장음표시 사용
61쪽
distiplinae circunserebat: videlicet illa est tyrannis principis mundi abrogata tantum a Christo inter filios Dei,qui in regno eius agiit. Quem principem idem arostolus ad Ephesios scribens, imperato rem huius saeculi, & potetatus aeris nuncupauit:ideo ut celet Chrysestomus quod ipsi natura humana sese, partem quidem longe maximas m nexum ultro dedit & mancipium, idque fit hodie ab ipsa, iudicio tam praepostero, ac de salute propria dirum in modum m
rito,ut Christo Dei filio nemo pene attentionem accommodet,etsi tanta nobis taliaque pollicenti eademque perpetua: principi autem ipsi mundi,consertim in ortales sese agminalsinque,tanquam duci
proprio agglomerent, asseclasque sese praebeant,praesentia quidem illis festivaque, sed temporaria promittenti fallaciaque. Cuiusmodi
auctoramento mortales obligati tyranno teterrimo,s acramenti immemores quo in verba Seruatoris adacti sumus,salutarem militiam regni Dei beatamque detrectamus, atque e numero delectorum Christi, aut certe euocatorum,in numeros protinus uiui ut dicitu' videntesque transcribimur noxae Stygiae destinatorum. Miserum ac perditum,dirumque consilium. hanccine vim cupiditatis, hanc ambitus, hanc voluptatis, eiusmodi que annonae militiae infernatis, ut iis stipendiis allecti homines, nec caelestes postea numeros copiasque beatas recordetur eorumque emerita stipendia, sempiternatiatura Hae sunt scilicet praestigiae Si fallaciae Caci illius Stygii, auersis vestigiis caecitque, mortales in illud Orci specu vastum horrendumque rapientis. Lacellit enim in nobis acer ille instinctor,aemulationem cupiditatem, lasciuiam, libidinem. ali6sque igniculos cognatos inferorum, insitos naturae deprauatae: atque iis consternatae & velut fanaticae mentis oestris, caecisque furiarum aculeis,aut praecipites agit homines,aut transuersos eos rapit in exitium aeternum. Quem casum praecipitiumque tartareum si vitare ipsit prouisum &auersari cupimus: oculos protinus retorquere ad Seruatorem oportet: qui in crucem mirifice sublatus, atque undique conspicuus,ex passis etiam ulnis sinum in suum nos ac praesidium euocat assidue: ac tergeminus quidem in persona atque in numine Deus, unus in natura &substantia,a primordiali statim noxia, occlusos sapientiae thesauros habuerat, mireque inuolutos & obsignatos in oraculis sitis. Iesus autem ipse Christus, nunquam sine praefatione Seruatoris hominum a nobis appellandu1: idem Dei filius,& verbum, & sapientia eiusdem, in officina parael etica corpus humanum factus,clauem illam antea inauditam mundo attulit gazophylacii caelestis, scriniaque
62쪽
reseravit inexhaustae sapientiae atque beatissimae. A cruce autem eius tanquam a perenni fonte salutis, a capiteque manantis per orbem fluminis verae de aeternae sapientiae, ducenda est ratio prima & vltima philosophiae,commentationissique summa pertinentis ad theoriam: quae dubio procul ipsa contentione animi probi atque sublimis,attentioneque eiusdem perpetua dignissima est. Pandito nunc occlusa Deus, aureisque nostras ieiunas mysticae disciplinae, verbosio mirifico ac spiritu impleat: eiusque vi aculeata suauiter,& flexanima stupentia praecordia cieat. Plus est enim infinitis partibus aspirans paracteti numen in oraculari studio, quam actio asseruiens lepronunciatio, quamlibet animata in oratione humana: ut mirari desinamus non perinde constare omnibus eius studii rationem, euentuque eodem cedere. Resert enim non quatenus quisque se ingurgitet aquis ex illo flumine exundantibus,sed quo spiritu amatus,&quam sitiens immortalis sapientiae tum homines quida crudi, concoquere non possunt aquas, haustas quidem saepe auiditatis curiosae congio magis, quam fidei bonae cyatho & charitatis Dei. nisi vero putare debemus bono stomacho eos esse, qui esculentam carnem Christi veram, & potulentum sanguinem, auribus admittere sine symbolo nequeunt, nedum scripturae elogio renuunt, totque animarum sanctarum priscarumque auctoritati credere: quosque Christus ipse augustissimi sacramenti conditor, cum iis valere iussit, qui ipsum olim de hoc sermocinante ferre non potuerunt:ut est apud diuum illum Ioannem scriptum,a manu eius seruum fidum atque dilectissimum. Agedum igitur,agamus nos inquam)quod agitur invita prςcipue: sit quidem rationalis animans, a ratione recta, non item ab obliqua & peruersa, finitionem suam accepit t. Lignum ligno normaliter incubans,caduceum pacificatoris esse, non dicamus modo, sed ducamus etiam,ac mente perme mori teneamus. quem inter diuinam humanamque naturam interuenisse,& diuinis elogiis,& traditae per manus auspicato initiatas auctoritati non dubie credimus. sic enim maiorum gentium senatus ille censuit, aetatumque heroi. carum germana, docta, inspirata, incorruptaque prudentia. sic centuriae primae classis, diuinis ornamentis ac dignitate Praeditae, ob idque non dubie praerogatiuae, sciuerunt ac iusserunt. sic capitali pipnore cauerunt, sic fide sua ingenti & admiranda esse iusserunt, agmina illa numerosa testiu, vel innumera potius, qui vades pro Christo semetipsos offerre saeuissimis tyranis ac truculentissimis minime detrectarunt. Sic denique rei e uidelia fateri nos cogit, quae in oculos
63쪽
quidem illa incurrit: sed hebetatos rationis rectae conmuentia, nebula insuper offusos a Caco exhalata ex antro illo retro, tartaridarum domicilio,draconisque faucibus. Age igitur rursus, hoc insigne salutis.hoc symbolu pacis superum impetratae,hanc notam, hoc mΟ- numentum adoptionis diuinae,iusque cernendae haereditatis opimae
atque beati sis imae,pro amuleto circunferamus alexicaco. in linu Ianellemus, apprimamus id praecordiis, videamusque magnopere ne
discinctis aut male cinctis excidat. totos enim nosmetipsos contactu eius atque osculo,lustratos esse merito conlidimus: quippe qui illa veluti caelestis Herculis claua, tria Cerberi tetra capita,concisa atque elisi ternas fauces confractas esse norimus, Voluptatem, cupiditate, fastum quamprimet voracissimς, secudae hiantissimς, tertie hunt tumentissimae. Orci quoque repagula antea intacta & Immota, illo veluti facro vecti couulsa cito scimus: custodiasque vetustas vindice Seruatore extractas,quq clausis in caligine, desiderio lucis supernae iandiu tenebantur. nain tulit hinc illis aliquado optantibus aetas auxiliu aduentumque Dei: Alcidesque magnus ouans victoria Venit, clauator diuinae maiestatis: opima subinde spolia illaturus in aerarium caeleste,visendi splendidu, de copiosum. Tum primum manes
Cacum videre trementem,turbatumque animo .Hanc denique tel-
seram esse gloriari iure possumus, initi & contracti hospitii perpetui
inter caelum & terram, Deum inter mortalesque,incolas huius orbis. Commercii cuius ergo,paeana sepenumero nostrum canimus in
obsecrationibus & precationibus,quae fiunt in templis sanctissimis, interim dum pacem Dei superumque exposcimus. Scimus & in hoc ligno, lustralique adeo expiabilissimoque signo, duas inesse normas zad quas omnem lapidem exploratum oportet, qui quidem quadraturus sit in structura seni mystici. Hoc idem porro lignum inuertere tute si institeris,trutinam statim exactam In eo Inueneris,quae tanquam in aequilibrio iustitiae constituta,neutram in partem ver-vit. nam in libra iugum ita porrectum ut stet ad exactum aequi-sibrium,utrinque rectum unu essicit,ut Aristoteles inquit in Mechanicis. ad eundEmque modum brachia expansam sorrecto ligno. corpore in sublica ad perpendiculum extenso,singulos rectos utrin- nu figurant, de tanquam deliniant.In hoc lecto poenarum Christus iacens,emptor ipse familiae ut verbo vetustissimo ruris utar)haeres in asse relictus aeterni patrimonii, testamentum suum condidit, vel conditum potius confirmauit. in quo quidem testamento
ab octo beatorum gradibus eos ipse reliquit ex haeredes, quos
64쪽
uberrimum de in primis expetendum , doloris atque aerumnae absinthium propinauerit in calice philotesio . Verum id genus supplicii initum id dictu, stupendumque meditatu seruile apud priscos& detestandum, a Christi Seruatoris morte cultuque venerandum, sacrosanctum,augustum esse coepit, atque etiam laureatum, idque
meritissimo. Siquidem Iesus Christus, e cruce velut ex ara quadam insigni,edita & conspicua, quasi c loco superiore, principem illum mundi cum copiis sui; fudit, fugauit: ex arce etiam oraculari, in qua sibi numen ille diuinumque cultum usurpaverat, luculente deiecit, praecipitemque deturbauit. Opima praeterea spolia eiusdem e regia
retulit, vasa automata atque animantia,argentea aureaque,e medio
atque e penetralibus AEgypti repetita, asportataque, ad ornamentuaedis suae delegit,quam e lapidibus delectis,ex eodemque principatu ac tyranniae ereptis, statuerat iam olim ab aeuo architectari, atque aedificanda locare. Hic AEgypti ipse tyrannus gladio suo iugulatus est. Nam qui morte seruatoris funestum facere regnum Dei existimabat, omnia illic festa laureataque fecit, ipsius supplicio &asseclarum eius fidissimorum. Circa hoc diuinς maiestatis facinus, nobis semper memorabile & praedicandum : quo nec miraculum maius diuinitus ad hunc diem editum est, nec in posterum eden dum : quod natura ipsa, coelum,ccellique decus atque insigne, retro- actu mirabili defectuque testata sunt: philosophia summi boni indagatrix de cupientissima, longe acrius comentari & speculari debet, quam philosephia Graeca, circa fines inquirendos bonorum &malorum quondam commentata est. Quos tamen ut unaquaeque
ipsos maxime familia philosophica, proxime persequi sese existimauit,ita fere aversis maxime vestigiis indagavisse postea inuenta est. Age,mitto nunc quanquam id planum facere possem nihil animo philosophico salubrius esse & magis exoptandum . Ecquid autem
dignius summis ingeniis, ecqua vero commentatio suscipi maior, sublimior, capacior, longe, late, alteque patentior, quam ea potest speculatio,quq fines omneis mathematicos, extremaque rerum naturarumque complectitur 3 At Christi cognitionis studium in crucem acti,eiusque mysterii ut Grςci vocant mirifica oeconomia, non modo Vnam aut alteram naturae dimensionem, sed altitudinis duo extrema finibus suis ambit, quos ne uniuersii quidem globus valet
capere atque comprehendere: ultra quod philosophia antiqua nihil
65쪽
agnoscere voluit. Hanc scientiam Paulus ille ut dictum est clarissimus antistes sapientiae, discipulis sitis Ephesiis ominatur, ac diuinitus exposcit: Ut possitis inquit una cum omnibus sanctis comprehendere, quid latitudo, quid longitudo, quid altitudo, nosseque cognitionis Christi charitatem prael tantissimam , quo impleamini& absoluamini ad totum usque Dei complementum . Quibus ille
verbis,uir diuinarum rerum consultis sinus, seruatoriae vim oecono-iniae effectumque immensum exprimere mire volvit & significantissime, ut OEcumenius Graecus auctor, ex sententia Photii hominis acutissimi scripsit. OEconomia autem a Graecis theologis dicta est,uerbi Dei vita, in corpore mortali existentis, cum theurgia mirifica totaque illa salutis hominum peragendae diuina prouincia, qua ipse libens seruaturam appellauerim,ab eo administrata secundum mandata praescriptaque Dei patris, a diuinis quondam vatibus mu-do praenunciata. Longitudo significat ab omni aeuo dc ante tempora,cognitionem eius quod dictum est,apud homines,atque administrationem, a Deo praefinitam fuisse. Latitudo ex eo intelligitur, quod in omnem gentem vis eius de Potestas extensa est & propagata. ad eos enim qui ante legem, ad eos qui sub lege, ad cos qui post legem fuerunt, humanitatis Christi,& rerum ab ipso, Deo simul atque homine gestarum , beneficium de fructus efficaciaque
spectauit. Altitudinis extrema eo pertinent, ut intelligamus, eunde
Christum ad inferos descendisse, ad c lumque ascendisse, & simul primitias humanitatis beatissimae super omneis gradus angelicos eundem sustulisse. Ad summam in Chrillo cruci affixo, non modo fundamenta fidei iacta sunt, sed de substructio ipsa δc exaedificatio
Christianismi,columen de fastigium religionis,eo firmamento nituntur: id enim pro axiomate tenere nos oportet. Quod nisi fece .rimus,aqua disputationis nostrae, ratioque adeo tota prorsus hqrebit sanctioris philosophiae ac theoricae. nam de sanguinis Christi
expiabile numen inde pendet, quo foedus unitatis mortalium cum superis atque immortalibus, sanctum est. Postrenab hoc habet philosophia tanquam diu in cornu copiae, unde non alimenta modo theoriae, sed etiam delicias suppeditet contemplationi aeditae de reconditae: unde diuitias summas animi studiosi promat, fidem, spe,
charitatem : unde in rebus acerbissimis,aequum animum,in secundis , vitae contemptum . Est apud Platonem in apologia Socrates Delphico se oraculo disserens sapientissimum hominem pronunciatum esse,non aliam magis ob causam, quam quod nihil se scire
66쪽
'opinaretur, nisi unum id ipsum, nihil se scire ipsum. Vas illud lectis simum summi ac caelestis Promethei, Paulus iam saepe dictus , ad unguem figuli ipsius absolutus, nihil se scire gloriatur, nisi Iesiim
Christum Seruatorem, eumque cruci susexum. Vtrum igitur horum doctiorem, sapientiorem, rerum commodarum homini prudentiorem, arbitrari debemus hunc claro elogio nouimus in caelum sublimem esse raptum, haustaque doctrina ex adytis sapientiae, nobis oracula fudisse,diuinaque costiae narraui si Mea demum quae in vulgus promulgare ac prodere, quatenusque licuit. a quo viro praecipue, secundum quidem Deum simul hominemque Claristum, factum est, ut studium sapientiae in coelum c terra sublatum siti quod
contra Socrates c coelo in terram deuocauerat,ad mores hominum componendos,quorum immortale id esse animos ipse quoque censebat,s Platoni credimus. Prosectὁ harum rerum commentatio Co-gruens est homini philosepho, primaque de summa digna philosophia .cuius unius de studii & contemplationis altitudinc, magnitu lignem,amplitudinem, non dico exhaurire nequirent omnes philosophorum sectae, numerosaeque familiς atque ingeniosissimae: sed satis admirari,si nunc reuiuiscerent, rectamq; religionis opinionem, quae orthodoxia dicta est a Graecia, tuendam aggrederentur certatim & explicandam. Dei filius idem ratio & sermo & sapientia patris,caelitus delapsus e solio diuinae maiestatis,cum humani generis gratia hominem iustum plenumque suscepisset: in eo homine ipso caetera nobis simili, ortus tantum priuilegio,& culpς vacatione ex inio atque immuni, agi in crucem,in crucem inquam) agi, figi,ex tinginque lustinuit. Hoc cum longe maius sit beneficium erga mortales, atque luculentius,& vero admirabilitas,quam mundum con didisse,in eoque vitam ficto homini luteoque inspirasse:quotus quisque nunc hominum id recordari videtur animo satis grato atqi rem perpendenti,ut qui de par erat agnoscere gratiae magnitudinei Nam cum magnopere inculcatum sit,& pene auribus infixum populi &primoru, hoc consilio prouidentiς,beneficentillime, honorificenti Dsime,summaq; indulgentia cum homine diuinitus actum est e,iccircoq; Christu id facere cum patre & spiritu coelesti statuiss c, naturam vi humanam secum sublatam in crucem, ibsque restitutam immortalitatis primaevae natalibus , in caelitum deinde ordines adoptaret& transcriberet: nos tamen certatim id agimus o diram amentiam
certe quidem plerique qui in medio de publico vivimus, longissime ut a cruce dominica liceat nobis esse , vitamque traducere.
67쪽
At hoe quidna est aliud coferre enim hic pedem cum veritate tandem oportetὶ quam seruaturae Christi acta aut abrogare, aut irrita facere Θ quam praeeuntem nobis Deum viam salutis, destituere, in diuersumque iter contendere quam quisque potest maxime O vitam hominum pr postere,o exitialiter, o perdite comparatami tu cum Christi nomen, numen, doctrinam adores: cum expiabilem esse censeas & fateare: ita tamen vitam studiaque vitae instituas de me autem cum primis loquor ab eius ut praeceptis,institutis, exe-plis abhorrere videare Videamus per Deum ipsum immortalem Christum, immortalitatisque parentem, ne id ludificatoris sit assectae, aut parum sanae mentis. Nos stipendia facere auspiciis Seruatoris omnes videri,existimari, perhiberi volumus, utpote sacramento mirabili in verba eius adacti. Quis enim hoc non magnopere prae se ferre contendit8tesseram etiam eiusdem militiae,insigneque
gestamen venerari gaudemus adorabunde. C terum aerumnulas, muniaque militiae, quorum illa sunt indicia & monumenta, obire reuera abominamur, ut mala, ut incommoda o rem cum proses.sione Christiani sint discrepantem ut homini omni ope opibiisque depellenda & procuranda. Heu incertum & stolidum vitae nostret propositum, ac nihil omnino praeferens quod spectet ad finem bonorum consectandum, malorum auersandum. Nisi vero non rebus
assi uentibus & laetis exultamus, gaudioque perfundimur, ut salubribus & expetendisse: tristibus & aduersis vultus ducimus & contrahimur,ut noxiis & longe reiectaneis. Adde quod diuum Pauluipsius hypodidascalum sapientiae, qui in cruci affixo merito ponit
omnia, & beatum ipsum,& aeternarum rerum prudentem & conscium, tum fuisse dicimus maxime & credimus , cum de Christo philosopharetur, crucisque supplicio: & porro inspectorem supernae satientiς, arcanorumque eius mirabilium & visendorum. Age iam, cum diuorum reliquias miremur ut heroum,earumque loculos auro & gemmis ornare moribus receptum sit: qui velut calones Seruatoris, susceptam eius clauam ad extremum pertulerunt, par tim non frigore, non aestu,non inedia fatiscentes: partim ne ace bissimis quidem poenis cedentes, maioribusque humana patientia: sed cum eam ob rem memoria eorum publice consecrata sit: cum priuatim beata, augusta, votis etiam imploranda fere existimetur: qui fieri potest duntaxat fide bona, omnia ut e diametro opposi ta,omnibus ungulis ut dicitur) captemus & aucupemur nimirum,
quod prudentia ista,quae in publico medioq; versatur de Nestorea
68쪽
go oculatior, in rebus temporariis Corculo illo ciue Romano cordatior sit, in diuinis tamen rebus aeternisque existimandis, hebes, secors,excors esse,atque adeo vaecors,manifestb deprehenditur. Age rursus, paulisper fateri verum sustineamus: ut fit,cum fidiculis sordidatae conscientiae subacti, facerdoti expiatori indicare nos contaminatae metis,& male sibi consciae,visum est. Quotu, igitur iam quinque nostrum,de spe aeternorum bonorum interdum percunctantibus,cuiusmodi,quantamque habeamus eorum expectationem atque desiderium,ex adyto cordis sui responsa dare iudicandus estὶ&non e limine potius ianuaque tantum eius templi, in quo templo verbum Dei vetitatisque diuersiari sustinetὶ& nos adoptionis liberi ij enim esse verissime gloriamur) hospitem admittere veritate non
Veremur,non grauamur, non perhorrescimus,in diuersorium vanitatis simulationis,& perfidiae 3 Nisi vero non est perfidia,fidem
fallere,ab eoque reuera desciscere,in cuius verba solenni sacramento diximus. Enimuero illi duo falsi testes & vanissimi sceleratique mentis humanae interpretes, vultus & lingua, mundum impleuerunt vanitate praestigiis, & circunscriptionibus: quae ludibria sunt aperta Christianismi,apud Deum quidem illa, criminosa atque capitaliaecqterum apud homines, lauta atque vendibilia: si quidem ad verum loqui,non ad veritatis simulachra volumus. At id si alias unquam, nunc omnino nobis faciedum est, tanquam in exhedra quadam sanctioris philosophiae disserentibus:atque id cum paucis tantum,iisdemque initiatis ut aiunt)maioribus initiis,& profanis procul arbitris sic enim existimari volo. Nam quid dissimules iid te
ad maiora reseruesΘNum locus alius,num tempus, num argumentum appositius aliud esse potestnam vero Ioannes ille baptismi proditor primus,ab eoque nomen adeptus, quem unum euagelus,coeli aduena, pro cognitore dandum censuit mortalibus,ut idoneum S: locupletem ab hominibus enim Christus nondum agnoscebatur j quanquam cognitore non opus erat ei, qui tesseram circuserret indicem sui generis ac natalium,edendis tot talibusque theurgiae mirificae facinoribus. Et erat missus e caelo ad res humanas inspiciendas, potestate cum summa, summoque cum imperio. Verum ille antrambulo veritatis & praenuncius, quodnam tandem initium adue
nians dedit disciplinet philosophicaeὶResipiscite inquit,ad populum
iux.ta atque primores loquens quandoquidem regnu caelorum approl inquauit .Resipiscetiam autem nemo nescius est sopinor) moe-
69쪽
68stam,& veluti squallentem recordationem esse, ob errorem admisium in vita instituenda,atque in ratione comparada ad functiones
animae commodas,naturaeque rationali consentaneas & congruentes. At vero cui rc si piscere contigerit resipiscentia euangelica,id est poenitendam esse admodu pigendamque Adamidarum vitam per- lentiscere. qui cum salutis appetentis praecursore philosophari, qui cum ipso denique Iesu Chritto diuinitatis emissario & interprete, rationem vitae beatae inire instituerit: huic in primis expiandus illo Adamides vetultus est, qui in Dei comitatu obsolescit, cum alias, tum vero poenis ob secus vel admissa vel consulta de instituta,ab sesci expetendis. Et qui ccaelestis iam vitae praeceptis, quae inter mortales inclaruit per Iesum Christum 5c prodita est, rediuiuum hominem suum formare concupieritas suavem ut nexum disciplinae euangelicae, atque interpolatricis hominum, ineat necesse est. nanque hac una ratione vitae, tetro ex illo caecoque ergastulo Stygij plagiari j ex ire, in libertatemque poterit asseri arbitrii, dignam animo immortali,& praesertim philosophiae cupidis limo. Liberti autem arbitrium cuiusmodi intelligam hic testandu habeo, ne conflictari mihi contingat cum iis qui status controuersiam duriusculam nobis faciunt, aut cum illis qui decretis vel nouis, vel rediuiuis potius, in necessitatis compedes impegisse dicuntur: quos Christus vindex caelestis, liberali manu ut antiquo verbo loquar asseruerat, e catastaq; AEgyptiae impotentiae de Hellenismi,ad pileum Hebraismi prius, deinde
Euangelismi,euocauerat. Mihi quidem το,τε ἀυτήουσιον, τό Tὀὐ πό ςMNν ς πυωρισμένον tota καθεδεαμ, altrinsecus posita, eiusmodi
disceptationem excitare videntur, quam propter intellectus humanus Pythium illud γνωθι σεα τὸν recordari aebeat:deque ipsa controuersia,cuius Paulus disceptator esse arbiterque veritus est, aut prorsus nihil aut amplius atque amplius pronunciare in perpetuit. Quidenhra iudicio mortali cu iis, quς Deus ignota nobis esse voluii Hoc autem nuper vir doctissmus, ac de literis eximie meritus,quem nominare in praesentia supersedeo,recte censuisse mihi visus est,in lo- eum illum insignem scribens epit lolqdmi Pauli ad Romanos,contra quam plerique arbitrabamur eum sentire, ob quaedam quae exierant ab eo praepropere, aut exciderant illi fortasse expressa studio amicorum. Ego vero existimo sui alibi dictum est) eas contentiones, quae hac de re quibusdamque de aliis exarserunt non ita Dridem studii plus habuisse sui fert concitatae mentis impetus in sit nultatisque philosophicae, no vnis sorsitan in partibus,quam aequ statis
70쪽
imbuti. quod pace dictum velim omnium ad quos id pertinere potest. Satis enim omnes nouimus quam aegre sibi temperare soleat strenua vincendi cupiditas. praesertim cum Marte suo splendenis freta est,&Palladis inllinctu percita, geminis armis instructς. Haud equidem nescius sum,ita nos esse liberae volutatis,ut & motus animininito secius,&temperatio habenaeq; propositi ac consilii, apud hominem illa quidem caeterum penes Deum sint, animorum utiq; potentem, Jc creatorem. Siquidem prouidentiae fiscibus & auspiciis, arbitrii ductus, tenόrque volutatis,consensu omnium cedit non insipientium utpote in quo vivamus, moueamur,&simus: quod idem Paulus ait. Nec ideo tamen quisquam est sanae mentis, quin in perperam consultis, in temere susceptis, in secus admissis, simul ut resipuit, destitutum illico a Deo sese culpa sita aut scelere fateatur, perurgente c5scientia quin poenam eo nomine, a numine,ab homine depreca ri vereatur, quasi non voles ipse,insonsi peccauerit,etiamsi imprudenter quasique imprudes egerit. Quocirca putidum admodum eit auribus lectorum & auditorum ac fastidii plenum, quod quidam scriptores huius temporis, homines pereruditi in disciplinis elegantibus, libentius nihil faciunt, quam ut libero arbitrio eiuΩque assertoribus proterve conuicientur, alternasque commentariorum paginas eodem argumento impleant, sese in hoc venditantes factioni,vernili pene dixerim loquacitate. ut non decantatior fuerit Orestes olim in fabulis scenicis, quam arbitrii & iustitiae humanae per ludibrium mentio in libris theologicis . Neque vero sunt haec acroamata tam scita, ut decies repetita placeant & centies. Neque fides & dilactio numeris omnibus absoluta, mellita sane vocabula,
suauioque digna, atris illis salibus discordiae satyricisque apte commendantur, aut conueniunt. Atqui haec ipsa nomina, honoris tantum causa Christianismi commendanda nominatim atq; euangelii, sordere iam coeperunt,atque obsolescere usurpatione nimia. Ecquem enim iam pudet, non dico scriptorem memorabilem, sed vaniloquentiae nunc celebris institore illiteratum & officinarium, iustificam istam fide, nulla non virtute vacuam, supinam & inertem,& vero sempiternae vitae securam,obuio cuique venditare, libello e
sinu prompto λ & bomines non animam sed spiritum ducentes,&charitatis alumnos sui quidem credi volunt in amarulentiae sarcasticae
sententiis non pudet, aut piget, rerum diuinarum commentarios sced e contaminare8nimiru multa acrius & nauius oppugnarentur,