: Bonum esse faciendum: Malum esse Mimndum: Deum esse colendum:
Parentes honorandos: Quod tibi non sis fieri , alteri ne feceris etc. sed etiam omnia ea . quae habent evidenter honestatem moralem , sive quae Per evidentem et necessariam consequentiam ah iisdem universalissimis principiis inseruntur . Cum etenim haec omnia contineant ne Essariam et immutabilem veritatem . necesse est pertinere ad jus naturale
in se necessarium et immutabile . Hinc pertinent ad legem naturalem omnia praerepta Decalogii nam positis universalissimis principiis statim constat iacienda esse ea . quae praecipiunt, et omittenda quae prohibent. Praecepto autem naturali colendi Deum. additum est tempus et modus de jure positivo. ut nempe colatur die festo, et praecipue auditione Sacri. Quod si quaeratur an ius naturale possit invincibiliter
ignorari. distinguendum est. Ρrima universalissima principia statim tam clare patent, ut nec brevi tempore possint ignorari: sicuti constabit ea considerariti. Ea quae proxime et facile ex iisdem deducuntur, ad summum per breve Disi iam by Cooste
116쪽
QUAESTIO I. CAPUT H. I tempus ignorari poterunt ab aliquo valde rudi: et ita dinficile est quod ex illo universalissimo principio. quod iminon Fis feri, alteri ne feceris . non statim unusquisque inserat, nulli esse nocendum. Ea vero quae non ita proxime et discursu non ita facili ex iisdem principiis deducuntur, bene possunt a pluribus invincibiliter ignorari. Exemplificat id s. Thomas I. a. quaest. M. art. c. in eo, qui habet alterius depositum quamvis enim ex illa principio non essa furandum , statim quis cognoscat esse reddendum et nihilominus bene potest ignorare an sit reddendum in hac vel in illa circumstantia. e. g. si redditio sutura' sit domino damnosa. si ipsi restituenti, etc.
Q. IV. Quid sit Jus positivum.
R. Jus mere positivum est illud. quod imponitur ex libera voluntate Dei vel hominis . adeoque non exigit intrinsece objectum, quod praecipiendum vel prohibendum sit. sed hoc est ex pura voluntate legislatoris praecipientis, vel prohibentis , quae a iure naturali nec sunt Praecepta, neCprohibita. Hinc quae iure mere positivo prohibentur, non sunt mala Per se, sed mala, quia prohibita, ut constat de prohibitione edendi pomum in Paradiso, vel carnes in Quadragesima. Hac ratione jus mere positivum disseri a jure naturali. quod cum prohibeat aliquid juxta exigentiam obiecti . si aliquid prohibet, ideo prohibet quia malum est. Ex quo aliud oritur discrimen inter ius naturale et positivum . quod scilicet ius naturale est invariabile: nam cum praeci piat et prohibeat juxta exigentiam objecti, non potest non semper praecipere bonum, quod non est de puro consilio. sicut non potest non semper prohibere id, quod malum est. Jus vero positivum, cum descendat ex libera legislatoris
voluntate, iuxta diversitatem temporum, locorum, Personarum, et exigentiam aliarum circumstantiarum: can. sciendum et seqq. dist. 29. saepe varietati subest. Advertendum lamen hic est . quod dum dixi ius naturale esse invariabile, intellexi de iure naturali praeceptivo et prohibitivo. non vero de iis, quae permittebantur jure naturali. et postea variata sunt. Ita jus naturale permittebat omnia esse communia, quod tamen iure gentium deinde suit variatum. Advertendum etiam, quod in responsione loquutus sum do iure mero positios, dum dixi pendere a libera legislal ris voluntate. et versari circa ea quae ex iure naturali non cadunt nec sub praecepto, nec sub prohibitione. Nil igitur obstat, quod etiam id, quod jure naturali praecipitur, vel Disiligoo by Corale
117쪽
pr hibetur . non sit etiam iure Positivo prohibilum . ut e stat de surti, . Verum huiusmodi leges Non sunt mere positivae.
Q. V. Quid sit Ibex divina vetus. n. Cum supra dixerimus legem positivam dividi in divinam et humanam. et illam in veterem et novam , convenit hie singulas explicare. Lex vetus igituri quae habuit Deum auctorem, Angel rum ministerio tradita fuit Μoysi. et ab ipso promulgata medici sere tempore inter creationem mundi. et Christi incarnationem , continebat praecepta in triplici disserentia. Prima erant moralia , ad honestalem scilicet morum inducendam , et quidem non solum naturalem, sed eliam supernaturalem: ad eam etenim conveniebat homines instruere supposita ipsorum elevatione ad ordinem supematuralem . Haec praecepta suerunt decem. unde derivatum est nomen Decalogi et cum suerint in duabus tabulis lapideis descripta. bene possumus credere tria Prima praecepta ad Deum spectantia in prima tabula fuisse descripta. caetera vero ad proximum pertinentia in secunda . Quamvis autem haec Praecepta spectent ad ius naturae . congruum fuit etiam lege Iγositiva divina promulgarii nam facile ex hominum depravatione plures errores in jus naturae derivassent, nisi ipsius praecepta etiam positiva lege sub oculos habuissent. Alia praecepta erant caeremonialia . quae Primo respiciebant sacrificia. quomodo scilicet erant facienda: secundo respiciebant sacramenta, quibus continebatur modus consecrandi ministros in Dei cultum e tertio respiciebant sacra, quae nempe deservire debebant ad divinum cultum, ut tabernaculum . vasa et . quarto respiciebant observantiam, institutiones nempe personales illius populi in cibis, vestibus, e porali munditia et C. D. Th. F. a. qu. Io I. a. c. Alia demum praecepta erant iudicialia, quibus praescribebatur certus modus justitiae. vel Principis ad subditos. et e contra: vel subditorum inter se, vel subditorum in ordine ad exteros et alienigenas: vel denique inter familias, ut inter virum et uxorem, parentes et filios: dominos et servos.
Haec Lex vetus, quae tantum fuit Hebraeis promulgataι adeo lue quae ipsos tantum obligavit. abrogata suit Christi
morie. nam tunc Cessarunt omnes figurae, quae continebara
tur in veteri Legei et proinde dicendum est successisse novam. quae continet earum adimpletionem in Passione, Morte. Sacerdotio, et Resurrectione Christi. Quamvis tamen tunc Diuitigod by Corale
118쪽
dici debuerit mortua. non tamen statim evasu mortifera, hoc est peccaminosa illius observantia: et de facto ipsi Ap sicili plura legalia observarunt, ut constat legenti f. Scripturam. Cum ergo. ut observat s. Augustinus, debuerit cum honore sepeliri. utpote quae a Deo erat, mortifera evasit post sufficientem Evangelii promulgationem, quae ad summum prorogari potest usque ad excidium Templi hierosolymitani.
n. Lex nova, sive Lex gratiae ea est, quam instituit Christus Dominus. ac habemus in Evangelio. Dicitur Ι .ex gratiae. quia in ea praecipue consistit. et ad eam conserendam instituta sunt sacramenta a Christo Domino. Ita ex vi ipsius legis habemus gratiam . quam non habebant homines ex viveteris legis, sed ex fide in Jesum Christum suturum etc. Et ipsa continet praecepta in triplici disserentia. moralia scilicet, et sunt eadem ac in veteri lege, siquidem sunt ex iure naturalii latius tamen in Evangelio exprimuntur quoad
actus internos, et vindicantur a corruptelis Pharisaeorum. Secundo continet praecepta caeremonialia, sive Sacramenim m. qualia sunt ea: Bumantes eos in nomine Patris etc.
I ertio continet praecepta judicialia. quatenus tamen dumtaxat generaliter imponit, ut audiatur Ecclesia tamquam mater et iudex. illis verbis: Si Ecclesiam non audierit, sit tibi sicut Ethnicus, et Publicanus. Praeter memorata praecepta naturalia. sacramentorum , et quaedam pertinentia ad Fidem, cum plurima ipsius Praecepta magis fuerint explicata ut patet de mysteriis Trinitatis. Incarnationis. Passionis Christi. Resurrectionis. Ascensionis etc. nulla alia praecepta extant in Evangelio iure divino obligantia. Si quae ergo data sunt praecepta ab Apostolis. ut de abstinentia a sanguine, et supsocato. de bigamis non ordinandis. et sorie de jejunio etiam quadragesimali. illa dederunt tamquam rectores ecclesiarum. et ita spectant ad ius humanum ecclesiasticum. S. Th. I.
principaliter disseri a lege veteri. quia. ut dixi. lex nova ex se confert gratiam. Item in lege veteri homines Praecipue inducebantur ad observantiam praeceptorum promissione temporalium, et per limorem . quamvis viri persecti per charitatem praecipue operarentur. In lege vero nova. Prae cipue alliciuntur homines promissione honorum spiritualium. et per amorem impellunturi quamvis qui non attingunt Perseelionem legis novae moveantur etiam timore Poenarum, et Diuitigod by Corale
119쪽
promissione temporalium. S. I h. g. a. q. Io7. a. 1. ad ΣωDemum, si lex vetus solum particularem populum obstringebat. lex euar elica, utpote lata a Christo omnium redemptore, adeoque et legislatore. Omnes homines ad sui obligationem adstringit. Alia discrimina inier utramque legem vi , denda apud auctores. Sicut autem coepit obligare statim ac suit publicata . ita et tenentur populi ad ipsius observantiam statim ac per evangelicos ministros illis innotescit.
n. Primum ius. quod ortum suit ex humana auctoritate a Deo accepta, dicitur Ius Gentium. Multoties usurpatur Pro iure naturali. et tunc dici solet ius gentium primarium g. Ius autem Inst. do Iure nat. gent. , et cloili juncto k. Singulorum Instit. de Rer. diois. Verum in praesenti pro iure gentium intelligitur illud ius . quod omnes. vel sere omnes
gentes statuerunt tamquam necessarium, vel valde utile ad conservandam inter homines communem vitae societatem . Hoc autem ius non continet ea, quae statim ex iure naturae sunt nota. nobisque cognita . sed consistit in quibusdam veluti conclusionibus, quae ex principiis praeticis iure naturae cognitis, per discursum deducuntur, et quas tamquam necessarias, et valde utiles omnes gentes mutuo consensu et usu, veluti ius statuerunL. Plurima iuris gentium exempla reseruntur can. Ius gentium dist. I. his verbis. Ius gentium est sedium occupiatio , aediscatio, munitio , bella, cutioiω- tes, semirutes , ρostliminia, foedora, staces , induciae, Legatorum non Niolandonum religio, coniugia inter alienigenas prohibita: hoc inde jus gentium amelliasur, quia eo jure omnes fere gentos utuntur.
Q. VIII. Quid sit Jus Ecclesiasticum, seu Canonicum, et cujus sit auctoritatis. R. I. Ius canonicum. quod dicitur etiam Divinum cast. Cum de diuersis a. do Priou. in s. potest ita definiri: Ius
positioiam constans ex sacris canonibus, constitulum ad dir gendos homines in olam salutis. et ad assequutionem aeternaebea itudinis. Dicitur Ius positioum; nam immediata ipsius causa suil potestas ecclesiastica. Cum et ea. quae continet. tamquam ab Apostolis derivata, ab ipsis originem habuerit.
ut Pastores erant. et rectores ecclesiarum. Dicitur constare ex Sacris canonibus, ex regulis nempe ecclesiasticis . Graeca etenim vox canon, regula interpretatur. Caetera verba
designant finem ecclesiastici legislatoris, ut homines scilicet Diuili od by Cooste
120쪽
QUAESTIO I. CAPUT II. Illa puritate fidei, et praeceptorum observantia vitam aeternam
Hoc autem ius canonicum primo continet quinque libros Decretalium, qui in titulos distribuuntur, et tituli in capitula. Hi quinque libri continent varias constitutiones. et decretales summorum Pontificum. quas collegit s. Raymundus de Pennasori iussu Gregorii IX. His idem Pontifex
adjecit multas suas constitutiones et epistolas decretales. Secundo continet sextum decretalium. et ita dictus suit. quia
compilatus auctoritate nouisacii VIlI. adiectus suit quinque praefatis libris . claeterum et ipse in quinque libros dividitur, et libri in litulos, isti vero in capitula. Tertio continet Clementi as, ita dictas, quia editae fuerunt a Clemente V. quae pariter dividuntur in quinque libros, qui in titulos.
et tituli in capita. Quarto continet Extravagantes Joan. XXIl., viginti nempe constitutiones hujus Pontificis in quatuordecim titulos distributas. Dicuntur Extraoagantes, quia vagantur extra libros decietatium, qua ratione etiam Clementinae quandoque Extraoagantes dicuntur. Quinto coniinet Eatmoagantes communes, divisas in quinque libros, qui in titulos, et hi in capita dividuntur. Unumquodque caput continet particularem constitutionem . sive extra agantem diversorum Pontificum romanorum. Magnam partem juris canonici constituit denique decretum Gratiani Monachi s. Felicis bononiensis, ordinis s. Benedicti. Iste congessit varias s. Scripturae sententias, decreta Conciliorum, constitutiones romanorum Pontificum. leges Imperatorias, et selectissimas Patrum sententias. atque haec omnia in unum volumen redegit. Illud autem divisit in tres Partes. quarum prima continet sex distinctiones divisas in canones . seu capita, atque in iis tractatur de iure divino et humano, deque iis quae pertinent ad componendos mores. et disciplinam ecclesiasticam. Secunda pars continet causas triginta sex, quae dividuntur in quaestiones, et quaestiones in Canones . Tertia pars agit de consecratione ecclesiarum, de celebratione Missarum, de Eucharistia, Baptismo. Confirmatione. Festis ecclesiasticis, Caeremoniis. et Ieiuniis. Plures Pontifices illius emendationem demandarunt: ac tandem Gregorius XIII. jam emendatum min- mendavit. Et iussit retineri, absque eo quod in eo aliquid
adderetur, mutaretur. aut imminueretur.
n. II. Omnia. quae continentur in corpore iuris canonici. excepto decreto, habent vim obligandi ad sui observantiam. Duili rod by Cooste