장음표시 사용
221쪽
222 TRACT. III. DE LEGIBUS Demum certo habet locum dispensatio. dum adest aliquod motivum pietatis pro ea impertienda. Haec sunt capita, ad
quae reducuntur causae sufficientes pro dispensatione: causae vero Particulares assignantur iuxta particulares materias.
Q. IV. Quid dicendum de dispensatione concessa. non cognita iusta causa dispensationis. si haec vere dabatur: vel si concessa sit dispensatio, dubitando de sufficienti causa illius . R. I. Cum jura exposcentia iustam causam ad concedendam dispensationem indisserenter loquantur de ipso legislatore , seu dispensatore supremo . ac de inferiore dispensante in lege Superioris. ut videre est can. Necesse, cari. Disyen.
scitionis I. qu. et ex Triden. sera. 1 . seas. 25. cast.28. de reform. . Consequens est non exigere cognitionem causae
ad valorem dispensationis: nam Superior potest valide dis- Pensare sine causa . sed solum eam exigere . ut licite concedatur. Supposito ergo, quod existat causa. quamquam non cognita ab inferiore dispensante. valida erit dispensatio; sicut valida est electio digni ad beneficium, quamvis ejus dignitas non fuerit cogit ita ab electore: cum validitas mula cognitione causae, sed ab ejus existentia dependeat: arg. cap. nihil da election. Suar. l. 6. de Ieg. cv. I9. num. I. Sancti. de mair. l. 8. d. a 7. num. II. Basilius i. 8. ωρ.
R. II. Si non sit dubium de existentia causae, ob quam conceditur dispensatio, sed solum de sufficentia illius, quicumque habet facultatem dispensandi, id praestare poterit valide et licite: nam petere omnem certitudinem de sufficientia et proportione causae, esset res infinitis scrupulis obnoxia , et Dimis stricte subditi regerentur. Praeterea potestas dispensandi est late interpretanda. adeoque potest habere locum, ubi causa est certa . et dubium solum est de illius susscientia. Sancti. in Decalog. l. c. c. c5. n. Io. Si vero dubium sit de existentia causae. Superior valide dispensabit ex pluries dictis . non antem licite. Inferior vero nec valide nec licile dispensabit, quia non censetur illi concessatalis facultas, dum obligatio legis est certa, et causa illam relaxandi incerta. Q. V. Quid dicendum de dispensatione obtenta per metum . seu dolum. R. I. Primo certum est, quod si non constet dispensantem non habere animum illam concedendi, in quo casu certe esset nulla. semper Praesumendum est illam concessisse animo vere dispensandi: can. Humanae aures 22. q. 5. Diuili od by Cooste
222쪽
eliamsi ex metu concesserit. Hoc autem supposito: consequens est talem dispensationem esse validam . si nil aliud obest: nam praesumendum est dispensationem datam suisse animo vere eam concedendi: et aliunde nullo jure irrita redditur. ut irritum redditur matrimonium ex gravi metu
contractum, et absolutio ab excommunicationa: ca . unic. de his, quae νi, et metu in 6. Suar. l. 6. de Ieg. c . II. na neri II. Palaus tr. 3. d. 7. ρ. Isi. g. I. num. 1. San h. de matrim. l. 3. d. 39. num. I 3. Verum tamen est, quod
esset illicita et revocabilis, si metus suisset iniuste incussus: ut si minae fuissent de Superiore vulnerando. Secus si metus suisset justus. ut si petens dispensationem minitaretur se conquesturum apud Superiorem.
R. II. Si dolus. quo fuit obtenta dispensatio . suit circa
rem . quae ex jure, stylo, aut consuetudine clare manifestanda sit dispensanii. talis dolus vitiat dispensationem: quia horum manifestatio exigitur Pro forma necessaria ad ipsius valorem: unde si dolose procedatur, non intelligitur adesse consensus dispensantis . cum intelligatur dare consensum. si sibi exprimantur, quae de iure exprimenda sunt. Item nulla est dispensatio, si dolus sit circa Causam molivam intrinsecam materiaei ut si quis peleret dispensationem
a voto castitatis, salso allegando non se Posse conlinere etc. nam etiam lunc salsitas et dolus reddunt involuntarium consensum dispensantisi cum censeatur Solum velle dispensare. si vere Don possit se continere. Si vero Causa moliva non sit intrinseca, sed extrinseca materiae; ut si dispensans m veatur ad dispensandum in praelato Volo. quia ipsi ex. gr. salso repraesentatum fuit supplicantem esse virum doctum . tunc dispensatio subsisteret. Ratio est . quia quamvis sine tali causa motiva extrinseca non fuisset concessa dispensatio, adhuc tamen illa non erat necessaria ad dispensati nem . sed solummodo quod verum esset non posse se continere . Dum ergo dispensans voluit succurrerre necessitati
supplicantis, satis intelligitur dispensatio voluntaria, quamvis motivum . quo illam concessit, non subsisteret. Mulio magis subsistit dispensatio . etsi salsa sit causa impulsiva. ea scilicet quae extrinseca est materiae . et solum dumtaxat deservit ad facilius obtinendam dispensationem. At de his uberius. Deo favente, agemus in tractatu de Matrimonici. Q. VI. An si adsit causa sufficiens Pro dispensatione, necessarium sit i lam concedere. Diuitigod by Cooste
223쪽
R. Si causa sufficiens uoti sit nimis urgens, poterit Sup rior eam denegare iudicando magis expediens esse legemiti suo vigore conservare; unde si eam in tali casu concedat. dispensatio belle appellatur misericordia .. gratia, indulgentia etc. c. r. de stat. Monach. in s. Suar. l. 6. deIegib. c. I 8... num. 3o. Sanch. l. 3. de mair. d. Io. num. 3. Si vero causa vere urgeat.. tenetur eam concedere: si elenim unusquisque tenetur occurrere necessitati proximi, multo magis Praelati. seu Pastores Ecclesiae. Tunc vero intelligitur causa urgere. quando sine dispensatione immineret grave damnum Publicum. sive personae privatae damnum non leve vel spirituale vel temiporale . Idem dicas.
si necessaria sit dispensatio pro utilitate boni publici aut privati redundantis in bonum publicum . Quod si in his casibus Superior non dispenset . quamvis peccei denegando dispensationem . adhuc subditus non potest transgredi legem. si talem aliunde causam non habeat. quae illum eximat alegis obligatione . Ratio clara est, quia nempe non obtenta dispensatione, lax permanet in suo vigore. Regulae in ρmaei obseruandae. I. Non facile inquietet Gnsessarius conscientiam Praelati dispensantis. iudicando sine causa dispensare . Cum etenim iusta causa sit ad concedendam dispensationem, etiam velle Superiorem se benignum et liberalem ostendere. haec causa semper facillime aderit. Secus esset. si Superior Passim sine a lia causa ex hoc solo motivo dispensaret .
IL Si subditus obtinuerit a Superiore dispensationem etiam sine iusta et sussicienti causa. permittat illi Consessarius ea uli: nam ex dictis illa dispensatio concessa a Superiore valida fuit, et subditus valide dispensatus iam non
tenetur legem observare . Hec se conformare cum aliis.
III. Memoria retineat Consessarius validam esse dispensationem bona fide concessam . in qua petenda subditus non processerit malitiose, et Superior inculpabiliter . crediderit vere dari causam dispensandi. Hinc si post obleniam dispensationem ab aliquo voto seu iuramento. reperiatur vere non adfuisse causam dispensandi, poterit subditus tuta conscien- ita uti tali dispensatione. . IV. Advertat etiam Gnsessarius non teneri subditum esse certum vel de causa dispensationis. vel de sufficientia ipsius: adeoque quamvis de his dubitet. Posse exponere Superiori statum suum, et si Superior iudicaverit habere locum di-Diuitiam by Coosl
224쪽
spensationem, subditum esse tutum in conscientia, cum
semper ingenue veritatem manifestaverit. Si proinde adhue scrupulis et dubiis inquietetur . ea de nat se submittendo, ut par est, iudicicio Superioris: ita etiam docet s. Thom. a.
V. Gnsessarii Praelatorum, si sint dissiciles in concedendis dispensationibus, ipsos admoneant de gravi obligatione, quam habent, eas concedendi, maxime dum supplicantes sunt i gravi peccandi Periculo: ut dum exposcitur dispensatio a proclamationibus matrimonii et a Pluribus votis, quae ii dein supplicantes persaepe violant. VI. Praelatus vel quilibet alius dispensando, optime se
geret, si cum dispensatione aliquam misceat commutationem. Advertere tamen debet, quod opus substitutum sit
proportionatum fini obligationis, quam dispensat. Ita dispensando in voto rastitatis poterit iniungere aliquas poenalitates, quibus corpus asiligatur: dispensando in observatione testorum , poterit injungere aliud opus pium etc.
De causis, quibus cessat Obtentia divensatio. Q. I. An per cessationem causae motivae cesset dispensatio, quando nondum sortila est suum essectum. n. I. Si causa motiva cessavit Solum ex Parte quamvis ea Pars, quae remanet, non fuisset sufficiens. ut ab initio obtineretur dispensatio, adhuc tamen sufficiet, ut remaneat in suo robore. Ita habemus ex regula 73. iuris in 6. crum legitime refractari non debet, licet casus pos ea eoentat, a quo non potueris inchoari. Neque etiam cessat dispensatio. si dubitetur. an cessaverit causa motiva, siquidem dispe satio est certa, et non est certum Causam ipsius non pedi i
n. II. Si dispensatio fuerit absolute concessa. non cessat Per cessationem causae motivae. Tune igitur dispensatio intelligitur absolute concessa. quando causa motiva judicabatur semper duraturai ut si ego obtineam dispensationem ad non recitandum officium ex causa. unde iudicatum fuit me semper impediendum ab illius recitatione: non dicitur vero absolute concessa, quando musa dispensationis solet esse ad tempus. Quando igitur est absolute concessa, dico
non cessare etiam Cessante causa motiva: Malim ac etenim
data est dispensatio, remittitur obligatio legis: obligatio au-
225쪽
tem semel extincta non resurgit. nisi per legitimam potestatem iterum imponatur. Hinc habes verum quidem esse statim cessare legem, quando cessat ejus causa motiva adaequata et cum etenim, ea cessante reddatur inutilis, amittit
essentiam legis. At dispensatio non intelligitur cessare nisi per reviviscentiain legis seu obligationis, quae reviviscentia non datur . nisi per legitimam potestatem. Accedit gratiam
dispensationis consummari. quando relaxatur lex, adeoque sufficere. si tunc existat causa motiva. Demum, si Per cessationem causae cessaret dispensatio absolute concessa. dispensatio semper esset conditionata; includeret enim semper hanc tacitam conditionem; si 'eraeoeret causa, ob quam concessa est. Dispensationem vero 1Ion judicandum esse conditionatam habetur cv. Abbate de Nero. signis. Ita contra plures alios Suar. de leg. l. 6. c. ao. num. 15. I. 8. c. 3o.
Certum e contra est. quod si dispensatio concedatur ob causam, quae judicatur solum ad tempus duratura. tunc cessante causa. cessat dispensatio i irrationabiliter etenim se gereret Superior . si pro Causa temporali dispensationem concederet perpetuam. Bene tamen quis ea utitur, usquedum iudicatur eamdem causam perdurare, ut constat in infirmo
Item si vel ex stilo. vel ex consuetudine. vel ex communi acceptione DD. dispensatio limitetur vel ad aliquos
actus . vel ad tempus determinatum. id servandum estidispensatio etenim, utpote odiosa, est strictae interpretationis. Hinc dispensatus ad ducendam consanguineam, eam tantum potest ducere, et non aliam. si ista moriatur. Irregularis
dispensatus ad ordines, intelligitur tantum dispensatus ad minores et si ad beneficium, pro uno tantum intelligitur dispensatus. Videantur Auctores supra citati. Q. II. Quando cesset dispensatio Per revocationem, vel per mortem dispensantis. R. I. Si Superior dispensaverit absque causa. non solum potest, sed etiam tenetur dispensationem revocare, quoadusque non sortita sit suum essectum: nam Per revocationem
emendare debet. quod irrationabiliter praestitit. Si vero dispensavit cum justa causa. utique dispensationem revocare valide poterit: non solum etenim in fieri. sed etiam in conservari pendet a voluntate legislatoris. Quod si nova causa emergat revocandi. licite etiam revocabit, illicite vero, si talis causa non emergat; quia tunc ostenderet levitatem et Diuitiam by Cooste
226쪽
animi inconstantiam . quae tamen, semoto gravi scandalo, seu alio damno . non est nisi culpa venialis. Bonac. div. a. q. a. P. 7. g. a. num. 2. NOtaridum etiam est, quod si dispensatio tacta sit cum aliquo onere. vel compositione paecuniae, sicut etiam ob meritorum remunerationem: cum tunc habeat rationem contractus, non potest valide absque
causa revocarii et si cum causa revocetur, restituenda est pecunia. sive alia ratione merita remuneraoda.
Quod si Superior sine iusta causa revocet dispensationem ab inferiore concessam, ut vere Potest, quia Potestas inserioris Superiori est subordinata. non de facili posset a gravi culpa excusari; quia rescindere absque causa acta inferioris . ordinarie non sequitur absque gravi ipsius dedecore et perturbatione recti regiminis . sicut non sine gravi damno dispensati . n. II. Cum ad rectum regimen non minus sit necessaria lacultas dispensandi, quam revocandi dispensationem. s. quitur quod ubi inferior dispen are potest in lege Superioris. ita et possit dispensationem revocare . Suar. I. 8. de leg. c. 37. n. IS. At sicuti dispensando sine iusta causa nulliter dispensaret, ita et revocando sine justa causat utraque enim facultas pari passu procedunt. Sanch. I. 8. G. mare. d. 33.
n. I . Bonac. d. 1. q. R. q. a. n. a.
R. III. Dispensatio cessat aliquando morte concedentis. aliquando non . Non cessat primo morte concedentis. quandosuit absolute concessat nam cum dispensatio sit gratia, quia est veluti donatio. de cujus natura est perpetuum dominium transferre. sequitur non ressare per mortem concedentis: Cv. Si super gratia de offlc. delegati iri 6. cv. Is cui daprael. ibid. Secundo non cessat. si concedatur sub condisione . donec revocetur; nam ex hoe . quod dispensator obeat, non potest dici dispensationem revocasse. Tertio non cessat Per mortem dispensantis, si non concessa suerit donec ipse v luerit, sed in generali donec voluerit Episcopus, seu ad arbitrium Sedis Apostolicae: nam tunc concessa intelligitur ad arbitrium ipsius Sedis, quae semper durat; unde et Perseverat dispensatio, donec aliquis in ea sedens ipsam revocet. Quarto cessat per mortem dispensantis. si concessa suerit dispensatio, donec ipsi placuerit, ad arbitrium suae νoluntatis etc. nam per mortem cessat illi placere, sicut et cessat eius arbitrium etc. Id tamen intelligendum est. si res sit integra inam si incoeptus fuerit actus vel iudicium, Potest prosequi Disit iam by Gooste
227쪽
228 TRACT. IU. DE LEGIBUS in vi talis dispensationisi et ita qui dispensatus suit ad alpquem absolvendum, coepta consessione, potest illam terminare. etsi dispensator revocet dispensationem. Suar. I. G. do Ieg. c. ao. n. 3I.. Sanch. I. 8. de mare. d. 28. Bonac.
d. s. q. a. P. 7. g. 2. num. I.
Q. III. Quando cesset dispensatio per renunciationem. R. Unusquisque valide et licite renunciare potest favori sibi
concesso: cv. Ad Apostolicam de Regular. dummodo renuntiatio non sit in damnum tertii, vel lavor non respiciat communitatem i nam tunc illi persona particularis non valet renunciare; et ita unus clericus renunciare non potest privilegiis concessis universo ordini clericali. Cum igitur dispensatio sit lavor, nisi aliud ohstet, poterit dispensatus eidem
Hujusmodi autem renunciatio primo potest fieri expresse, ut si dispensatus dicat ei renunciare. Oportet tamen quod talis renunciatio nota sit dispensatori, eamque accepisti Damusque dum non acceptet, perseverare intelligitur in voluntate dispensandi. et ita semper remanet locus, ut quis uti P
sit eadem dispensatione. Suar. I. 6. M. IV. cv. 2Ο. a. u. 9. Bonae. d. I. q. a. ρ. Io. g. a. n. 5. Id tamen limitandum est quoad dispensationem voti et iuramentit nam si
quis eam renunciet, et velit se iterum obligare, contrahit novam obligationem, quae non relaxatur per dispensationem prius obtentam. Sanch. l. 3. G. matri d. 32. n. g. etc. Secundo renunciatio fieri potest tacite, ut dum dispensatus signis demonstret ei renuntiare, frangendo e. g. literas cum voluntate cedendi dispensationi. Semper tamen oportet renunciationem innotescere Superiori, eamque acceptare, ut jam dictum est. Caeterum advertendum non usum dispensationis non esse sussciens signum tacitae renunciationis, quia compatitur
cum voluntate illa utendi. Unde si quis per aliquos dies
non usus est dispensatione ad non recitandum officium. bene potest postea ea uti. Item nec usus contrarius est sus-ficiens argumentum, ut dicatur quis renunciasse dispensationi; nam usus contrarius opponitur quidem usui dispensationis , non vero potestati ea utendi; et ita potest conservaritalis potestas: ita Suarez cu. n. ao. et alii contra Sancti. mair. l. 8. d. a a. n. 9. Dispensatus proinde ad ducendam consanguineam, si postea emittat votum castitatis, nihilominus poterit eam ducere, obtenta dispensatione a voto. De-Disiligoo by Corale
228쪽
nique non est sufficiens signum tacitae renunciationis illius non acceptatio, si per eam non intelligat expresse illi renunciare: dispensatio enim . sicut lex, habet suum valorem a voluntate dispensantis, non ab acceptatione dispensati.
Regulae in prini Obseroandae. I. Advertat primo Consessarius non confundere simplicem dispensationem cum commutatione, vel cum dispensatione commutationi unita. Commutatio igitur semper tenet, etiamsi cesset causa. ob quam fuit concessa: nam lex in commutatione relinquitur in suo vigore quoad obligandum ad ponendum opus injunctum per commutationem. II. Cum non sine valido laudamento rationis dixerimus non cessare dispensationem . quamvis cesset ejus causa motiva. si judicata fuerit perpetua, hac doctrina poterit Comsessarius plures casus in praxi resolvere. et ita occurrere spirituali necessitati poenitentis. Si e. g. quis fuerit dispensatus ad Ordines ob paupertatem parentum, quamvis Post obtentam dispensationem per accid ns ditescat, subsistit dispensatio . Si quis dispensatus suerit a voto castitatis, vel religionis ad contrahendum matrimonium. quia causa solet iudicari perpetua, nunquam cessat dispensatio: et ita post contractum unum matrimonium, et aliud contrahi potest. Hinc cum dispensatum suerit in volo castitatis tum quadam muliere. ipsique concessum, ut ob sui paupertatem matrimonium contraheret, iudicare potui, mortuo primo coniuge . potuisse ad alias nuptias transiret quamvis non amplius gravibus rei familiaris angustiis premeretur: quia paupertas. ob quam primo suit cum ea dispensatum . non praevideba- 'tur ullatenus rem enda.
III. Notet Consessarius, quod dum usus dispensationis, seu actus, ad quem datur, habeat traetum Ruccessivum, et soleat eo tempore causa motiva dispensationis cessare. intelligitur etiam concessa dispensatio solummodo usque dum causa Perseverat: neque etenim alia praesumi potest mens legislatoris. Sic dispensatus ab horis canonicis, ab observantia Quadragesimae . ab auditione Missae. intelligitur solummodo diispensatus, quoadusque Perseverat causa dispensationis .
IV. Bene perpendat Consessarius non ressare dispensationem per non usum ipsius, seu etiam Per usum contrarium. sed ad renunciationem dispensationis necesse esse . ut vere quis velit ei renunciare, et cluod renunciatio a dispensatore Disiligoo by Cooste
229쪽
acceptetur. Hinc semper cum semel et absolute obtenta est valida dispensatio. dispensatus etiam Post multum tempus ea potest uti, si modo Praelato non fuit revocata: ac priunde si quis obtinuerit dispensationem ad ducendam consanguineam . quamvis aliam mulierem duxerit. si haec moritur. in vi prioris dbspensationis poterit eamdem consanguineam
De consuetudine, et conditionibus ad eam requisitis.
Q. I. Quid sit consuetudo, et quotuPlex.
R. I. In praesenti sumitur consuetudo non prout significat frequentationem actuum. vel morum alicuius communitatis.
quo modo dicitur consuetudo facti c. r. de Constit. in s. sed modo sumitur consuetudo pro iure . quod ex tali diutu no usu et frequentatis actibus resultat. et dicitur consuetudo iuris. Consuetudo ita accepta, et de qua in Praesenti sermo est . ita definitur a s. Isidoro relato can. 5. d. 1. Consuetudo est jus quoddam moriatis institutum, quod pro Iego susci itur, cum descit lex. n. II. Consuetudo alia est secundum legem. ea scilicet. quae legem iam praeexistentem vel in usum inducit. vel interpretatur, si sit ambigua': cap. cum. dilectus 8. de consuet. Ieg. Si da interp. f de leg. Alia est praeter legem. quando scilicet in aliquo casu deficit lex, et in eo decidendo attenditur consuetudo. Tunc proinde consuetudo jus novum Coninstituit . et habet vim obligandi Ieg. De quibus f de Ieg.
et Ieg. Cum quid st. si cerrum petatur. Alia demum est contra legem, et est ea. quae praeexistentem legem abrogat. si interveniant ea. de quibus infra. De hac consuetudine fit
Dividitur etiam consuetudo in ecclesiasticam et civilem. Prima est, quae respicit materiam spiritualem. et introduci potest tum a clericis . tum a laicis, ut esset consuetudo deservando aliquo die festo. de jejunando etc. civilis respicit materiam profanam. spectantem ad rectam gubernationem reipublicae. Aliae assignantur Muisiones consuetudinis . a eas praetermitto utpote parum vel nihil conducentes ad morum directionem. Disitigoo by Corale
230쪽
QUAESTIO VI. CAPUT I. 23 IQ. II. Qui possint consuetudinem introducere. R. Sola illa communitas, quae est capax potestatis legi lativae pro propriis subditis , vel cui lex imponatur, potest
consuetudinem introducere. Vel ergo consuetudo introducenda est a communitate habente potestatem legislativam: quia inui posset novam legem condere . ita et potest consuetudinem vim legis habentem introducere : vel introducenda est saltem a communitate, quae per leges possit gubernarii nam tunc ipsius consuetudo habet rationem legis . quatenus ad eam accedit tacitus consensus Principis, qui eam suis legibus gubernat. D. Th. a. a. q. 97. a. 3. ad 3. Suar. l. 7. cv. 9. a. n. 7. Palaus tr. 3. d. 3. μ. 3. num. Ex diciis nequit introduci consuetudo ab una dumtaxat particulari persona vel samilia: nam respectu harum personarum solum dari potest praeceptum, quod expirat morte praecipientis . non vero consuetudo, quae, utpote habens vim legis. respicit communitatem perfectam; et de sua natura est Perpetua. Non est tamen necesse ut tota communitas conveniat in
consuetudine introducenda. sed sufficit major pars ipsius;
quia consensus majoris partis reputatur consensus totius: Ieg.
Quod major m ad municipat. Ista autem major pars continere debet eos, qui tenentur legem Observare: nam consum ludo constituens novam legem, et abrogans antiquam, introducitur per actus ipsi legi contrarios, quales non sunt actus eorum, qui lege non adstringuntur.
Q. III. An consuetudo abrogativa legis debeat esse rationalis . et quid ad hoc requiratur. II. I. Cum consuetudo legitime introducta habeat viin legis, nec lex dari possit, nisi conducat ad bonum commune,
necessario debet esse rationalis. ut de se patel. . R. II. Ρrimo esse non potest rationalis ea consuetudo. quae adversatur juri naturali et divino, utpote quia actus exerciti contra ius naturale sunt intrinsece malit nec etiam fieri potest . ut actus exerciti contra ius divinum non sint mali: neque etenim potest sacere voluntas humana. quinius divinum non obliget in conscientia. Hinc consuetudo contra talia iura dicitur corruptela: . in . de consuet. Ibidem pariter, et caρ. eae parte reprobantur consuetudines nutritivae peccati et semper enim adversari necesse est iurinaturali. adeoque veniunt extirpandae r cv. Extimanda de praeb. Similiter reprobatur consuetudo. quae impediret correctionem morum: cap. Irrefragibili 13. de offic. ordis. Disitir le