장음표시 사용
131쪽
fidem,contemptus religionem,licentia perdita Dei timorem excepit. Vnde autem abest offensandi religio, unde Dei reuerentia, ecquis ibi dubitat examen insidere crabronum Stygiorum , homini intestino mordicus perditeque inhaerentium Mundus igitur quod
mirari philosophia saepius dicta,& miserari possit frequentissime habitatur ab Tithono illo,homine veterrimo, Hellenismi alumno: in veritatis disciplina Christianistasque dormitatore & veternose, etiam intra pomoeria sinctissimae ciuitatis . Rarisiime autem idem mundus incolitur ab homine rediuiuo, manuque caelesti recocto atque reconcinnato,quem spiritualem scripta secra aspiritu genitali nominant. Atque eiusmodi sunt beati illi designati, ab aeuo in album relati destinatricis prouideliae, vereque Christigenae, qui sensui communi assensionem semel renunciarunt, atque optima fide. pro iisque demum Dei filius apud patrem deprecator esse voluit, eosque in fidem suam a delectu e mundo facto, in patrociniumque suscepit ut non mirum sit, tametsi valde dirum, paucos esse clectos, qui aures habeant ipsi veritati & sapientiae essicaciter exaudiendae. Proinde mundus est,a quo Iesus ipse Christus, Deus idem & homo, existens alienus, alienatos quoque suos voluit, quod eius ille seruus
a manu, testatus estin quanquam in meditullio orbis terrarum natus esset. Hic idem est ille mundus, cuius sapientiam meram esse stultitiam apud superos, caelestium ille rerum ac diuinarum Paulus non tantum auctor maximus,atque interpres consultissimus,sed arbiter
eo amplius & spectator quondam factus, testis est grauissimus, ac summa fide praeditus. Denique mundus hic est,cuius sapientiae genius, Argus est in rebus temporariis & opinabilibus:Tiresias & Phineus in aeternis, ac certis certioribus. quippe qui spiritus sapientiam quae coelitus delapsa est,ineptiam esse putet,& vertat in vicium existimatione sensus communis & lucifugi: quod idem auctor ad Corinthios scripsit. Quapropter & germanae virtutes, & solida solum
bona, meritissimόque expetenda: & vero velis, remis, equis viai ut)persequenda iis qui sanae mentis sunt: a vita tamen ciuili atque umbana veluti repudiata, e medio summota sunt: idque comitiis sutita dicam curiatis,tributis,centuriatis, equitum populique assensu: nec vero sine senatus, sine ordinis amplissimi luculenta auctoritate, cum profani, tum vero sacrosancti: succidaneaque pro illis recepta sunt, imaginaria bona, falsa,& adumbrata. Ita ad prudentiae humanae scita atque dictata iam reuoluti sumus,quae a Christo Seruatore confixa palam atque traducta, omnin6que abrogata inter suos
132쪽
fuerant,ut e faucibus Orci enata,vt oraculis refragantia caelestis sapientiae. Atqui stultitiam ipsa summam humanae redarguit sapientiae,& porro amentiam illi exprobrat de vaecordiam. Ita in eiusdem fide atque auctoritate, nisi in huius maris traiectu,consilia vitae sita, rationumque nostrarum summam subductam habuerimus, constanterque collocatam, id quod Themis iam dicta,auctor est ad oraculum eius religiose adeuntibus in ad portum aspirare qui tandem poterimus Coloniae beatissimae, aspiraturόsque sperare nosmetipsos ad extremum Z Cum autem ita ferat & ciuilis vitae tenor, & in celebritate versantis vel urbica vel aulica ratio, ac mundi iam saepe dictum magisterium,ut solertisiimus quisque hominum de acerrimus, a pueritia protinus, aut certe ea ab ineunte aetate quae in medium
proserre sese potest, specimenque indolis suae dare, ad speculum ut
semetipsum affingat communis sensus de prudentiae: mores etiana suos comparet, corporisque assectus,ut aemulos eius & simiolos merito inde euenit,eiusdem ut nutritij alumni, nutricisque eiusdem beribus lactati, eodem quoque lacte erroris imbuantur. Est autem haec disciplina sic moribus propemodum constituta, atque si praesultrice stultitia & chorum instituente, iuuentus magno studio restim perpetuam necteret', singulique certatim ad eam se adiungerent, tum eundem orbem voluerent erroneae disciplinae, a sapientiaque deuiae. Quam vitae stultitiam Democritus olim risisse, alter ille e contrario defleuisse diciatur. Caeterum Threnodus vates Hebr useandem lamentatus est miserabili carmine, non iam ut ineptiam dc stultitiam, sed diram plane ut amentiam de v cordiam. Quod utinam satis animaduerteremus,ut rei tantae par erat animum incumbere, curae haud dubie antiquissim omnibusque prquertendae. Naquid aliud pene omnes agimus, vitam ciuilem ambitiosamque gendo,nisi post lotione lustralem, certatim de studiose ad illuuiem redimus Θ Verum philosophicς exhedrq atq; abstrusioris huiusmodi est commentatio, non disputationis symposiacq atque exterioris: quod si pe nobis contestandum est. or quisem,dixeris hiῖc inter varicosos centuriones,C6tinuo crassum ridet Vulpeius ingens. Qii quam quid dico inter centuriones 3 immo vero primores inter o dinum,inter vertices populi,inter decora reipublicae,hςc & similia astruere si coeperis, confestim tollent equites peditesque cachinnu. at hoc quid eis aliud quam comicus risus in tragoedia atrocissima An Deum diuosque renidere censemus, nobisque arridere, cum in vineam Domini semina transferri videntes,aut ex campo ambitus,
133쪽
aut ex hortis voluptatis,aut e seminario hominum sacerdotalis innocentiet famam agnoscere verecundantium, in eo nos cauillandi
argumenta libentes arripimus, ridiculisque gauden hὶHomines in amore Christi riuales,ut inter se amantissime affecti sint,ita Christi aemulatione praediti, vicemque publicam dolentes: minime ista risu,sed gemitu potius prosequuntur, malisque omnibus. H1c etsi
vereri subit,ne mihi in hoc opere vitio vertatur phil homeria cuius tamen crime diuus Ambrosius in explanatione scriptur . in sermone de cruce minime veritus est versuram nihilominus iterum facie mus ab eodem ipso poeta, nec importunam ut reorὶ nec usura dis.
pendiosa. Vlyxi igitur iam dicto, non polythei et quidem ipsi , sed
orthodoxi et alumno,cui nonnulli arbitrati sunt ad significationem prouidentis hominis nomen esse inditum: ego vero ab elymo nominis coniecturam faciens, viatoris nomen esse philosophi censeo, de salute sua bene in via sociorumque merentis. Verum illi Vlyxi hoc magnopere videndum,ab ipsis ne Sirenibus in transitu ita retineatur, salutem ut suam posthabendam esse amoenis digressionibus viae compendiosae&salutaris,cum vulgo mortalium omnis generis atque ordinis, sentire videatur. Et quando tamen homini literaru non vulgariu amatissimo ad id enim genus tantum hominu habere me nunc sermonem ipse memini,testatumque volui in v
stissimo pelago oberrandum est, eodemque pleno Sirenicis perlectamentis:exemplum ab illo ingeniorum principe,& simul auctore summo philosophiae vetustissimae, rogandum est nobis utendum: vel sumendum potius occupationis iure: si quidem tenere nos se mulam usurpandi iuris huius potuerimus. Et olim quidem illa tanta, tam ampla copia,tam varie locuples,in messium exposita est: &tamen adhuc libata potius ipsa videri potest,quam imminuta. Ca terum non cuiusuis, nec nostrum est fortasse, Corinthum illam adire, ut est in prouerbio. Quemadmodum igitur Vlyxes olim Ithacensis,'usus consilio magae Circes, Sirenum cantus suaves quidem illos vehementer & iucundos,sed non minus exitiales & vitandos, quasi per transennam audiuisse dictus est ab Homero: eundem ipsum in modum homine suscepti sacramenti tanta memorem,principatum animi sui ad malum nauis alligare, vinculis legis euangelicae,eiusque seueritatis oportet. Sine eo autem malo fidei certae ac opificis &iustificae,in cruce Domini fixae & cofirmatae,ossicia cuncta nautica,ministeria omnia qualibet culta in speciem. armamen
ta insuper, gubernaculaque ipsa, tum uniuersi instrumenti pietatis m. j.
134쪽
13 descriptio theatrica & distinctio , nihil ad rem pertinent qua de re maxime & in primis agitur: nihil sin quam) vectoribus ad finem propositum ill aut certe proponendum conserunt. Quod malus
autem in nautast: hoc est crux in Ecclesia, ut inquit Ambrosius. Vlyxena porro Homerus socios suos incolumes, auribus obstructis transmisisse cecinit, ut efferatos a Circe quae mihi prudentia communis est) Cyceonis potu,& tanquam veneficio quodam magico: hoc dicere nunc possis cinnum urbanitatis aulicae, atque eius assinis aemulaeque,tametsi oppidanae. Quo cinno leuiter inebriata iu- uentus, elegantis vanitatis studiosa, plausus captare solet leporis morum & facundiae: in eoque studio ingenium animumque exercere omni contentione. Verum hausto errore sensus communis v rio & multiplici,capaces iam non erant Sirenum musicarum audiationis , Vlyxis Homerici socii: nam & vera se scire,& ficta gloriabantur. caeterum pro veris fallentia,quod Hesiodus etiam commemorauit in poemate Theogoniae, sub nomine musarum. Eundem igitur in modum,philosophum sanctioris sapientiae cupidum &discipulum,animi principatum,suumque ad eb hominem intestinum, ita comparatum habere oportet, sensus ut ille sitos omneis in potestate habeat: vel obstructos vel apertos ad praescriptum rationis, tanquam comites & administros ipsius. nimirum ut exurdatis auribus, ut oculis hebetatis, caeteris etiam ut sensibus aut enectis aut
torpefactis; qui a mundi contagione deprauati, quasique ab oculo Megaerae fascinati sunt,inuidiae Stygiae adde etiam & fortasse a diu turniore contubernio Musarum profanarum) spiritui tandem illi genitali cupide sinus pandat,in patriam propellenti per portum euthanasiae. Quem ad finem ipsi im unum summumque, sanctioris philosophiae studium a prudentibus non dubie institutum est. Et philosophus quidem prouectus, qui iam habitum virtutis consecutus est: quanquam tangitur voluptate ob lectionis amoenitatem, nonnihil etiam saepe titillatur ob imagines rerum quae comentanti occurrunt intellectui: sensus tamen petulantiam plaerunque dicto habet audientem sapientiae atque obtemperantem,. Vtpote Domitam iam & infractam. Unde fit, ut subiectu in primum secundoprqualeat, & materia formet concedat: id quod hominis fert ratio, naturet suς conscii ac memoris. Imperiti vero nulla lege rationis rectae vincti,ita demum pericula maris citra noxam evadunt memorabilem , si sensu vacent illecebrarum, ad perniciem certam viatorer pertrahetium. Nam Sirenes supradictet,velut aureolis quibusdam
135쪽
catellis delinimentorum suorum, aures auditorum permulsas, sensusque deuinciunt: sicque de statu mentis impotentea iam sui mortales deiiciunt. At ex eo demum statu, tanquam ex edito quodam loco, recta potest esse iustaque veritatis atque sapientiae caelestis contemplatio & intelligentia. Quid autem inde sequatur nemo sere non videt. Iam vero medicamenta Circes esculenta & poculenta, apud eundem Homerum mortales immutasse legimus, in animantesque brutas vertisse diuerserum generum. Haec ego nunc veneficia referenda esse censeo ad cupiditatis immodicae quaestum,stipendiaque ambitus, tum ad fortunae ingentiores caecasque largitiones. Quarum rerum pharmacopolium , in conuentibus esse praecipue regiarum , luculentum & copiosum, nemo est quin nesciat. Eorum porro venenorum mentis atque animi, tantam vim esse virusque eodem ex ipso poeta intelligimus , eorum ut antidotum Vnum tantum atque antipharmacum a pristis repertum sit ac proditum : quod ipse moly vocat. idque non hominum inuentioni, non fortuito casui: sed diuinae potius benignitati acceptum esse referendum , auctor ipse censuerit. Cuius fabulae allegoria, cum vocabuli molyos etymologia, ad reconditioris disciplinae traditionem relata est, quae per Mercurium administrata esse dicitur, echae rationis illum interpretem & magistrum . Cum igitur na- i ura humana quoquo versus admodum versatilis sit, eaque de causa & Proteum & Vertumnum aliqui eam appellatam esse putarint, si commentationi philosophicae moly illud caeleste, diuinae
indulgentiae allapsu accesserit: etiam vi Circes pocula doctrinae sacrosanistae anteuerterint, postliminio tamen rationis rectae, genitalem in formam quodam modo restituemur interpolis humanitatis, tametsi interpolandorum mortalium ossicina spiritalis,non iterum patet homini. Sub nomine autem molyos herbae Homerus philosophiae doctrina significasse symbolice creditura doctissimis.Cuius vim eam esse sui volunt) arbitratus est ille vir mortalium ingeniosissimus, eatmque facultatem, mores ut hominum degeneres & eL feratos aut veterinarios factos, atque pecuarios, sibi tande illa, naturaeque humanae restitueret. Id quod si de Hellenica philosophia
dictum est, quae mortalium reuera inuentum fuit, quanto nos congruentius id tribuere diuinae disciplinae potuimus Inter moly enimn'strum atque moly Homericum, cum plurimum, tum hoc refert, quod illud e puteis sapientiae caelestis: hoc e terra effoditur, humanisque inuentis. Quare plus est oxymoriae in vita & moribus
136쪽
Hellenismi philosophiae,quam verae solidaeque sapientiae. Ad horninem vero philosophum perficiedum, qui ad regulam euange icam, ad normam ut sic dicam atque perpendiculii crucis dominicae eiuldenique seruatoriae respondeat,quales illi saertit heroes apostolici, primae classis ac sensus spiritalis ciues in ciuitate caelesti: eorumque fortasse euestigio sequaces conscripti in centurias primae proximas: non satis est,opus esse Promethei, hominem fictum quoquo modo,& plane lutu & corpus cuiusmodi maxima pars est mortaliu Christiani dogmatis retinentium. Ne animantem quidem esse satis est, vel animale potius, nimiumque animae tribuente: sunt enim quamplurimi, qui longe plus animae,quam animi ac spiritus habeant.Necesse est autem eo amplius,spiramento insignitum esse,& velut absolutum ultima manu sapientiae: id quod fit,cum Minerua caelestis, Prometheo naturae, spiritus diuini opificium atque expolitionem
addit. At talis philosophus vel verius theosophus, nihil aliud curae habet nihil animo c5plectitur, nisi Deum minit amat nisi Christum,
ut quem propter Sc mensim num utariam,vt olim unus e duodecim,& publicani sensa pro derelicto habere semel constituerit. Aliud est
autem ad essigiem Dei factum esse, quod omnibus mortalibus contigit,qui ratione praediti sunt:aliud ad similitudine Dei informari. quod significat ad amussim euagelicam vita suam exigere,Vt inquit Basilius homilia decima in hexaemeron .& haec est disciplina ut ipsi
culos in capite habere philotheorum docet, celsaque contemplari& caelestia, non terrena caducaque meditari,ut ide homilia sequenti
dixit e sententia Ecclesiastae. τοῦ σοφοῦ γαρριοφθαλμοὶ ν κεφαλῆ αυτου. Uerum enimuero cum sit omnis nauigatio in mari periculosa, ideo que a quibusdam sapientum magnopere damnata: tamen cum
haec qua de paulo antὸ agebamus, omnibus nobis sit proposita: nisi si quis in vitae tyrocinio, atque in ipsa statina crepidine continentis , fato suo fungitur : tutissimum est opinor tractum maris consectari quam minime aestuosum, tempestatibusque obnoxium: quoad fieri potest, procul a Sirenibus illis vehementioribus . quique cordatis hominibus & consideratioribus minus sit metuendus . Nam magnae parti hominum ingenio & industria pollentium , atque etiam multo maximae, scio id probari vix unquam
posse. quippe qui vela consiliorum suorum de studiorum, cupidi tali, quaestui, ambitioni pandere, ac fatorum fauori, sicque pelago medio vel impendente procella se credere, gnauissimi hominis esse
137쪽
gnitate contigit,ut non tam nate sparsis fusisque facultatibus quam digestis explicatisque, & composito magis quam copioso vitae degendae instrumento, hoc mare ut transmitterent: ij & commodius viaticati,&felicius instructi ad eam expeditionem sunt, quae per tot monstra vitae,tot aestus,tot scopulos nobis exanclanda est. Subductis enim ut videtur & expeditis rationibus peregre euntibus opus est,ne ad itinerum laborem,vaserum quoque redundantium custodia accedat,curaque impedimentoru m. Quicquid autem opulentia, quantumque secum trahat,quamlibet amplos fines census sui me tetur: viatorium est nihilominus instrumentum vitae, atque diuem sorium, non stationarium atque domicilii. Christus inter alia multa quae noua instituit censuram mundi exercens, ius stirpium atque
gentilitatu in populo rediuiuo sustulit,&adoptionis induxit. Quare etsi principum & magistratuum imperium, atque auctoritatem
praerogatiuam,doctrina sua sanxit, ne rerum humanarum ordo antiquaretur : voluntatum tamen ciuilium aequationem sensuumque
suasit,in ordinem se cogentium,fraternaque charitate inuicem sese non grauate dedentium. Proinde in huiusmodi ciuilitate, quae theocratiae fundametis nixa est,& charitate Christi coagmentata,si quidem rationem elementorum suorum tenet: quid ciuem super ciues capite atque humeris extare, & veluti populares suos & adoptiuos fratres,calcibus obterere tantopere iuuat 3 Quid luxu, quid fastu,quid lare familiari praelauto aciplendido opus est 3 Quid instrumento vitae cumulato supra fastigium ciuile, atque ultra modum exaggerato praesertim cum Dominus auaritiam hominum compescere volens,apud Lucam scriptorem euangelicum dicat,vitae nostri
praesidium & fiduciam,nequaquam in eo sita esse quod circunfluit, ct abundat. Certe quidem utcunque & quantiscunque finibus,ho-nsinum cupiditas quaerendi consilia possidendique metetur,certus est tamen modus unicuique instituto vitae, ratione ciuili frugalitateque praestitutus: non communi quidem ille sensu ac vulgi uago attemperadus,sed sanctiore potius atque philosophico nedum philostaurico. Nam quae prudentiae communi commoda sunt atque utensilia,eadem rationi philosophiae reiectanea sunt atque impedimenta . Ita putandae rationes nostrae falce philosophica : rescinde-da quae luxuriant: effundenda erogatoriis beneficetiae piae modulis
quae redundant: si iidem praeputati & circuncisi desiderii hominem. iij.
138쪽
133 Christianum esse oportet, quod Dominus praecepit,non modo studiosum philosephiae. Quo detestabilior est atque deploratior eorum vitae ratio, qui in summa colligenda facultatum suarum,ne aliena quidem subducunt & male parta. Quasi vero non is demum inter Dei adoptiuos locuples sit, qui auro probo, puro, suo sui fuit olim in prouerbio diues est,indeque munificentiae misericordis sacrificium Deo facere solitus est. Et hactenus ita loquor,quasi theorica philosophia, modulos suos & decempedam, a ciuili prudentia, aut a Peripatetica disciplina, mutuari debeat ad constituendos pos sessionum suarum fines, ad censusque ac pignorum temperandam
mensuram : non quassi Diogenis animo calcare rerum caducarum
mancipia eam deceat Socratisque stomacho inopiam de pauperiem ferre,in pignoribus suis factam , in aliisque facultatibus . nisi vero iuris praediatorii studium, nexorumque ciuilium atque mancipiorum haereditatum & caducorum scientiam cum studio iuris caelestis, quaerendaeque & cernendae haereditatis, a Christo suis ac legitimis desponsae, consociari posse sine collisione credimus,mutuaque offensione. Quod si nunc iuris huius auctoritas forte & seueritas, in controuersiam sui est licentia huius aetatis) aut in dubium a
communi prudentia quouis modo reuocetur: ecqua lex tandem
quςso ecqua sanctio,aut rata magis aut seuera esse potest,ob Idquerimerenda, quam ea quς verbo Dei promulgata est 3 quam quae in cruce Seruatoris fixa 3 qut sanguine Christi sancta Z nisi si nobis persuadere institerimus, longissimi temporis incuria, ac trisaeculari hominum,alteroque tanto,sesqualteroque fortasse, diuturniore secordia,aut refigi legem illam potuisse, aut usu contrario tandem obso- leuisse. Sed scilicet liberum cum libera, philosophum cum theoria, commentari haec & huiuscemodi oportet, quae rem habere non possunt commodissime cum obnoxia' onditione ciuilium studiorum, nedum atriensium: id quod nos experimenta quotidiana docent.
Etenim disciplina euangelica, cuius alumnus esse debet quasique verna discipulus, homo philotheorus, quoddam est amplum eue riculum cupiditatis,ambitionis,auariti voluptatis,omnisque stultitiae,vanitatis & ineptiae: quq materia obiecta est & proposita ciuili prudentiae, discipulisque Circes illius variarum animantium opificis , quς Dς data eam ob causam a Virgilio appellata est . Quippe Dominus noster Iesus Christus,cum ad dissoluendam principis mu-di tyrannidem superne missus esset, non Seruatoris tantum mune
re legisque latoris functus est, sed etiam dictaturae honore & impe-
139쪽
auaritiam, eiusque studiosos cultoresque,vi circucisionis cordis expertes. In album etiam centuriarum caelestium, classumque beatarum,reserri eos vetuit,qui ad Honoris aedem,ad aram sortis Fortunae,frequentius supplicatum irent, ac religiosius, quam ad Themidis supradictae oracula consulenda, impetrandaque responsa ex adyto supernae prouidentiae . Tum qui vanitatis aera merere mallent sub imperatore ambitu, principis mundi legato, quam in stativis rectae philosophiae,vallo crucis munitis & circundatis, stipendia facere, aerumnosae quidem ad tempus militiae, sed tamen contemplatricis, pr miaque expectantis visenda & amplissima: eos quidem ille dirutos esse iussit atque pronunciauit,aere illo caelesti legionum beatarum ad emeritaque sempiterna militia missarum. Nam quid aliud est tandem vita Claristi, disciplinaque euangelica, quam censura seuerissima prudentiae ciuilis,quam acris resutatio humanς sapienti Θquam hypocritici fastus,quam ironiae sacerdotalis, acerba castigatio& traductio I 'Dominus noster ipse, Christus, virtutis praemonstrator nobis fuit,& simul prςgustator, & propinator omnium amaritudinum vitae,atque acerbitatum. Omnes iniuriarum,contumeliarum, poenarum indignitates, oculis, auribus, ore, capite, corpore,
manibus, pedibus hausit: & nos omnibus sensibus voluptates exquirimus Vtrum est hoc tandem parentare Christo, pro nobis in crucem acto φ Quid vero humana sapientia,tanta corporis vexatione,assidua animi contentione proficit, nisi chirographum nexus aeterni rursus in palimpsesto interiore scribit Quid igitur profuit ex
AEgypto ire,ac mare per medium transire,si iterum in nexum A:gypti, in ergastula tyrannidis remiFramus si ibidem addicti iterum
nexique acquiescimus Anima cum ad lustralem immersionem accedit, nuncium ipsa protinus AEgyptio sponso remittit: suas res etiam ipsum sibi habere,conceptis ea de causa verbis,ac solennibus, iubet: ut in caelestis manum sponsi mancipiumque veniat, ut olim loquebantur. hoc faciens salutem multam mundo eiusque fastui dicere se testatur. Ad AEgyptium igitur illum cum ita reuertitur, ut eius sodalitate,contubernio, comitatu gaudeat & delectetur: nonne infidam sese Christo,vel perfidam potius ostendit esse3si quidem
ipsi desponsa erat omnibus cum suis facultatibus. At prudentiet ciuilis discipuli, sic hiantis cupiditatis ingluviein, diurnis & noctur nis laboribus, contubernalibus curis, parasitis & concubinis anxie- m. iiij.
140쪽
talibus, explere nequicquam contendunt & satiare, ut crateres implere vastos Erebi tyranus ille Stygius. Qui fieri potest igitur, nobis ut constet ratio Christianismi,si nobiscum iustitia diuina,lege agere summa, suaque velit Θ nisi vero Deum toto ex cord toto ex annino, omnibus numeris amoris amat, qui vix eius cultui atque meditationi tertias partes intentionis tribuit, nedum colentionis. Nos flendo, idendo laetando,tristando, sperando atque timendo, S: dies& annos ducimus,per inanes, setiles,irritos motus animae atque a
sectus,nihil quicquam ut plurimum ad summam rei pertinentes, quae in primis in vita accuranda est. Qui tamen utinam ipsi ad rem
tantum non facerent, non etiam plaerunque ossicerent vehemeter.
Quo fit ut qui cordati, corculi,cati,circunspecti sunt stuxis in rebus& mox interituris: iidem hebetes ipsi,bardi,inconsiderantes, dcvero morionum similes sint, quod mirum an dirum sit ipsum magis,
nescio)in rebus aestimandis primae notae atque auctoritatis,inter homines quidem certe caelestium rerum conuitios, veritatisque prudentistimos. Nonne videmus operosissimam esse communem prudentiam & accuratissimam circunfluentibus in rebus & superuacaneis 3 contra vero semniculosima eandem & oscitantem in conducibilibus maxime atque necessariisZLaborat enim industria mortalium & solertia, ut hic redundet vita: non ut commode quoque& expedite ad usum fructumque bonorum sit instructa: minime vero ut olim atque in sempiternum , omnibus numeris beatitudinis cumulatam se gaudeat. Diram, S: capitalem mortalium inscitiam rerum summopere expetendarum Nos bonorum possessionem Vnde liberi,& liberi quidem Dei patris charissimi atque beatissmi, noagnoscimus,aut agnitam certe petimus, ut Caesaris quod dicitur)incomitiis olim candidati,petebant. At vero bonorum possessionem unde serui de obnoxii,& ex haeredes patris,magno ambitu petimus, omnique animi contentione. Hoc quid est autem Z Hoc sin quam=quidnam est, si summa imprudentia, si inscitia perdita non est de profligata Z sacrosancta philosophia res diuinas de prius inauditas,
non docuit tantummodo homines : sed dedocuit etiam quae terrena sapientia Stygio errore imbuta docuerat. At mundus iam immemor, ad priscam ignorationem aeternitatis reuolutus est, ad luteamque adeo quandam scientiam,pinguem de corpulentam .Quid
igitur Helleni simi profani transcriptio ad Christiani fini circuncisio nem profecit, si ambitum, si cupiditatem,si elationem mentis,si amorem, si sitim ardentisiimam rerum placitis diuinis damnatarum
