Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

De rectat in Deum fide

iarum Iris

dem tempore consequuti sunt, plane contradicitur. Denique ii, qui proximὸ 'angsticam ueritatem, per totum Orbem splendescentem, tum in Latio, tum in Graecia fas' tiae nomine inituerunt, tot errorum ac pugnarum pertaesi, suam ignorantiam ac inscitiam ingenue confitcri maluerunt, quam aliquid inca re, quae nisi diuinitus sciti non poterat, determinate decernere, qui omnium sapientissime fecisse uid ur, in quorum numero maxime reponuntur Cicero ac Seneca, Romani quidem, sed Graecis illis prioribus comparandi philosophi . rD. as , , praeterea duratione, quantum sibi consenserint gentium Lapientes , iam audi. Pythagoras Samius, Plato Atheniensis, omnino immortale, sed corpore egressam, ad sui coneris cceleste naturam, deuolare contendunt. contra Democritus & Epicuruς, Lucretius, dec. una cum corpore mortalem fatentur. Stoici tanquam inter hos medij, animam corpus relicturam docent, ita ut quae in hac uita, nullis sublimata uirtutibus, fuerit infirmior, una cum illo dissolutione subeat; sinautem Heroicis forniata uirtutibus fuerit, permanentibus illam naturis sociari, di ad sublimiores sedes euadere putant. A si, τοτ . quaquam a quibusdam recentioribus in animae duratione declaranda ita

Hus su isse credatur, a quibusdam etiam pro animae immortal itate assereda scripsisse ser tur , ueteribus tamen philosophis tum Christianis tum prophanis, post corporis resolutionem interitum animarum credidisse semper ruit persuasum i praesertim ex ea, diffinitione, qua animam esse entelechiam, siue corporis organici persectionem , pronuntiat. Sunt tamen, qui putent, apud eundem philosophum, quasdam animae partes, quae eo poreas sedes & organa habeant, ab illis cile inseparabiles, unaque cum illis interire, quas partes, sensum di intellectum passivum Arist. uocat: intellectum autem, qui nullius siecorporei organi, quemq; intellectum agentem idem philosophus uocitare solet, sicut ncorpore materiae non miscetur, ita post separationem, permanere superstitem. Verum cum is intellectus idem non sit cum ipsa anima, sed substantia distincta; inter Peripateticos philosophos quid sit, non est parua contentio. Sunt enim qui eam Deum ipsum, S sunt qui inferiorem quandam intulligentiam, esse contendant, quae ad notitiam & intellectionem formandam, non alio pacto quam sol ad formandam uisionem, cum iusia phantasinata illustrando concurrat. Unde sicut intellectum passivum per indiuidua ausingularia suppolita, quod forma sit corporis, diuidi docent, ita intellectum agentem unum Se cundem , sicut unum N eundem solem, eum omnium mortalium oculis, cum omnibus intellectibus, in singulis hominibus intellectiones producere. Quae sententia recentioribus quibusdam impossi it, ut Averrocm crederent, unam & eandem anim amin omnibus hominibus posuisse, cum tamen ille non de anima, quae cum sit sorma comporis , cum eodem multiplicari debet, sed de intellectu, non passivo , qui pars est amma apud eundem Aristotelem, sed de activo, qui a passivo tanquam aeternum N perpetuum a corruptibili differt, fuerit loquutus. Neque enim alia suit in hac parte Averroissententia, ab ea, quam ante eum Alexander, Themistius, Simplicius & eius tempore Avicenna, Aristotelis Hinc crediderunt. Vniuersi enim, cum plures intellectus passivos, tot, inquam, quot sunt indiuidua in hominibus collocent, intellectum tamen agentem , quem Bris aduenire, cum Aristotele docent, unicum tantum in omnibus homini bus ad illustranda phantasmata, sicut unum solem, in omnibus animantibus ad illain strandos colores, concorditer constituunt. P o k, o qui animam immortalem credidere, haud minus inuvio sibi contradicunt, metus immortalitatis assignanda ratione. Sunt enim plerique, qui animarum transmigrationem, quam uocarui, quaq; a corpore in corpus animae commigrarent, per suasam habent, cuius sectae principem Pythagoram fuisse commemorant. Docebat Pythagoras, rationales animas, ad rationis expertia corpora, & ad plantas usque, tranis meare per temporum quasdam periodos, ac uicissitudines, ita ut qui modo esset Socrates, aliquando suturus esset Plato, aliquando equus, aliquando tandem planta. Cumque rerum , quae animae capaces sunt, nunquamcertus numerus.sit assignandus, sed indiuiduorum ae singularium sit infinita multitudo, in eo numero ac multitudine percurrenda , aternitatem ac immortalitatem animabus donabant. Vnde Ovidius de Pithagorati uis migrationis auctore, sic canit. Morte carem animae, semper clue priore resim

sede,

102쪽

: Liber fecundus. 39

ii a

sede, noris duressus uitium, habitantque recepta. r nusergo, nam memini) Troiani tempore belli , t l, L iiij Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam i . . H.im in aduerto , grauis tam minoris Atridae. cognoui clypaetam, leva gemmina nostrae, Nuper ab Anteis , templo Iunonis in Argis. Fuerunt & alij, qui cum transmigrationem animarum comprobarent, non tamen eam animarum naturae, sed peccato conuenire , quasi poenam docebant. credebant enim animas astri h propter peccata decidentes, primo quidem in humana c orpora uirilia, deinde, si male uirili osticio fungerentur, in fuminea deuolui. quod si foeminae officio rursus male fungerentur, in bruta corpora dari praecipites, ac ita per specierum gradus usque ad pulicem, & si quid est uilius, in uaria corpora demergi: rursus per easdem species Nanimantium gradus, ad humanum corpus deduci, recte peracto humano officio, pii satisque affectibus, in suas pristinas sedes di astra contendere. Cuius sententiae Plato dialogo ac natura, esse uidetur, dum generationem Mnainar ac masculi cnarrat. Sunt &alij philosophi, qui cum animarum transmigrationes fateantur, nolunt tamen, ad compora rationis expertia, neque ab illis item ad homines, sed a brutis ad bruta, & ab hominibus ad homines, fieri transmigrationes. Sed de hac Pythagorica transmigratione. animarum Timon Phliasias , Aristoteles, Xenophanes Colophonius, Cratinus Comicus, Aristophon Hermicus comicus , Lucianus Samosatensis , & Diogenes Laertius

multa riserunt.

Dx homini&principio , ac prima in mundo emersione, multa quoque rixantur Philosophi, sunt eniin, qui omnino cum ipso mundo alemas quoque homInum generationes fuisse sibi persuaserint, ex quorum numero Aristoteles , S uniuersi, qui mundi a te nitatem comprobarunt. Contra, sunt, qui primos homines solis feruefactione , ex terra olerum more, natos fuisse crediderint. eo haud minus Poetis ridiculi, qui homines quosdam satiuos ex serpentum dentibus progerminasse fabulantur. - Ιου tradenda uero morum disciplina, quam Ethicam uocant,ingentes eorii pugnas & Arimi δε opinionum certamina nemo non nouit, nam principio quidem , in assignanda hominis LGlicitate certoque scopo, in quem omnes actiones suas mortales dirigerent, tot fue- sis. rimi dissensiones & tumultus, ut uix integro uolumine eorum sentcntias, uel tantum recensere & cnumerare possimus - Fuerunt qui eam in uoluptate collocarent, ut Epicu-xus, Aristippus, Eudoxus Gnidius, Philoxenus Cythercus,de Cyrenaici. Alij non in qua- d. renou-cunque uoluptate, sed in honesta posuerunt, ut Dinomacus, Calipho, alij in primogeniis naturae, ut Cam des& Hieronymus Rhodius, alij iii indolentia, idest in doloris priuatione, ut Epicurus Si Diodorus, alij in uirtutibus, ut I)ythagoras, Socrates, Ari- sarios da non, Empedocles, Democritus, Zeno Citieus, Cleantes, Hecaton, Possidonius, Dionysius Babylonicus , Antisthenes, & Stoici omnes, Herillus philosophus, Alcidamus dic A. . liba. Socratici multi, summum bonum putabant, scientiam, Bias Prieturus sapientiam Bion o. i. e. Borisclimites prudentiam ciuilem, Thales Milesius, horum omnium congeriem. Tibareni populi Chalybibus uicini, quorum meminerunt Apollonius S Pomponius, ludum risumque summam talicitatem dixerunt, Plato in idearum contemplatione, Platonici plerique ut Plotinus, Iamblichus, dic. in unione cum summo bono, non quidem qualem nos Christiani per apertam Dei uisonem speramus, sed in quadam alia, quae per M. rib. I. summos gradus uirtutum, quos diuinos appellarunt, comparetur, collocarunt. Aristo- Saturiteles in contemplatione quidem diuinitatis, scd bonis iucundis, idest, uoluptate, bonis utilibus, idest, diuitiis ac cateris sortunae bonis, uallata, talicitatem potuisse uid tur. Cicero horum omnium deliramentorum pertaesus, in omnium rerum uacatione, si premam talicitatem sitam esse contendit. Transeo plebeios quosdam Philosophos, qui omnem talicitatem, ex ipsa rei natura sustulerunt, ut Pirrho Elyensis, Euri colus, Xenophantes &c. omitto quosdam alios, qui summam λlicitatem di supremam homunis beatitudinem, non uirtute aut animi actionibus, sed rebus sortianae, aut corporis metiebantur, qui, inquam, in gloria, in honore, potentia; octo, diuitiis, ac similibus ea dem collocarunt, ut Periander Corinthius, Licophron, dic. Neq; cnim animus est unuuersas sententias& opiniones eorum hominum, qui diuina reuciatione ac cruditione

103쪽

. ea . .

De resta in Deum fide

destituebanriar, in medium producere, praesertim cum iam suo tempore a Marco Varro

ne odio supra ducentas di octoginta collectas, Augustinus meminerit, praecipuas tantum ac famosiores recitasse sufficiat. D a is . M in ipsa uirtute tradenda, & in eius materia signanda, ingens concertatio , nam praeter hoc quod De numero bonorum, quae in humana uita sint amplectenda, prorsus dissentiunt, nam cum Aristoteles, triplicem bonorum rationem, utilis, iucundi& honesti, statuat, Stoici, Cicero, Seneca, unum tantum, honestum scilicet, bonum esse contendunt. fuerunt qui nihil ex natura iustum ac bonum putarent, sed pro uario ho minum , prouinciarum , temporum, usu opinione aut necessitate, hoc aut illud bo

num , non tantum appellari, sed tale credidcrint. ut Pyrrho, Stilco Megarensis de The dorus Cyrenaicus. Denique aliter Academici, aliter Cyrenaici, aliter Eliaci, aliter Megarici, aliter Cynici, aliter Erotici, aliter Peripatetici, de uirtute, de Republ. de religione, & demum tota humana uita instituenda praecipiunt. Cumque quique de singulis disputant, de nullis sunt certi, cumque unaquaeque lecta sua confirmat , nulli est ri se pure, conccdit . fuerunt tam onerosi tamque graues ac pemitiosi rebus publicis philosophi, ut in forentissimas ac prudentissimas quasq; Resp. aut non fuerint admissi, mittandem ab illis, turbatis ciuitatibus fuerint protrusi. Athenieses, Socratem philosophiae parentem, Anaxagoram de quosdam alios, ultimo supplicio sustulerunt; Lacones ac Nessant, nec admi serunt quidem, Romani, urbe eieciste memorantur, quin etiam sim Domitiano Caesare, ut be & tota Italia interdicti sunt. Extat Antiochi regis decretum in adolescentes, qui ausi fuissent philosophari, atque etiam in parentes, qui id liberis suis admitterent. Timon Phliasius, opus nomine Syllos, in derisionem philosophorum,& Dion Prusiae , Orationem contra philosphos scripserunt. Α ristides etiam Sophi sta NHortcnsius Romanus, uir nobilissima familia de eloquentissimus, ualidissimis rationi bus sapientiam omnium philosophorum impugnasse referuntur. Denique Lucianus Sa

motateuS, nunquam eos corumque sententias ac sectas cachinnis non excipit. Contra

uideas a in uda principio, uariis saeculis,uariis aetatibus, a uariis hominibus, eade omnino a nostris sine discordia doceri, & non modo in rebus magnis, di in quibus uarietas sentcntiarum non impune permittitur, sed in paruissimis quibusque rebus, esse concor des . Q iiod enim de Deo, de prouidentia, de ultimo fine, de bonis operibus , de mor tuorum O, MαM, de Christo futuro,apud eremum Arabiae, Moses docuit, hoc idem Iob Idumaus, antea docuerat, hoc idem post multa saecula, Samuel, David, Isaias, Hie

remias , Daniel, Ezechiel, Sc. R demuna Matthaeus, Marcus, Lucas, Ioannes, Paulus, Petrus, Iacobus, Iudas,pariter docent. Ais uero, hoc humanitus potuisse cotingere,dum

posteriores Mosis, uol alterius,quem sibi magistrum imitandum praefixerat,quasi sectarii discipuli praecepta sequuntur, quod olim apud raecos secerunt philosophi, dum alius in uerba I ythagore, alius in Socratis,Platonis, Epicuri,aut Aristotelis iurat. Sed non tantus suit inter ipsos discipulos philosophorum consensus, ut non uel humanae laudis am bitione , aut quod ita sentirent, a seipsis uel a magistris discederent. Neque enim is crates Archelao per omnia consensit, neque Socrati Plato per omnia obedivit. Aristoteles longe aliam philosophandi rationem quam Plato magister inuenit , di ex Platonis Schola Antisthenes N Aristippus emersit, quorum prior Cynicae paupertati dedit pri cipium , alter uero laxioris uitae instituto, tempori & personis in seruiendum docebat. Immo si utranque philosophorum familiam consideres, Ionicam & Italicam, quarum haec Pythagoram, illa uero Thaletem magistrum coluit, uidebis prosecto, quam parum discipuli in magiserorum doctrina permanserint, dum nullum leges cum altero in pla citis philosophiae sentire. Nam si apud hos discipulos nulla suisset dissensio, duae ergo essent tantummodo ingentium philosophia opiniones, de rerum principio, Altera quae

ex numeris, altera quae ex aqua, uniuersa originem habuisse doceret. Nunc uero quot

sint apud eos in hac parte opiniones, nullus satis explicuit. Nulla itaque ratione fieri potuit , ut absque diuino numine, in his, quae per sese, non sunt euidentia & aperta, co sentirent. Atque hoc est quod ad Conrinthios, quos uariis opinionibus & sententiis inter se distare audiebat, stribebat Apost. Obsecro uos per nomen Domini nostri I . Christi, ut id ipsum dicatis omnes, S: non sint in uobis schismata, sitis autem persecti in eodem sensu,in eademq; scietia. significatum enim est mihi fratres de uobis, ab his qui

104쪽

sunt Chloes quis contentiones sunt inter uos, &c. Et subinde, Cum enim sint inter uos, zelus & contentio, nonne carnales estis, & secundum hominem ambulatis p Ergo ho minum diuino spiritu uacantiu est, uariis opinionibus S sectis discindi, Dei autem opus inultos in eandem opinionem S sensium coire. De hac uero secunda cosideratione & de

uiris Apostolicis, primis Euangelij fundatoribus ita scribit Lactantius, Absuit ab hix

fingendi uoluntas, quoniam rudes fuerunt, tum quia indocti, apta inter se di cohaerentia fingere non poterant, tum quia philosophorum doctissimi Plato, Aristoteles, Di curus Se Zenon, ipsi sibi repugnantia dixerunt. haec eli enim mendociorum natura ut coliaerere non possint, nostrorum uero dogmatum traditio, quia uera est, quadrarun- ldique ac sibi tota consentit, & ideo persuadet, quia constanti ratione sustulta est .hactenus Lactantius. Atque hoc tantum est argumentum, ut homini Christiano satis e set, ad eludendas & conterendas diabolicas fraude non modo quas ex aliarum gentium ci religionum, sed etiam quas ex haereticarum sectarum consideratione animis fideliumstequenter intorquet. uerum de haereticorum dissidio postea libro s. cum de notis uetae ac festa doctrinae agemus, multa sumus dicturi.

Descrorum Ieriptorum tum noui, tum veteris teriamenti, auctoritate , ac uenacitate. Cap. III.

Ertio, pro nostrae fidei commendatione, grande momentum habet, scruptorum Canonicorum auctoritas, nihil enim magis scriptorem commendat quam ueritas, nec tam conciliant auctoritatem pigmenta sermonis

di suci eloquentiae, quam diligens ueritatis studium, in magnis praesertim rebus, in quibus nunquam auctoritas perditur, sine ingeuti iactura. Nostri autem scriptores, siue qui scriptis, siue qui traditionibus nobiscuegerunt, quanto studio ueritatis flagrauerint, quamque infesto animo sint persecuti mendacium, eorum prodit doctrina . non enim quamcunque poenam mentienti, sed a ternam comminantur. Podes inquit unus ex illis Deum alloquens omnes qui loquuntur mendacium. Et at ibi, quaerens quis ad eam scelicitatis speciem, quae bonis huius uitae actionibus, quasi praemium proponitum, pertingeret, Domine, inquit, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut requiescet in monte sancto tuost eui quaestioni Dei spiritu actus ipstinet respondet, Qui loquitur ueritatem in corde suo, qui non egit d luna in lingua sita, quasi aterno decreto coelestis habitationis ingressu, mendaces excluderet. Alius, Os, inquit, quod mentitur, Occidit animam suam. Et ne quiS putaret s a. ia. apud huius sanctae rei p. institutores, tantum grauissima quaeque, quae perniciosa uocamus prohiberi mendacia, Noli, inquit alius, uelle mentiri omne mendacium. Enimuero qui omne mendacium prohibet, neque leuia permittit . Alter uidens sanctam EM nillam ciuitatem Hierusalem in spiritu descendentein de coelo, angelico ministerio docetur,qui tandem essent ab illa excludendi, Foris, inquit, canes dc uenefici. & impudici& homicidat, & omnis qui amat de facit mendacium. Ergo eo loco apud huius sanctae scripturae auctores habentur, mendacia, quo, ueneficia, i mpudicitiae, homicidia de demum Idolorum cultu ς, quae damnarunt semper cordatae respublicae; Contra uero, apud Mntes,tanta est scripturarum discordia, ut non minus inter se coniurati uideantur ne id ipsum de eadem re censerent, quam grex philosophorum, euius discordiaς ac lites superius delibauimus. Tam uaria &diuersa, de eisdem rebus tradunt historici, tamq; inter se dissentiunt, cum tamen eas res describerent, quae summam fidem, consonantiam, seriem, ueritatemque exposcerent, ut impossibile si plurimoq illorum non esse mendacissimos. Nam ut de Nini Regis Assyriorum S de Vrbe condita, a quibus dii bus exordiis , tum Graeci, tum Latini, sese res gestas scribere profitentur, in quibus tamen duobus nullus alteri consentit, taceamus, in reliquorum temporum ac rerum de scriptione, tantae mihi lites, contradictiones, ac pugnae esse uidentur, ut pene totius prophanae historiae auctoritas sublata esse uideatur,& quod ait Iosephus contra Appionem Alexandrinum, libris suis alterutros arguant, & ualde contraria conscribant.

Qruantis, inquit ille, locis Hellanicus ab Ageclao de genealogiis discrepat Z in quantis

Herodottam

105쪽

De recta in Deum fide

Herodotum corrigit Agesilaus,& quomodo Ephorus quidem Hellanteum in plurimis

ostendit esse mendacem Ephorum uero,Timaeus, Timaeum, qui post eum fuere, Her

dotum uero,cuncti, sed neque de singulis cum Antiocho & Philisto aut Callia, Timaeus concordare dignatus est, in multis etiam Thucydides tanquam fallax accusatur, licet scrupulosissimam historiam conscripsisse uideatur. hactenus Iosephus. Et apud Her dotum historiae parentem , apud Diodorum, apud Theopompum, ut ait Cicero, innumerabiles sunt fabulae, Ibi enim Epota, Medo prandente, flumina, o Milicatum Atlan,

Legimus, Et quidquid Graecia mendax, Audet in hinoria. N .vx uero mirandum si gentium scriptores, eadem ubique, de eisdem rebus non retulerint, nam plerique eorum, gestorum, quae describebant, temporibus docis, personis, non adsuerunt, neque spiritum reuelantem acceperunt, sed ex aliorum relatu, populares sermones, qui nunquam sibi constant, colligentes, scripserunt, quo uitio a Strabone taxantur Eratosthenes Cyreneus, Metrodorus Sceptius, Possidonius, & Patrocles Geographus. Sunt alii, qui cum partem quidem rerum uidissent, quasi in transtu militari prouincias transcurrentes, conscribere ausi sunt historias, quos tamen, cum diuino spiritu, qui orbem terrarum implet, & omnia scrutatur etiam prosunda Dei, non agerentur, necesse erat mendacia pro ueritate posteris obtrudere. in quibus sunt Onesicritus& Aristobolus, qui de India ,& Italia mendaces historias ac fabulis rese ias scripssse reseruntur. Sunt etiam plerique, qui delectationis gratia, rebus ueris mendacij nonnihil admiscendum putarunt, in quorum numero Diodorum Siculum, Her dotum , de Cornelium Tacitum, Tertullianus & Orosius reponunt, quibus etiam adn

merandus uidetur Philostratus, qui octo libris, quos de uita Apollonij scripsit, fabulosia multa miscuisse uidetur. Sunt & alij, qui res ueras ad fabulas omnino conue terunt, quales Cnidius Hecataeus , di Ctesias , quorum primus , libros de Hyper borica historia, posterior uero de rebus Persicis scripsiste refertur I; sunt , qui ne uideantur quicquam ignorasse, aut aliquid ab aliis retulisse, dum de ignotis & ina cessis prouinciis uerbosa nouitate scribere praesumunt , nil nisi elegantes nugas &mon strosa mendacia posteris tradiderunt, cuiusinodi sunt ea, quae de Arimasipis Gryphis, Pygmeis , Gruibus, Cynocephalis, Asromoris , Hippopodibus, Centauris, Phaniliis, Trogloditis ac caeteris, quae Plinius recenset,lum deinde de mari congelato, de Torrida Zona , duobusq; terrae circulis inhabitabilibus quae omnia gentium scriptoribus accepta reserimus ., Multi astectibus hominu potius quam ueritati inseruire malueruntdic Gramei historici de rerum inuentoribus scribentes, omnia sibi ac suis uendicare uoluerunt, sic multi, principum suorum ac gentis de qua scribunt natales, non modo ad antiquisti,

mos reges. sed ad immortales Deos, diuinamque prorsus originem, conantur exim didere et in quo genere tum Graecorum, tum Latinorum, multa peccant Poctae, quos t men gentium prophetas Apostolus, uocat. sic Homerus, Helenam in Iouem, Achillem

in Thetim, Aeneam in Venerem, &c. Sic Orpheus, sic Hesiodus, sic Aeschylus, sic vim gilius, mortales homines, ipsa diuinitate oriundos, mendacissitne canunt. Quibus rebus factum est, ut uix humanis scriptoribus in suarum gentium & principum destriaptione ac historia, sit fides praestanda. Quanqualia di haec scabies non iam Graecis scriptoribus propria, scd Christianis quoque historicis affricata uideatur, dum quisque se

rum gesta extollens, aliorum extenuat. Sunt demum multi, qui non tam eo animo historias scribunt uti ueritatem, & quod gestum est reserant, quam ut egregij principis imaginem, aut somniis Reip. speciem effingant. Quod mendacii genus, Quintilianus inscribendo non rcprobat, cum haud magni ut ait reserat, praesertim cum posteris scribant, cuius nomine, suave serie boni principis exempla proponantur in publicum, neque credunt esse uituperandum mendacium, quod ad honestatis persuasonem conducit: in quo genere, haud dubium Xenophon Atheniensis, Socratis auditor, mihi esse uidetur, qui de Cyro non qualis esci, sed qualis esse debuisici, tanquam optimi principis exemplar, di archetypum, scitam elegantemque, sed absque uel itatis fide hi soriam descripsit. In quo genere etiam repononenda uidentur, ingentia illa acmulta uolumina

106쪽

Lber fecundus.

uolumina Morganae, Mellusinae, Margolanae, uirginis Theodorae, Tyrantis, Conamori, Tristani, Horiselli Niquaei, Dietheri, Lanceloti, Amadisi, tum Gaul ensis, tum Graeci, Esplandiant, Rogerii Graeci, Agesilai, lassiariis, &c. quae per Hispaniam, Galliam, i ta

liam, Germaniam, & Angliam , a nostris in iuuentutis praesertim generosae institutio Deffarianem sunt edita : quae tamen, haud magis mihi reprehendenda uidentur, quam Aristophanis, Sophoclis, Euripidis, Ennii, Plauti, aut Terenti j tragoediae, aut comediae,

quas tamen, dum cuiusque aetatis Estccius, dumque rerum humanarum, exitus, lepide cium.

ac quasi per lusuin animis iuuentutis instillant, non modo non reprehensas, sed summo fauore ab omnibus rebus publicis ac uiris probis Z sapientibus, susceptas videmus. Nam si res fictas legere, aut audire peccatum esset, prosecto Aesopi fabulas squod tamen genus philosophandi, ac uirtutis inserendae, uel a summis philosophis, maximo studio commendatur legere aut audire peccatum quoque Gel. main nec soli hi si rici, aut rerum humanarum scriptores, in scribendo mendaciis usi sunt, uerum etiam ij, R, qui philosophiae titulo & excellentis cuiusdam doctrinae nomine diuini uocantur, qui a

totos ad instituendas respublicas& hominum ciuitates sese contulerunt, non unquam uulgum anteuertendum mendacio docuerunt, apparetque ex eorum scriptis in hoc put. unum laborasse mundi sapientes ut populos, quos moribus formabant, & legibus instituebant, mendacio deciperent. Vnde hic in Horomasin, ille in Mercurium, alter in Iouem, alter in Saturnum, iste in Appollinem, alius in Vestam , alius in Aegeriam Nyna pham, quasi in diuinos auctores retulerunt Respub. quo scilicet suis placitis ae legibus hoc quasi in fundamento iacto in udacio auctoritatem conquirerent. Atque ex ea dum radice quaecunque de futura retributione, de campis Elysiis, de malorum cruciatibus, de furiis Herebi, de Cerbero, ac caeteris gentium tetriculamentis, ac demum uniuersa quae de religione docebant, cum diuina re latione destituerentur, sunt prodiisse credenda . Nam cum manifesta delicta uix legum a se latarum imperio, clandestina uero ae occulta, nulla ratione coercere ualerent, ut in ossicio homines, quibus leges serebant,continerent, ad numinum, quae cuncta uidere, populis persuasum crat, uindictam aut praemia confugiendum putarunt. Non quod ea ulla reuelatione accepissent, aut

quod ita sibi persuasissent eorum cum plurimi, sed quod ea humana prudentia, ne in

Respub recte semel constitutas, bonosque inores homines delinquerent, docenda sua deret. Atque hinc illa Athei hominis, qui recte horum sapientum mentem calluerat, uox processisse credenda est, Primus in orbe Deos timor fecit. L-Hine etiam apud Euripidem tragicum, Sysiphus occultam apud uulgum philosophiam Ε.riti. aperiens, suisse , inquit, tempus cum soluta crat mortalium uita, re bellu ina, uiolentiaeque ad ministra, posteaq; , ex legem uitam indutis, antiquatam esse Iegibus, post quae, ubi manifestaria arcere delicta lex non pollet, clam uero multi delinquerent, quendam uirum mendaci adorsum oratione, ueritatem restringere,& suadere mortalibus, quod Deus esset in senescibili peremnans uita,qui haec, idest peccata audiret ac uideret menteq; praepollet Ct. inram sententiam non dam ex Sysiphi quam Euripidis ipsius menta L; , te pronunciatam, Plutarchus credit, nisi quod Areopagi timore, Sysipho dicauit. Gran- .i'ω μdeest ergo inter eos, qui Euangelicam fidem tradiderunt, & gentium scriptores, aut eos, qui apud easdem gentes condidere Resp. autoritatis discrimen, cum illi nihil ma gis ex animo oderint, quam mendacium, hi contra mendacium, non modo affectibus, personis, locis, temporibus, inseruientes, in scripta sua libenter admiserint, sed legumae religionum, quas suis hominibus tradiderunt, fundamenta substemunt. Nam & si quae quidam eorum uera doccbant, qualia erant Deum esse, & cuncta agi Dei prouidentia, iustos praemia, supplicia post hanc uitam mortalem malefacta manere, haec tamen non quasi uera crederent, ut nostri, sed quod ita Rebusip. credere expediret, doceri iubebant. Si ergo i tantae auctoritatis auctoribus,quae credidimus, explicito sermone uel scripto, suscepinius, cur non fugiant ab animo tentamenta Diaboli, quoties de fidei nostrae & religionis ueritate, concutitur At, ais, fuerunt illi quidem tales, qui Euangelieae fidei sundamenta iecere, sed hi libri, quos quasi oracula colimus, non sunt illorum. aorum ergo, cum eorum nomina praeserant laut cur non licebit Homeri poemata, Ci ceronis libros, Platonis & Aialotelis uolumina, esse illorum, eadem libertate inficiati p.

. L Deinde

107쪽

De recta in Deum fise

Deinde, aut qui libros hos , quos nos sacros vocamus, scripserunt, suerunt Christiani , aut non, sed prophani ; si christiani, ergo cum quicunque Christianus mendacium atque ac priores illi, quos ueraces fuisse donatur, uitare teneatur, quo pacto potuerunt primis illis hominibus suos libros dicare et Si prophani, qui fieri potuit, ut contra propriam religionem, contia proprios mores, contra propria instituta, in alterius religionis fauorein , maxime quae tanto odio apud omnes prophanos fuit olim excepta, hos libros conscriberet, aut quo pacto, eos hominum maxime ueritatis amatorum non fuisse dic

mus , in quibus huc usque sevissimi hostes Christianae religionis, Porphyrius, Celsus, Lucianus, Averroes, Iulianus Apostata, & ante hos Appion Alexandrinus Sc. totis uiribus laborantes, nullum mendacium aut repugnantiam potuerunt instigere λ Α is deinde, auctores eorum librorum ti doctrinae, suisse deceptos non item mentitos. Sed qui nisi uerum dicat non mentiatur, qui se uidisse Deum, & haec aut illa uerba ab eo audiuisse, sine ulla conditione asseveret Audiui, inquit Paulus, in tertium caesum raptus, arca

na uerba, quae non licet homini loqui. & l satas, Vidi Dominum sedentem super solium

excelsum, de eleuatum&c. In his ne non erit apertum mendacium, si non aualuit Paulus arcana uerba, aut sanctus propheta Dominum non uidit λ Ais rursius, mentiti sunt,

spe lucri, quod ex ea religione sperabant: at, quod lucrum p an illud Z In laboribus pluriumis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus seequenter , a I daeis quinquies quadragenas, una minus accepi, ter uirgis caesus sum , semel lapidatus sum , ter naufragium feci; nocte & die in profundo maris sui, in itineribus saepe, peri culis fluminum , periculis latronum, periculis ex genere , periculis ex gentibus, pcriculis in ciuitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis Datribus, in labore, in aerumna, in uigiliis multis, in fame, in Digore, in nuditate, in siti, in ieiuniis multis Puto inquit alibi sanctus Apostolus, quod Deus nos Apostolos nouissimos ostendit, tanquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo, N angelis & hominibus. Nos stulti propter Christum, uos autem prudentes in Christo, nos infirmi, vos autem sortes, uos nobiles, nos autem ignobiles, usque in hanc horam esurimus re sitimus , & nudi sumus, & colaphis caedimur, di instabiles sumus, laboramus operantes manibus nostris, maledicimur de benedicimus, persecutionem patimur & sustinemus, blasph mamur, & obsecramus, tanquam purgamenta huius mundi facti sumus, omnium per ipsema usq; ad huc. Isaias impii regis imperio, serra per medium sectus, Hieremias post ueterem cisternam, post famem, post graues catenas, apud A egyptu lapidibus obrutus, Daniel bestiis obiectus, in lacu leonum squalore loci & fame cruciatur, Ze in ardentem fornacem cum sociis contruditur Ezechiel apud Babylonem indomitis equis distractus, Oseas, per tempora uecte transfixus : de quem prophetarum mali homines non sunt persecuti λ Iam ex Apostolicis uiris, Paulus trucidatus, Petrus , Andreas, Simon de Philippus crucifixi, Matthaeus gladio confossus, lacobus iugulatus, alter Iacobus e pinnaculo templi deiectus, de fuste percussus, Io .quasi sacrilegus in seruens oleo doliu coniectus: nihilq; certius erat, post initum cum Christo consortiu, quam gladii, pectines ferrei, b

stiae, exilia, metalla, proscriptio, crux, uerbera, catenae, carceres, eculeus, lampade dcc.

Adeo ut in summo Christianarum dignitatu fastigio, Rom. inquam Pontificatu, a Christo ad Siluestr. nullus quod sciao naturali morte aut absq; tyrannica uexatione ex hac uita migrarit: neque dubitandu, quod idem in caeteris Ecclesiasticis sedibus, apud omnes mundi prouincias acciderit. Nihil prosecto uerius, quam quod de his primis Ecclesiast icis iundatoribus inquit Apostolus, Ludibria & uerbera experti, insuper uincula &carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt, circumierunt in melotis de in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, quibus dignus non erat mundus; in solitudinibus errantes, in motibus, in speluncis, in cauernis terrae. An pro hoc lucro quisquam mortalium mentiatur Recte itaque huic obiectioni respondit Lactantius , Non inquit quaestus, de commodi gratia, religionem istam commenti sunt, quippe qui, de praeceptis de re ipsa eam uitam secuti sunt, quae &: uoluptatibus caret, di omnia quae habentur in bonis, spernit, & qui non tantum pro fide mortem subierint, sed etiam morituros esse se scierint, de praedixerint, & postea uniuersos, qui eorum disciplinam secuti essent, acerba & nefanda passuros. Hactenus Lactan. Erant igitur, certa ac diuina reuelatione commoniti, certa esse, quae docebant. Nam si non erat certi,

108쪽

Liber se usus.

eerti, qui fieri potuisset ut tanta animorum constantia, in tormentis gauderent,& lucrum putarent, pro his, quae docebant, gladiis Tyrannorum uitam exponere, qua nihil homini charius 3 Itaque recte Paulus contra quosdam dicebat, si resurrectio mortuorum t rarit se. non est , neque Christus resurrexit, si autem Christus non resurrexit, inanis est praedica tio nostra, inanis est fides uestra. Inuenimur autem & falsi testes, quoniam diximus ad uersiis Deum, quod suscitauerit Christum, quem non suscitauit. Qua ibus uerbis, te tiam hane nostram considerationem perstringit Apostolus, docens, quantum a primis illis Euangelicae fidei denuntiatoribus abfuerit menticiadi uoluntas, re quo loco habeatur , apud eos, qui Deo, quod non secit,impingat, nempe eo quo falsus testis qui in lege ultimo supplicio conficitur. Et ut affectati lucri omnem susipitionem excluderet, si in itidisis. hae uita, tantum, inquit,sumus speranteS in Christo, miserabiliores sumus omnibus hominibus . Vt quid, inquit Ambrosus,iciunia, uigiliae, iustitia, munda uita, misericor- i. cdia, mors, si pro his nulla merces erit in futuro 3 Q id nos periclitamur omni hora, inta eius im. quit idem Apostolus, si mortui non resurgunt Sperabant igitur maiores nostri, ac re ligionis nostrae propagatore certum aliquid, post huius mortalis uitae functionem, alio

qui non erant tam excordeS, ut non cum caeteris hominibus, qui sipem non habebant, i in. ly.e. dum uiuerent, dicerent , Comedamus, & bibamus, cras enim moriemur.

. Ad auctoritatem quoque doctrinae, quantum faciant doctoris compositi mores, ex ipsa communi conuersatione docemur. Nihil certius profecto, quam quod, cuius uita despicitur,eius praedicatio contemnatur, unde Aristoteles sapienter, ermones, inquit, de allactibus Jc actibus, minus creduntur, quam Opera: cum igitur ab his discrepant,quae i o Educi sensu percipiutur, tunc spreti veritatem etiam ipsam interimunt: qui nanque uoluptatem uituperat , is, si uisus fuerit eam affectare, ad ipsam inclinari uidetur. Sermones igitur ueri creduntur, cum sunt operibus consentanei. Nunc iam compone Draconis,

Solonis, Minois, Rhadamanthi, Lycurgi, Charondae, Phileae, Zamolxidis, Demetrii, Numae, & aliorum, si qui sunt similes, qui condidere respublicas, aut eorum, qui praecepta uiuendi tradidere, uitas& mores, cum Mose, Samuele, Dauide, Isaia, Hieremia, Erechiele, Daniele, Sec. cum Petro, Paulo, Iacobo, Ioanne, Andrea, Philippo, Matthaeo , & reliquis , qui nobis rationem uiuendi Christianam tradidcie . Ab illis prosecto quantumcunque laudatis, ambitio, fastus, tyrannis, diuitiarum amor, aut certa& inexhausta quaedam humanae floriae cupiditas, quam illorum optimi quique, quasi suorum beneficiorum praemium expetebant, prner alia occultiora uicia, non aberant: in istis contra summam integritatem inuenias. Nam ut ex multis pauca afferamus, Sctantum illustriorum illustrissima uitia,& quae cunctorum aliorum facinorum, quae e cogitari possunt, sunt certissima indicia, notemus, profecto Minos ille Cretensis legi Llator, Theseum Atheniensem, ut Zenis apud Athenaeum est auctor, adamauit, Rhada- Mus. imantum, legum atque humanae uitae maximum quoq; institutorem qu inq; ob eximiam eap. a . 'iustitiam, inferorum eup iudicem poctae fabulantur, Talum puerum deperiisse Libycus ' 'ρ ε h

testatur. Demetrius Phalerae grauistimus quoque legislator, quanta uirtute , quan-

taque pudicitia, eis, quibus leges serebat praestiterit, hisce uerbis ostendit Athenaeus, PMde eo loquens, Aderant, inquit, di taciti ad mulieres congrcstiis, & noctumi adole scentum amores, atque Demetrius, qui aliis leges imponebat, uitaeque rationem aliis coordinabat, uitam sibi ipsi maxime illegitimam constituit, pueros liberos iniuria assi ciebat, nobiliorumque mulieres , zelotypia prosequebantur omnes pueri, catamitum illius Theognim : atque tanti erat ad Demetrium accedere, ut uel ipso post prandium ambulante, ad locum apud Tripodes, diebus sequentibus, pulcherriuia quique pueri accerserentur . Hactenus Athenaeus. Periander Corinthius, qui in sapientum Graecorum numerum relatus cst proh nefas cum Melissae cadaueremistus sitisse traditur. Et ut ad philosophos ueniamus, qui tamen bonoru morum institutores esse credebatur, ille oraculo Delphico sapientissimus declaratus,& totius Graeciae ac Latij testimonio sanctissinius,Socrates, quanta fuerit animi continentia, quamque uere eam quam uerbis, hominibus pei suadere conabatur, uirtutem, moribus S uita expresserit, quae de eo tum Graecorum, tum Latinorum testimonia literis prodita sunt, non obscure docent. Licet enim Plato oc Alcibiades, & ex Latinis Aemilius Istobus, craticos amores excusa- iis re, de nescio in quas animi pulchritudines retorquere contenderint, eos tamen, Obscoe- ua.

109쪽

De resta in L cum fide

nos fuisse Lucianus Samolaten. non obscure ostendit; Ausus est, inquit, Se illud adde I. Eame, xe, Bogoa multo magiS idoneum esse Eunuchum, cui adolescentes erudiendi credantur, quod ab hoc nulla in illos calumnia possit harere, neque Socraticum illud crimen in hunc competat, quod adolescentulos corrumiat. Sed re inter ea crimina etiam, quae illli ab Ani to obiecta sunt, erat etiam paederastra . Sunt itasve qui eundem Archelao physeo, Alcibiadi & aliis compluribus meritoriis, consueuisse narrent, unde Iuuenalis cum philosophis Satyrica licentia, nonnulla uicia zxprobaret, anquit, castigas, cum sis,' Inter Socraticos noti 1ima fossa cinaedos. Neque eius turpem amorem celare permittit ea Zelotypia, qua adolescentulos ab aliorum hominum consuetudine amouebat, nimirum, ut ipsis solus potiretur, & ad libidines suas abuteretur. Platonem illurn diuinum, ut eius de hac re praecepta omittamus, de quibus postea,Apuleius eius sectator, & apud Diogenem Laertium Aristippus Astera, aut latine, Stellam adolescentulum, qui cum eodem astrologiae dabat operam, adamasse testes sunt. Impingit & illi Lucianus Phaedri amores; & sunt qui eundem in Dionem, Agathonem, & Alexim , adolescentes amore flagrasse crediderint: quorum omnium eius in illos amatoria epigramata , & carmina conscripta, sunt certissimi testes aperte enim non Socraticos illos, quos obnubendo sceleri, praetexebant Graeci philosophi, idest, ut illi uolebant animorum amores , sed lasciuas libidines, spirare uidentur. Quod ut lector de homine, alioqui Omnium literarum monumentis commendato petie intelligat, Latina carmina hic nobis sunt inse renda; nam Graeca qui legem cupiat, apud Laertium & Apuleium inueniet. In Stellam itaque, sic scribit Plato, o litinum calum fierem, clan sidera cernis

Mi Stella, ut multis in te oculis tuerer . Iam dudum uiuis lucebas Lucifer, at nunc EYtinctus luces , HelbrMEdsiis. . . . .. in Dionem uero,

Et lacrymas Hecubae, o Troianis fata puellis Decreuere recens ex genitrice satis. At tibi is parros , praeclaro Marte trivmbos , Spes reliqua est, nullis clare Dion superis. Te patria ampla fouet, cumulat te ciuis honore,

Quo mihi nunc mentem perdis amore Dion. in Alexim uero & Phaedrum, ri ... i . Iar: L: Nunc quoniam nihil en, quoquo sie verterat omnis , IL solam quod pulcher uisus existat, a -

mi id mi anime os canibus prodis, mox inde molestus Detrectatas, Phaedrum siccine perdidimus ecia In Agathonem demum apud Gellium, disticon Graecum reperire licet, lasciuia ple--- nissimum, quod quidam eiusdem Gelliamicus lyrico carmine in hunc modum interpretatus est. Dum semibulco suauio Meum puellam suavior, Dulcemque storem spiritus

Duco ex aperto.tramite,

Anima tunc aegra oe saucia, i cucurrit ad labias mihi, Orisque ricia peruium Et labra pueri mollia, FGmata itineri transitus 1 Vt transiliret nititur. Tum si mora quid pluscula, Fuisset in cessu o cui, Arioris igni percita, . Transiret , O me linqueret, D mira prosim res fora,

110쪽

Liber secundus.

Vt ad me si erem mortuus, Ad puerum intus ut uiuerem. Quibus carminibus, quis, per Deum immortalem, non uideat, tantam osculorum suauitatem, immo tantam animi molliciem, emari, ut cum Platonico illo ac Socratico uirtutis & animorum amore conuenire nequeat Fuit ergo Plato neque tam munduS, neque tanta morum grauitate, quanta uideri apud uulgus contendebat. Aristotelem, in pellicem tanto amore inflammatum serunt, ut illi, non aliter ac Eleusinae Cereri fieri solebat, sacra conficere non uereretur. Quin & eundem turpes libidines coluisse, eius in Phaselitam discipulum amores, manis ello sunt argumento. Puthagoram illum Samium Italica philosophiae parentem Periclis tyranni concubinum fuisse, Lucianus testatur. Aristippum Socraticum, qui cum in Graeciam philosophandi gratia proficisceretur, seruos iussit, ut ad iter capessendum facilius expedirentur, aurum proiicere, Ine--Aris. retriculam Laida, publico amore, summopere prosequutum, memoriae proditum est. 3 cf. Phaedonem Elidensem Socratis discipulum , cuius nomini dialogum de immortalit. animorum Plato consecrauit, turpi quaestu publice meruisse multi scribunt. Zeno, Stoici se ὼ

percilij inuentor, quique totam hominis facticitatem in solo uirtutis usu sitam esse do- La--λcebat, adeo sceleratae libidinis masculae exarsit incendio, ut nunqua eum foemina usum r. nonnulli testentur. Ciceronem latinae philosophiae de eloquentiae sontem, hoc infando scelere utraque libidine laborasse, & suo saeculo famosium fuisse, quidam literis mandarunt. An uero Marce tulli inquit in eum Sallustius facta ac dicta tua obscura sunt 3 Annon ita a pueritia uixisti, ut nihil fagitiosum corpori tuo putares, quod alteri collibui set λ Et certe, Ciceronem eundem Cinaedum a Verre uocatum, Plutarchus in apophte malis Romanorum insinuat . conqueritur & idem Cicero amatorio, & lasciuo epigrammate, Tyronem libertum suum, quem deperibat, sibi nocturno tempore debita

suauia subtraxisse. Lucius Apuleius Platonicus philosophus, pueros Scribonij amici sui, 'I' Id

ut ipsemet testatur, sub Carini & Critiae nominibus, carmine laudauit amatorio. Et de- umum ne singulorum philosophorum scelera retexamus, si Diogeni Laertio, qui eorum uitas de historias monumentis prodidit, credendum est, nemo rum praeter alia sacri- lega facinora, quae cum pallio, barba, vitta, ac illa, quae semper his familiaris fuit, garrulitatae nascebantur, hoc nefando scelere non occulte tantum, sed etiam publicdlaborauit. in singulorum enim philosophorum sere moribus describendis, eos puerorum amore de mascula cupidine, ac uenere conflagrasse significat. Iam uero illustrium illorum poetarum qui tamen numine pleni, dc ut Paulus docet Prophetae putabantur, quique theologiam,ccelitus mortalibus deportasse scrcbantur quanta fuerit uitae ac morum inhonestas, de turpitudo, quamque libere uicia ac publica peccata coluerint, eo rum tum graeca, tum latina opera testantur. Quotus enim quisque amasiis pueris, aut libros aut carmina lasciua non cum publica morum bonorum strage consecrauit ζ Ο pheum illu 2, Murn ην, immanem apud Thraces inuenisse libidinem, auctor est Ouidius his carminibuS, Ille etiam rar acum populis fuit auctor, amo rem ' Nnamis.

In teneros transferre mares, curaque iuuentam lib. to.

Aetatis breue uer, primos carpere flores. Pindarus Thebanus in gremio pueri amassi sceleratam animam expliasse dicitur.Theo via Maricritus, tam procaci libidine in amatos pueros carmina dc epigrammata conscribit, ut in s. i uel a parum honesto uiro, aut legi aut recitari, sine rubore nequeant. Aperte enim sce-dos concubitus commemorat. Virgilium Maronem latina poeseos facile principem, Alexim, aut amici sui Pollionis puerum, aut Moecenatis, aut Caesaris A uguli i seruum, nomine Corydonis, adamasse de cius carmina ostendunt, Sc Lucius Apuleius, & Marti Iis scribunt. Tibullus Marathum deperiit, Horatius Flaccus in Lyciscum de alios pueros Poetico more exarsit, quod eius carmina produnt.)Martialis demum ne singulo- ι- ., . rum uitas reseramus turpissimos Sc impudentissimos amores, cum ille eos tertio quoque uerbo procacissime, in eorum saeculorum, quae eos homines ferrent ,certissimam D.d. infamiam celebret, haud referre opus est. Taceo Lucanos, Persios, Iuvenes , cc. quorum uita qualis fuerit ex iis, quae diximus de ex eorum temporum licentia deprehendi

poterit. Hoc de uniuersis gentium sapientibus,mon modo poetis sed philosophis statutu, L iii firmumque

SEARCH

MENU NAVIGATION