Universa moralis theologia ad usum confessariorum auctore P. Constantino Roncaglia Tomus 1

발행: 1833년

분량: 333페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

aru TRACT. III. DE LEGI Buspositivi, sicut desectus solerrinitatum, quae requiruntur ex iure Iiositivo. Caeterum talis clausula nihil operatur circa non expressa. nec in praejudicium alterius, nee derogat regulae de iure quaestio non tollendo, nisi fortasse in re valde modica. Circa hanc clausulam videatur Barbos. de clavs. tis req. claus. 59. n. I 2. Tambur. svria cit. Sanch. l. 8. mair. d. c. etc. In dubio autem non est praesumendum Princis,em rescripsisse, et concessisse aliquid de plenitudine potestatis. sed secundum ius commune: cv. Innotuit de eleci. cv. Proposuiι g. Licet autem de concess. praebend.

Q. III. Quid operetur privilegium ad instar.

l. Privilegium concessum ad instar habet eumdem et se rem esseclum. seu eaIndem limitationem . et extensionem . quaes liabet privilegium. ad cuius instar, seu similitudinem fuit concessum. Unde si tibi concessum suti privilegium ad instar illius, quod concessum ruit Petro . tuum privilegium habet eosdem esseclus. ac privilegium Petri. Hic autem ad vertendum, quod si privilegium concessum ad instar suit communicatio privilegii jam alteri concessi, ita ut non sum rii communicatum per se et principaliter. Sed solum de-Iγendenter, seu accessorie ad primum i tunc si privilegium Primo concessum vel revocetur. vel limitetur, et revocatum vel limitatum repulandum est privilegium coiscessum ad instar illius: caρ. Translato de constit. eι cv. Accessorium do reg. iur. in 6. Si vero Privilegium concessum ad instar fuit alteri traditum per se. et aequaliter, veluti si illi primo et Per se suisset concessum. tunc etiamsi revocetur vel limitetur privilegium primo coi cessum, non censetur revoca. tum, nec limitatum privilegium concessum ad instur illius. Barbos. de claua. usu freq. 8. n. 8. et seqq. Talis est communicatio privilegiorum inter regulares: unde si auferrentur aut limitarentur alicui ordini, cui primo collata suere. non Proinde ea deperderent. vel limitarentur ordinibus, qui eadem habent per communicationem . U. IV. Quid operetur illa clausula: Non obstantibus ρrboilegiis etc. in contrarium. n. Iam illius significatio constat ex dictis supra de revocatiotici privilegiorum. Ibidem ergo dixi per ea verba non derogari privilegiis in corpore iuris insertis: secus si diceretur: non obstantibus Omnibus et singulis 'rioilegiis. Itemper eam clausulam non derogatur privilegiis habentibus clamsulam, ut non possint revocari; et solum lunc diceudum e Diuitigod by Cooste

272쪽

set revocari, si diceretur e . g. non obstonsibus quibuscumque derogatoriarum derogatoriis, non obstantibus. quibuscumquestrioilegiis sub quacumque forma concessis, vel etiamsi de illis mentio de νerbo ad verbum facienda esset. His verbis sufficienter etiam intelligitur derogatum privilegio, quod haberet

eam clausulam. ut non censeatur revocatum, nisi de eo de Nerho ad Nerbum mentio fiat: Tambur. t. I. div. 16. q. 8.

u. I. Ubi heiae observat tali privilegio etiam derogari per

clausulam et quorum tenores etc. Ilein Per eam clausulam Non revocantur privilegia concessa a Concilio generali, nec vivae vocis oracula. seu privileg a per consuetudinem acquisita: nam haec in odiosis Don veniunt nomine privilegiorum. Item nec privilegia concessa ad pias causas. vel ob publicam utilitatem, et multo minus privilegia onerosa, seu Per modum contractus concessa. Haec privilegia non revocantur. nisi vel expresse exprimantur, vel Per verba aequiva lentia. Quoad hanc clausulam videndus narbosa de clausulis claua. 83. num. 8. BOrdon. t. a. resol. 5a. Τambur. . I. div. 18. num. o. Quod si apponatur haec clausula: Prorsus ealmimus, ac totaliter liberamus, ea derogat omnibus privilegiis , sive privatim, sive communitali concessis, sub quacumque formula suerint concessa: et excludit omnem interpretationem in colatrarium . sive omnia, quae in contrarium possent excogitari. Tambur. t. 2. d. 18. q. s. n. 6. Q. V. Quid operetur ea clausula quaterius sunt in usu et sucris canonibus, ac decretis concilii Tridentini non avi

n. I. Illa verba: quatenus sunt in usu signiscant confirmari privilegia, chiae sunt in observantia. Suar. I. 8. de I. g. cv. 38. num. I6. Quod si alicui concedatur privilegium cum hac clausula : quatenus est concessum, sufficit si aliquando suerit in usu penes illos, quibus suit concessum. rit eo uti possit in omni sua extensione ille , cui de novor ceditur, quamvis modo non amplius sit penes eos inum . Rodr. qq. reg. t. I. q. 8. a. 3. Ea autem clausula et sacris canonibus etc. noti designat canones insertos in corpore iuris: nam contra eos non solent eoncedi privilegia. Ita non designat canones concilii Tridentini: nam contra eos, utpote quae sunt regulae fidei, dari non possunt privilegia, adeoque pro canoninus intelliguntur decreta civicilii Tridentini, quae lato modo dici

possunt eationes . Bordon. resoI. Sa. num. 3I3. Nec etiam

273쪽

a 4 TRACT. III. DE LEGIBUS um de decretis Concilii habentibus clausulam derogatoriam

privilegiorum. Privilegia proinde quae conceduntur cum clausula: dummodo non adoersentur decretis concilii Tridentini non subsistunt. si adversentur decretis derogantibus privilegiis contra ipsa. Idem videtur dicendum de illa clam sula : dummodo constitutionibus Apostolicis non sint contraria . Suar. l. 8. de Ieg. cam 28. n. 16.

Q. VI. Quid significet illa clausula: avellatione semota. R. Haec clausula excludit appellationem a sententia definitiva . non autem ab interlocutoria, quamvis aliqui sentiant in contrarium. Neque dici potest excludere frivolam appellationem. quia jure ipso rejicitur: sed vere excludit etiam legitimam appellationem, dummodo non adsit clara

et manifesta injustitia valde gravans. Tambur. t. 1. d. 18. n. 58. Rodr. qq. regul. t. I. g. 8. a. 13.

Q. VII. Quomodo intelligenda ea clausula: ex confiantia hujus indulti . R. Per eam significatur non valere indultum. seu privilegium . dum quis deliquit ob confidentiam, quod per indultum aut privilegium liberabitur: ut si quis omitteret osscium ex confidentia Bullae compositionis. Caeterum si

non apponatur talis clausula, valet indultum etiam quoad crimina commissa ex tali considentia; nam si semper sul, intelligenda foret, frustra aliquando exprimeretur. Sanch. l. c. de oot. c. 5 . n. I 8. Lugo de Men. d. IO. secl. 8.

Q. VIII. Quomodo intelligenda illa clausulae sumiantes

defectus est. R. Ista clausula supplet desectus accidentales, quae nempe deficiunt, quamvis exigantur a iure positivo a ea etenim suinplere potest Pontifex. etc.. Per eam vero non supplentur desectus iuris naturalis: desectus non narrati. et super quihus requiritur dispensatio: desectus personae, ut si sit excommunicatione innodata: defeetus causae: desectus tacti circa processum, quia ruit tactus sine cognitione causae: desectus. quibus actus redditur nullusi sicut et desectus laedentes ius tertii. Quoad hanc clausulam vide Barbos.

Q. IX. Quid operetur illa clausula: eae nunc, prout ex tunc. R. Haec clausula operatur, ut actus postea factus reputetur tamquam factus a principio, dummodo non sit in praejudicium tertii. Tambur. cu. n. 5 I. Barbos. claus. 61. n. 8. et a6. Disitigoo by Go le

274쪽

QUAESTIO ULTIMA CAPUT ULTIMUM tidis

Q. X. Quid significet illa clausula : dummodo ρeccata non

sint in conte tum claolum .

R. Tunc proprie dicitur quis Peccare in contemptum clavium, quando ideo peccrat, quia non vult iisdem subjicii non vero si peccet ex odio, ira. aliave passione. D. Th. a. u. q. I 86. a. 9. ad 3. Unde si quis Peccans in contemptum. velit uti privilegio, necesse est, ut obtineat privilegium sine ulla clausula. Q. XI. Quid importent ea verba: decernentes irritum etc. n. Qausula irritans aclum primo inducit formam, qua non servata. actus ipso jure corruit, etiam Parte non opponente, vel etiam si tactus suerit per ignorantiam de creti irritantis: et solum subsistit actus, si erat perfectus ante interpositionem decreti irritantis. Item idem decretum irritans annullat omnia . quae Sunt in contrarium, sive em naverint motu proprio, sive ad instantiam partis, sive iuste sive iniuste sive etiam non cognita causa. Tollit etiam prae scriptionem et consuetudinem in Praeteritum inductam . et secundum aliquos etiam in laturum. Videndus Barbosa claus.

Haec dixisse sufficiat pro intelligentia frequentiarum elati. sularum, quae in rescriptis. sive privilegiis ut plurimum oci urrunt. Et haec pariter sufficiant Pro explicatione eorum . quae Perlinent ad tractatum de legibus. Diuitigod by Corale

276쪽

QUAESTIO PRIMA

et de potestate eas Drendi.

Q. l. Quid sit censura iij.

R. Censura quae etiam apud profanos scriptores significat aliquam Poenam, unde censores dicebantur, qui pravos populi mores puniebant, apud ss. Canones poenam ab riclesia inflictam significat . atque ita potest definiri r censura est poena iaὶ inflicta ab Ecclesia Dri exterioris, prioans fri-

Iem baptizatum usu aliquorum bonorum viritualium, ut a contumacia discedat.

Eo ipso quod dicatur poena. constat infligi propter culpam : nam Poena locum habere haud potest, ubi culpa non adsit. Censura igitur, ut dicemus, privat Sacramentis per modum poenae impositae delinquenti ratione culpae: Donita autem se habet peccatum moriale . quod privat Sacramentis per modum culpae, quatenus nempe iisdem reddit animam indignam. Infligitur autem ab Ecclesia i quia potestas mere saecularis nequit spiritualia tractare : can. Iu dicatum 5. d. 89. cap. Decernimus a. de Iudic. Dicitur poena fori eaterioris, quia imponilur ab habente iurisdictionem in foro externo, eaque afficit fidelem baptizatum: nam iurisdictio dumtaxat in subditos potest exerceri, et solummodo baptizati sunt subditi riclesiae .

A eemendo , seu a corrigendo dicta . 2 Mediciniaιs ex e. q. de sene. excomm. in 6. quia sertur ad avertendum , et revocandum hominem a peccato. Unde censura, fialtem Exintentione Melesiae , non est perpetua , ut depositio , et degradatio, quae sunt Poenae mera vindieativae ; sed ausori debet a Superiore statim ac retia sese emendavit, et satisfecit.

277쪽

Dicituri mans usu aliquorum bonorum viritualium. Pro quo observandum est. quod censura non potest privare bonis spiritualibus. quae sunt propria personae particularis. ut gratia, charitate. merito et . fidelis enim etiam excommunicatus potest se per actum contritionis ponere in statu gratiae, et ita mereri etc. Item censura non potest Privare fidelem bonis. quae consistunt in communione Sanctorum. Cum igitur, ut constat ex hoc articulo symboli. fideles ratione fidei et charitalis sint Christi membra. et simul invicem uniantur, adeo ut sit inter eos communicatio bonorum spiritualium . nec Ecclesia habeat potestatem removendi hanc unionem . quae in praelatis virtutibus habet fundamentum: consequens est . quod nec istis bonis communibus

et universalibus possit fideles privare. Remanet ergo quod. cum Ecclesia solum habeat jurisdictionem in bona spiritualia externa et publica. iis solum valeat per censuras excae municatum privare: atque ita Potest illum privare Sacramentis. Sacrificiis, beneficiis ecclesiasticis, spirituali iurisdictione, publicis satisfactionibus, suffragiis etc. Demum dicitur: ut a contumacia discedat. His verbis denotatur ideo instigi censuras, ut qui deliquit, emendetur: ac proinde censura dicitur Poena medicinalis: cap. a. de

seni. oco . in s. neque, regulariter loquendo. infligenda est . quando Cognoscitur reo non profutura . ut dicit s. Thom. in c. 28. q. a. Bene tamen aliquando serri potest etiam in eos. qui nullam dant spem emendationis. ut d et idem s. ΤhOm. I. a. q. 86. a. 8. ad a. et id in ultionem delictorum, quae commisere, ad terrorem aliorum. et ut a caeterorum consortio removeantur, ne eos inficiant. Q. II. Quot sint censurae. n. I. Iuxta communiorem sententiam caensurae sunt tantum tres: excomunicati . suspensio, et interdictum. Hae solum recensentur cv. Quaerenti de Nerb. signi . ubi Pontifex respondet interrogationi: quid nomine censurae intelligatur. Idem colligitur ex caρ. I. et cv. Statutum de sent.

R. II. Censura alia est a iure, alia ab homine. Quando

igitur Superior imponit censuram per legem aut statutum, dicitur esse a iure: et ita se habent omnes censurae. quae continentur in sq. Canonibus . in Apostolicis constitutionibus etc. Censura ab homine dicitur ea. quae seriur a Superiore per sententiam , vel mandatum transitorium . Censura a iure non cessat. nisi revocetur; nam iura Perse Uerant usque ad Diuitiam by COOste

278쪽

ipsorum abrogationem. Censura vero ab homine cessat per ipsius mortem. vel si potestas ab eo removeatur: cum etenim ab hac pendeat valor censurae iam si Cessat. necesse est cessare ipsam censuram . ni sorte jam quis ea sit inn datus: nam tunc cessat solum per absolutionem. Hinc censurae, quas Per modum legis et statuti tulerunt Episcopi in synodo dioecesana, non cessant Per mortem ipsorum, secus vero quas tulerunt Per mandalum transitorium.

R. III. Alia est generalis, ' alia particularis . Generalis

sertur in omnes, ut impediatur Peccatum suturum: ut si excomunicentur omnes surripientes bona pupillorum. Particularis sertur ad emendationem I eccati praeteritii ut si excomunicetur . qui non restituit. n. IV. Alia est censura latae, alia serendae sententiae. Censura latae sententiae est ea, quae ipso facto ligat ante sententiam iudicis . Censura serendae sententiae nonnisi post sententiam judicis incurritur. Est absque dubio tensura latae sententiae, si dicatur statim, illico, incontinenti, ipso facto, imo jure sit emcommunicatus. Item si lex utatur ve bis de praeterito: est excommunicatus, suuensus; vel de Praesenti: emcorni unicatur, suspenditur etc. sciat se esse excommunicatum. Item si dicatur: auctoritate nostra, Nirtute Praesentis constitutionis sit mcommunicatus etc. Suar. I. 5. deIeg. c. 6. Laym. I. t. tract. 5. c. I. n. 3. Est vero censura

serendae sententiae, dum nulla alia particula adjecta. poena solummota comminatur: ut si dicatur: prohilemus sub ρο na communicationis. Item si adhibeantur verba de laturo: excommunicabituri vendetur. Reputatur etiam censura serendae sententiae, si adhibeantur verba imperativi modi apscientia ipsum reatum poenae: ut si dicatur: sat reus . excommunicatus: vel denotantia ipsam actionem iudicis. ut si dicitur: excommunicetur etc. Si vero verba imperativi modi assiciant ipsam personam . reputatur censura latae sententiaeι ut si uicatur excomunicationem incurrat.

Sunt quaedam formulae . de quibus dissidium est inter

auctores. an contineant censuram latae vel serendae sententiae. Quidam volunt importare solum censuram serendae sententiae haec et similia verba: sicut excommunicatus eo retur. At bene contrarium prohat Fagnari. in cast. Supervecuta ne clerici, vel monach. n. I. etc. quia satis en Verba indicant legislatorem velle , ut quis ipso facto ut excommunitatus habeatur. Diuitiros by Corale

279쪽

aM TRACT. IV. DE CENSURISMerito autem Pulo dubitari lΜHse. an censura sit latae sententiae, dum dicitur: mcommunicationem se n erit imcursurum : nam ea Verba commode explicari possunt de excommunicatione serenda. Item dubium oriri potest . si dicatur: su excommunicatus, anathema sit. Verum igitur est. ea verba non raro importare excommunicationem latae semientiae . et maxime dum Ecclesia iis utitur contra eos. quos scimus velle ipso tacto excommunicatos; ut dum Gncilia . ei maxime Tridentinum iisdem utitur contra liaereticos. Niliit omittiis cum verbum sit, nullo alio addito. bene sumi possit pro verbo suturi temporis . non semper clarum est indicare excommunicationem latae sententiae. Id probat multipliciter Navar. cia ρ. 27. m . num. a. allata etiam auet ritate Glossae caρ. a. de Fori co ei. v. sequestratias: Et

iuxta eam multi canones talia verba habentes . solum significant sententiam serendam . Glossa etiam in caρ. Si quisem cleric. λ ωit. et honest cleric. ea verba anathema suexplical pro anathema crit. iam . dist. 3o. quasi per tot. Hinc quod talia verba dumtaxat significent sententiam serendam. inter alios tenent Sanch. l. 7. G. matri div. II. num. a. et

3. Mihi autem certum est explicanda esse de censura sententiae serendae: nam stante rationabili dubio, in poenis benignior facienda est interpretalio : t. In rebus st. de reg. jur. caρ. Odia, cap. D. Poenis de reg. juris in 6. ultra- quamquod, in obscuris minimum est Sequcndum m reg. 3o.jur. in 6. Q. III. An in Ecclesia sit potestas fundi censuras. R. Hanc potestatem tradidit Christus Ecclesiae illis verbis

Matth. x6. I 8. Quodcumque ligaoeris super terram. erit ligatum et in Coelis. post quae addidit: Quod si Ecclesiam non audierusit tibi tamquam ethnicus et 'Mlicanus. His verbis non solum Patres docent collatam a Ciristo Ecclesiae potestatem ligandi atque solvendi in foro interno, sed etiam per censuras in foro externo et contentioso; nam segregatus auctoritate Ecclesiae debet considerari sicut ethnicus, qui nullam habet communicationem cum Christianis. vel sicut publicanus, cum quibus nullam necessitudinem habere volebant Hebraei. iamdem

potestatem serendi censuras demonstrat se exercuisse Αγ- stolus x. ad cor. 1. dum de quodam incestuoso ait: Iudicaui tradere huiusmodi Satanae in interitum camis . ut viritus ejus salous fiat. Dicitur iste traditus Satanae . quatenus per excommunicationem Privatus Communibus Ecclesiae suffra-e d by Coosl

280쪽

uUAESTIO I. CAPUT I. uMgiis . remanebat magis expositus Diaboli tentationibus: sive ex aliis dicitur Satanae traditus, quia tunc excommunicatio repentino corporis morbo. vel sensibili Satanae vexatione demonstrabatur: sicuti ad roborandam fidem primitivae ri-elesiae dona Spiritus S. signo sensibili conseroalitur. Hoc fidei catholicae dogma. quod scilicet sit in Ecclesia potestas puniendi fideles per censuras. definivit contra haereticos

concilium Constant. sera. 8. art. II. et 12. Sess. 15. ari.

x9. et bulla Martini V. sicut etiam Tridentinum. Videatur

Bella ilius de Rom. Pont. I. I. c. I S. aliique, qui contra haereticos saeculi decimi sexti demonstrant ab initio Ecclesiae viguisse praxim coercendi contumaces per Censuras. Ratio etiam suffragatur. quia ad rectum regimen non sinium requiritur Potestas directiva, sed etiam coercitiva sit, ditorum contumacium; unde conveniens erat . ut Christus traderet suae Ecclesiae potestatem eos puniendi per privationem communium externorum spiritualium bonorum. quorum ipsi Ecclesiae tradiderat plenam administrationem, iuxta illud Apostoli i. ad cor. c. nos mistimet homo, ut ministros christi. et dispensatores mysteriorum Dei. Q. IV. Apud quos de tacto sit potestas serendi censuras. R. I. Primo habent potestatem serendi censuras omnes

illi, qui ratione sui muneris, dignitatis, vel ossicii habent

posse exercere in Ecclesia iurisdictionem in foro externo inam potestas serendi censuras ordinatur ad coercendos subditos in foro externo. Hanc igitur potestatem serendi censuras habet summus Pontifex respectu omnium fidelium. et Episcopi respectu suarum dioecesum: cap. I. et cap. Conquerente x6. da os . Ordinar. iuncto Tridentino sess. 6.cαρ. 3. et sess. I . cv. c. de reformat. Concilium generale respectu totius Ecclesiae. et Concilium provinciale in sua Provincia: cv. Gmoe nimis de praelend. cv. a. de Iudic.

Cardinales in Ecclesiis sui tituli: cv. His quae de majorit. M obedient. Legati Sedis Apostolicae in terris suae legati nis: c. ivo, sit. 7. de ossic. Legat. cv. Legatos 7. ibid. in 6. Capitulum Cathedralis. sede vacante, quia succedit in Episcopi iurisdictionem: cv. Cum olim de majorit. et obed. Vi carius generalis non solum Episcopi, sed etiam Capituli,

sede vacante, eum faciat unum tribunal cum Episcopo, seu cum Capitulo: cv. Venerabit. de sent. excom. Praelati et

Praepositi Ecclesiarum collegiatarum habentes serisdictionem

in foro externo Ecclesiae: am. c. Vnaerenti de ω. sis. et caρ. I. de serit. ex m. in 6. Denique non solum Capitula Diuitigod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION