Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 1

발행: 1833년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

r a TRACT. III. DE LEGIBUS

R. II. Si acius interni sint necessarii ad moralem sub stantiam actuum externorum. lege humana Praecipi possunt. vel prohiberi: Suarea I. 3. de Da. cvit. 23. num. a. San- h. l. 1. Moral. caρ. 13. num. 6. etc. observandum igitur est dupliciter actus internos posse se habere ad actus externos . Primo modo per accidens, ita ut etiam sine hoc, vel illo actu interno detur completus actus, qui cadit sub prae

cepto. Ita Ecclesia praecipit ieiunium. quod habet totum

suum esse, sive fiat hac. vel illa intentionei cum tota ipsius essentia consistat in abstinentia a quibusdam cibis, et in unica comestione. Dum igitur actus externus habet suum esse absque interno, hic non cadit sub lege humanai neque enim per se praecipi aut prohiberi potest, ut dictum est supra: aliunde autem neque prohiberi, aut praecipi potest indirecte. dum non est necessarius ad actum externum. Hoc tamen non officit, quin humanus legislator possit aliquam Poenam statuere sub conditione alicuius actus interni: id etenim est restringere poenam in favorem transgressorum. dum non vult eos assici aliqua poena. nisi et habuerint aliquem actum malum internum. et bene potest suos savores legislator cuicumque conditioni alligare . Hinc Clem. r. q. Nerum de Haeret excommunicantur, Inquisitores qui omittunt procedere contra aliquem in materia fidei ex odio. gratia. vel avaritia. Secundo actus internus ita se habere potest ad externum, ut sine illo non existat in esse moris . Ita non subsistit oratio sine interna attentione, non subsistit Sacramentum P nitentiae sine interno dolore ete. Quando actus internus est ita necessarius ad externum. Mile potest saltem indirecte

praecipi ab humano legislatore: ad quid enim ex . M. Potestas praecipiendi orationem, si saltem indirecte non esset simul potestas praecipiendi id, sine quo subsistere non P test eadem oratio ξ Suar. tom. a. de Relig. I. c. cv. I 6.

Q. III. Qua intentione satisfaciendum sit legi seu Praecepto .

R. I. Quaesitum non procedit de praeceptis negativis non surandi etc. cum etenim his praeceptis prohibeatur exectitio operis, et hoc fiat etiam nil cogitando de talibus praeceptis hinc est nullam Positivam requiri intentionem pro satisfaciendo iisdem. Loquendo ergo de adimplendis praeceptis.

Positivis, dicendum est. 'necessariam esse intentionem s ciendi opus Praeceptum. Ratio est . quia lex praecipit opus implendum humano modo, proprium autem est agendis ra- Duili do by Cooste

142쪽

QUAESTIO I. CAPUT V. i 43 ionalis libere velle operari. seu velle sacere id, quod illi

Praecipitur. Non est tamen negandum aliquando praesumi Posse legislatorem solum curare de Dpere exterso . non vero quod fiat animo illud adimplendi: ut si praecipiat solutionem decimarum, vel satissationem aeris alieni eic. In his et similibus, ubi praesumi potest legislatorem non curare de Concursu voluntatis, etiam coacte satisfit praecepto. Idem dicas, si prohibeatur opus sub censura , quam non incurrit qui etiam invitus ab eo abstineat. Secus dicendum de prae repto audiendi missam, et similibus: nam praesumi non potest legislatorem non curare de concursu Voluntatis in exe cutione operis. Sanch. I. I. Imr. cv. 13. n. 6. Suar. etc. n. II. Non est necessaria voluntas adimplendi praeceptum . Suar. tom. a. de Relig. I. c. c. 16. Lem. I. a. c. 7.ia. Io. Sanch. I. I. Morial. cv. 3. num. 9. et II. Ratio

est, quia lex obligat quidem ad adimplendum opus quod Praecipitur, et ad habendam Praestandi illud intentionem.

alias non fieret humano modo: at non praecipit ut quis: intendat satisfacere praecepto. Hinc etiam habens positivam intensionem non satisfaciendi praecepto. dum habeat intentionem iaciendi opus praeceptum. Vere satisfacit. Dalaias

rari ultra intentionem agentis Ieg. non omnes st. Si certum Petrat. et leg. In agris st. do acquir. Domin . adeoque videri non satisfacere, qui positivam habet iritentionem non satisfaciendi . Non , inquam. hoc obstat. quia id valet, quando intentici non satisfaciendi est efficax, impediens scilicet quod necessarium est ad satisfaciendum . Id autem non veriscatur in casu nostro; nam satisfactio adimpletur per hoc solum, quod quis ponere Velit opus, quod praecipitur: unde eo posito. mera contraria intentio impedire non potest satisfactionem. Is tamen qui haberet hujusmodi voluntatem non satisfaciendi. peccaret ex ea prava intentione, qua in praei inratione animi nollet satisfacere praecepi . Hic tamen est advertendum . quod licet quis satisfacere Possit legi, seu praecepto superioris absque intentione illi satisfaciendi, non potest tamen satisfacere obligationi sibi a semetipso impositae. volo. v. g. promissioni etc. si ha -

, eat intentionem tali obligationi non satisfaciendi . Ratio discriminis est . quia intentio legislatoris, seu Praecipientis. ut dictum est. non obligat nisi ad adimplendum DPus, unde eo adimpleto . respectu legis extinguitur omnis obligatio . Qui vero arbitratu suo assumpsit aliquam obli-

143쪽

344 TRACT. II. DE LEGIBUS gationem . quia potest in ea perseverare . ita iiitelligitur velle

Perseverare , usque dum non habeat intentionem se ab ea eximendi: unde si alias ponendo opus quod vovit, intendat non satisfacere volo, adhuc se velle suam Obligationem declarati ac proinde non eximeretur ab eadem obligatione. R. III. Ad satisfaciendum praecepto non est opus intendere finem legislatoris. S. Τh. I. a. q. I . G. 9. unde in

valuit illud enatum: sinis praeeuti non cadit sub ρmec to . Ratio est, quia sine intentione talis finis potest adimpleri DPus a lege iii 1,ositum: ita bene potest quis ieiunare. quamvis ita exquisite comedat . ut gula non Daenetur, qui est sitis intentus a legislatorei audire pariter Potest quis Missam

aliente, unde et ponet opus praereptum. sed ob finem vanae gloriae ex. gr. et ita non asseqtietur finem legislatoris . A redit finem agendi ex motivo alicujus virtutis a legislatore intentae esse omnino internum, et ita ex hoc capite etiam non potest cadere sub lege humana. Caeterum si quis non riat opus praeceptum a legislatore sub motivo alicuius virtutis. Peccabit contra eam virtutem, cuius intuitu lex lata est. Ita qui die sesio audit missam ob vanam gloriam ca-Ptandam. Peccat contra religionem, ex cujus motivo Praecipitur auditio. missae.

Q. IV. Cui obligationi satisfaciat qui facit opus, quod

Praestare tenetur pluribus titulis.

R. I. Si voluit satisfacere alicui determinatae obligationi. Ρρον ea dicendum est satisfecisse. Ratio est, quia qui habet obligationem ex pluribus titulis. ut si v. gr. teneatur audiremissam ex praecepto Ecclesiae . ex Poenitentia. et ex vino.

habet iii sua libera potestate velle cui mavult satisfacem; sicuti si habeat diversa debita, potest velle solvere unum Prae alio: posito ergo quod habuerit intentionem uni obligationi satisfaciendi, intelligestir illi satisfecisse. R. II. Si intellexit omnibus obligationibus, quas habet . Satissa ere, tunc observandum est, an opus quod Ponit sit divisibile . necne. Si sit divisibile, ut si teneatur erogarederem aureos ex voto et ex poenitentia. tunc dicendum est satisfacere utrique obligationi pro rata: Cum etenim neutri, ut habet in intentione. possit totaliter satisfacere. dicendum est ipsius actum valere eo modo. quo potest; cv. unico g. Idem quoque de vom. i υδ. in s. adeoque et satisfacere Pro rata. hoe elenim modo potest satisfacere. Si vero vus

sit indivisibile. uti se habet missa. time dicendum est x tisfecisse graviori obligationi, ita enim ipsius aetus valet eo Disiti eo by Cooste

144쪽

meliori modo, quo fieri potest. Caeteriim major est obligatio. quae oritur ex praecepto Ecclesiae, quam quae ex voto, et major quae ex voto. quam quae ex Praecepto Consessarii:

Bonac. de Leg. q. 1. P. IO. num. etc.

R. III. Si pariter ponatur opus non determinando cui obligationi velit quis satisfacere, si obligationes sint aequales. et opus divisibile, satisfit omnibus pro rata: si vero una sit altera gravior . satisfit graviori: leg. Cum ex plurib. st. do soluι. et ita implicite intelligitur velle qui ponit opus. Q. V. An eodem actu possit quis pluribus legibus satisfacere . seu pluribus actibus eodem tempore tactis, possit diversis satisfacere obligationibus. R. I. In materia iustitiae non potest quis unci actu sati sacere pluribus obligationibus. Ratio est, quia qui ex . gr. debet quinquagintd ex duplici titulo, ut ex contractu oneroso et ex surto, revera debet centum; unde si semel in tum det quinquaginta, non Ponit aequalitatem inter rem, et rem sive inter creditum et debitum. ut exposcit iustitia . R. II. In aliis materiis. quando nou constat de metite legislatoris . tunc ad judicandum an ponendi sint diversi actus ad satisfaciendum pluribus Praeceptis, observandum est an mandantes habuerint diversum Inotivum aliquid praecipiendii nam tunc communiter solent MVum onus imponere, adeoque petunt diversos actus. Si ex. M. Consessarius imponat die festo pro sacramentali Poenitentia auditionem sacri, intelligitur velle sacrum diversum ab eo. quod audiendum est die sesto. cum habeat diversum motivum imponendi talem auditionem. Idem dicas. si imponeret jejunium, cui non satisfaceret poenitens ieiunando ea die, qua alias praecipitur ab Ecclesia. Sanc. I. I. in Decal. cv. Ic. n. 5. Palaustr. 3. d. 1. P. 9 R. III. Eodem tempore Potest quis sacere plures actus. quibus satisfaciat pluribus praeceptis. Id patet in eo. quidum missam audit, recitat horas canonicas; nam audii missam, cum sit illi praesens et Oret. et simul etiam praestat quod neeessarium est ad recitandas horas canonicas. Secus esset, quando illi diversi actus ita essent incompossibiles ut non possent eodem tempore Praestari eo modo, quo

Praecipiuntur. Sanc. citat. num. 1 .

Q. VI. An satisfaciat suae obligationi. qui P mit Opus abs lue intentione satisfaciendi. quia immemor omnino est suae obligationis.

145쪽

R. observandum est, an ponat opus sub motivo excludente satisfactionem suae obligationis, necne. Si habeat motivum lion excludens talem satisfactionem, censerem sati sacere, cum unusquisque implicite semper velit satisfacere suis obligationibus. Secus si habeat motivum incompossibile cum satisfactione suae obligationis. Exemplum sit in eo. qui debet decem ex titulo oneroso. ex. gr. ex emPto. et immemor obligationis dat creditori decem ex pura liberalitate. hic non videtur solutus a debito: nam dare ex Pu liberalitate est motivum excludens motivum justitiae, quo

alias teneretur solvere. Sanc. I . cit. cv. 13. num. 11.

Regulae in praxi observandus I. Gnsessarius habere deberet prae manibus eam doctrinam . qua dicitur Ecclesiam non judicare de internis; nam

ex ea statim cognoscet quaecumque peccata interna etiam gravissima et innodata excomunicatione reservata, qualis est haeresis formalis. posse ab eo absolvi. dummodo poenitens sit dispositus. Sed videat ne erret. confundendo Peccata interna cum peccatis occultis . Potest etiam quaecumque peccata reservata. semper cum solum sunt interna. absolverei et hoc non quia Ecclesia in ordine ad absolutionem non iudicet de internis. sed quia . ut observant omnes Theologi, non solet reservatione punire nisi culpam gravem et externam . II. Ea doctrina, qua dicitur, non esse necessariam intentionem satisfaciendi praecepto, ut praeceptum de aliqua re adimpleaturi Consessarius poterit saepe occurrere conscientiae scrupulosorum. Recitant e. g. isti horas canonicaso vel Po nitentiam sacramentalem. et cum non videatur ipsis hujusmodi recitare. ut par est. non habent intentionem ea recitatione satisfaciendi, sed intendunt eam repetere. Poterit ergo Gmsessarius illis interdicere novam recitationem: neque enim erat necessaria intentio ea recitatione satisfaciendi. immo satisfecerunt etiam habendo intentionem non satisfaciendi , sed iterum repetendi. dummodo recitaverint virtuali saltem attentione . Idem dicatur de illo. qui audit missam die sesto. sed cum mon videatur ipsi audire. ut optaret. intendit novam missam audire . III. Videat etiam Ginsessarius. ne redigat in angustiam conscientiam poeniteolis. quoties posuit opus. ad quod tenebatur. quamvis non recordaretur suae obligationis. Τ nebatur e . g. ex voto recitare rosarium, idemque recitavit Disiliam by Cooste

146쪽

immemor suae obbligationis . Tenebatur ex voto, vel sacramentali satisfactione. vel ex incerta restitutione sacere aliquam eleemosynam, eamdemque praestitit immemor pariter suae obligationis, non est, ex dictis, adigendus ad novam satisfacitonem , et ita de caeteris.

QUAESTIO II.

DE OBLIGATIONE LEGIs η πANAE CAPUT I.

Quam obligationem inducat Ieae humana

Q. 1. An lex humana obligare possit in constientia.

n. Lex humana tam ecclesiastica. quam civilis obligare tost in conscientia. Ad hoc probandum observare est cum S. Thoma I. a. q. m. a. 4. quod quamvis obligatio legis humanae videatur proxime desumi ab eadem lege . nihilominus sucidatur et derivatur a lege aeterna. et divina: cum Deus mandaverit obedire cuicumque superiori legitime praecipienti. Quapropter Apostolus ad Rom. 13. ait: smnis

anima sublimioribus potestatibus subdita sit . . . Subditi estote non solum pruter iram, sed etiam ρrvter conscientiam. non Solum nempe metu poenarum , sed etiam ne fiat peccatum .

Cum igitur etiam civilis legislator iubeat auctoritate' sibi a Deo tributa. juxta illud Apostoli eodem in loco: Non est

Potestas nisi a Deo, et Deus ipse mandet obedire cuicumque legislatori legitime praecipienti, non est cur etiam legesci, iles non possint obligare in conscientia. Hinc etiam patet . cur ex transgressione legis humanae possit quis fieri reus poenae aeternae i nam in ipsius transgressione includitur etiam transgressio divini praecepti. ac proinde concludit Apostolus: Qui resistit yotestati, Dei ordinationi resistit.

u. II. Quando lex humana intelligatur Praecipere sub culpa. R. I. Non praecipit sub culpa, dum est pure Poenalis, de qua infra. n. II. Non praecipit sub culpa, quando lex est mere

consilii . sive adhortatoria: nam tunc legislator non intendit obligarei can. Quisquis 3ι. q. I. Id tamen non est intelli- gelidum, si lex contineat consilium reverentiae. Tunc autem datur consilium reverentiae, quando lex ex se continet materiam necessariam, sed quia alloquitur personas valde Duili rod by Cooste

147쪽

1M TRACT. m. DE LEGIBUS

conspicuas . ut Principes . utitur verbis consultivis et non praeceptivis. cuius rei exemplum habemus Gem. I. detest. Cum igitur in hujusmodi casu legislator intendat obligare.

et solum ob reverentiam consulat et horte M. non est cur talis lex in conscientia non obliget. Fagn. in caρ. canonum statuta num. 97. de Const.

R. III. Dum leges absolute aliquid praecipiunt. vel prohibent , regulariter obligant in conscientia. Ratio est quia . dum legislator imperat, intelligitur velle obligare, et cum aliunde ex dictis possit obligare etiam pro soro conscientiae. dicendum est imponere obligationem etiam pro eodem soro. Dixi, regulariter obligant in conscientia; quia per verba praeceptiva solet manifestari voluntas obligandii nihilominus si legislator praecipiendo exprimat se nolle obligare pro soro animae, eum id ex iusta causa possit sacere, illius lex ad culpam non obligabit . ut bene observat s. Thomas R. a. q. I . a. s. ad 1. emmtamen hae leges non sunt rig rose tales, quia lex iusta rigor e sumpta ciuitinet praeceptum Superioris . et tali praecem correspondet obligatio diendi etiam in soro conscientiae. Sanch. l. a. in Dec

Q. III. Quando legislator intelligatur obligare sub gravi, vel sub levi culpa.. R. I. Si materia sit gravis, inducitur a lege gravis obligatio , dummodo legislator non intendat obligare sui, levi. Ex gravitate igitur materiae bene arguitur gravis obligatio. etiamsi legislator non exprimat se intendere graviter obligare: etenim nisi diversimode se explicet. credendum est velle obligationem materiae correspondere. adeoque materiae gravi obligationem gravem. Non desunt etiam qui velint non esse in potestate legisl toris obligare sub levi, quando materia est gravis. Nihil

minus communior est contraria opinio, quia actus agentium non operantur ultra eorum intentionem: arx. l. Non Ommis f si certum yetatur, et cap. MD. de Wiara. unde si

non intendat etiam in materia gravi obligare nisi sub levi. non consurget nisi levis obligatio. Accedit bene posse habere rationabilem. causam nonnisi sub lavi culpa obligandi.

ne scilicet nimis torqueantur conscientiae. inducantur scrupuli etc. Suar. I. 3- de Leg. cap. 27. num. 6. I .ess. I. R. cv. r. 9. nu. 46. Palaus div. a. ρ. 8. n. a.

148쪽

QUAESTIO II. CΑΡΠT I. Iisset obligare sub gravit nam inlusta esset lex, quae vellet peccato gravi obnoxios illos, qui legem in materia levi

transgrederentur, et quia esset injusta. non esset attendenda. Advertendum tamen est, non semper iudicandum materiam esse levem . quia in se levis sit, sed videndum an etiam levis sit in ordine ad pacem communitatis, ad disciplinam . ad vitanda scandala. ad famam tuendam, seu in ordine ad alium finem rationabiliter intentum a legislatore inam si gravis sit in ordine ad ista, bene potest esse rapax

gravis obligationis. Suar. I. 3. de Leg. cv. 25. num. 5. et da ceris. d. c. num. II. et communiter . Exemplum

habemus in praecepto. quo Adae vetitum fuit comedere de Pomo, quod in se videbatur esse de re levii et nihilominus grave fuit . attento fine. cuius gratia Deus imposuerat tale praeceptum, in signum scilicet subjectionis et obedientiae sibi debitae. Q. IV. An lex humana possit obligare cum periculo vi

tae . vel iactura aliorum bonorum . R. Ad dignoscendum. an lex humana obliget etiam eum gravi vitae periculo vel alio gravi incommodo . observandum est, an ex transgressione legis maius sequatur praeiudicium pro bono communi. quam sit incommodum subeum dum ex ipsius observantia. Si ex. gr. miles non servet Praeceptum ducis imperantis. etiam eum periculo vitae. non relinquere stationem . si relinquendo stationem totus exercitus.

vel civitas facile ab hoste esset superanda. in tali casu h num commune praeponderat vitae particularis militis. Idem dicendum, si Parochus non servet praeceptum Episcopi im- Perantis . ne tempore pestis suum deserat gregem . Idem pariter dicendum, quando ex. gr. ab haeretico imperaretur transgressio legis ecclesiasticae in eontemptum fidei. veli ecclesiasticae potestatis: cum bonum religionis non solum praevaleat vitae unius . sed etiam omnium hominum . Verum amen est in his easibus obligationem servandi legem etiam cum vitae dispendio, vel gravi honorum jactura, non tantum oriri a lege positiva, quam a naturali. dictante vitam ami tendam esse pro servando bono publico, pro adimplendo viscio. quod quis voluntarie suscepit, si illi de sua natura

iunctum sir Periculum vitae, seu pro tuenda religione etc. Suar. I. a. de Ieg. cv. 27. Palatis div. a. p. 8. num. c. Ob rationem conservandi bonum publicum observantiae

et disciplinae in toto ordine Carthusianorum non solum theologi excusant, sed etiam multi dicunt teneri Carthusianum Disiliam by COOste

149쪽

rbo TRACT. m. DE LEGIBUS

abstinere a carnibus quamvis necessariis ad conservandam

vitam ΙAEM. I. c. Seclusa necessitate boni publici vel religionis etc. leges humanae non solum non obligant cum Periculo vitae, sed neque cum periculo mutilationis . jacturae gravis bonorum, infamiae etc. Ratio est, quia ut dictum eSt. q. I. cv. I. lex debet esse possibilis secundum humanam naturam et consuetudinem . qualis non esset lex humana. si ordinarie loquendo , obligaret ad sui obsesvantiam cum iactura gravi etiam bonorum temporalium. Praeterea injusta esset lex. quae exigeret talem jacturam. seinper cum id non exigeret bonum multo magis praeponderans. Ipse Deus. et Christus Dominus quamvis potuissent obligare ad observantiam suarum legum cum vitae periculo: id tamen ordinarie non Praestiterunt. Ita in veteri lege cum tanto periculo non obligabat lex de observantia Sabbati. de

abstinentia a sanguine etc. S. Th. I. a. q. IOΟ. a. 8. Suar.

I. 3. de leg. c. 3. secl. 3. Ita pariter in nova non obligat cum eodem periculo lex de integritale Consessionis. de suscipiendis sacramentis ete. Secus esset. si ex inobservantia interveniret grave scandalum ir), vel necesse esset recipere aliquod sacramentum ad consulendum aeternae saluti etc. Regulae in praxi Observandae.

I. Non sit ita facilis Consessarius in condemnando legi latores, si aliquando praecipiant, vel prohibeant sub gravires. quae videantur parvi momenti. Id autem maxime m. test habere locum in ordine ad personas, quae vivunt in munitate. In his locis . et praecipue si religiosa sint. Possunt e. g. sub gravi prohiberi furta levia i item ne reserantur, quae una Persona adversus alteram dixit. quamvis non gravia essent etc. et ex his enim valde perturbatur pax domestica; ac proinde cum gravia esse possint in ordine ad finem intentum a legislatore. Possunt etiam prohiberi sub

gravi. Idem puto dicendum de prohibitione sub gravi . ne

externis reserantur desectus etiam leves. qui inter personas claustrales committuntur; nam multoties haec reserendo graviter osscitur bonae famae monasterii. eo maxime quia degentes in saeculo Putant regulares exuere debuisse omnes pravas inclinationes humanitatis.

Vel logii mae potestatis e rit emptus.

150쪽

Hinc etiam magistratus saeculares possunt gravi poena punire deserentes arma prohibita, quamvis non animo nocendi i id enim valde officere posset publicae tranquillitatietc. Non igitur sit nimis lacilis G nsessarius in excusando suum poenitentem a gravi culpa, eo quod transgressus suerit legem. quae praecipiebat. vel prohibebat materiam in

se levem

II. Plura in praxi resolvet Gnsessarius ex ea communi doctrina . quod leges positivae . sive ecclesiasticae sive civiles . regulariter loquendo. non obligant cum gravi incommodo. Sacerdoti e. g. occulte excommunicato permittat e lebrare . et cum aliis communica . si ita necessitas cogati dum ex. gr. ab iis abstinendo incurreret gravem infamiam. Ita excuset ab audiendo sacrum . qui non potest domo exire sine gravi dedecore propter suam paupertatem; qui de- heret subire grave incommodum ob illud audiendum. vel propter notabilem absentiam Ecclesiae. vel propter magnam pluviam . vel quia est valetudinarius. Excuset eum, qui non habens tempus petendi licentiam . desert arma milubita. ne se exponat periculo. quin ab hoste offendatur. Ex his exemplissacile dignoscet, quomodo in aliis casibus se gerere debeat.

CAPUT II.

De Lege poenali, ejusque obligatione. Q. I. An detur lex pure poenalis . n. Non est dubium, dari legem mere praeceptivam , ut cum aliquid praecipitur obligando ad actum. vel eius omi sionem , nulla poena adjecta. et hujusmodi leges dicuntur

morales. cum solum habeant pro objecto morum directionem . Item non est dubium dari leges mixtas, nempe aliquid praecipientes . adeoque obligantes in conscientia, et simul imponentes poenas transgressoribus, ut ita magis arreantur homines ab illarum transgressione; nam homines perditi parum curantes de culpa, potius Poenam timent. Quaestio ergo est de lege pure poenali. . Communior sententia est, dari huiusmodi leges mere poenales; nam lex non obligat ultra mentem legislatoris . unde si non intendat obligare nisi ad poenam . mere poenalis erit eius lex. D. Thom. a. a. q. I . a. 9. ad 3. Palaus ἀ- vut. 1. P. 25. num. Io. Sanch. l. 6. in Decalog. c. ι. Verum tamen est . quod . ut notavi capite superiori . huiusmodi leges non habent rigor am proprietatem legum, nisi v Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION