Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 1

발행: 1833년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

ΤΗΑCT. III. DE LEGIBUS

stantias secum transferendo. Pariter iaciendo propriam uxorem Oseae mulierem fornicariam, abstulit malitiam sortii cationis in accessu Prophetae ad eam mulierem . Item constituendo Abrahamuria suum ministrum. utpote quia supremus Dominus est nostrae vitae , abstulit malitiam homi

cidii a voluntate, qua Abraham decreverat filium sacrificare . Hoc modo etiam homines possunt aliquando removere obligationem legis naturalis, quando scilicet fundamentum habet in praevio voluntatum consensu. Verum igitur est. quod ea, quae nullatenus Pendent ab humana voluntate, et sunt iuris naturae, nec potest ipse Pontifex etiam indirecte dispensare: quia inferior removere haud potest obligationem a superiore impositam: et ita Pontifex nunquam dispensatis impedimentis matrimonii, quae sunt iuris naturae. D. Thom. cit. Palaus tr. 3. disp. 6. ρ. a. nu. 7. Verum dum obligatio iuris naturae sundamentum habet in praevio volu tatum consensu. remitti Potest Vel ab eo, cui subest materia talis obligationis; ut si Pater nolit concedere stio rem . quam alteri promisit: vel ab eo in cujus savorem saeta est obligatio. ut dum Partes . quae contraxerunt, sibi invicem remittunt obligationem. Ita sequitur in juramento . si ille. in cujus favorem laetum est, remittat obligationem: sicuti

etiam in voto, dum Superior nomine Dei illud relaxat. At in his omnibus casibus non intervenit propria dispensatio. quae exposcit, ut vigente obligatione legis, ipsius vinculum

relaxetur, sed omnino impropria. seu indirecta, cum removeatur id. ex quo oritur obligatio, nempe contractus. votum, iuramentum etc. Ubi voro vel ex mutatione materiae, seu cessione iuris acquisiti. non potest removeri obligatio juris naturalis . neque potest tale jus vel indirecte dispensari . Talia sunt praecepta de colendo Deo, de non

colendis idolis, de non mentiendo ele. quae semper habent materiam invariabilem, semper nempe conformem, vel semper dissonam legi aeternae. Caeterum advertendum aliqua esse iuris naturae, quae nec praecipiuntur . nec prohibentur . sed solum permittuntur, et approbantur, et in his utique valet quaecumque dispensatio . Ita hoc iure omnia erant communia. omnibus Pedimissum erat matrimonium etc. et tamen haec et similia variari potuerunt et C.

Q. lli. An sit in aliquo iacultas proprie dispensandi in

iure divinra . R. Duaesitum non procedit de jure divino naturali, ut sunt omnia Praecepta Decalogi; nam de his valent omnia. Diuili od by Coosl

212쪽

QUAESTIO V. CAPUT I. at 3 quae in quaesito antecedenti dicta sunt . Sermo ergo est de Praeceptis divinis positivis, qualia sunt ea, quae pertinent ad Sacramenta. ipsorum usum. et obligationem sacrificii. Et quidem in iis posse divinum Legislatorem dispensare ex solo beneplacito suae voluntatis . nulli dubium est: eo enim ipso quod divina voluntas sit ratio et regula honestatis, iam di spensatio optima erit per hoc solum. quod Deus velit dispens re . Difficultas ergo solum est quoad summum Pontificem. Verum summum Pontificem dispensare non posse in iure divino dicendum est, cum lex superioris per inferiorem tolli non possit, ut dicitur Clement. Re Romani de eleci. Neque

constat Ciristum Dominum hanc iacultatem c cessisse Summo Pontifici per illa verba generalia: Quodcumque ligao

ris sver terram etc. nam cum facultas dispensandi sit gravis et extraordinaria, non intelligitur concessa Per Verba gen ratia . Hae ratione nec vicarius potest omnia, quae suus

principalis: nam quae sunt speciali nota digna, mandatum

expressum requirunt; nec intelliguntur concessa per verba

generalia, tribuentia alicui aliquam lacultatem: cv. 3. de offle. Vicae. λ 6. Ita de facto non potest Pontifex sacere, tui valida sit consecratio in sola aqua . vel in pane non

triticeo et c. idionnulli dicunt posse Pontificem dispensare in lege divina, quando dispensatio redundat in majus Dei obsequium quam hic et nunc observare, quae ius divinum praecipit.

Sancti. de matri I. 8. d. 6. num. 6. Bonac. di'. I. qu. 3.ρunct. I. num. 13. Verum haec non Probant esse in summo

Pontifice facultatem dispensandi in jure divino, nam lex non est relaxanda ex eo , qdod in aliquo casu particulari plene non oblineatur finis intentus a legislatore. Non est tamen neganda summo Pontifici facultas interpretandi ius divinum in casibus dubiis; haec etenim necessaria erat pro Bene adimplendo munere pascendi oves sibi a Christo creditas. Q. IV. Quis habeat potestatem dispensandi in lege humana. R. I. Omnis legislator Potest in sua lege dispensare, quia sicut ab ipsius voluntate oritur obligatio legis. ita eadem

voluntate potest obligationem removere: cum per easdem Causas, quibus res nasCuntur. possint etiam dissolvi. Idem dichtur de successore: cum elenim habeat eamdem facultatem ac antecessor. Consequens est posse in ipsius legibus

dispensare. Et haec vera sunt. etiam si legislator iuramento suas leges confirmaveriti nam intelligitur iuramento se Obstringere ad non dispensandum in eis, nisi adsit iusta causa: Diuitigod by Corale

213쪽

ai 4 TRA . III. DE LEGIBUS

Basil. I. 8. c. s. num. x et S. Sanch. de mair. I. 8. disp. 37 num. 33. Secus dicendum. silex transeat in contracti imvel commodum alterius, ut si lege conci datur facultas aliquas merces introducendi in civitatem; nam tunc subintrat ius naturae obligans, vel ad servanda promissa , vel non ad inserendum alteri damnum; in quo jure non potest humanus legislator dispensare. Sancti: cia. num. 29. Barbos. de Ollic. et Potest. Disc- a. ρ. alleg. 34. n. 6. Cum possit legislator. eiusque successor in iurisdictione legem a se latam dispensare, consequens est Pontificem pro utilitate Ecclesiae posse in omni iure ecclesiastico dispensare: cap. Prπosuit. 4. G concess. praebend. ademe in iis etiam. quae statuerunt Apostoli. non tamquam accepta a Christo

Domino; haec etenim sunt iuris divini. sed ut Episcopi

Ecclesiarum . Dici tamen potest id praestare non auctoritate ordinaria, quae regulatur secundum ius positivum, sed Potestate absoluta. quae est super omne ius positivum hu

Poterit pariter Discopus dispensare in legibus a se . vela suo antecessore latis, sive intra, sive extra Synodum Di resanam: siquidem solus Episcopus est legislator, neque enim Clerici ibi intervenientes habent votum derisivunt. Potest etiam ex consuetudine legitime introducta dispensare in legibus Concilii Provincialis. quamvis eo sit inferior. Suar. I. 6. de leg. cap. x . prope finem. Sancti. l. 8. de matri div. 17. num. 25. Idem quod Episcopus. praestare potest Capitulum sede vacante: nam succedit Episcopo in omnem iurisdictionem et actus, qui non requirunt consecrationem episcopalem. Caret autem hac facultate Vicarius generalis: cum etenim sit actus specialis legislatoris, non venit in mandato generali, sed haec facultas est specialiter exprimenda. Sancti. de matri I. a. d. co. a. Io3. Videantur quae dixi supra de revocatione . sive abrogatione legum. R. II. Inferior ipso legislatore non potest legem sui Superioris dispensare . etsi non sibi expresse reservet dispensationem suae legis. natio est, quia inferior nullam habet iurisdictionem in decreta et acta sui Superioris, nisi ab eo receperit expressam . vel tacitam facultatem: cap. Cum inferior de majorit. et Obed. Clement. M Romani de eleci. donpotest proinde Episcopus dispensare in ris. canonibus, in decretis Concilii generalis, vel constitutionibus Apostolicis . Hinc cap. Cum dilectus de te . Ordinat. reprehenditur

Episcopus, qui de mandato Arestiepiscopi eadem die cuipiam

214쪽

tres sacros ordines contulerat. quamvis dispensationem quoad hoc non sibi Papa specialiter reservasset.' Vide Benedici. XIV. de Synod. Dioces. lib. 7. c. 3o; et lib. 9. cv. r. n. s. ' Insuper cv. yenuti. et ult. de filis Presbi. declarantur irritae dispensationes factae contrai us ab aliquo, qui sit Ρapa inferior . Nec obstat Episco-Pum posse absolvere ab excommunicatione. ubicumque ipsi non sit prohibitum : cv. Aver. 29. de sent. comm. nam absolvere ab excommunicatione est secundum ius, quod non vult homines in peccato perseverare, et multo minus in eo decedere, unde, ubi absolutio non sit prohibita . cen-Setur permissa. Dispensatio vero est contra ius. eiusque Vulnus, adeoque non intelligitur permissa. si vel expresse, vel tacite nou concedatur. ΛΙlata nihilominus responsio.

qua dicitur se opus non potest dispensare in legibus Concilii generalis vel papae, multas admittit limitationes.

Prima est, quando non solum expresse conceditur Episcopo dispensare, sed semper cum a iure in genere Permittitur dispensatio, licet specifice non permittatur Episcopis. Tunc igitur nisi contextus verborum, stylus Curiae, Seu consuetudo aliud persuadeant, poterit Episcopus dispensare. nam ea verba possit divensari, seu illa nisi misericorditer cum eo fuerit dispensatum, superflue de Papa intelligerentur cum constet apud omnes per eum concedi posse dispensationem. neque indigere tali jure ad eam imi eruendam. Suar. I. 6. c. I . num. 8. Basil. l. 8. c. 6. num. 5. Pal. r. 3. HV. 6. ρ. 5. num. I. Et quamvis multi doceant id locum non habere respectu decretorum Concilii generalis, ac necessarium esse, ut facultas in eis dispensandi claris verbis Episcopis committatur, Barbos. P. a. de Ossc. et potest. Disc. alleg. 3. n. a . nihilominus oppositum valde substinet Sanch. l. 8. de mare. div. 5. num. 5. et desumit etiam ea can. Quisquis 43. de Heci. et cv. In quibusdam de poenis qui sunt canones Concilii generalis, et nihil

minus Episcopus in illis dispensat, ut tradit ibi Glossa. aliique DD.

Secundo dispensat Episcopus, dum materia legis sit levis

cum etenim in rebus minimis ad Superiorem recurrere esset nimis molestum, censetur concedere potestatem in eis dispensandi. Suar l. 6. de leg. c. a . n. 9. Et quam i S communiter iunc intelligatur materia levis, quando transgressio non importat culpam mortalem. haec tamen regula non attenditur, dum conceditur Episcopis facultas absolvendi ab

215쪽

si 6 TRACT. III. DE LEGIBUS

excomunicatione ob levem Clerici percussionem . cap. Per-ὐenit 2 7. δε sent. excommunicat.

Tertio dispensat Episcopus in casibus frequenter occurrentibus . ut in ieiunio, esu ciborum vetitorum, recitatione divini ossicii, et votis non reservatis specialiter Papae. In his primo dispensat ratione consuetudinis legitime praescri-Ptae, quae in quacumque materia vigeat, tribuit iurisdieii nem : c . Duo simul de ni c. ordinari et in caρ. Cum contingat I 3. iunci. Gloss.sn. de Iori competent. Secundo quia nimis esset mutila Praelatorum potestas cum gravi dispendio animarum, si in iis . quae frequenter accidunt, non possent dispensare: uude bene praesumitur Papam lacullatem dispensandi tribuere. Nauar. cap. manual. nu. 2 . Palaustr. 3. div. 6. P. . 5. n. 5.

Quarto dispensat Episcopus in legibus rintificiis. et ss.

Carionibus. quando magna necessitas, et evidens utilitas id ex scat, simulque periculum sit in morai unde non possit fieri recursus ad summum Pontificem. In similibus proinde casibus tribuitur Episcopo facultas dispensandi contra Ss. canones: cv. Exposuisti 33. de Praeb. cte can. Tali q. 7. Id etiam exposcit ratio: nam si in talibus casibus Episcopus non haberet facultatem dispensandi, non posset subvenire necessitatibus suarum ovium. quod praesumi non potest ullatenus velle summum Pontificem: Barbos. l. t. de jur.

co. num. 3. Praefata doctrina locum habet. etiamsi esset facilis recursus ad aliquem , qui ex privilegio sumini Ρontificis posset dispensare: eo enim ipso quod non sit facilis recursus ad Papam, dispensatio competit Episcopo ex visuae ordinariae potestatis, ut late probatur etiam in tractatu de censuris.

Quinto potest Episcopus dispensare in legibus Pontificiis

latis pro particulari civitate, vel provincia; cum etenim tunc videantur induere naturam legis particularis latae pro bono particulari illius loci, censetur permissa Praelato loci facultas in eis dispensandi , prout exigit lio uni particulare

civitatis, vel provinciae. AZor. t. I. l. 5. cap. I. quaes. 7.

Sexto potest Episcopus dispensare, quoties dubium est. an casus indigeat dispensatione: arg. cap. Cum dest terra g. I. de sent. excomm. Ultraquamquod igitur, si adsit opinio probabilis, quae suadeat non esse necessariam dispensalionem , ut possit subditus ab ea se eximere. Posset eliam Episcopus in quocumque dubio vel declarare non esse ne Diuili od by Cooste

216쪽

QUAESTIO V. CAPUT I. at

cessariam dispensationem, vel dispensare ad cautelam. Ratio est . quia cum reservatio dispensationis sit odiosa. est restringenda solummodo ad casus certos. Tum quia cuin

Episcopus possit dispensare in casibus, qui frequenter accidunt potest etiam in omnibus casibus dubiis δispensare.

cum frequenter dubitare contingat de necessitate dispensationis . Barb. p. a. de lyic. et yotest Disc. allegat. 35. n. 18. Santh. I. I. in Decal. cv. O. n. 74. cv. O. n. 26. Plures assignantur casus particulares, in quibus ex concessione juris communis potest Episcopus dispensare . et quoad eos videndus est Barbosa p. a. de φιc. et potest Disc. allegat. 33. et seqq. et L I. Iuris Eccles. cv. 11. num. I 34. et seqq. Facultas quam tribuit Tridentinum Episcopis sess. I . cv. 6. de resem. ita se habet: Liceat Discuis in imregularitatibus Omnibus, et suuensionibus eae delicto occuLro ρmoenientibus, excutia ea, quae oritur ex homicidio Mo-Iuntario, et me tis aliis deductis ad forumi contentiosum,

dispensare.

Hic etiam advertendum potestatem. quam habet Episcopus in omnibus praelatis casibus dispensandi. esse ordina-τinm: quia illi perpetuo competit ratione sui muneris et onscii pastoralis, cluae omnia concludunt ordinariam Polestatem : ca '. ult. iunci. Gloss. de Ooc. Iudic. ordin. Palatis

Q. V. In quibus sit potestas delegata dispensandi, et piando possit subdelegari. R. I. Qui hahet potestatem ordinariam dispensandi. ΡΟ-le t aliis eam delegorer cum potestas jui sdictionis ordinaria delegari possit: Ieg. More st. do jurisd. Durn. judic. n. I l. Quamvis delegatus, ordinarie lotitiendo, Non PD

pis supremi, cpci i lost. Disi illi expresse prohibeatur, in omnibus . vel in a it pro casu subdelegare: cap. fn. g. 1. deosc. et ροtest. detegat. Ita pariter se habet delegatus ad universilai m causarum: Ieg. I. g. An ab eo st. quis, et a quo ruel dolegatus habens expressam facultatem ad eam sub-aelegati lam : Ieg. Non distinguimus g. ult. de recepi. arbitri Q. Ultimo respectu quorum possit exerceri lacultas dispensandi . n. I. Cum dispensatio sit actos iurisdictionis, constat nori posse exerceri nisi in subditos. In omnes proinde . qui sibi Disi iam by COOste

217쪽

ui3 TRACT. III. DE LEGIBUS sunt subditi, potest Episcopus exercere potestatem dispensandi . Idem quod de Episcopis, dicendum de Superioribus Religiosorum, qui sunt vere Praelati respectu sum, rum subditorum, ac in Superiorum absentia competit eadem potestas eorum vicariis, iis scilicet, qui remanent loco Superioris. Sanch. l. c. Sum. cap. 3. n. 5. Palaus tr. 3.ῶν. 6. p. g. c. n. Poterunt perinde Superiores Begulares dispensare respectu suorum subditorum in omnibus

legibus Pontificiis. in quibus possunt Discopi; in votis. juramentis. quoad cibos vetitos. recitationem divini osseti

Observationem sestorum. et circa regulas et constitutiones

in rebus levibus, et frequenter conligentibus. I inmo in iis Religionibus, ut in nostra Gngregatione . in quibus regulae non obligant ad peccatum. et Praecipue grave. Poterunt Superiores circa constitutiones ad tempus dispensare ex dictis supra de potestate Episcopi . nisi Loc illi speciali regula interdicatur. Dixi ad tempus: nam non potest in Perpetuum dispensare quoad observantiam alicujus regulaei quia Superiores utpote qui lenentur Procurare . ne regulae par- ipendantur . non Possunt derogare regulari observantiae iquod licet non sequatur . si aliquando ad tempus ex iusta causa dispensent . eveniret utique, si regulas praesumerent in perpetuum dispensare. Non desunt qui extendant potestatem dispensandi respectu Superiorum Regularium etiam ad ipsorum familiares . qui

nempe sunt ipsorum commensales, et frequenter degunt intra septa monasterii. Videatur Bordon. tom. I. res I. 28.

n. 17.

Hic etiam advertendum quod . ut supra dixi de Episco-Pis . facultas. quam habent ad dispensandum Praelati ne-gulares . est illis ordinaria . quamquam eam habeant ex privilegio . quia est perpetuo annexa officio ipsorum. Suar. deIeg. l. 6. cap. IS. n. I. Basilius I. 8. cv. 6. n. s. n. II. Superior potest etiam secum dispensare. Id autem non solum potest indirecte, ut si dispenset cum communitate . cujus est Pars: neque tantum mediate . tribuendo scilicet facultatem alteri. ut cum eo dispenset: cv. in . do poen. et remiss. sed etiam immediate circa omnia ea, quae Potest cum aliis. Verum igitur est, quod in exercitio iurisdictionis. debet esse distinctio inter partes, cum nemo judex esse debeat iii sua causa. iamdem distinctionem exposcit exercitium jurisdictionis coactivae; cum nemo Proprie dicatur cogere seipsum , sicut exercitium jurisdictionis per Diuili od by Cooste

218쪽

uuAESTIO V CAPUT I. at smodum iudicii et sententiae . nam haec datur inter iudicem

et reum . At exercitium iurisdictionis pure voluntariae . quae scilicet pendet ex pura voluntate conserentis, sicut Potest erga alios extendi. ita et erga ipsum Superiorem: ex li solum quod habeat justam causam secum dispensandi, et velit dispensarei neque enim deba esse deterioris conditionis quam subditi: et aliunde non apparet jurisdictionem

voluntariam exigere distinctionem inter partes, ut evenit in stipradictis. D. Th. a. a. q. 185. G. c. La m. tr. c. cv. Io. n. 3I. Sanci . de matri l. 8. d. 3. num. 6. Regulae in praeti Obseroandae .

I. Observet Consessarius ut plurimum subditos perperam praesumere Superioris dispensationem ex ipsius taciturnitate , vel quia non se opponit ipsorum transgressionibus. Quoties Superiores. ut alibi etiam innui . in animo suo ingemiscunt. vel ex timore graviorum malorum, vel quia timent a Superioribus majoribus non adiuvandos , vel quia humanos respectus nesciunt superare t Ex ipsorum ergo silentio argui non potest nisi raro esse in eis voluntatem dispensandi. sed mallent potius regularem observantiam promovere. Id maxime dignoscet subditus , si non adsit iusia causa dispensandi : nain cum sine ea nequeat Superior licite dispensare. utique praesumi non debet talis dispensatio. II. Cum consuetudo ex supra dictis conserat iurisdictionem . Parochus non haereat, dummodo adsit justa causa. in dispensando cum suis ovibus in ieiuniis ecclesiasticis et observatione sestorum: nam in his viget consuetudo, ut possit dispensare. Caveat autem, ne in aliis praeceptis dis- Penset, nam quoad ea non viget ista consuetudo. III. Advertat Consessarius male se gerere illos Praelatos qui remittunt suae conscientiae subditos. quamvis literatos qui ad ipsos recurrunt pro dispensatione. vel in jejunio, vel in abstinentia carnium, vel in recitatione Omeli etc. quia dubitant an sit sufficiens causa necne ad dispensandum. Male. inquam, se gerit Praelatust nam quamvis quando dubitatur an casus indigeat dispensatione, possit subditus, si rationem habeat probabilem, iudicare non esse necessariam dispensationem, quia tunc non est certum dari legem in ordine ad illum casumi nihilominus id locum non habet . dum certum est casum indigere dispensatione, et dubium solum versatur circa susscientiam causae. necne. Tune

igitur cum possideat lex, non potest subditus se ab illa e-Diuili od by Coosl

219쪽

axo TRACT. III. DE LEGIBUS ximere ob caiisam tantum dubiam. M. proinde solus Pram latus potest mederi ipsius conscientiae cum ipso dispensando.' Quae dicta sunt de Discoporum facultate dispensatidi ab esu ciborum vetitorum . non possunt intelligi de tempore Quadragesimae pro tota civitate, id enim reservatum esse summo Pontifici docet Benedictus XIV. in constit. Non ambigimus titillar. tom. I. pag. 9. '.

APUT II. De causis, quae requiruntur ad impertiendam dispensa ionem.

Q. I. An legislator. vel ipsius superior . seu successor aequalis in sede . valide et licite possint sine causa dispensare. n. I. Sine iusta causa legislator. aliique praefati valide dispensant: cum etenim legis obligatio pendeat a voluntate legislatoris . sicut ab initio poterat legem non Promulgare . vel velle quod hos . vel illos . non adstringeret. ita postea poterit ex sua voluntate vel legem in totum abrogare. vel cum aliquibus quoad eius obligationem dispensare. Hoc autem est verum. etiamsi iurasset se non dispensaturum: quia tale juramentum redderet quidem illicitam dispensationem . Sed non auferret potestatem dispensandi. R. II. Peccat legislator sine iusta causa dispensando. quia

potius esset dissipator. quam dispensator, et incurreret vitium acceptationis personarum, dum aliquos sine causa a legis onere eximeret. D. Th. a. a. q. 97. G. 5. Non tamen facile gravis culpae est damnandus, si ex dispensatione non sequatur scandalum, vel nimis aliqui graventur . seu magna in republica turbatio, aut aliud grave damnum extrinsecum oriatur. Cum igitur legislator sit dominus suae legis, non videtur graviter peccare. si aliquando sit acceptator personarum , dum ex eo non sequatur grave damnum . Item quamvis exposcat iustitia legalis, ut omnes, si non adsit iusta causa. pares sint in obligationibus et in Oneribus: nihil minus non est gravis culpa aliquos eximere . quando ex hoe non evenit damnum grave aliis i ut eveniret. si aliquos sine causa a tributis dispensando. alii nimis gravarentur.

Laym. l. I. tr. c. cap. a a. num. I. Sanchez I. 8. de matri m. d. 18. n. 7. .

Ex quo valida sit dispensatio a legislatore sine iusta causa obtenta, sequitur dispensatum posse ea uti sine peccato; Diuili od by Cooste

220쪽

QUAESTIO V. CAPUT II. II neque enim peccat contra legem, quia ab ea valide suit

dispensatus; neque se non consormando cum aliis, quia ad id non tenetur. qui est dispensatus . nasii. de matri l. 8.c. I . num. 5. Palaus tr. 3. d. 3. ρ. 8. g. I. num. 8. Petendo tamen dispensationem sine causa, Peccavit vel graviter . vel

leviter iuxta peccatum, ad quod induxit dispensantem, Postulando sine causa dispensationem.

Q. II. An inferior valeat sine causa dispensare in lege Superioris.ll. Cum inferior non possit in lege Superioris dispensare. nisi vel ex expressa. vel ex praesumpta ipsius Superioris facultate, consequens est neque valide sine iusta causa dispensare et cum non possit praesumi sine tali causa Superiorem licentiam impertiri. D. Thom. a. a. q. m. a. II. Puto tamen quod si inferior bona fide procedat, putans adesse justam causam, et aliunde subditus malitiose non operetur, validam esse dispensationem: ita enim praesumi potest de voluntate legislatoris cum hoc sit necessarium ad reclam

Ecclesiae gubernationem , ad removendam conscientiarum anxietatem, et ut gesta Praelatorum firma remanerent. Ibaym. tr. c. c. 22. num. 12. SanCh. l. 8. δε matri L I7.

Q. III. Quae sint causae sufficientes ad concedendam dispensationem. n. Utique ad concedendam dispensationem non requiritur Causa, quae certo, seu ratione Vere probabili excuset,

seu eximat a lege: nam tunc sine dispensatione cessat ipsius legis obligatio. Proprie dispensatio habet locum , quando non adest causa certa, vel ratio certo Probabilis. quae a lege eximat. Hae autem causae Primo possunt se tenere ex Parae solius Supetioris, cum conveniens sit ipsius dignitati, ac hono regimini aliquando se benignum ostendere; et ita ex hoc motivo potest aliquando dispensare. Secundo hae causae Possunt consurgere, quia damnum publicum timeretur . si non daretur dispensatio a legis observantia. Tertio huiusmodi causae oriri possunt ex particulari ratione ipsius petemtis: vel quia ex. gr. est persona digna. Cui Proinde conveniat benignum se exhibere: ita enim expedit bono publico. Ut docet s. I hom. I. a. q. 63. a. a. ad a. a vel quia ita exigit ipsius necessitas spiritualis Propter perieulum peccandi, seu etiam necessitas temporalis: ut si conveniens sit

cum eo dispensare. ut i rei die festor vel quia dispensationem exigit ipsius utilitas sive spiritualis, sive temporalis. Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION