장음표시 사용
121쪽
mare non nihil suspectus uidetur . commendat enim puerorum amores, non tam, tesquidam non sine solidis rationibus putarunt, quod id ad rei publicae commoda attinere arbitraretur, quam ut suos, quos antea diximus, masculos amores, philo hiae pallio Occuleret. Q uorum sententiae, earum rationum prosecto imbecilitas, quas in hoc inducit, quae mco Iudicio aperte produnt se, non tam ab intellectus Platonici acumine. quam a corrupto uoluntatis a flectu , derivari, luculenter applaudit. Quod enim Plaiato ideo uelit puerorum amores in republica permittendos, quod Harmodij & Aristogi iatonis amor Hypparchum tyrannum regno spoliauerit, debile uidetur, nani quod alia quando casu utile cst, tanquam utile propter se sit ut recte docet Aristotiles sum i non debet. Neq; uero grauissima peccata perpetranda recta ratio docet, ne alia quae serian quantumcunq; gravia, minora tamen crant quain ut cum Co horrendo scelere conse rentur irruerent. Deinde quaqua forsan amari potuisset incorrupta illa animi puerilis pulchritudo,&futurarum uirtutum indoles: ut ille contendit, difficile tamen est quidquid Platonis aduocati deblacterent eam amoris puritatem dc sinceritatem in progretasu , praesertim cum tanta licentia, quantam Plato indulgebat amatoribus, conseruare r& non potius ad corporis decorem, qui sensibus depraehenditur quam ad animi pulchritudinem, quae non uidetur, di quae pleruq; non tanta est quanta corporis, deliderium declinare. Itaq; non minus eleganter quam facete Lucianus Samosaten Platonicas de aliorum quorunda philosophastorum impudicas ratiunculas his uerbis contriuisse uidetur, Cur, inqu it, si animorum pulchritudinem diligunt, dumrmes pueros , simos di exoletos ψiustos tamen moribus de prudentes non diligunt λ cur senes, qui canos uirtutis testes h buere , non amarunt, aut amandos docuerunt Quin nec modo puerarios amores proabasse Platonem, sed etiam puerorum oscula, eorum, qui pro patria egrcgid decerta sent, quasi uirtutis praemia, concessisse, eius scripta testantur . Atque inquit de coiqui strenue se in militia gessisset loquens huic legi addendum existi ino,ut quo ad in ex expeditione fuerint, nemini renuere liceat, quemcunque osculari ipse desiderauerit. ut siquis alicui0s amore captus fuerit uel maris uel scemine, acrior sit ad uictoriam con sequendam. Quo loco profecto Plato ut Plutarchus nescio quo pacto literis prodi dit)osculi locum frontem no assignarit; nulla enim hic frontis fit mentio. Sed de hac rα multa noster Hieronymus Magius Anglarensis in libris illis quorum antea meminimus. Et ut ut Plato, hoe dogmate non fuerit infamis, certo scimus Xenophontona Socratis quoque discipulum, neque apud Graecos, minoris nominis quam Platonem,mast iam uenerem inter caetera philosophiae documenta, cuius quoque celeberrimus magister habebatur, comprobasse. Aristoteles deinde ille , quem unum ab omnibus philosophiae fontem appellari uideo,masculae ueneri aut applausisse, aut contuisse a quibusdam existi matur. Nam cum de Cretensi repub. & eius institutore loqueretur, Multa inquit, & l gislator sapienter & studiose constituit,de mulierum diuortiis, si quidem ne superfluam parerent multitudinem prospexit, alio introducto ussi. Quibus uerbis sunt, qui cundem domiticam immanitatem probasse crediderint. Quam sententiam nonnihil so-uent eius quos superius diximus in Phaselitam discipulum amores. Illud tamen apud Athenaeum perspicuum est, Hieronymum Peripateticum, marium amores ea rati ne celebrasse, quod corum causa multae tyrannides e medio sublatae fuerint . Di genes Cynicus quanta fuerit impudentia, ipsum nomen ostendit. Theodori Cyrenaici sunt illa sacrilaga ac scelerata praecepta, Furto, adulterio, sacrilegio, cum tempestiuum fuerit dabit operam sapiens, nihil quippe horum turpe natura cst, sed si auseratur ex iis, quae stultoruin imperitorumque plebecula conflata est uulgaris opinio, sapiens publice absq; rubore scorto congredietur. Ia saec uiuendi praecepta,obsecro cum illa apostolica Parae si conser. Cliarissimi, obsecro vos tanquam aduenas & peregrinos, abstinere uosa carnalibus desideriis, quae militant aduersus animam, conuersationem uestram inter gentes habentes bonam, ut in eo quod detractant de uobis, ex bonis operibus uos considerantes, glorificent Deum, in diem uisitationis, &c. aut cum illa, Vos autem fratres curam omnem lubinserentes, ministrate in fide uestra , uirtutem, in uirtute aute scien tiam, in scientia autem abstinentiam, in abstinetia autem patientiam, in patientia autem pietatem, in pietate autem amorem fraternitatis, in amore autem fraternitatis chalitatem, aut cum illa, Appamit enim gratia Dei Saluatoris nostri omnibus hominibus
122쪽
nibuet erudiens, nos ut abnegantes impietatem & tacularia desideria, sobrie, iuste, & piὸ
uiuamus in hoc saeculo , expectantes beatam spem , de aduentum gloriae magni Da i ,&Saluatoris nostri I in Christi, qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, & mundaret sibi populum acceptabilein, sectatorem bonorum operum. Conser, inquam, cum uniuersa prophetica euangelica, A postolica & Ecclesiastica doctrina, S uidebis sicut illa, ab humanta ita hanc non nisi a diuino spiritu potuisse deriuati, sed de his satis.
De Euangelicae fidei ac Religionis constantia ρο sta hiate. Cap. I. .
Exto loco, uehementer est homini meditanda Christianae religionis ae Ecclesiasticae fidei stabilitas & constantia, non enim frustra dictum e tat a Gamaliele in Apostolica historia, cum ad nostrae religionis interitum cuncti infestissimis animis conuenirent, Si ex hominibus consilium hoc est , aut opus, dis loluetur ; si uero ex Deo, non poteritis illud defles . uere, quasi nulla uiuendi ratio, nullaci; humanae inuentionis religio praesertim inter aduersarias potestates, nisi Deo auctore, possit consistere. In qua sententia& illud Christi dictu est accipiendum, Omnis plantatio, quam non plantauit pater meuS, vindicabitur, quod nimiru omnis humana cogitatio & inuentio, coelestis agricolae cura M sdestituta, marcescat, & sole deinde persecutionis exusta , languescat, & tande intereat. Atque hoc praeter ueterum historiarum monumenta , quae gentium acta describunt, . idem uir sapiens ex sua republica productis exemplis, manifeste demonstrat, Viri i quit, Israelitae, attendite uobis super hominibus illis, quid acturi sitis, ante hos enim dies extiti t Theudas, dicens se esse aliquem, cui consentit numerus uirorum circiter quadringentorum, qui occisus est,& omnes qui credebant ei, dissipati sunt & redacti ad nihilum. Post hune extitit Iudas Galilaeus in diebus professionis,& auertit populum post se, de ipse periit & omnes quotquot consenserunt ei dispersi sunt. Videmus quascu- ne rationes uiuendi humanitus excogitatas, apud eas respubi icaS, quas omnium pruentissimas coluit antiquitas, funditus corruisse, nec ullum earum superesse uestigium;
Vbi enim nue sunt Sicionij ubi Astyri j ubi Lacedaemonij ubi Athenienses ubi Mac dones λ ubi Carthago pubi gentiu illa domitrix Romana resipublica Z in quibus struendis
tota humana prudentia uidetur expensa Z Perierunt profecto, quoniam non diuino sed humano consilio consi iterant, ac proinde tantum humanae sapientiae fouerentur auxilio. Habet autem suas humana prudentia periodos, uerbiim autem domini manet in aetemnum. Videas florentissimas de solidissimas quasque respublicas, uel externis bellis, uel seditionibus internis abolitas, cum tamen contra , nulla persecutionum tempestas, nullus tintationis turbo nulla calamitatum procella, ecclesiasticam fidem & religionem demerserit. non Tyranni, non publicae infamiae, non carceres, non proscriptiones, non ludibria, non fames, non sitis, non equulei, non pectines ferrei, non illecebrae, non concupiscentiae, non haereses, non uaria mortis genera, nouam istam religionem surgentem potuerunt opprimere; sed quanto uehementius diabolicae & mundanae tentationes ingrauescebant, tanto magis nouo germine pululabat Ecclesia. nimirum, quod esset fundata supra firmam petram, atque adeo inserorum portae aduersus eam praeualere non possent, Ego, inquit Hieronymus, postas inseri uitia reor atque peccata, uel certe, haere- λιαλελticorum doctrinas, per quas illecti homines ducuntur ad tartarum . Et Rabanus, Portae quoque inseri, di tormenta & blandimenta sunt persecutorum, sed depraua infidelium opera ineptaque colloquia, portae sunt inseri, quia iter perditionis Ostendunt. spirita-lm quoque nequitiae, Origene auctore, inseri portae dicuntur. Portae itaque inserorum tres illi ualidissimi humani gcneris hostes, dicuntur, Mundus, Caro, Diabolus, de qui- Rbus omnibus, cum adhuc esset paruula, nec ubera propter aetatis infantiam haberet Ecclesia , gloriose triumphauit. Habebat diabolus uarias nocendi formas, habebat &mundus Pharisaeorum auctoritatem, sacerdotum dignitatum , habebat Reges, habebat
armatos, praesectos, indices, tribunalia, carceres, catenas, uirgas, secures, equuleos ,
exilia, uioites, de quidquid terrorem constantibus animis solet incutere. Habebat N caro
123쪽
caro ex aduerso, uoluptates, honores, dignitat , & quicquid animos, quamlibet iii
corruptos solet emollire, nec tamen sanctae huius christianae reipublicae sol iditatem, po tuerunt peruertere, quin inter ipsas tentationum & persecutionum procellas, in immemsum increuerit. Portae inseri, sunt diaboli fraudes, machinae, munitiones, artes, mabur, minae, mundi sapientia, potentia, diuitiae, &c. quorum potentissimos impetus u. continuo saeculorum decursu, toleravit Ecclesia, inuare hoc nimirum quod essetfiriama. 3. mamentum & columna ueritatis immobilis, non humano artificio, sed prorsus diuino
erecta, quod esset coelestis illa domus, quam diuina sapientia, non humana prude tia , excisis, quo firmior esset, septem columnis, sibi construxit. Sapientis domus, in quit Hieronymus, Ecclesia Christi est, ex lapidibus uiuis, hoc est sanctis, in taberna culum sibi constructa; columnae, autem, ecclesiae sanctae doctores, septiformi spiritu pleni, quales suere Iacobus, Cephas,& Ioannes, qui apostolico testimonio, colum-Galain. naeuocantur. Aut quod ego magis iudico septem columnae, septiformis ipse spiritus dicitur, quo, ut narrant apostolicae historiae, sancta Christi ecclesia firmamentum acce. pit; spiritus nimirum sapientiae, spiritus intellectus, spiritus confiij, spiritus sortitualsa. t t. tudinis, spiritus scientiae, spiritus Pietatis, di sipiritus timoris domini, quibus quasi s lidissimis septem columnis Eclesiasticum aedificium innixum, diabolico impetu saeuien-UM 36. te, non corruit. hoc est illud coeleste prosecto aedificium, cuius fundamenta , non incarnalis illecebrae coeno, non in arena humanae sapientiae, sed in montibus sanctis, &solida petra, id est diuino sermone iacta sunt, atque adeo, quan uis pluuia descenderiti Naub.7. aut flumina intumuerint & fauerint uenti; & in eum irruerint, hoc est , impetus pers
cutionum,&carnalium uoluptatum ingruerint, non tamen euertetur. Contra uero
aedificia, quae non diuina, sed humana sapientia, quas fundamento consurgunt, aut illecebrae pluuia mollescunt, aut ambitionis torrente labascunt, aut uento pcrsecutionis funditus diuelluntur N corruunt. Assyrios Medus, Medos Persicus, Peras Graecus ι duce Alexandro, Graecos Romanus deleuit exercitus: qui cum summuni Orbis obtin
rei imperium, Gothis, Herulis ,Vandalis, Hunnis, Longobardis, Arabibus, Thureis.
m. 1 t. Alanis, Francis, rursus Orbis summam inuitus concessit. In sanctam uero ecclesiam,
quae Ioan. Apost. coelesti uisione, ciuitas est in quadro fundata, quod id genus figurae, solidiores & firmiores habeantur, non Medi, non Persae, non Graeci, non Rom..no Arabes, non Gothi ,non Alani, non Vandali, non Hunni, non Iudaei tantum, aut alterius gentis singularis exercitus, sed uniuersus Orbis, una animi conspiratione, surrexit , nec tamen eandem, suo loco mouere potuerunt. Age ia, tecum considera quae earum rationum ulia uendi, quas tantum, humana prudentia constituit , eum torrentem persecutionum, que Ecclesia substinuit, inuicta pertulerit. An fuerunt aliquando atroces illae poenae, in Spartanae, Atheniensis, Carthagin. Romanae, &c. religionis, aut reipublicae uoco autem re
2blicam leges uiuendi sectatores statu lae,quas adhuc tenera, toleravit Ecclesia Z Quae arum, saeua illa principum rescripta,quae a summis mundi principibus, contra Christi nos edebantur, quae Domitius Iurecons sub titulo de officio proconsulis, septem libris digessit, substinuisset infracta λ Quorum iussione, ut inquit Lactantius,
Funditur ater ubique cruor, crudelis ubique,
Las .n L M, ubique pavor plurima mortis imago. ἀιαι. ωμι. Et illae quidem uiuendi rationes, unico hostili exercitu corruerunt, nostra uero restiagio,nec domestica, quae grauior est quam hostilis, dum pater filium, filius patrem, uxor uirum, uir uxorem, in mortem tradebat, persecutio deleuit. Paucissimi breuissinio 3' temporis sipatio, Romani imperatores christiani. uniuersam idololatriam, orbe excluserunt , non quidem propositis poenis, sed Christiana ratione uiuendi permisia. Contra uero, longissimis saeculis; nec maximorum Imperatorum fauores, nec grauissima QPplicia, nec saeue leges, nec infamiae notae, nec certae proscriptiones, nec caetera id g . nus, quae in Christianos, quasi in sacrilegos exerceri solebant, christianam religionem labefactarunt, sed inter has persecutiones, a Solis ortu ut inquit Lactantius usque ad occasum, lux diuina suscepta est, & omnis sexus, omnis aetas, & gens, & regio, unitis ac paribus animis, Christo seruiebant, eadem ubique patientia, eodem mortis contemptu, famulabantur . Praeclare itaque Iustinus Martyr cum Tryphone decertans & ex Christiana dignitate dixisse uidetur, Quod autem nos in I xiv v credentes nemo terrer
124쪽
aut domare ualeat, apparet quotidie. Cum enim obtrumcemur, erucifigamur, abiicia mut bestiis,& aliis tormentis tradamur, tamen a consessione non discedimus, sed quanto magis in nos saeuitur, tanto plures pietatem fidemque per nomen I O . profitentur. haud secus, quam siquis uitem putatione prouocet ad ubertatem, nam uitis a Deo de Christo plantata, est eius populus. Hactenus Iustinus. Apud noostram Hispaniam, unica catholicorum Regum Perdinandi & I fabellae, Sarracinorum de Iudaeorum proscriptio : sine ullis tormentis,eosdem auita uiuendi ratione abiurata,deleuit, ita ut post eam nemo aut Iudaicam aut Mahometicam superstitionem profiteri sit ausus primi illi, contra, inuitis Imperatoribus, inuitis magistratibus, inuitis procvnsulibus, inuitis tribunis , Christianos sese profitebantur, nec ab hac professione, senatusconsulta, plebiscita, Imperatorum rescripta, magistratuum edicta , quibus non solum proscriptio, sed publicae infamiae, damnationes ad bestias, bonorum publicationes, atrocia inortis supplicia continebantur, uiros,sceminas fragiles, ac teneras puellaS, pueros, &c. quo minus Christum publice faterentur, potuerunt compescere. Nec minus nunc sperandum Hl, quod tot linesibus, tot civilibus bellis, tot infidelium persecutionibus, Ecclesia i cessita, inuicta permaneat: non enim est abbreviata manus domini ut saluare nequeat, immo haec est christianae uitae ratio , ut ait Salvianus, ut inter ipsas persecutiones, &hostilis des incrementum suscipiat, inter prospera uero & secunda marcescat. cuius uerba quia sint Apostolico zelo plenissima, sunt hie inserenda. quibus sic ecclesiam alloquitur, Abiit quippe egi gia ac sup creminens dudum primitiuae tuae plebis beatitudo, qua omnes Christum agnoscentes, caducas rerum mundialium facultates, in sempi- temas coeliniuin possessionum spes, conserebant , multantes se usia praesentium, praecla ram spem futurorum, immortales diuitias, praesenti paupertatis ambitu, emcntes. Ecce qualis erat tempore persecutionis status Ecclesiae, qualis uero christianae uitae secuta sit facies , tempore prosperitatis, subiungit. At nunc, pro his omnibus, auaritia, cupiditas, rapina, quaeque his socia, & quasi germana unitate coniuncta sunt, inuidiae, inimicitiae, crudelitates, luxuriae, impudicitiae, proditiones, quia stiperiora illa, istorum usibus militant, secessere, ac sic, nescio quo modo, pugnante, contra temetipsam , tua scaelicitate, quantum tibi auctum est populorum, tantum pene uiciorum, quantum tibi copiae accessit , tantum disciplinae recessit. 8d pros eritas uenit quaei via cum magno taenore detrimentorum. Multiplicatis fidei populis, fido imminuta est, creta scentibus filiis suis, mater aegrotat, factaque est ecclesia prosectu tacunditatis insertor , atque accessu relabens, di quasi uiribus minus ualida . Haec ille S alia plura in eandem sententia, quibus notam ecclesiam persecutorum tentationibus in pullionibusq; concuti, quam an idente fortuna 3e omnibus ex uoto staccedentibusafferri, ac labefactari demon strat.Tertulimus etia ad Scapulam Carthaginesem p sectum,Nec tame, inquit, hae secta deficiet,quam,tunc magis aedificari scias,cum caediuidetur hactenus Tertullia. Et ita certe est ut in quibus adolevimus,liis potissime Mamur,& ea nos potissimum a languoribus Dedicent. Adoleuit ecclesia,non in croceis,no in delitiis,non in honoribus, no in diuitii Mno in uoluptatibus,sed in funaa paupertate, in doloribus, in infamia, in cruciatibus, in his conseruatur, in his pinguescit, in his reficitur, catera, quae uel mundus, uel astita frau de diabolus offert, quasi sibi insuetos cibos respuit, nec illis delectatur, sed potius marce scit, quemadmodum illis pueris euenisse sacra docet historia, qui cum regio cibo, cui non erant assueti, aut quo propter religionem, uti nolobant, macrcscerent, ad consueta legumina reducti, pinguescebant . Ita de Christi Ecclesia sperandum, ut potius in ter tot dominicas & hostiles persecutiones, resoreat, quam uirtute superata labe scat. Videmus uniuersas haereses, cum suis auctoribus, in infernum detrusas, & uix sola porta tentosa inuentorum nomina apud nos remansisse, ubi enim nunc Simon, Men: inder Saturnius, Basilides, Isidorus, Carpocrates, Epiphanes, Prodi β, Valtantinus, Hecundus , Marcus, Ascodrytae, Archontici, Colobarsj, Barbeliotae, Sethiani, Calan i, An titactae, Monimi, Hermogenes, Seuerus, Bande sanes, Hierax,& caeteri illius prioris Ecclesiastici s,culi, sanctae Ecclesiae dominici hostes λ ubi nunc illi, Hebion, Cer inthus, Artemon, Theodotus, Paulus Samosatenus, Sabellius, Marcellus, Photinus: u bi magnates illi, qui Romanam quoque Monarchiam adiutricem habu isse leguntur,qui brunq; uirus, ta Orientem, dc Occidentem peruassisse legitur, Donatus, Arius, Ludoxu s, Eu
125쪽
nomius , Actius , Macedonius, Appollinaris, Nestorius, Eutiches, &e. aut quotus quisque nunc quae nam fuerunt istorum insaniae sesatis cognouisse iurabit λ Exterminati prosecto sunt, cum idolis suis, idest haereticis sententiis, quas idolorum loco co- -b. 3. Iebant , de ad insernum descenderunt, & quantiis alij loco eorum exurgant , ipsi quoque peribunt, Ecclesia Christi permanebit. Deiecti sunt dum alleviarentur haeretici, facti Wal. ioi. sunt in desolationem, subito dese runt, perierunt propter iniquitatem suam, uelut si UM J ninium surgentium imaginem ipsesu in ciuitate sua, quae est sancta Ecclesia, ad nihilum redegit Dominus. Hoc uidimus de hoc videmus ait de suis consortibus quidam e ' rum) omnibus Haereticis contigiste, ut prirno quidem hominibus placuerint, sed postea Wal. i 3. dissipata sunt ossa eorum secus infernum, confusi sunt quoniam Dominus spreuit eos.& alibi. mi anuis cinquit plantentur haereses de nonihil soreant, tamen non serunt Lin' i 3 fructum. Itaque sanctae Ecclesiae singulari stabilitate perpensa, non dubitemus eius Ecclesiae credere gremio, quae usque ad consummationem generis humani ab Apostolica sede per successiones Episcoporum frustra infidelibus, de haereticis circumlatrantibus,
partim ipsius iudicio plebis, partim
in maiestate damnatis, culmen auctconciliorum grauitate, partim etiam. miracul culmen auctoritatis obtinuit.
Quod Chri Iianae regigionis miracula eandem comprobent eis uesram. Cap. VII. l.
Fptimo, omnium maxime sunt animo Christiano uersanda diuina miracula, quae singulari prouidentia, in Christianae Religionis attestationem, sunt edita, inio enim negligonus salutem, quae cum initium accepisset enarrandi per Dominii,ab eis qui audierunt, in nos confirmatae est contestante Deo signis Si portentis, S uariis uirtutibus de spiritus sancti distria butionibus Nigna inquit, idem, Apostolus Paulus ad Corinthios scribbens, apostolatus mei, facta sunt apud uos, in omni patientia,& signis,& prodigiis,& uirtutibus, quasi hac parte caeteris Apostolicis uiris, quos Euangelium de cάlinem doctrinanuindicasse constabat. se rion cno inferiorem ostenderet. Christus etiam, cum cuplestia illa Paradoxa , quae mundo incredibilia uidebantur, denunciaret hominibus, non alio, quam ad opera, quae in eorum attestationem suerunt coelitus patrata, remittit , Si mihi, inquit, non uultis credere, operibus credite, ut agnoscatis oc credatis, quia P
ter in me est, & ego in patre. & alibi ad Apostolos de patre quaerentes, Non creditis, inquit, quia ego in patre & pater in me est alioqui propter opera ipsa credite. Iudaicae etiam incredulitatis excusationem submouens, Si vera, inquit, non secis lem, in eis qua nemo alius secit, peccatum non haberent, quasi coelestia prodigia, quae in praedicati mis excursu, supra ipsam naturam, diuino quodam imperio patrarat, Euangelio susci-Diendo, sat essent: nec immerito quidem, cum nihil sit in rebus humanis compertius,
quam naturae ordinem semel statutu, a nullo alio quam a Deo posse peruerti, qui ita nati iram disposuisse credendus est, ut cum uelit, eandem possit, prouoluntate mutare.
It. rque, hanc per miracula de prodigia, suadendi rationem, quali mortalibus magis laia mi liarem, de propriam diuina elegisse prouidentia uidetur ,quod ea uberiores fructus ex eua argelica praedicatione semessuram speraret. Vnde ciusdem euangelicae praedicationis init io, hac sola miraculorum potentia, de sancta quadam simplicitate, non item mundi
sapi uitia, de eloquentia instriictos euangelicos praedicatores, orbem uniuersum expu- .io. gnat. ros emist, Ecce, ego, inquit, mitto uos sicut oves in medio Luporum, nolite portare L icculum, neque Per , dc neminem per uiam salutaueritis,&c. quibus uerbis, unia
uersu: na. humanae opitulationis auxilium , exclusit. Vt autem propria fidei ab hominibus e liciendae instrunaenia ostenderet, post ista subiungit, Ecce dedi vobis potestatem calcat adi supra serpentes, dc scorpiones, dc supra omnem uirtutem inimici, de nihil, u bis no cebit. In ipso praeterea euangelici belli pro cinctu, Euntes, inquit, in mundum
m . ic. uniue rim, praedicate euangelium omni creaturae. Ecce Orbis expugnandi mandatum,
ruibi is uero telis in eo esset obtinendum imperium , subiungi t, Eos autem, qui credierin i, haec sequentur, in nomine meo daemonia eiicient, linguis loquentur nouis, set
126쪽
pentes tollent, & si mortiferum quid biberint, non eis nocebit; super aegros manus -- ponent , & bene habebunt. Miam dextre uero hoc genere teli corda peccatorum apostolicae dextrae consecerint , ipsa docet apostolica historia, quae ipso primo euangelicae expeditionis monumento , propter uarias linguas, quibus, coelesti miraculo fuerant d nati , tria millia animarum, ex eo populo, cui alioqui suerant maxime inuisi, apostolis Asia.x. addita filisse, recenset. Per manus etiam apostolorum, fiebant signa, dc prodigia multa, in plebe.quis uero fructus ex his sequeretur,subiungitur, Magis autem augebatur creden μ' γtium in domino multitudo uirorum ac mulierum, ita ut in plateas eiicerent infirmos, taponerent in lectulis, ac grabatis, ut ueniente Petro, saltem umbra illius obumbraret quenquam illorum, & liberarentur omnes ab infirmitatibus suis. Quatam etiam apud gentes eadem apostolica praedicatio, propter diuina miracula nacta ut gratiam, eagem resert apostolica historia, Multo, inquit, tempore demorati sunt fiducialiter agentcs, domino testimonium perhibente uerbo gratiae suae dante signa N prodigia fieri, per ma uia. .. nm eorum . Neque enim auitam gentium religionem demoliri, toto animi conatu nitentes fiducialiter, uel uno momento egissent, nisi coelestibus miraculis, & diuinis operati nibus, sese uera docere comprobarent. Itaq; ingens in diuinorum miraculorum, uel Primitus in fide generanda, uel post eius generationem, in eadem fouenda & reficienda, potestas,magnopere quam in religione firmatur animus, cum eam uidet, eius, qui solus se ,
potens est, in naturam, testimonio firmari. N . . IS. o huic considerationi infidelium & prophanorum, hominum succurrit obie- i, V. .ctio, negantium, ulla in huius fidei plantatione ruisse miracula, quod nostris historicis fidem non adhibeant, di quae gentium monumenta non reserant, quasi falsa supplodant; Sunt re alij qui quanuis Christum haec quae narrantur prodigia , fecisse non abnuant, nC-gant tamen, illa opera diuinitatem arguere, quod similia apud gentium historias extitisse legantur. aut quod secretiori quadam magia, sint edita. aut demum quod naturae
quodam temperamento,in caeteras corporeas creaturas, Christus obtinuerit Imperium. In quos, cum Euangelicae fides propugnatores multa: loquantur , nas pauca dicem F, EM--γsed quae sussciant ad eorum detegenda deliria. Ita in priores Augustinus inuehitur , At dicet aliquis, ista falsa esse miracula, nee fuisse facta, sed imendaciterscripta , inus, quis hoc dicit, si de his rebus negat omnino ullis literis esse credendum, potest etiam
dicere, nec Deos ullos curare mortalia; non enim, se aliter colendos esse persuaserant, M'.
nisi mirabilibus operum efectibus, quorum de historia gentium testis est, quorum dij se
ostentare mirabiles potius quam utiles ostendere potuerunt. Etsubinde, Porro autem, si multorum deorum cultores, qualescunque L eos suos est e. arbitrcntur, ab eis Greta esse miracula, uel ciuilium rerum historiae uel libris magicis, siue quod honestius putant , Theurgicis, credant, quid cauta est, cur illis uel int credere. ista facta esse, quibus tanto maior debetur fides, quanto super omnes est magnus, cui uni soli sacrificandum praecipiunt. hactenus ille. Itaque ab istis hominibus licebit exquirere, anne quae gentium libris continentur miracula, credant, qualia sunt, quod Nauius Augur, ad postulationem Sexti Tarquinij, cotem nouacula sciderit, quod Castor & Pollux, bello Latino apud Iacum Laturnae, equorum sudorem abluentes sint uisi, cum aedes eorum,
quae iuncia ponti erat, sua sponte patuisset, quod iidem bello Macedonico, equis item albis insidentes, Publio Vatinio Romam uenienti, sese obtulisse dicantur , nunciantes, eo die Regem Macedonum Persem, bello superatum; quod paucis post diebus, literae consulis Pauli uerum fuisse nuciarunt; quod simulachrum sortunae muliebris, non semel
locutum dicatur, quod Iunonis Monetae, cum captis Veiis, unus ex militibus ad eam tranSferendam inissus, alea ludens, ac iocabundus inquireret utrum ne Romam migrare . uellet, se uelle respondisse, seratur; quod claudia Romana, quae impudica semper edita fuerat, navim qua ex Sibyllinorum librorum imperio, Idaeam matrem Romam portabat, in uado Tyberini fluminis haerentem, Deae inuocato numine, ut si se castam iudicaret sequeretur se, suo cingulo traxerit : quod uirgo Vestalis, de cuius corruptione quaestio erat, aqua impleto cribro, abstulerit controuesiam; quod Ausculapius Epidauro accitus, urbem Romam diuturna pestilentia liberarit; quod appius Claudius censor, cum aduersus responsum, ad seruos sacra Herculis transtulisset, ainbobus luminibus fuerit orbatus; quod Fulvius item censor, cum ex Iunonis Lacinia templo ma
127쪽
moreas tegulas abstulisset, quibus aedem sortunae equestris, quam Romae secerat, tege rei, de mente captus fuerit, & tandem in lamino animi moerore conmmptus, duos filios in Illyrico militantes amiserit; quod Turullius M. Antonij praesectus, cum apud Conil euerto Aesculapij luco, classem secisset, eodem postea luco, a militibus Caesaris, sit intersectus : quod Pyrrhus, qui seblata ex thesauro Locrensis Proserpinae pecunia, naufragium fecerit, ac uicinis Deae littoribus fuerit illissis, di nihil praetcream pecuniam, su rit incolumae. Quod cu ab Alexandro Milesia ciuitas capta esset, ac milites Cereris adespoliandam irrupissent, omnium oculos, obicctus repente fulgor extinxerit; quod cum Augustus, bello ciuili Brutiano,implicitus morbo, abstinere praelio statui siet,medico eius Artorio, Mineruae species obuersata sit, monens ne propter corporis imbecillitatem, Caesar castris se contineret, atque ita in aciem linica per latus Bruti castra profuderit rquod Brennus Gallorum dux Delphis, Appollinis spoliaturiis templum inglesius, Dei uoluntate, sibi manus iniecerit; quod Appollo Carthagine a Romanis oppressa, ueste aurea nudatus, id egerit, ut sacrilegae manus, inter fragmenta eius abscissa inuenire tur, di similia, quae Cicero, Valerius, Liuius, Dionyiius, Iulius obsequens Sc.scribunt An haec sunt credenda; quae nostris uero auctoribus continentur non item uale hoc cum, ut anto docuimus , inter uniuersos mortales , nulli magis ueritatem quam nostri scriptores coluerint Sed cur ais inter tot gentium histyriccri , qua minima quaeque suo
cinistiana rum saeculorum memoriae mandarunt, istorum. Gracaeorum nullus meminit respon-
ita deo , pii in una quidem id agente Diabolo, quo laturixsaeculis infirmis Christianis struistis ' i pos iniiceret , deinde , quod homines impij, Se christiana religionis hostes eius, quam
ν4M o infestis animis persequebantur, suturis temporibus relinquere fundamenta non uellent. yis praeterea nostra religionis prodigia describeret, cum uideret quotidie eius cina tores, haberi lacrilegos, S: quasi impios ultimo septicio damnari, nisi mus apud sed
creuisiet, pro ea ultimo mortis discrimini caput obiicere Θ Quis quaesis te. potuisset cotempore sine uiolatae religionis suspitione, Christiana referre miracula Ergo qui hoc audebant, iam erant christiani, praeter hoc quod uno infidelium consensi, magi putabantur Christiani, atq; adeo non diuinitus patrata miracula, opera illa, sed magicae artiu putabantur etlacius. Ethnici homines, ues quod occaecante Deo, non intelligerent, uel quod inueterito Christianorum odio, nollent aduertere, diuinorum miraculorum ueritatem, non tanti faciebant, ut in historias reserenda putarent: cum. autem ueram eorum rationem, Deo donante, callebant, statim ad fidem conuersi, diuinorum ope rum effecti patroni di aduocati, eorum historias texentes, praesentis uitae timore postposito, pro fide certabant. Nam quod prophani inficiari non possent, plura quotidie a Christianis hominibus patrari miracula, in his libris aut epistolis, quae a nostris, ad eos
pro christiana religione mittuntur , aperte depraehendimus . Septimius Tertullianus ad Scapulam Carthaginis praesectum Christianis ultima minitantem ni Christum eiurarent, scribens, post quorundam praeaectorum, qui cum Christianis humane merant, exciri
pia producta, Haec omnia, inquit, tibi de officio, suggeri possunt, & ab eisdem adu
catis, qui id ipsit beneficia habent, christianorum, licet adclament quae uolunt; nam cuiusdain notarius, cum a daemone praecipitaretur, liberatus cst, & quorundam propi
mus, & puerulus: & quanti honesti uiri de uulgaribus enim non dicimus aut a daem nibus aura ualetudinibus, remediati sunt Et sebinde Marcus quoque Aurelius, in Cermanica expeditione, Christianorum militum orationibus ad Deum factis, imbres, in siti illa impetrauit. mirando non geniculationibus, di ieiunationibus nostris, etiam siccitates sunt depulsae λ hactenus ibi. Libro deinde contra gentes, cum multis in earum superstitionem, bc Disa miracula debacchatus fuisset, Hactenus, inquit, uerba, iam hic demonstratio rei ipsius, qua ostendemus, unam este utriusque nominis, qualitatem, Edat ut hic aliquis sub tribunalibus uestrisquem daemone angi constet, iustus a quolibet christiano loqui spiritus ille, iam se daemonem confitebitur de uero, quam alibi Deum de falso. Aeque producatur aliquis, eorum qui deDeo pati existimantur, qui a ueris, maleficum numen de nidore concipiunt, qui ructando curantur, anhelando profanturi ista ipsa uox coelestis pluuiarum pollicitatrix, iste ipse Aesculapius medicinarum demonstrator, alia de morituris socordia dc Donatio de Ascelepiodoto subministratur, nisi se daemones consessi fuerint, Christiano mentiri non audentes, ibidem, illius Christi
128쪽
nt procacissimi sanguinem landite. Quid isto opere manifestius quid hae probatione fidelius λ simplicitas ueritatis in medio est, uirtus illi sua assistit, nihil suspicari licebit magia aut alia huiusmodi fallacia fieri, dictis non stetis, si oculi uestri & aures perminserint vobis. mi id autem immitti potest aduersus id, quod ostenditur nuda sinceri
tale Si altera parte ueri Dei sunt, cur se daemonia mentiuntur an ut nobis obsequantur λ atqui omnis haec nostra in illos dominatio di potestas, dominatione Christi, ualet& de comminatione eorum, quae sibi a Deo per arbitrum Christum, imminentia expectant, Christum timentes, in Deo, & Deum in Christo, subiiciuntur seruis Dei & Christi , ita de contactu, deque amatu nostro, contemplatione, & repraesentatione ignis illius correpti, etiam de corporibus, nostro imperio excedunt inuiti & dolentes ,& uo bis praesentibus & erubescentibus, haec ille . quae nisi ita se haberent, infidelibus populis , in quos haec dicebantur, tam audacter fuissent obiecta. Libet autem miraculum coelestis pluuiae, quod Marco Aurelio, diuinitus tributum Tertullianus resere, ex Eusebio describere, Igitur Antonini temporibus, quibus haec gesta reseruntur, Marcum Aurelium fratrem eius Caesarem, bella inserentem Germanis ac Sarmatis, tradunt historiae, cum siti eius periclitaretur exercitus, aestuantem, de quaerentem quid facto opus esset, reperisse in legione quadam milites Christianos, quibus sicut & nostris mos est flexis genibus obsecrantibus, exaudisse Deum supplicationes eorum,& subito contra omnium spem, largissimis imbribus prostas, exercitus quidem periclitantis, pro quo oraverant Christiani, sitim sedatam, hostes uero, qui iam exitialiter imminebant,fulminibus crebris de caditus prolapsis ignibus, ectugatos. uod iactum refertur quidem ab historicis gentilium, sed quod nostrorum id orationibus in petratum sit, non refertur, quippe apud quos etiam caetera miracula, quae a nostris gesta sunt, non habent fidem. Nostrorum uero di Tertullianus haec memorat, & apud Graecos Apollinaris, qui etiam ipsam legionem, pro insigni facti miraculo, mutato nomine , uocitatam dicit ab Imperatore Fulmineam. Tertullianus uero Marci Imp. epistolas etiam nunc haberi dicit, quibus de his apertius indicatur. Hactenus Eusebius. Quod tame illustissimum miraculum, ut hic Eusebius innuit, quidam in Iulianum Chaldaeum,
quidam in Arnuphim philosophum Aegyptium, quidam in Marci Aurelij cum Diis
amicitiam, ne Christianos eius auctores faterentur, ut postea dicemus prophani retulerunt . Non ergo mirandum, quod nostrae religionis miracula, scriptores prophani non mandarint memoriae, sed potius mirandum, cur tot apologeticis libris, quibus ex miraculis, eiusde auctoritas suadetur, immo tot in easde gentes inuecti uis, ab Ecclesiasticis uiris scriptis, praeter Porphyrium Celsum & Proctu lycium, qui frigidis naeniis, in Christianos debaccnantur, nulli pene responderint: si tamen dignum aliquid habebant, quod nostrorum auctoritatem detereret. Itaque sapienter mea quidem sententia Augustinus, hoc genus hominum, qui nostra miracula negant, hoc dilemmate aggreditur , Aut per Apostolos Christi, ut eis crederetur, resurrectionem atque ascensionem, praedicantibus Christi, etiam ista miracula facta esse non creditis, aut ita se habere nobiscum non itis inficias, si posterius, quid oberit, cur non nobiscum quoque credatis λ Si prius, hoc nobis unum grande miraculum sufficit, quod ea terrarum orbis sine ullis miraculis credidit. An non est multo maius miraculum cui idem ait paucos
quosdam ineruditos liberalibus disciplinis, & omnino, quantum ad gentium disciplinas attinebat impolitos, non peritos grammatica , non armatos dialectica, non rhetorica fultos, sed piscatores abiectos, cum retibus fidei ad mare huius mundi missos, ex omni genere, tam multos pisces,& tanto mirabiliores quanto rariores, etiam ipsos philosophos, euangelicae praedicationis, quae mundo crat stultitia, gentibus uero scandalum,hamo cepisse e maius profecto apud omnem philosophiam habetur hominis arbitrium & uoluntatem, sine sufficienti ratiocinio pellicere, quam. claudum aut aridum reddito uigore restaurare . nam sicut in hoc lex di ordo naturae peruertitur, ita & in illo est uoluntatis natura, non quocunque pacto, sed post efficax ratiocinium, assensum praebere, sicut est subris natura, non imperio, sed medicina recedere. Quemadmodum uero languoris natura peruertitur, dum simplici oratione aut imperiotagatur, quod tantum subiacet diuinae potentiae, ita uoluntatis natura, Se genuinus ordo consu
ditur, dum sine consueto & naturali medio, quod est ratiocinium , his, quae mundus stulta
129쪽
stulta iudieat, praebet assensum. Et quemadmodum illud, ideo est miraculum, quod id Ps l. t . naturae uires praestare non possint, ita hoc, quia solus est Deus, qui potest inclinare coru nostrum intestimonia sua, di qui potest legem suam, cordibus nostris inscribere, de it qui dat cor, ut sciamus illum, quia ipse est dominus, sicut e conuerso, peccatis exio s. gentibus, ipse est qui nonnunquam cor aggravat, excacat, & indurat, ut uidentcs non uideamus, ta intelligetes non intelligamus. Immo uero coiporales languorcs, sicut plerunque Deo permittente a Satana infliguntur, ita eorum subitaneae, medelae, nonnunquam suspitione non carent, quia & quasdani earum sagacissimi scrutatores naturae do, mones, possint tribuere, licui alia quaedam admiranda facinora praeter naturae ordinem,' in sacra historia praestitisse videmus,uoluntatis uero imperium, nullus daemon obtinuit. praesertim in his, in quae pars nostra corporea, quae quorundam sententia, philtris ad amorem mouetur, proeliuis non esset, qualia sunt reli8ionis negocia. Est igitur euiden tius miraculum , lcgi euangelicae, quae praeter hoc quod irrequieto bello cum carne pugnabat, parum humanae sapientiae iudicio applaudebat, sine miraculis consensum prae- . bere, quam languidorum praestitae sanitate, , quam curatae paralyses, quam caecitates exclusae, de reliqua, quae inuita natur a , in euangelicae praedicationis seminio a Christi ministris patrata docemur. Sed iam age, te quaeso, qui fieri potuisset, ut Christi resum rectionem , & nostram post conuersionem in pulveres, eiusdem Christi in coelum ascen sionem, Dei incarnationem, natiuitatem, uitam, mortem , flagella, famem, sitim exilia , obedientiam, cunam, crepudia, Sc. diuinae dispensationis N nostrae religionis mysteria, pauci infirmi, abiecti, rudes, denique mundi huius peripsemata, multis nobi 4.--.t. Iibus, sublimibus, magnatibus , principibus, ducibus, regibus & qui his sunt poti res ipsis mundi sapientibus, immo uniuerso Orbi, sine miraculis, aut alia supernat uial i ratione, auita& patria religione eiurata & deserta, nihil obstantibus tormentis, cruciatibus, infamia, ta bonorum publicatione, proscriptione, igne, serro, aqua, &c. suaderent sine coelesti argumento, di cui uniuersa natura non posset resistere λ omittamus plebem, inter quos etiam potentes numero, an credibile est Paulum Apostolum, non tantum Hebraica, sed Graeca sapientia di literatura praesignem, qui prius adeo sanguinem christianorum sitiebat, ut ei non satis esset, si unum aut duos lapides in steph num iaceret, nisi omnium lapidantium uestes, quasi in omnibus lapidaturus asseruaret,
christianae religioni, sine coelesti miraculo nomen dedisse λ Mil fieri potuit ut homo
christiani sanguinis auidus,qui sibi hoc laboris delegauerat, impetratis a pontificio di Iudaico senatu epistolis, ut si quos apud Damascum, huius uiae uiros ac mulieres im' ' ueniret, Hierosolymam uinctos, ultimo supplicio quasi in patriam religionem sacrilegos , plectendos perduceret, sine coelesti prodigio, subito , non tantum redderetur Christianus, sed omnium euangelicus praedicator maxime strenuus p Quid tu putas Dionysium illum Areopago subniotum, in Christianas scholas adduxisse , nisi ad Paulinae praedicationis confirmationem, diuinitus data admiranda prodigia Quis creis M. dat A tali idem, Iustinum, immo, ut quorundam non inanis tulit opinio,Senecam ipsum, non diuinis miraculis, ad fidem adductos, cum apud hos, qui Athenis, immo in uniuerso Orbe celebres habebantur humana sapientia, parum, sola uerba ualerent λ An rem suasibilibus humanae sapientiae uerbis, in sublimitate ferinonis his annuntiatus est Cnri- . e. - , stus, & non potius in Dilesione spiritus & ueritatis an fuit apud hos, & similes, qui mul ti in apostolica expeditione Christo manus dederunt, euangelium, in sermone tantum, , .us.1. di non potius in uirtute miraculorum N Spiritu sancto, & plenitudine multa .Cypri num illum magum, quis tandem Christi Episcopum, & postea sortissimum Martyrem praeter miracula reddidit Z Iam uero ex nostris, quos a paruulis beneficio parentum, Christiana disciplina delibutos accepimus, quis sapientior Origene, quis eloquentior Cypriano Carthaginensi i quis doctior Tertulliano, Athenagora, Theophilo, Clemente utroque, & infinitis huiusmodi, quos illa persecutionis pruina decoxit Zan quod ab infantia christano lacte alerentur, non potuissent ab hoc genere uitae recedere, si non diuinis operationibus, quas a Christianis exerceri uidebant, suissent in christiana disciplina retenti. An sorsan quominus semel receptam religionem pessundarent, metus magistratus detinebat An uero bonoi u perdedorum sormido e sed nihil magis erat in
uotis magistratibus, quam Christianos a semel suscepta religione pertrahere. Vidi ego, ait
130쪽
ait Lactantius, in Bithynia Praesdem gaudio mirabili datum, quanquam barbarorum
gentem aliquam subegislet, quod unus, qui per biennium magna uirtute restiterat, postremo uisus sit cedere. Ergo tantum aberat, ut ob desertant religionem, uiri illi si se-niel christianam religionem desti erent, punirentur, ut maximis muneribus, quod cum quibusdam factitatum legimus, fitissent astem. quid ergo aliud sanctissimos ac sapientissimos uiros , in Christianae religionis, quam inuisam esse mundo sciebant, detineret ossicio, quam talia argumenta, quibus humana ratione resisti non posset haec profecto nihil aliud erant quam diuina miracula, quibus omnis cedit humana sapientia. Sed haec apertiora sunt, quam ut plura dicamus. Eorum uero sententiam, qui quod pro digia quaedam coelitus edita, in prophanarum gentium monumentis inueniant, sum- cientia nostrae religioniS argumenta, non credunt, quaecunque a nostris in eius confismationem sunt patrata miracula, uariis rationibus ecclesiastici elidunt, nobis tantum sunt principio rogandi quando in antiquis ueterum historiarum annalibus, scriptum inuenerint, in religionum aliarum, quas gintus colebant, confirmationem, ad hominum inuocationem, & uota, sanatos claudos, illuminatos caecos, leprosos mundatos, daemones humanis corporibus sugatos, & talia quaecunque in cluistianae legis plantatione fiebant λ Sint uera 'uaecunque parum antea prodigia retulimus, & quaecunque Arthemidorus Ephesius lib. de auguriis , & Cicero libro priori de diuinatione recen set: sint uera, quaecunque uariis temporibus, & apud uarias gelates earum historiae accidisse memorant, nulla in illis intercesserit Magia, quae Philostratus octo libris, & Di cles Alexandrinus de Apollonio narrant, nil moror: abfuerint diabolicae fraudes, quarum scimus in ea omnia, quae gentium historiae narrant: potestatem extendi. Sed ubi humano imperio & inuocatione , in eius superstitionis, quae tunc a gentibus colebatur, comprobationem facta esse legisti Z Fierent illa, si ita credere libet, at qua uirtute 3 an uoto & humano imperio λ nequaquam, sed in uirtute religionis, quam utcunque, diui nam prouidentiam conseruare decebat, commendationem ; quo nimirum mortales, in numinis timore contenti, paulatim uerae res igioni assuescerent, & ne quod est summum malum, procaciter dicerent, Non est Deus. unde corrupti, & abominabiles fierent, minus enim a salute abest, qui a uero Deo, falsorum Deoru superstitione recedit, quam qui numinis penitus exuit notitiam, di quem nulla saltem supcrstitio coercet. Sunt&alia inter ea, quae recensuimus prodigia, quae ad quorundam ostendendam innocentiam,
diuinitas uera edidit, quale illud de Claudia Romana , quod cingulo navim arena Tyberis haeretem attraxit: aut illud, quod de altera Vestali uirgine, quae aquam, in signum item pudicitiae, ab eodem flumine cribro hausisse refertur: interest enim diuinae prout dentiae, potissime apud eos, qui potius ignorantia quam malitia a uera religione recedebant, quales erant hae symina, innocentiam fouere. Non itaque in illius, quae tune apud gentes uigebat, superstitionis attestationem, haec prodigia fiebant, sed tantum in diuinitatis N prouidentiae testimonium, nimirum ut scirent gcntes esse Deum, cui essent curae mortalium actiones, quique sanctos mores, & iustitiain probaret, contra, uero pro deliciis supplicia rependeret. Hoc enim etiam apud gentes ostendere, studuisse Deum , Sibyllarum uaticinia, quae in medio prophanarum nationu edidit, ape te demonstrant; hae enim non diabolico spiritu, sed ut Ecclesiastici uoliterunt, diuino , non obscure, se plerunque apertius, quam sancti Prophetae, ueri Dei mysteria, ut postea dicemus praedixere, non ob aliud, quam quod uellet Deus, ueri numinis cognitionem, quacunque ratione apud gentes seruari. Neque putandum est, eas omnes, quas pro rhetico spiritu pollutile, ueteres historiae prodiderunt, ueri Dei cognitione praeditas. fuerunt enim quaedam earum idolorum ministrae, ut ea, quam Delphicam uocant, tiquam apud Cumas, celebrem fuisse Maro decantat. Idemque de caeteris credendume ist imo, ii non Erithraeam forsan excipias, de quo tamen postea. Balaam etiam, qui sanctae scriptura testi inonio, prophetico spiritu claruisse refertur, Idololatram fuiste, & tamen gentibus diuina denuntiasse mysteria, liber Numerorum ostendit. Nihil enim aliud puto esse, quod ipse Ariolus N eius prophetia uocetur augurium, quam quod cum daemonibus, qui sibi sutura denuntiarent, haberet consortium . Sicut itaque per falsae religionis cultores Deus plerunque futura praenuntiabat mysteria, ita per falsam reli i nem, uera nonnunquam proscrςbat miracula, non in cius quidem attestationem 'sed