Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

De recta in Deum fide

rum doctissimum Ciceronem, nunquam ad astrologicam fidem induendam, indixerint.

Pron ergo astrologis exempla proferre, quae caeteris ludicris artibus communia sunt, si iis est, nisi etiam ex naturae principiis, suam artem ostendant, aut experimenta quae proserunt, incertas naturae regulas & principia reducant. Atque haec sunt, quae in ast

logica figmenta , non maledicendi astrologis libido. sed religionis zelus, subministrauit. parum enim illis prodest Petrum Aliacensem, hominem alioqui doctum & uenerandum, nisi fuisset astrologus, libro aedito, Chaldaica, Aegyptiaca, & Arabica inueta, cum theologia componere, cum eandem , tot in Chaldaeis illis suis primis eventibus, in magis Aegypti js, & in aliarum gentium uatibus & diuinis, Theologiae fons scriptura sacra , ut antea dicebamus, maledictis incesserit. Quin adeo ille rem temperauit, ut astrologia, quam cum theologia coire contendit, potius sit quiduis aliud quam illa

astrologia, quam di ante eum , di nunc astrologi uenditant. sed iam quam recte astrologia uaticinatrix, aut Critica cum theologia componatur, per Deum immo talem lector attende. aDoeau et Astrologi, ascendente Geminorum sidere, idque Saturno Mercurioque sub Aquario iunctis, in nona coeli plaga, nasci prophetam, ideoque Christum Domi -: . nun tot clarulsi e miraculis, quod in eo loco Saturnum habuerit, in Geminis. Religi T . - . num sectas, quibus Iouem praecipuum patronum praeficiunt, per caeterarum stellatum comissiones distribuunt, ita ut Iupiter cum Satumo, Iudaeorum faciat religionem, cum Narte, Chaldaeorum, cum Sole, Aegyptiorum, cum Venere, Sarracenorum, cum Me curio, Christianorum, cum Luna,Antichristi. Reliquorum uero: populorum , qui tamemaximi fuerunt, Atheniensium, Lacedaemoniorum, Cretensium, Carthaginiensium, Ronionarum &c. quod priores illae prouinciae coelum occupauerint, astra non habent. de tamen mirandum est, quo pacto Romanorum superstitio, quae tamen in uniuerso orbe

fuit celebris, Christianam Religionem, quae horu iudicio non a Deo sed a Ioue & Mercurio est, non anteuerterit, cum tot saeculis eanona praecesiuit. Sed is altitudinem diauitiarum sapientiae ac scientiae astrologicae, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius, di in investigabiles uiae eius Verum pergamus ultra, ostendere, quam recte astrologi cum Theologia conueniat. Docent astrologi Mosem, quem huius astrologicae iudicia,

riae cognitione uolui fuisse instructissimum, Sabbati diem astrologicis obseruationibus instituisse religiosum, atque adeo Christianos, qui no sabbatum, sed Dominicum diem religioni habeant, prorsus errare, quod nimirum diem sacrum Saturno, sacro ocio non colant: dolent prosecto astrologi dominicum diem Christo fuisse dicatum, quod ut temporis, suis illis beatissimis ac lucidissimis planetis, quibus totam hebdomadam, Omnesque dies sacrarunt, deperire uideatur, N per illud, Saturnum quam Christum magis coli, immo Saturnum suo illo Sabbatino octo, quo ut illi uolunt Masaico instituto

colebatur, depulsum uehementer tristantur. Fidelitatem autem cuiusque, cimi ad homine tum ad Deum, prosesamque rebgionem, conscientiae praeterea archaria, a parte So tis , ac tertio, nono, undecimoque coeli domiciliis, depraehendi posse putant, planon scendisque hominum cogitationibus & intentionibus, multi multas admodum regula astrologicas tradunt. Christum Seruatorem nostrum, temporum & horarum peritissumum uolunt, ea quae Iropter, astrologicas quasdam rationes obseruasse, atque adeo

dum Hierosolymam, ascederet, discipulis dixisse, non 'ne duodecim horae sunt Dei &c. Luna atque Ioue cum capite Draconis in medio coeli coniunctis, qui Deo supplicauerit, omnia illum , siue homicidia, siue adulteria, di demum quaecunque petierit. obtenturum , promittunt. Quod si quis Saturnum in Leone sicliciter constatutum, ingenesi sortitus fuerit, eius animam post hanc mortalem uitam, innumeris angustijs liberatam, ad coelum & originis suae primordia, rapiendam tradunt. Vitae scelicitatem, a Ioue turnoque largiri, constantissimum habent, uirginis Deiparae puerperium, in coeli Et astrorum configurationes quasdam , quasi in causas refundunt. redemptricem humani generis Christi mortem, opus suisse Martis aiunt, ipsum mei Catachlysmum Sodomae incendium, quibus, sancta scriptura docente , humani generis grauissima facinora , Deus mundo illo primaeuo compescuit, non in eundem, sed in astra rufundunt. Diem

Iudicij, quem pater posuit in sua potestate, di quem angeli Dei , inuno filius ipse iuxta camis naturam, uniuersa illa scientiae ac sapientiae. Plenitudine pr*ditus, nisi de eo P

culiarem

72쪽

euliarem patris habuisset reuelationem, nesciisseditis beatissimis uatibus Saturnus reuelia Nau. Mut. Quis enim nesciat ab Arnoldo Villanotiensi & a quibusdam alijs eo haud seniori

bus, ante centum annos, de Iudicij die, aduentante, ex astronomica ratione comperto,

tot, uolumina edita, ut necesse suerit patribus in Lateranensi Concilio sub Iulio& Leone coacto, astrologicae lasciuiae frenum iniicere Demum Christi miracula N agrorum sanitates, ut postea cum de nostrae religionis miraculis agemus , dicturi sumus. Planetis accepta serunt. et tamen hac est illa diuina scientia, quae iudicio Alyacensis & Rogerii Bactionis, cum theologia consentit . Nec ramun ego magnopere miror quod hi, alti logicas fabulas nam de huiusmodi, quas modo recitauimus blasphemiis, de theologis alioqui uiris, nihil tale crediderim cum Theologia coniunxerint, cum alter illorum Bacho scilicet, homo tamen nost rae familiae ac instituti, tanta eruditione praeditus fuerit, ut de Necromanticis imaginibus , librum unum , de Excantationibus alterum, de Alchimia duos , praeter alios innumeros in astrologica mysteria, temporibus a Theologicis studiis succisuis, ediderit. Verum est igitur, quod & olim Lactantius Fi

mimus, homo praeter solidam eruditionem, re extremam quandam eloquentiam, uere Christianus, & ante paucos annos Ioannes Picus Mirandulanus, de Astrologica arte pronunciarunt, eam non tam hominum quam malorum daemonum, inuentum extillae, per

quam illi, omnem philosophiam, medicinam, leges, atque ipsam resigionem,in humani generis certissimum exterminium nisi sunt abolere . Verum ego haud satis scio, quare hoc prophanum N Ethnicum inuentum, cum caeteris gentium insaniis, quas scriptur condemnat, iam dudum Christiani Magistratus non aboleverint . quanquam impcr, jChristiani initio, Christianissimos quosque principes N Imperatores, ut antea conun morauimus, id fecisse memoriae proditum sit. Sed sorsan tunc temporis,non erant sapientistiini isti Theologi, qui astrologiam criticam cum Christiana fide ac Theologi componerent. Illud uero in his hominibus intolerabile, quod non modo Theologiam, sed prophetica uaticinia, aut sanctorum hominum patefiniones, cum astrologia.coniungant. Quotus enim quisque non legit, I annis cuiusdam Lictembergetas astronomi prognosticum libellum, in quo mira audacia. ab anno I 8 in multa sutura saecula,quasi alter Ioannes Euangesista,quae sint euentura describit Nam cum eius anni mense S ptembri, die 2s, hora 6, minutis , post meridiem, quasdam diuinae Brigidae reuel tiones, quasdamque Sibyllae Cretentis, Abbatis Ioachim, & cuiusdam Eremitae Reynardi Lolliardi, quem uehementer supicor esse illum, a quo Haeretici Lothardi & err rem & nomen acceperunt prophetias, cum coniunctione Saturni & Iouis, eo die facta contulistet, ita pronuntiat, Circa annum Domini Iso uel ultra, maior S sublimior Rex totius occidentis mirabiliis fugabitur di deducetur in praelio, ac totus stre nobilis eius exercitus mirabiliter occidetur, S potissime erit turpissima strages, ex lamentabi lis prostratio & occisio multorum magnorum Dominorum ac potentium ; ita quod non remanebit propter hoc negotium, quin immo antequam in Galli is sit pax, talis, uel peior priore, turpissime & mirabiliter per plures uices eueniet. inuarum in una, idem princeps nobilissimus captiuabitur, captiuabitura sitis inimicis euentu lamentabili,& aiasigetur dolore, propter suos, aquila uolabit per mundum, & subiiciet sibi multas nationes. Quod circa annum Domini Isi tribus coronis in signum uictoriae coronabitur.

hactenus uates . In euius tamen narratione, quae falsa sunt, astrologiae sunt, quae uera,

Sanctae Brisidae sunt, quam Prophetico spiritu, claruisse, Ecclesiastὶcae Reipu. euentus, quos praedixit, apertissime ostendunt. Continentur autem haec omnia in eius uaticiniis pene ad uerbum, quae in quodam eius libello, praecedenti anno cum Hispania Tride tum iussu Philippi Catholi Regis properare, in quodam oppido Ducatus Sabaudiae, me legisle recordor, cum aliis multis ad hanc haereticorum tempestatem pertinentibus, po tissime uero ad hos Gallicos tumultus, qui modo in Ecclesiam & religione desaeuiunt, Vae, inquit,& iterum uae Ecclesiae Dei, cium puer sederit in sedet iiij. potens enim est Deus suscitare Francos aduersus Ecclesiam, & alia multa, quae profecto cum factis uiderem respondere, ingenti cum admiratione legi. Non itaque astrologiae beneficio ille futurus rerum discursus, sed dono prophetiae tantum, quod astrologicis fabulis Licten-bergensis infamat, est praecognitus. Nisi, quod nescio quis sit ille, maior Rex totius

Occidentis, qui anno i 1 - iussi di occub exercitu, occisisque sui Regni proceribus, s

gatus

73쪽

De recta in Deum fide

te . patu suerit, nisi sorte de Ludovico XII. Gallorum Rege loquatur, cuius tempore. Duce Consalio Fernando Cordoua, cognomento Magno, susis, caesisque allis. Re Catholicus Ferdinandus Neapolim recepit. Francisci uero Valesi captiuitatem, quae ibi describi uidetur, anno is et contigisse omnes consentiunt. Imperatoris demum Caroli Quinti coronationem, non anno I i , sed is 3 o Clemente VII. Pont. Max celebratam , multi, qui hodie uiuunt scripterunt. Sed hi numeri & almanachi, non prophetici vaticinij, sed astrologicae temeritatis, quae concursus stellarum considerat, cshfructus, sic enim N hisce annis quidam Gallus ut seletur ex ludao neophilus, Michaci de S . Maria, ex astrologica dementia, in singulos annos almanachos, quibus Italiam , Calliam, Hispaniam, Germaniam, Sc. nugis implebat, diebus, hortis, momentis, qui

bus illa contingerent, quae cum pene omnium mortalium terrore, euintura praenuntiabat , assignatis, condebat. Quae, si uera fuissent, iam superiori anno pene tota Hiaspania corruisset. sed eius hominis ta similium fabellae, di terriculamenta , omnibus nota sunt.

D. I . .. D et ius. ix Ioannes de Indagine decanus Franch sordianus, uir praeter pusillam pie tatem, astrologus, Chyromantes, physiognomus,& alter Calcas, nisi quod mauule' ' Abrahamo, Iosepho, Mosi & caeteris Patriarchis ae Prophetis, quos astrologos fuisse , commemorat, uideri consimilis, duplicem astrologiam , superstitiosam unam, quam nemo unquam palam sit professus, quod eius professio ignominiam conciliaret auctori, veram alteram, quam ipse ac sui similes, cum ingenti hominum applausu di approba tione pertractent, illam non modo a Pythagora diuinatricum artium inuentore, Aristotele, & Platone, neglectam, sed a Seneca irrisam, & a Cicerone explosam ; hanc ire ro sanctissimam suam astrologiam, quae quemadmodum agricola, ulmos uitibus, ita terram coelo, id est, inferiora superioribus uirtutibus collocet, & quae, quemadmodum prohibita illa, homines avocat a Deo, ita in admirationem Operum Dei, eosdem homines excitet, tantum abesse ut sit impia, ut magnus ille Zamoixis ahracum Deus, zoroastes, non magus ille Bactrianorum Rex, sed quidam alius Floromasi silius, D migeron. Hostanes, Dardanus, Appollonius ille Tyanaeus, quem FHierocles Alexaniadrinus philosophus, aequalem fuisse Christo contendit, Eudoxius insuper, Alchindus, Rogerius Bachon, qui etiam Magiae fuerint auctores, inuentores eius cultoresque ex titerint. Cui etiam Marsilius Ficinus homo citra controuersiam grauissimus, libro edito de uita coelitus comparanda, ingentis auctoritatis incrementum addiderit. Neque esse qui eidem obstrepant, praeter Romanos Pontifices, qui nihil probare soleant, quod quaslum eorum diminuat, & indoctissimos sophistas sic Theologos uocat qui iein- per ignorata damnant, proclamantes, statim haereticum, quod ipsi non intelligunt, &praeter Thomam Aquinatem, hominem, qui sibi nunquam in dicenda sentcntia conlita erit. Haec uir astrologicus, nisi quod qui tam procaciter in Romanos Pont de in The rogos debacchatur, non uidetur csse tantum astrologus, sed etiam haereticus. N is quod primo loco garrit duplicem esse criticam astrologiam, ad quam tamen distinctionem grex astrologicus confugere solot) magis commentitium est quam ipsa astrologia, tantum enim unam astrologiae rationem, quae Chaldaeis & Aegyptiis acce- pta refertur, de in quam non modo Romani Pontifices & Ecclesiastica concilia anath mata iecerint, sed Romani Imperatores, leges, grauissimis poenis uallatas vibrauerint, hucusque cognouimus. Neque uero credibile est astrologiam illam , quam homo malόferiatus , auctoribus destitutam confingit, tot doctorum uirorum scriptis lacerari, tot canonicis, id Imperatoriis legibus ab Ecclesia, immo ante Ecclesiam, a r puti. Romana proscindi, nisi auctores habuisiet, qui eam & publice docerent, di editis libris, quod semper fecerunt, mundo, inuita natura intorquere contenderent. Et profecto facilem mihi rationem, astrologi, non modo defendendi astrologiam, sed quascunque alias damnatas artes & nugas inuenisse uidentur. cum enim illis uel imperatorum leges, uel sacra Ecclesiasticorum patrum obtrudantur decreta, facile erit dicere, non has artes.sed quassiani alias damnatas & sacrilegas, ab Imperatoribus aut Ecclesia damnari. iasi uero ea astrologia possit esse aliqua magis sacrilega, quae non modo Stoicorum perniciosam & damnatam sententiam de Fato, uelit nolit Aliacensis, si non defendit. inuoducit tamen, cum omnia certo astrorum ordine fieri doceat, sed etiam nostrae relia Ha a sionisi

74쪽

Liber securissus.

gionis mysteria, ut antea dicebamus, non Deo sed Saturno ac Marti accepta reserat. Sed miror astrologi hominis imprudentiam, qui cum suae astrologiae, uel a mundi diluuio patronos asciuerit, damnatae illi ac superstitiosae astrologiae, nullum inuentorem aut cultorem donauerit. Q uae tandem, quaeso te astrologe, potuit es e astrologia, quae nullam patronum habuit λ aut quae astrologandi ratio fuit illa, quam tu, homo tamen parusacer, uocas sacrilegam An ne quae in prouidentiam blasphema esset an quae Christodi Luagelico instituto uiuendi, suiset iniuria λ an quae ueneficio mista esset At ista, qua tu diuinissimam uocitas, ut antea diximus, de postea cum de miraculis Christi agemus, sumus ostensuri, do prouidentiam tollit, dum fatum introducit, de Euangelium euertit, dum non diuinitatis potentia, sed naturae ordine, quaecunque in illo gesta narrantur facta esse mentitur, de imagines certis magicis characteribus ad dementandos homines, non tam uirtute rerum, quam diaboli maleficiis approbauit. Tua igitur ista, quam co- Iis te quae a theologis, Romanis Pontificibus Ze Imperatoribus condemnata narratur astrologia, est illa superstitiosa, quam damnas. Sed manus iam comminus conseramus, mirabilis astrologe. Ingenue fateris, eam astrologiam, quam Pythagoras, Plato, A ristoteles, Seneca de Cicero contemnunt, esse superstitiosam, illa autem non est alia,

quam ea, quae in zodiaco de astris uim quandam esse docet, qua alia atque alia ratiori Lax. d. ne aer immutetur, ut antea ex Cicerone protulimus, nec alia ratione a doctissimis illisl oi u .

uiris contemnitur, quam quod eam uirtutem in sideribus collocet . Tua igitur ista diui nissima astrologia, aut nullam uirtutem in zodiaco de sideribus collocat, aut si coli cat, non est alia quam ea, quam Pythagoras, Plato, Aristoteles, Cicero dc Seneca, sabulosam putarunt. Deinde cur Imperatores , Pontifices de Concilia, cam distinct ionem non faciunt An oportebat tam salutarem disciplinam, de quae homines in Deum, ut ais reuocat, immo quae pene prophetas facit, cum superstitiosa illa ac damnata astrologia in tantam humani generis iniuriam confundi Cur uel Romanae uel Ecclesiasticae Reipub. leges, hanc alteram, quam diuinam doces, suis poenis non liberant, sed indistincte, aut sub nomine matheseos, aut astrologiae, aut genethliacae artis, aut PQnis corporalibus, aut anathemate uerberant. Sed audi, non Pontificem, qui tantummodo , ut tu non minus mendaciter quam procaciter blacteras, ea norit approbare,

quae sibi quaestum faciant qui tamen in astrologicis fabulis exterminandis, proscet nullus erat sed Toletanum Concilium , quam parum eam fictitiam distinctionem, quam inducis appendat, immo quam generaliter omncm astrologiam Christianis ho-,

minibus abominandam decernat. Si quis astrologiae uel mathesi existimat esic creden- i. M. dum , Anathema sit. Sed Imp. iam audi, nam Pontificum decreta, pro tua Ecclesia- Tois. sica pietate, non curas. Nemo inquit, Constantius Imperator, aruspicem consulat, aut Mathematicum, nemo Ariolum, Augurem , dc uatum prauam consessionem: con- πticescant, Chaldaei, 8c Magi, ac caeteri, quos malescos, ob facinorum magnitudinem. uulgus appcllat, nec ad hanc partem aliquid moliantur: sileat omnibus perpetuo diui nandi curiositas. etenim supplicium capitis stret, gladio ultore, prostratus, quicunque nostris iussis obsequium denegauerit. Audi iterum cundem ad I aurum praefectum scri- C. g. m. hentem, Si quis magus uel magicis cantationibus assii eius, qui maleficus uulgi consuetudine, nuncupatur, aut aruspex, aut ariolus, aut certe augur, uel etiam mathematicus, aut enarrandis somniis occultam artem aliquam diuinandi, aut certe aliquid horum

simile exercens, in comitatu meo uel Caesaris, depraehensus suerit, praesidio dignitatis exutus, cruciatus de tormenta non sugiat, si conuictus proprium facinus dctegentibus, repugnauerit pernegando, sit equuleo dcditus, ungulisque sulcantibus i Atera, perserat Poenas, proprio facinore dignas. Quod si hunc Christianum Imperatorem quanquam rarum pium, suspectum habeas, Diocletiani de Maximiani edictum iam accipe, A

tem geometriae discere atque exercese publice interest, ars autem mathematica, daV c. ra.

mnabilis de interdicta est. Audi de Vlpianum , Si quis inquit astrologus, uel qui aliquam illicitam diuinationem pollicetur, consultus, aliquem furem dixisset, qui non erat, imu ' 'riarum cum eo agi non potest, sed constitutiones cum tenent. In his legibus de impe rialibus constitutioniblis, quaeso te per immortales planetas, de zodiaci signa Omnia, Ma u. m.

diuinissime astrologe, fit ne aliqua astrologiae superstitiosae de non superstitiosae distinctio 'Antion omncs astrologi cum aruspicibus, Ariolis, Chaldais, Magis, de reliquis G maleficis,

75쪽

De rector in Deum fige

maleficiis, sine distinctione damnantur. An non ea rone damnatur, quod si ars diuinandi λ quod sit curiositas praesciendi futura λ An non appellat eam Vlpianus, illicitam diui nationem Z An non uocat eam Diocletianus damnabilem artem λ Aut igitur uestra ista quam nunc, multo illa antiqua nugis ac blasphemiis plenio em uenditatis, illamet est, quam leges & Concilia, superstitiosam & damnatam artem appellant, aut nullum habet de futuris rebus uaticinium, quod tamen, tu , qui ais, hac diuinissima arte, non ni o. herum naturalium praescientiam acquiri, sed per eandem homines prophetas ctiadere. Iiamin δὲ non credo concedes. tua enim haec sunt uerba. iam id cnim aliud tibi uidetur agemas rologus, dum futura praedicit, quam quod quae secretiora sunt naturae, ac soli Deo cognita, hominibus insinuat per prophetiam, Dei uoluntatem, ac consilium nobis insita .. nuans e ut Mosem illum N Abrahamum astrologos fuisse serunt. Quid quaeso te lector. Constantium illum Imperatorem, qui duas illas leges priores contra astrologos tulit, si hanc blasphemiam legisset, aut audisset, facturum existimas λ An non es et Diocletians& Vlpiano damnata ars, ea quae soli Deo nota non modo scire, sed multo ante praescitis iactaret Ergo, quidquid Ioannes de Indagine, ac caeteri astrologici spiritus, nequi quam nugentur, astrologia, quam Romani Pontifices, Ecclesiasticae Reip. limitibus arcuere, eadem est cum illa, cui Pythagoras quasi uanae ac temerariae, nullam fidem triabuit; qua Seneca irrisit, quam Cicero explosit, quam Plato & Aristoteles, & inter ipsos astrologos, Iulius Firmicus Maternus, & doctissimi quique conlepserunt, cum ea, quam

sacra concilia cum suis cultoribus anathemate feriunt, cum ea, quam tum Ethnici tuni Christiani Imperatores, non alio flagitio, quam quAd esset ars uaticinandi, cum mala rum artium lcma consandunt, cum ea demum, cuius cultoribus, equulei, pectine ἡ& gladij, sicut aruspicibus, ariolis, somniorum interpretibuς, caeterisque uaticinatricibus artibus decernuntur. Illud uero ridiculum , quod nolit Ioannes de indagine, suam astrologiam, id est eam , quae modo est in usu, esse eandem cum illa, qua in Cicero irridet , di tamen uelit eandem it 'auctorem Zoroas em referri. Enimuero Ciccro, non aliam astrologiam irridet, quam eam, quae Persas, Babylonios, & qui iidem fuerunt3 Chaldaeos, auctores habuit: Zoroastem uero Oromasii filium, sub Nino Rege Assyrio iarum annis quingentis ante bellum Troianum, astrologicam disciplinam primum coluis se, auctores consentiunt. Est igitur Ioannis de Indagine, astrologia, non alia, quam ea, quam Cicero, &post eum Seneca di celeberrimi quique Romani philosophi, irria dent, & ad damnatas artes pertinere consentiunt. Nam quod suam astrologiam hac raa. : - . tione comprobatum iri sibi persuadeant astrologi, quod cius natales & stet nata in Z roastem , Zamolixim , Hostanem, Damigeronta, Appollonium, Dardanum, Alchi dum, N ROgerium, referantur, tantum abest ut eam a superstitione, immo flagitiis, quae illi, tum a probatissimis quibusque auctoribus, tum ab Ecclesiasticis S saecularibus legibus, imponuntur perpurgent, ut omnino mihi causam prodere uideantur: nec satis scio, cur non & reliquos ueneficos, Iarcham,Thespionem, Budam, Abariin,Hermem,&c. astrologicae disciplinae patrocinio quaesiverint. Scimus eos, quos eius, quam laudat astrologiae, uult esse parentes, tum ex quorundam eorum scriptis, qui adhuc supersunt, tum

ex Plinio, Constantino, siue Dionysio Vticensi de agricultura, Athenaeo &c. homines magos di superstitiosos fuisse, & forsan non Magia illa, quam naturalem quidam appel-ὰμ δε - larunt, sed illa damnata magia, cuius libros, sicut di astrologiae, damnatae lectionis VI-si. pianus appellat. Et alioqui aequum erat, ut qui superstitiosam illam astrologiam Pyth i gorae, Platoni, Aristoteli, Ciceroni ac Senecae, displicuisse docebat, hanc alteram suam. t non modo Zoroasti Chaldaeo, Hostani mago, Alchindo superstitioso, di caeteris, quos ibi enumerat, sed Pythagorae, Platoni, Aristoteli, Ciceroni & Senecae, placuisse monstraret. Nam cum illiastrologiana indistincte damnent, suspicio uiolenta est, cum ea. quam Ioannes de indagine superstitiosam uocat, & illam suam non superstitiosam fuissis confiisam. Marsilius uero Ficinus alioqui uir doctus, non tantus est, ut astrologiam de non esse ad esse, edito libello, proserat. Vtinam ille in Platonica philosophia enarra da, non quaedam excogitasset mysteria, quae merito doctioribus , superstitiosa uidentur. Vtinam ille aut coelum ascendisset, aut nobis ex Platonis N Plotini sacrariis, eius,

quam docet astrologiae, rationes ac sundamenta, eruisset, quae neque cum natura, la

que cum ratione, neque cum religione, ut ea quae modo habemus pugnarent. Verum desti Ci

76쪽

ii Liber secundus. Q. a s

ee astrologica uanitate iam satis: nunc de reliquisseariolatricibus artibus, quae physicis

vaticinandi genere continentur, dicamus. i V, i primo, hae sese offerunt, qua astrologico partu nobis prouenerunt, physiognois rumia nimirum S eius partes, chiromantia, inetoposcopia, podomantia, S si quae pro luimanorum membrorum uarietate, sunt aliae: tot enim sunt huius disciplinae partes, quod humana externa membra, nisi quod facies, manus de pedes, quod sint notiores , sibi has tres diuinatorias artes usurpaverunt. Est autem ut sit pra quoque multoties annotatum est; duplex physiognomia , naturalis una, quam Pythagoras, Socrates, Galenus, Polemon Atheniensis Philosophus, Arthemidorus Ephesius, Melampus, Adamantius. s rhista, Avicenna ,N his omnibus doctius, Aristoteles coluit, quae non modo portio ua ticinatricis medicinae, in quantum externa corporis inspectione, temperamenta uena tur, sed ciuili quoque prudentiae, in quantum hominum moreς, de procliuitates considerat, a doctis habetur, cuius partes, naturalis illa metoposcopia, chiromantia, MPOdomantia Sc. creduntur, quae certis signis, ex humani corporis inspectione notatis. regulas quasdam, ad temperamenti uel morum edenda uaticinia , consai ciunt. Sciunt hae artes exigere.quot naeuos, quot rugas, quantasq; , in fronte, in manibus, in pedibus, natura descripserit'. notant, quales oculos, quae supercilia , qualem frontem, quale caput , qualem nasutia, quales dentes, quale mentum, collum, pectus, lacntrem, coxas, pedes , crura, quisque sucrit a natura sortitus, ex omnibusque istis, non ex aliqua parte. non de eius actionibu numero, loco, tempore, personis, lignatiq,non de alienae uoluntatis futuris, ut uniuersi, qui nunc circumferuntur, una Aristotelica excepta, physiognomiae aut chiromantiae, inanissitate garriunt, sed de animi propensione c procliuitato, in has aut illas actiones, non certa, sed probabili coniectura, uaticinia componunt. Elt autem,tanto harum naturali u artium incerti trudo maior quam aliarum,quae etiam a natura originem sortiuntur, quanto magis principiis, ex quibus futura secundum rationem conciusionis sequantur, destituitur ,& quanto hominis animus, in naturae impetus de pro pensiones comprimendas, quam reliquorum animantium est sertior : multa enim natu- tralain animi propensionem impediunt, nimirum , cibus, coelum, patria, legra, consu dines, & quae Omnium ad naturae uim inserendam est potentissima, educatio. Atque

adeo Aristoteles physiognointeum iudicium, etiam post omnium partium humani corporis collationem, tam difficile iudicat Put uix aliquando tandem ueritatem attingat, Hanc physiognomiam cum omnibus suis partibus, tantum abest ut improbemus, ut uel ternus ab istis, quibus nune insalicitate auctorum, ii a tet fabulosis figmentis, perpurgari. nisi quod satis mihi ab Aristotelel. b. uno , ea philosophiae pollio uid aurexculta: ad quam etiam Petri Montit de multiplici temperamento, & de cognoscendis hominibus, non omnino inutilis liber pertinere uidetur, in quo externa corporis inspectione , primo quidem complexionis rationem, deinde non superstitiosa, sed tum inedicinae ac philosophiae ratiocinio, tum humanis obseruationibus, gentium, prouinciarum de singularium hominum, mores, ingenia & propensiones describit.' Α - est Physiognomia astrologica, quae astrologico artificio de creto descendit, quaeque signa zodiaci & coelestes planetaes, primum quidem in humanii corpus, deinde

4n cius partes, caput, collum, brachia, thoracem, uentrem, coxas, pudenda, femora, 'Poplitcs, suras, pedes, N his minutiora, carpum, uolam, pollices, indices, verpos, medicos, auricularesque digitos , lineas S rugas Olympo praecipites detrusit, quae inquam in totius humani corporis membris, certas partes, certasque regiones, signis coelestibus planetisque dicauit: indeque non modo temperamcnti naturam ek animΟ- tum propensiones , sed actiones, loca, tempora, fortunas, languor h&c. tanta uaticinatur audacia, ac si esset illa coelestis sapientia, quae a fine usque ad finem omnia suauiter sortiterque disponit. Huius pars est, superstitiosa illa fabulosaque chiromantia, quδ sq. 3. totam palmam per septem montes ut uacant γ diuisam, planetis distraxit. De quibus quid ego sentire debeam, cum huiusmodi naeniae non aliud sint quam astrologrci foetus, ex his, quae hucusque dicta sunt, haud obscurum esse credo : si enim uniuersa naturalis astrologia, fabulosa est, Se astrologia physiognomica, metoposcopica , chiromantica, uel podomantica, fabulosa quoque perinde erit, nisi quod nunquam alicubi ut in his rtibus, silc se produnt astrolqgica nugae. Cui enim modo humani intellectus uel tan-

77쪽

m De recta in Deum fide

tillum possideata inrologi persuadeant, esto quod intologica scientia uera esset,&rlanetaris ille influxus, natura ipsa comprobatus estet, uniuersos planetas, ita inter se conuenisse, ut humanam manum inter se partirentur Enimuero planetarum actio, liuila in his inferioribus praeter lumen recipitur, non uno loco, sed ut solis re lunae, quas experimur actiones, uniuersaliter funditur. Cur ergo Venus tuberculo pollicis, Iupiter indicis, Saturnus medii, Sol medici, Mercurius, minimi digiti, Luna percussionis, Mars palmae scrobiculae, tantummodo dominentur Dicent eas manus partes his, qui bus attribuuntur planetis, tempcramento respondere, atque adeo in ipsis potius, quam in aliis, eorum actiones recipi. sed quaeso, in tam parua humani corporis parte, cur tot

coplexionum discrimina An tuberculus pollicis sanguineus erit, S med ij digiti, qui S turno respondet, melancholicus erit Quod si temperamenti ratione fiat ista diuisio sin homine igitur melancholico, nihil caeteri planetae dominij possidebunt, quoniam lio

minis melancholici, partes, quaecunque melancholicae erunt. tuberculus igitur Ven ris, Iovis, Saturni, Solis, Mercurij, Lunae uel Martis, melancholicus erit. quod si homo sit sanguineus, eadem ratione caeteri planetae, nihil in uniuerso eius corpore, aut mani bus , habebunt dominij, idemque de reliquis temperamentis est habendum iudicium. Non igitur diuersi temperamenti ratione, sed mera astrologorum, qui omnia suis fabulis inficiunt , uoluntate, dominia planetaria sunt inhumano corpore, aut manu, diastincta. Verum dum vanissimas naenias ratione confutamus, periculum est, ne ipsi quo que uanitatis insimulemur . Praestabit paucula ex circulatorum quor udam multis libris, quae ipsi tamen totius physiognomicae ac chrromanticae disciplinae fundamenta suppo nunt, in medium producere, ut inde quales sint ipse artes, quae ex illis sundamentis prae cepta consciunt, aperte noscatur. Et sunt eius in iiij mendacia, ut potius ex eis ipsis in ea, quam ex aliis quibuscunq; , argumenta decerpas. Docent physiognomoastrologi, Solem in Ariete, quod primum signum est inter reliqua signa, in decem primis gradibus editos facere subrusos, simos, uentre exili de angusto, macilentos, signatos in sinistroiia.. iis, pede uel cubito, amicos habentes plurimos, Odientes malum, prosequentes quod optiadaa. σι. mum est; in secunda uero facie, id est a decimo gradu Arietis, usque ad vigesimum, sacere nigrum, qui nigror tamen, non in uicium reputα , sed in uenustatem ta mari mam ciuilitatem: temperatae qualitatis sacere, o iracundum, suspiciosum, fraudulen-rum , cordatum, septum inimicis pluribus, qui hunc uenentur ad mortem: in tertia sacere interdum rusum croceo permistum colore, solitarium, meditantem insidias Ecfraudes frequenter, Eundem solem in prima facie Tauri, facere prae grandibus oculis, labronem, signatum in ceruice, festiuum & iocularem, in deliciis semper occupatum i- in secunda facie, lasciuum, libidinosium, uagabundum atque mutabilem: in tertia friasidiorem propter Saturnum, qui ultimam hanc faciem occupat. Sicque per duodecim signa iidem Solem tantum circunferentes, aliorum planetarum dominii prorsus obliti, uniuersas hominum .rmas di figuras distinguiuat . Chironaantici Astrologi, urbani res sunt in alios planetas, nam eos, qui lineas quasdam, in Saturni ,Veneris, Iovis, S 1.1 Iis , Martis, Lunae aut Mercurij tuberculo, descriptas habuerint, ad eos planetas perti--. nere non dubitant. Sed is stultitiam, nunquid uniuersi, qui in toto orbe in primis decem gradibus Arietis eduntur, subrufi, uentre exili & angusto, macilenti, atque in Gnistro pede aut cubito signati, erunt Z Nunquid uniuersi, qui in secunda facie nasciitur, nigri erunt uenusti erunt Z ciuiles erunt temperati erunt λ suspiciosi erunt Nunquid uniuersorum natiuitates, qui his aut illis, quas vanissimi de ociosissimi homines in Veneris, Iovis, Saturni &c. tuberculis notarunt, ad id tempus, quo Venus, Iupiter aut Saturnus imperabat, oportebit reduccre Sed de his artibus, quae etiam apud uulgus infames habentur, haec dixisse sit satis. N νω e ad reliquas, quae nihil habent cum astrologia commune, artes propexemus, nisi quod in eis confutandis, tum quod de illis M. T. Cicero, docte di eloquenter duobus illis libris de Diuinatione, disputauerit, tum quod eas omnium mortalium, rerum purblicarum ac legum consensus, non modo tanquam impias & superstitiosas, sed uanas, ii utiles & commentitias proscripsisse uideamus, breuiores futuri sumus, quam in astrolo gico congrcilii, quae ars hodie quoque non paucorum hominum, nihil maiorum nostr rum, tum Ecelesiasti is, tum imperatoriis sanctionibus, prohibentibus: mentes N ania

78쪽

mos oceupauit . Et quidem Pythagoricae sortis dementia, cui de ea, quae antiquior esse sertur, di iam belli a roiani tempore, Hemibus in usu fuiste dicitur, primo loco dicamus quanta sit, ipsa artis enarratio haud obscure prodit. Cum enim mortalibus, non

ipse naturae N uniuersi ordo, sed hominum beneplacitum ac uoluntas, sicut caeteris quibusque rebus nomina indiderit, nescio qua' nam ratione factum fuerit ut aut numeris, literis inclusis, aut uocalium excessui, diuinatio, tributa fuisse crederetur. Quid enim per Deum, uoluntaria nominis impositio, quae & alio pacto fieri poterat, eum morbo, cum salute, cum casu, cum robore, ac caeteris, quae non ab hominum arbitrio , sed inaturae ipsius indiuiduis principiis derivantur, commerci j habet Quod si cum naturae

actionibus, nomina, aut maior minor ue numerus syllabarum, nullam habent amniatatem , qui, quaeso, cum sortunae quae necdum: ainatura dependent actionibus , ce tam connexionem possidebit, ita, ut qui alterum aut syllabarum numero, aut numerorum quantitate, ipso nomine superauerit, in bello, lite, coniugio, uita, superior sit futurus r Enimuero naturales actiones, aut a naturae principiis, aut naturalibus aliis actionibus. uoluntarias item a libero principio, id est uoluntate, aut actionibus uoluntariis derivari, ratio ipsa necestario postulat, sicut cotra naturales, a uoluntariis actionibus pendere, natura non patitur. Multo tamen absurdius est, sortunae prosperitatem, secundos aut intalices successus, uoluntariis actionibus ascribere, quod nimirum natura, cum uoluntate minus quam cum sortuna, quam nec ipsa uoluntas praeuenire potest, cohaereat. Vanissime itaqua Terentianus, Patroclum ab Hectore uinctum, illum uero ab Achille superatum, quod Patroclus ab Hectore, Hector uero ab Achille, numeris nominibus inclusis, superaretur, hisce uersibus canit. Et nomina tradunt, ita literis facta Hae , ut numeris pluribus, illa simi minatis lae Quandoque Abibunt dubia pericla pugna, Ad tri2b . . i: Maior numerus qua steterit, inere, palmam in Oni i ὶ nl ori

Praesagia lacti minima parte summa i a sto su iSic o Patroclum Hectorea manu periisse, Sic Hectora tradunt, cecid2Me mox Achillis. Quod si haec ars uera esset, prosccto facile esset ex ni aximorum quorumque numerorum characteribus, nobis nomina es fingere, atque ita de hostibus & quibuscunque aliis, re

portare triumphum. Axxx x o xi, a artis uaticinia, quam uana sint, & temeraria, haud minus compertum

esse existimo. uid enim calculi, Tesserae ,Tricoli, Senionis, Monarchi m. temerarius& fortuitus iactus,divinationis habere potest Z aut quo pacto res,quae nobis a natura imminent , ut morbi ualetudo &c. aut quae a uoluntate impendent, ut uiolenta mors, principum gratia &c. cum sortuna & casu, qua neque uoluntati hominum deseruiunt, neque naturae colligatur, conuenient Neque uero crediderim AttaIum Asiaticum regeni.

Augustum & Tyberium Imperatores, aleatoriae huic ariolatrici, quae prosecto illis non poterat superstitiosissima non uideri, nauasse operam, aut eam scriptis libris coluisse; sed illam alteram, qua fortunae per serios ludos, pecuniae comittuntur, quae tamen non modo Christianorum principum, sed omnium pene gentium legibus, quod esset Reip. perniciosa, interdicta suit & infamis habita. Vnde Cabilon Lacedaemonius, iungendae societatis causa Corinthum legatus missus, cum duces ac seniores Corinthiorum inuenisset alea ludentes, infecto negocio rediit, dicens, Nolle se Spartanorum gloriam, hae

infamia maculare, ut dicerentur, cum aleatoribus societatem: contraxisse: tantoque

probro apud maximos quosque habita est, ut Regi Demetrio in lenitatis opprobrium , taxilli aurei a Parthorum Rege missi sint. Illud uero, aleatoriae arti totam futurorum diuinationem uidetur praeripere, quod in eam quoque recte ac dextre iaciendam, sit quaedam ars, unde rerum, quae futurae essent praedictiones, arte ac uoluntate nostra potuissent acquiri. Augurium deinde, cum Chrysippus, Diogenes, Antipater, Panetius, Carneades, apud Ciceronem, di insuper ipse Cicero, & post eunt Iosephus,& Philo Iudaeus, lin-mo uero Philosophi uniuersi uno Platone excepto & uanuin ostenderint, & tot mal dictis incesserint, opus non futilet Christiano, Theologo, argumentis conuellere, nisi

G iij suscepti

79쪽

De recta in Dotin fide

suscepti instituti ratio , ommuna istarum artium uanitatrem postularet ostendi, ut uni prophetiae, quae diurnitus contingit, nostrorum mysteriorum praedictiones, resera

Ergo duplicem ne cum his omnibus uniuersam aruspicinam damnare uideamur augurandi scientiam peritiores statuunt, physicam unam, quae ad artes illas, quibus praedicendi potestatem naturae ipsius obseruatio indulsi, nauticam dico, agriculturam, Sc. quasi portio reducitur: alteram, quae ad artificiosum genus diuinandi, pertinet ,quae nimirum , ab hominibus inuem a re excogitata, rebus futuris, non naturalibus, sed uoluntariis, denunciandis inseruit. Illam tantum abest ut damnemus, ut potius eandem, si sine superstitione acquiri queat, ad uitae humanae commoditates ingentes, spectare credamus: de ea enim Aristotel. qui omnibus uanis ariolatricibus artibus suit semper infestus, non uno loco sermonem facit., Approbant S candem multis ex Ennio aliisque antiquioribus productis exemplis Cicero. lib. I. de diuinat, et Theophrastus lib. de signis. Haec ex multis. animantibus, tum terrestribus tum aquaticis ,'potissime uero ex auibus, aut tempestates futuras, aut pluuias, aut contra serenitatem di maris transequillitatem ex acris circumfusi permutationibus, quibus huiusmodi animantes afficium tur, certissime denuntiat: Vlule Virgilius, ici medio celeres reuoliant ex aequore mergi, Clamoremque ferant ad litora, cumque marina

In sicco ladunt fulica . notasque paludes

c a fulix itidem fugiens gurgite Ponti, Nuntiat borribiles clamans innare procellas. Secundam hanc, non modo theologia, uerum uniuersa sincere philosephandi r tio , perpetuo insanam , deliram, acuanam existimauit. Quod quam metuto factum fuerit, iam est ostendendum . Igitur quanta fuerit, in auguratrice disciplina inconstantia, quanque uarie ea diuersae gento superstitione deceptae, usae fuerint; his uerbis cicero lib. a. de diuinatione ιFabio recenset, Externa, inquit auguria, quae sunt, non tam artificIosa, omnibus sere auibus utuntur, nos admodum paucis, alia illis linistra alia nostris. Solebat ex me Deiotarus percontari, nψstri augurij disciplinam, ego ex ilia Io sui. Dii immortales quantum differebat, ut quaedam citent etiam contraria, atquq ille iis semper utebatur, nos nisi dum a populo auspicia accepta habemus, quam multum iis utimur. Hactenus Cicero. Et postea, Quae autem est inter augures conueniens,

di coniuncta constantia Z ad nostri augurij consuetudinem dixit Ennius ,

cum tonuit laeuum bene tempestate serena

At Homericus Aiax, apud Achillem, quaerens de serocitate Troianorum, nescio quid

hoc modo nunciat.

Prostera Iupiter his dextris fulgoribus edit. Ita nobis sinistra uidentur, Graiis N Barbaris dextra meliora, quanquam haud igno ro, quae bona sint, sinistra nos dicere , etiam si dextra sint. Sed certe nostri sinistruin nominauerunt, externique dextrum, quia plerunque melius id uidebatur. haec quanta di sensio est uid, quod aliis auibus utuntur , aliis signis, alitor obseruant, alii r res pol dent, non necesse est fateri, partim horum errore susceptum esse, pari im superstitione inulta fallendo hactenus Cicero. Non igitur una eademque fuerunt eius artis principia, sed pro prouinciarum, regionum uarietate, diuosa: quae inconstantia eam uolunt etain, neque cum natura cohaerentem aperti ssime prodit matura enim apud Ointres cst eadem. Et alioqui, ut sapienter idem Cicero inquit, quae est natura quae uolucres huc di illuc uagantes efficiat ut significent aliquid, & tum uetent agere, tum iubeant cantueo uolatu Cur autem aliis a dextra, aliis a leua datum est auibus , ut tantum auspicium facerent λ hactenus Cicero. Est igitur res uoluntaria aruspicium, ac perinde nullius diuinationis, rerum futurarum capax, de merito gentium superstitio im inuenti ina . Quomodo autem, ait idem Cicero, aut quando, aut a quibus inuenta dicemus Z Hetrusci ta men habent exaratum puerum, auctorem disciplinae suae, nos quem λ Accium nem vium At aliquot annis antiquior Romulus de Remus, ambo augures ut accepimus, m. - Pisidativu

80쪽

Pisidarum aut Cilicum, Phrygumue ista inuenta dicemus λ Placet igitur humanitatis

expertes habere diuinitatis auctores λ Haec ille . Maod uero inquit Hetruscos puerum exaratum auctorem aruspicinae habuisse, de Tage loquitur, quena in agro Tarquiniensi aratro erutum, eam ar*m Hetruscos docuisse memorant. Verum praestat superstitiosas Stoicorum philosophorum ratiunculas in medium adducere, ex his enim quam solido, fundamento, niterentur auspicia, compendiosius uidebitur. Principio illa maiorii, constitutione tuentur, quod Romulus scilicet & Remus Romanae ciuitatis auctores, aruspices fuerint, cui ita Cicero respondet, Credo, inquit, Romulum, qui Vrbem auspicato condidit; habuisse opinionem, esse in prouidendis rebus augurandi scientiam, errabat enim multis in rebus antiquitas, quam uel usu iam, uel doctrina, uel uetustate immutatam videmus. Retinetur autem ad opinionem uulgi S ad magnas utilitates Reip. mos, religio, disciplina, ius augurum, collegij auctoritas. Quae secunda ratio a Cicerone allata, adeo mihi probatur, ut neque a Romulo neque as aliis quibusque gentiabus , quae augurio celebres in historiis seruntur, tanta ignorantia & stupiditate laboratatum crediderim, ut sibi persuaderent, motionibus aut garritibus auium, quicquam diuilinationis inesse, sed solum illa ac similia uaticinandi genera, ciuilis prude aliae ratione, di ad religionis & obedientiae, quae ab ea descendit, conciliandam obseruantiam, & inuenisse & obseruasi . Destituebantur prophetico vaticinio, quod uerae religionis non essent participes . necesse igitur legumlatoribus erat, ut sententiain de numinis prouidentia, a qua ima religio , & a religione uera magistratus obedientia descendit. in Repub. conseruarent, auguriorum superstitionem in ciuitates inducere . Atque eadem prorsus ratione uel I lato in Phaedro. uel Xenophon in Cyri poedia, ille dum augurandi scientiam ueram scientiam & rei publica bene constituta usurpandam esse dicet , hic dum Cambysem inducit Cyro filio ad Astyagem auum proficiscenti, ne aliquid sine augurio faciat praecipiente, de augurio loqui mihi uidentur: non quidem quod homines alioqui sapientcs, es iquid huius generis infamis deferendum putarent, sed quod ,

cum uterq; humanam rationem uiuendi & reipublieae agendae Brinam, in qua ad limmines in officio continendos superstitione aut religione opus estollis locis conscriberent, ea non sint ulla repudianda, quae iam apud ipsum uulgus auctoritate obtinuerant. Atq; ita illa altera Stoicoru ratio,quod omnes pene gentes uterentur auspiciis, facile diluituri quanquam Cicero aliam rationem huius publici consensus este uelit. At omnes reges, populi, nationes, inquit, utuntur auspiciis. quasi uero quicquam sic tam ualde, quam

nihil sapere, uulgare, aut quasi tibi ipsi in iudicando placeat multitudo. Quotusquisq;

est, qui uoluptatem neget esse bonum, plerique etiam summum bonum dicunt. num igitur eorum frequentia de sententia deterrentur, aut num plerisque in rebus, sequitur eorum auctoritatem multitudo Z Quid mirum igitur, si in omnibus auspjsiis, & omni diuinatione, imbecilli animi superstitiosa ista concipiant λ hactenus Cicero. Ineptissi ma deinde erat illa eorundem Stoicorum ratio, quod Deus id posset efficere, quam nominus iacete quam docte ita Cicero eludit, Nihil est inquiunt, quod Deus efficere noli possit. Vtinam sapientes Stoicos effecisset, nec omnia superstitiosa solicitudine & miseria crederentur. Tandem exemplis & experimentis tum a Romana repub. tum a gentiualiarum historia petitis, Stoicorum schola, aruspicia confirmat. uibus, non aliud respondere oportet, quam quod Astrologis, qui etiam exempla proferebant, respon dimus: nunquam uanis ac superstitiosis artibus, exempla deesse. Ea denique, quae ab eisdem exempla proseruntur, mira eloquentia & eruditione Cicero eodem libro con- .uincit. Fuerunt etiam multa eorum, diabolicae perstigiae, quo hominibus etiam sapientissimis superstitio & falsorum deorum cultus, induceretur, ut quod de rege Deiotaro,& de ipsomet Cicerone resertur, quorum prior, cum domum ad quiescendum sibi paratam , quod super eiusdem tecto aquila conspecta esset, ingredi renuisset; sequenti no

ela domus corruerit, alte uero Caietae, cum serrum quoddam horologii a coruo excuti conspexisset, protinusq; coruus ad ipsum aduolans, morsu tenaci, eius togam apprehendisset, adeo ut non nisi a seruis occisus, eandem deseruerit, paulo post uitae concesserit. haec inquam, non tam casu, quam diabolica uersutia, quo homo alioqui parum eredulus & superstitiosus, superstitionem sibi indoeceret, accidisse credendu est. Sunt & multa similia apud Valerium & Ciceronem exempla. Verum de aruspicina iam satis. Somnia spiciam,

SEARCH

MENU NAVIGATION