Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 1

발행: 1833년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

αέα TRACT. III. DE LEGIBUS

R. Primo eonsuetudo obtinens vim legis censetur cessare

omnibus illis modis, quibus dixi legem Cessare. Secundo. cessat consuetudo per legem Principis, dummodo sit incompatibilis cap. I. de consuet. in 6. M cv. Cum consuet. doconsuet. Et quidem lege posteriore removetur prior ipsi directe contraria, quamvis de ea non fiat mentio, ita et consuetudo . Quod si aliquo modo compatiantur, debet consuetudo quoad fieri potest sustinerit nam correctio iuris est vitanda, si possibile sit, utpote odiosa: Ieg. Praec*imus C. M anellat. et Princeps censetur potius se accommodare usui et consuetudini subditorum . quam vim illis inferre: n. Erit autem iam dist. 4. et communiter. Quod si agatur de lege generali contraria consuetudini particularis civitatis et provinciae, tales particulares consuetudines , ut alias innui . non intelliguntur revocatae per te ges generales, si de eis non fiat expressa mentio; quia consuetudines particulares praesumuntur ignoratae ab universali legislatore, adeoque ad has non se extendere ipsius voluntatem: cv. I. de consuet. λ 6. Palaus tr. 3. d. 3. p. 5. g. a. n. έ. etc. Et idem dicendum si legislator serat legem Pro aliqua sua civitate . cuius particulares consuetudines praesumatur ignorare. E contra quia praesumitur Episcopum cotisuetudines particulares suae Dioecesis non ignor

re, ideo abrogantur per ipsius leges. quoties sint illis comtrariae . .

Tertio cessat consuetudo per aliam consuetudinem illi comtrariam : si etenim lex contraria lege potest abrogari. ita

consuetudo per contrariam consuetudinem. Ut autem nova consuetudine contraria abrogetur, ut dixi capite Superiori. quaesiis quinto . oportet habere omnia requisita, quae necessaria sunt ut derogetur legi. cum consuetudo prior vim legis habeat. Hoc tamen volo dictum esse in casu , quo nova consuetudine derogandum sit consuetudini priori, quae suerit praeter legem. non vero si consuetudo prior sit contra legem. Ut ergo intelligatur derogatum nova consuetudine alteri, quae erat contra legem, nil aliud puto esse a cessarium , quam quod populus demonstret non amplius curare de priori consuetudine. Sicut igitur dum derogatur legi per contrariam consuetudinem via conniventiae . non pus est expectare tempus determinatum, sed satis est quod cognoscatur Principem contentum esse suam legem non observari ; ita nec videtur necessarium tempus decennii. ut nova consuetudine prior, quae erat contra legem, abroge-Diuitiges by Coral

242쪽

ur, sed satis est dignoscere Populum non amplius curare de illa priore consuetudine: nam statim reviviscit lex quae veluti suspensa remanebat, eo quod populus noluerit eam acceptare. Praeterea observandum est. quod licet lex omnino tollatur, si a Principe revocetur . non videtur id evenire . dum invaluit contra eam consuetudo, sed potius Dbligatio legis dicenda est suspensa. quoties populus voluerit Perseverare in contraria consuetudine; revera enim Princeps semper optat suam legem observari: si proinde populus cedat juri sibi competenti per consuetudinem contra legem. et satis demonstret velle legem observare, statim redibit obligatio legis. cum quilibet potait iuri suo renunciare: cv. Si diligenti de fori co M. nec possit illud postea repetere: can: Quam periculosum 7. q. I. Hinc dicitur, facile res

ad suam primaevam naturam reverti: arg. leg. Filio, quem

pater st. de liber. et postfium. et t. Si unus g. Pactus in M.f de paci. Suar. de leg. l. c. cv. 16. n. 13. ' Regulae in praxi obseruandae . I. Videat Consessarius. ne ignoret vim et esse tus consuetudinis, ut possit in pluribus casibus consulere conscientiae sui poenitentis. Mos et g. est, ut Magistratus . sive alii ad aliquod officium assumpti juramento se obligent ad observandas leges, quae ad ipsos pertinent: at cum lex consuetudine abrogata non Obliget, juramentum non extenditur ad tales leges. Quod si contra legem solum ex parte viguit consuetudo , dumtaxat pro observantia illius partis non viget iuramentum. Hinc perpendat quam efficaciam habet illud iuramentum; ac, ut par est . moneat suum Poenisti I-lem. ne ex erronea conscientia peccet.

II. Advertat etiam Gnsessarius, quod quamvis contraria consuetudine abrogari possit lex ecclesiastica, unde is sua adducerentur decreta Pontificia, si contra illa longa consuetudine praescriptum sit: nihilominus nulla consuetudo

praevalere potest contra immunitatem et libertatem ecclesiasticam . Ratio autem est, non solum quia passim apud ss. Canones reprobatur. cv. I. caρ. Cum inter, cap. Ad nostram de consuet; neque solum quia Urbanus HII. sua constitutione IS9. omnes consuetudines contra immunitatem etiam immemorabiles . cum asserta fama privilegii Apostolici reprobat; sed etiam quia quotannis in Bulla Coenae re-Probantur omnia praeiudicialia immunitati: unde ad tales consuetudines semper deficit consensus etiam legalis Pontificis. Diuitigod by Coos e

243쪽

TRACT. m. DE LEGIBUS

QUAESTIO ULTIMA

De natura ρ,ilegii. eiusque conditionibus, et proprietatibus i et da obligatione

eo utendi.

Q. I. Quid sit privilegium. et quotuplex.

R. I. Privilegium dicitur: Iem prioatia aliquod speciale lenescium concedens. Dicitur lex non Proprie. cum de natura legis sit respicere bonum commune. sed lato modo: quia nempe provenit ab habente potestatem condendi legem. Additur prioata. quia non respicit omnes. quamvis possit respicere multos, uti sunt privilegia concessa regularibus. minoribus eic. Subditur speciati benescium concede's. vel

quia nempe tribuit aliquid seri posse contra ius . vel praeterjusi et ita materia privilegii non solum deiat esse honesta et rationalis, sed etiam favorabilis. Hinc privilegia tribui

non possunt nisi ab habente potestatem condendi legem: nemo enim nisi legislator vel ipsius successor concedere potest. ut sat contra legem: sicut ab iisdem solis. mediante privilegio seri potest . ut Privilegiati non impediantur ab agendo praeter ius. Lum. t. tr. 4. cap. 23. n. I . Suar. do Ieg. t. 8. d. 4. n. a. Ex hoc ulterius sequitur, quod licet privilegium valide etiam sine causa concedatur, quia Supponitur esse saltem de re seu materia subiecta liberae dispositioni privilegium tribuenti si nihilominus causa justa et honesta requiritur. ut liciis concedatur. Vel et enim est contra justitiam distributivani sine causa aliquos a lege eximere: et multo magis. si ex hoc alii magis graventur. Vel est praeter ius et merum Principis beneficium: et tunc concedenis privilegium videretur incurrere vitium acceptationis personarum, si alisque causa privilegium aliquod tribueret. Pal. t. r. tr. 3. δε leg.

d. c. P. 3. R. II. Privilegium multipliciter dividitur. Primo dividitur in reale . et personale is . Reale illud est . quod convenit perso-

Et mixtum , quod ad pereonam et ad rem pertiuet, et comorale appellatur , et est illud quod conceditur certo eorpori aut eollegio i,eminis narum , ut v. g. Privilegium restitutionis in integrum datum tuitioribus , qui in aliquo eoutractu grave damnum acceperint.

244쪽

QUAESTIO ULTIMA CAPUT I. α 5

nae non ratione sui, sed ratione rei illi adiunctae: ut si conced tur personis ratione loci: ut Ecclesiae et Monasterio: vel ratione alicuius qualitatis. V. g. episcopatus, doctoratus. Clericatus, status religiosi, viduitatis . minoritatis, militiae etc. Haec privilegia realia, cum respiciant bonum publicum, nequeunt a Particularibus renunciari, et nisi aliud exprimatur. Pe Petua dicuntur, cum non soleat desinere qualitas, ratione

cujus privilegium conceditur, et ita transit ad omnes, in quibus invenitur: leg. Imperatores f de ρublican. Quando

Concessum est ratione loci, e. g. Ecclesiae, Monasterio et c. dicitur etiam locale . eoque fruuntur omnes, qui successive possident illum locum. Immo non cessat, quamvis Ecclesia Sit destructa, dummodo sit spes reparationis; nam dicitur adhaerere solo: Ieg. Aeae sacris de contract. e t. Gloss. in c. Pastoralis 7. 7. Lam. I. I. D. o. c. 23. n. I. Personale est, quod conceditur personae ratione personae ut si nominetur persona i vel concedatur ratione specialis

qualitatis existentis in persona, propter ipsius ex. gr. doctrinam, prudentiam etc. ii . Quod si expressa Persona,

ri huiusmodi priuilegἰmn eum perionam comitetur, eo uti privilegiatus Potest, semoto scandalo , iam extra locum sui territorii', nisi fimus constet, ut evenit hae mostra Dioecesi in qua, indulto seu privi legio Constaternitatis Redem, Optivorum vulgo detio delia Crociata vescendi ovis , et lacticiniis diebus in Tabella expressis , ii solum uti possunt , qui in illa morantur , ut patet ex verbis indiliti . Est hoe loei s duio alaimadvertendum , quod eum huius generis privilegium aperte respiciat jejunia ab Melesia instituta jure eommuni tantum, non est extendendum ad alia diversa ex peeuliari quadam lege, vel causa injuncta v. g. pro Ju-hilaeo acquirendo a P. M., a Consessario pro sacramentali satisfactione nisi aIiter suam metitem vel Pontifex, vel Consessarius e primat . Etenim lieet privilegia ita sint interpretanda , ut aliquid , ultra commune jus operentur , ut tradit Panormitanus in e. Certineari de s . , et late. De

Ciua in. c. . Res r. n. 46; attameia nullo pacto , nullaque de causa sunt ad alios esseetus extendenda , quos non ceuseatur complecti; eO et mn

Rime , quia a separatis seri non debet illatio 1. Papinianus V de Minoribus; et aliunde iuxta usitatissimum loquendi modum , a quo reeedere nefas , aliud est jejunium generatim ab Melesia praescriptum , aliud ex Consessarii mandato , et aliud ex voto sibi a vovente imitositum , aliud denique quomodolibet vel a Summo Pontifice , alioqlio Praesule peculiari de causa certis desinitisque personia impositum; unde indidium supradictuin complectitur tantummodo jejunia juris eo inmunis , nee extendi potest ad alia diversa , atque separata, ideoque nee ad Jubilaeum ele. Hue etiam aecedit, quod per speciem generi derogatur e . Gene1i de reg. 24. Iuris in 6. regula in eo . E. eodem ι eum autem iei tutum speciali causa v. g. pro Iubilaeo aequirendo a Sede Apostoliea injunctum , servandum sit juxta ordinarium et tonsuetum jus, hoe est cum abstinentia ab ovis et laetieinita , hine Iiquido apparet per hujusmodi praeeepti speciem generali privilegio , seu indulto adeo derogari , ut volenti I

245쪽

αέ6 TRACT. III. DE LEGIBUS aliquid addatur. unde dignoscatur privilegium non soli

personae concedi, ut si apponatur illa clausula in perpetuum tune privilegium erit realei sicut e contra erit Personale . quaecumque sint verba privilegii, si materia ipsius transire non possit ad haeredes et successores; nam Privilegium. quod sequitur personam, et eum ea spirat, est personale .ev. Prioilegium de reg. juri in s. Laym. I. I. tr. έ. cv. 23. n. a. Sancti. de matri I. 8. ἀρο. 27. n. 3. Privilegium proinde personale ad distinctionem realis dicitur non esse perpetuum. Secundo dividitur privilegium in commune et singularei quae distinctio aliquatenus eoincidit cum antecedenti. Commune ergo est illud, quod primo et per se respicit communitatem, quamvis de secundario eo lauantur personae Particulares illius: ut sunt privilegia concessa clericis vel religiosis i et huic privilegio personae particulares non possunt renunciare: quia nemo renuntiare potest . quod sibi directe

concessum non est, quamvis eo miatur: cv. Si diligentido fori compet. cv. contingat de sent. excomm. Singulare

respicit primo et per se commodum personae singularis. quamvis plures eo fruantur . ut dici solet de privilegio bullae Cruciatae. Cum autem talis privilegii veluti dominus constituatur ille, in cujus gratiam expeditur, remanet ei posse renuntiare: cv. Ad Aρostolicam de regul. I. Si quis in conscrib. c. de pactis. Id tamen vestim est. nisi privilegium

unius cedat etiam in gratiam alterius. Ita uxor non potest

renunciare privilegio sibi facto. quod non possit obligari

fideiussione sine consensu mariti. Bonac. d. 1 . q. 3. P. 1. n. O.

Tertio divitur privilegium in gratiosum et remuneratorium. Gratiosum est, quando Princeps non attendit ad merita privilegiati, esto in eo reperiantur . vel ad summum sint causa impulsiva. Remuneratorium datur Praecise propter merita privilegiati vel parentum ipsius etc. et colligitur tale esse. si de iis in privilegio mentio specialis fiat. Palaus tr. 3. d. c. p. a. g. 3. n. 1. et P. a1. g. I. n. 6. Hinc privilegia regularibus concessa communiter reputantur remun

hilaeum aequirere, lieitum non sit eo uti; et quod M. Inhilaeo dierum est, idem de quibusvis aliis ieiuniis quae que de causa impositis diei de

bet . His aeeedit quod dispensationes quempiam a commoui iure relaxa lex ut exorbitantes ab eodem babentur e. inso Pietas, 14. q. 4. idei reo tamquam odiosae sunt semper, et ubique restringendae. c. Ea quaeete. odia lares.

jur. l. 6. Na M. t. l. lib. 3. - jejunio, coris. 4. δε- s Gra a Deo. Aurea ε. a. de jejun. - . 37. n. 60. 63. et 62. Non deest tamen eontraria opinio quam pro aris ac socis sustinere putant ex theologis nonnulli; eui quidem opinioni credant alii , neutiquam ego .

246쪽

AESTIO ULTIMA CAPUT I. a r

vatoria, quia in Bullis Pontificiis dicuntur tribui in remunerationem landatorum seu laborum , quos pro Dei Ecclesia

subierunt, et subeunt regulares., Quario dividitur in favorabile et odiosum. Primum illud est, quod conceditur vel praeter ius, vel etiam contra ius. sed nulli asseri incommodum: uti esset ex. gr. privilegium comedendi cibos vetitos in diebus prohibitis. Odiosum.

quamvis commodum asserat privilegiato. redundat in gravamen alteriusi ut si alicui concedatur exemptio a tributis, ex quo fiat, ut alii magis graventur. Advertere tamen est,

quod si ex tali privilegio aliquis expoliandus siriture jam

quaestio, et cujus est in usu et possessione . huic danda est notitia talis privilegii: arg. ex. cv. Cum Personae de Ar ωueg. in s. et caρ. Si duobus, cap. G arat. de anellat.

Et quidem praesumi non potest Principem velle aliquem

privare jure suo. ipso nesciente: ultraquamquod expedit suavi gubernationi et bono communi, ut damnificatus m neatur, ad hoc ut possit se opponere etc. Pal. d. ι. ρ. 3. g. a. n. 8. Si vero quod primo et per se intenditur in concedendo privilegio, de sua natura non habeat inferre odium et incommodum, sed solum id eveniat per accidens. non proinde desinit privilegium esse absolute lavorabile inam quod per accidens sequitur, non debet attendi. Ita non desinit esse absolute favorabile privilegium Canonis incommuni Ecclesiasticis concessum . quamvis reddatur postea gravosum percussori. Ita etiam dicitur de privilegiis concessis regularibus.

Quinto aliud est privilegium atarmativum, aliud negativum . Primo conceditur aliquid agere praeter ius vel contra ius et semper intelligitur aliquid concedere ultra id. ad quod quis habet facultatem: alias non esset Privilegiqm. Aliquando vero solum declaratur ius dubium . seu facultas dubia. quam quis habeat. Privilegium negativum semper importat aliquem posse omittere id, ad quod de iure tenetur. Suar. do Ieg. I. 8. c. I. Pal. tr. 3. d. c. p. 1. n 3.

Sexto dividitur in scriptum et non scriptum . privilegium seriplum illud est . quia scriptura conceditur: et ut fidem iaciat in soro externo. debet exhiberi in forma authentica . quamvis Begulares satis sit si exhibeant ipsorum transumpta munita manu Notarii publici et sigillo personae in dignitate constitutae: nil etenim aliud requirunt Bullae Pontificiae. Immo satis est. si reperiatur in libris ordinis . vel in ali

247쪽

Privilegium non scriptum consertur absque scriptura. quae non est necessaria ad privilegium: can. Institutionis a S. q. a. et Gloss. in Clement. Dudum de sepult. Haec igitur privilegia vel conceduntur vivae vocis oraculo, vel introducta sunt consuetudine; quia sicut per eam potest acquiri iurisdictio : cv. Contingat. de fori compet. et novum ius introduci . ita exemptio. et privilegium. Suar. de leg. I. 8.cv. 7. n. 6. Pal. tr. 3. d. o. ρ. I. g. 5. n. a. Et si re vocentur privilegia. cum revocatio sit odiosa. intelligenda solummodo est de privilegiis a Principe concessis. non de

iis . qua consuetudine introducta sunt. Bonac. d. x. quaea.

3. P. 1. n. 5.

Septimo aliud est privilegium conressum pro soro externo. aliud pro soro conscientiae. Privilegium pro soro externo pro utroque soro deserviti neque enim apponitur pro soroexterno, nisi ad innuendum etiam pro tali soro deservire. non vero ad excludendum forum conscientiae. Palaus cit. n. c. atque ita sunt omnia privilegia regularium, ut videre est apud Bordonium t. a. resol. M. n. I 8. Privilegia pro foro conscientiae solummodo pm illo foro suffragantur: unde habens tale privilegium in ordine ad forum externum se

habet . ac si illud non haberet. Caeterum si materia privis

legii non exposcat sorum sacramentale. ut si daretur pro absolvendis aliquibus censuris, potest executioni mandari extra sacramentum Poenitentiae; cum multa. quae ad conscientiam pertinent, etiam extra illud tractentur: et ita podi nitentia ecclesiastica etiam extra Sacramentum et aufertur et imponitur, sicut etiam impertitur absolutio a censuris. Suar. de leg. l. 8. cv. 6. n. I S. et Ρal. tr. 3. d. c. p. I. g. a. n. 6. Nec refert, si executio Gnsessario demandetur:

quia id explicat qualitatem personae, non vero quod fieri

debeat in consessione. .

octavo dividitur privilegium in absolutum et conditionatum. Primum conceditur absque ulla conditione: secundum impertitur, dummodo aliqua apposita conditio adimpleatur. Ubi observandum . quod si conditio adimplenda sit ante usum privilegii, videtur illi alligata mens concedentis. ademque, ea non impleta. non subsistere privilegium. Excipe nisi conditio sit de illis. quae in iure solum exiguntur ad

hoc, ut actus licite fiant, non valide: nam tunc censetur apposita solum ad bene agendum id. quod secundum ius faciendum est. Ita quamvis in Jubilaeo non tradatur sacvllas absolvendi a censuris . nisi parte satisfacta, adhuc abso-Diuitigod by Corale

248쪽

QUAESTIO ULTIMA CAPUT I. a49

Iulio valida est, ea non satisfacta: quia illa conditio exigitur a iure, non ad valide, sed ad licite absolvendum. Si vero conditio adimplenda sit post usum privilegii, tunc non habet rationem rigorosae conditionis, sed Potius oneris in-Posterum adimplendi: unde subsistit usus privilegii, quamvis non adimpleatur. licet non sine peccato omittatur talis conditio. Ita si quis ex privilegio dispensatus fuerit a volo. sed cum onere aliquid faciendi, non ideo remanet invalide dispensatus. etsi postea illud non adimpleat. Suar. de Ieg. l. 3. cap. 13. num. c. Amr. 1. P. l. 12. cv. 5. q. 3. Q. II. Quae conditiones requirantur, ut privilegium licitum sit et validum . . R. I. Quamvis explicando supra privilegium non scriptum dixerim, non esse necessariam scripturam generaliter loque

do ad valorem privilegii, quaedam tamen pii legia ex jure non valent sine scriptura, quia tunc scriptura requiritur ut forma actus: in. Contractus c. de Fid. instrum. Amr. tom. I. I. 5. c. a. q. 9. circ. sin. Del bene t. a. cv. 19. d.

47. num. 6. Primo igitur necesse est litteras esse expeditas in beneficiis collatis . confirmatis et unitis a Sede Apost lica, et sine illis nec juvat possessio triennalis: extrav. I curristi de Heci. et ex constit. Pauli III. cim nobis. Secundo. requiritur scriptura pro facultate non residendi in Beneficiis habentibus curam animarum . sicuti et pro facultate ingrediendi in monasteria monialium: ita Tridentinum sess. 25. c. 5. de reform. j , R. II. Ut usus privilegii ab aliis non impediatur . necesse est non solum innotescere privilegiato, sed etiam susscienter de eodem alios certiorari. Ratio est . quia cum privile- κgium respectu illorum, qui possent illud' impedire. sit veluti tex id eis prohibens, necesse est . ut illis sufficienter innotescat : cum nemo teneatur stare dictis privilegiati . nisi ex urbanitate. ut notat Suar. de leg. I. 8. a. a . n. IO. R. IIl. Princeps potest concedere privilegium. quod valeat absque privilegiati notitia: cum etenim ab ipsius pendeat voluntate. bene potest illud conserre subdito ignoranie. Ita potest subditum ignorantem ab irregularitale liberare . habilitare ad matrimonium . dispensando in impedimento dirimente etc. Lam. I. I. tr. c. c. 23. n. 1 o. Suar. de Ieg. I. 8. c. 26. n. IS. Bonac. de prioileg. A. t. q. 3. ρ. 3. n. c.

R. LV. ordinare loquendo non caensentur concedi a Principe privilegia. nisi suό tacita acceptationis conditione. Primo igitur id exposcit eorum naturai cum etenim donationis Duiliam by Cooste

249쪽

αSO TRACT. III. DE LEGIBUS

rationem habeant, non habent completum essectum ante consensum donatarii. Secundo id exigit recta gubernatio: nisi enim privilegia concederentur indigentibus et volentibus.

militoties contemnerentur. San h. l. I. de mare. d. s. n. IO. et 29. Laym. cit. num. 9. et. 28. AZor. t. r. l. 5. c. 3.7. et caρ. 23. q. ult. Si vero privilegium non concedatur alicui directe et per se, sed eo fruatur per accidens, quatenus scilicet concessum est alicui communitati. ad quam pertinet, ad valorem privilegii non requiritur ab eo acceptari, et ipsum non ignorare, sed sufficit notitia et acceptatio ab illo genere Personarum. cui concessum est. Sanci . Gmare. I. 8. d. 26. n. 6. Suar. de leg. I. 8. cv. 25. n. 17. Potest nihilominus religiosus particularis. si aliud non o stet, acceptare privilegium favorabile concessum suae religioni cum in acceptatione . nulli inserat praejudicium. Bord.

Porro privilegium directe alicui concessum intelligitur multipliciter acceptari etiam absque expresso ipsius consensu. Primo si acceptetur officium, cui annexum sit . ut de se patet. Secundo si postulatum fuerit privilegium . vel mi sae fuerint litterae ad eum postulandum i ipsa enim petiti ne intelligitur acceptari. si princeps adnuerit. Tertio si acceptetur ab ipsius ministris vel procuratore: hic enim repraesentat personam illius. Cui conceditur: secus vero si acceptetur ab alio non repreliesentante illius personam. Suar. cit. tium. x3. et Ic. Sancti. Ita. 1. de matri d. s. num. I. et dio. et l. 3. d. 39. n. 7. Idem Sanchez. num. 3. et alii putant semper intelligi sufficienter acceptata privilegia remuneratoria. cum tacite intelligatur consentire in mercedem.

qui facit rem praemio dignam. Verum per hoc non mihi satis probatur dari sufficientem acceptationem in privilegiato: quamvis enim ex eo, quod bene operetur. Praesumi possit sibi velle dari praemium. non sequitur velle pro suo Pra mio hanc vel illam rem determinate . seu hoc vel illud privilegium; unde in ordine ad particulare privilegium. de

quo fortasse parum Curat. Vel reputat suis meritis inaequale non intelligitur intervenire sussciens accepi alio. Suar. MIeg. I. 8. cast. 25. num. 13. Palaus d. c. ρ. 3. g. v. num. 5.

Q. III. An Princeps, qui concessit privilegium, teneatur expectare. an privilegiatus velit illud acceptare. n. Sicut donatio revocari semper potest a donante usquedum a donatario non sit acceptata: ita dicendum de privilegio . quod est quaedam liberalis donatio . Secus est, quam Diuitia o Dy Coosla

250쪽

QUAENIO ULTIMA CAPUT I. ast

do collatum fuit beneficium t caρ. Si tibi absenti de praeb. in s. nam collator non potest se eximere a concedendo beneficio . sicuti potest non concedere Privilegium; ac proinde postquam contulit beneficium, sunctus est Officio suo . et debet expectare consensum illius, cui collatio facta

est.

Q. IV. An privilegiatus uti teneatur privilegio. n. I. Jam agendo de privilegio communi, diximus neminem posse illi renuntiare. secus de privilegio singulari et

personali. Id tamen intelligendum est, si ex non usu privilegii vel sibi. vel alteri grave incommodum non sequatur. Ita habens privilegium non solvendi tributa, eo uti debet. si ex non usu impotens reddatur ad solvendum creditoribus . Ita etiam uxor non potest fideiussione obligari absque viri consensu, quia hoc esset in mariti incommodum. Dian.

n. II. Si per privilegium removeatur impedimentum Pe sonale . quo ablato. urgeat lex Vel Praeceptum, tenetur quis uii privilegio. Ita si detento in carcere concedatur die se-sio audire missam. debet illam audiret quia solum eximebatur ob impedimentum, quod ex privilegio remanet subla

tum .

R. III. Si impedimentum sit commune, et ab omnibus privilegio ex iure communi habito removeatur. debent Omnes uti eo privilegio, cum communi privilegio non possit renuntiarii et ideo a iure removetur impedimentum . ut possit lex observari. Ita caρ. Alma mater de sent. excomm. suxpenditur quibusdam diebus interdictum, ut omnes possint sacrum audire. Si vero removeatur impedimenium ab aliquo particulari per privilegium partieulare: tunc cum unusquisque renunciare possit tali privilegio, alias cedere posset in suum onus, eo uti non tenetur. Ita habens privilegium tempore interdicti audiendi missam, illam non tenetur audiret et idem dicendum de habente privilegium eam audiendi. vel celebrandi in oratorio privato. quia non 'praest ad Ecclesiam accedere. Diana P. 9. D. I. DESOL I9. pluribus citatis. ' Videantur dicenda triaci. s. q. I. cap. a.

ubi de obligatione audiendi missam diebus sestis R. IV. Si privilegium sit de absolvendo a censuris et casibus reservatis, tenetur Consessarius eo utii neque enim, ut in prima responsione dictum est. potest quis omittere usum privilegii cum alterius gravi incommodo. Id autem e. veniret in casu nostro, quia menitens dimissus sine abs . Diuitiges by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION