Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

De redidi in Deum fisse

firmumque sit , eos non modo sceleratos fuisse, sed etiam peccata sua, perniciosa quadam ratione, ne a uirtutiS, quam praedicabant inani nomine deciderent, sacroi una nu- Homer. minum usu atque auctoritate consecrasse. Inde enim Ganymedem a Ioue, Cypariniim,

ILL N Hyacinthum Amyclidem ab Apollinc, Hylam ab Hercule, Crocum a Mercurio, radii. . pios fuisse fabulantur. In quibus tamen Homerus, Hesiodus, I ynus, Orpheus & uete ri , N. rimi quique Poctarum Graecorum, quo, maxime antiquitas admirata est, in primis numerantur, quorum opera factum est quod Plutarchus in probi. scripsit) ut, non Ouid .i,. io modo seclcrati amores legibus non cocrcerentur, sed etiam seruis de caeteris pueris, ue-Μ ε nulla λrma insignibus, abuti minime turpe putaretur. Verum ac sapientiun prophanorum scelesta uita ac moribus, haec, quae diximus aliaque multa elegantissime Hiero-Gati.M. 3. nymus Magius Anglarensis, uir meo quidem iudicio praeter integram pictatem , tum utriusque iuris consultissimus, tum totius antiquitatis 5 caeterarum bona ruin disciplinarum thesauro ditissimus, in his com mcntariis, quae ad legein Cum uir nubit Cad I. Iul.de ' in adalter. conscripsit, prosequitur : ad quae lector remittendus uidetur. Adiarἔ. A et Q. V . hactenus quidem, de prophanae sapientiae cultorum uita ac moribus loquuti I sumus; nunc cum his, obsecro, eorum sanctorum uirorum, quos antea diximus quique aut euangelicae uitae rationem, nobis tradiderunt, aut postea in eius progressu, eccleti stica doctrina claruerunt, ut antea dicebamus uitas & mores conser. Lnimuero in iis, tantum abest ut ea sacrilega scelera, quae etia brutoru ac bestiarum natura damnat, repet ire liceat, ut plures eorum aut perpetua uirginitat aut perpetua carnis continentia, mundo fuerint splendidi . Neque enim quicquam, non modo horum scelerum, sed etiam minutiorum peccatorum, in eis, uel hostium historiae notare potuerunt. Ned contra uitam incorruptam , mores integerrimoS, mundi ac carnis contemptum, Dei amorem, & zelum, ingentem proximi charitatem,pro quibus, diuitias, honores, uoluptates, filios, uxores , parentes, amicos, uitam, denique seipsos, carceribus, tormentis, cruciatibus bestiis, quotidie exponebant. O uod si illos, qui rationem uiuendi humanam gentes docuerunt, tot tantisque peccatis afundasse nolis, Vbi tamen , obsecro, quemquam ex illis legis , tanta animi constantia. quanta Apostolicos uiros uirtuti dicatum p Qui,cum,ut ait Augustinus, in his locis praedicarent Christi nomen, ubi non solum improbabatur iacent autem ea semper, quae apud quoiaque improbantur uerum etiam summae detestationi habebatur, tenentes quod audierant a magistro eodemque medico mentium, Si quis me negauerit coram hominibus, negabo ego eum coram patre meo, qui in ccesis est . inter grauissimas persecutiones, atrocesque ponas, non sunt deterriti a praedicatione salutis humanae, tanto fremitu offensionis humanae . Neque uero id ad suam gloriam retulerunt, quod haud dubium secerunt Scaeuolae, Curiij, Decii, Fabii, Catones, Reguli, di apud Graecos Socrates, Platones , Diogenes, I)hociones, & similes, sed in Dei tantum sonorem, quem in omnibus actionibus apud homines commendare appetebant .:Αbsuisset earum uirtutum, quas exercebant, apud suo pretium, di commendatio, abfuisset laudis & humanae gloriae praemium, abfuisset humanus applausus, abluisset humanis actionibus proposita

nobilitas,&imagines, neque uidisses Mutios, neque Regulos, neque Cicilias, immo neque Diogenes , neque Socrates, neque Antisthenes . Haec tamen uniuersa Christianis actionibus aberant, erant enim non tantum odio, sed summo ludibrio Se infamiae, uniuersis mortalibus,& tamen ab eisdem uirtutum actionibus Apostolicos uiros, neque tribulatio , neque angustia, neque persecutio, neque fanacs, neque nuditas, ncque Periculum , neque gladius, neque mors , neque uita, nequc angeli, neque principatus, neque uirtutes, neque inflantia, neque latura, neque sortitudo, neque altitudo, neque pro fundum, ncque creatura aliqua poterat separare, a charitate Dei, quae est in Christo I - , Vbi tanta uirtutis constantia λ ubi tantus religionis amor λ ubi charitatis frate nae tam magnum incendium λ Certe in Gentium historiis nunquam legisti quenquain tanta utituti S puritate commendari, ut neque utile, neque iucundum, neque aliquid eo rum , quae integram uirtutis rationem solent deterrere,cum uirtute coniunxerit. Hi u ro praeter admirandam animi puritatem scelus enim est etiam apud Christianos praua cogitatio) ex qua purae ex omnibus suis numeris integrae, de quales gentium sapiet tes garrire, non edere solatant, uirtutes nasceb*ntur: rationem quoque illi, rcligi

112쪽

nis indebant i qua extra humanam rationem illas educentes, non iam humanarum ui tutum, sed diuinarum, utpote quae ex diuina quadam ratione, non item humana nascerentur, induebant naturam. Non enim Paulus amore tantum honestatis uoluptates, aut diuitias i pernebat, sed insuper Dei amore, Nipsa religionis motione, quae, cum inter uniuersas uirtutes sit eminentior, suam quoque persectionem omnibus illis infundebat actionibus: quamuis spurcus Auermes uoluerit Christianum hominem, v ram uirtutem iniri non polle, quod non honesti a lactione sed gloriae coelestis cupiditate, aut insemi pavore, cuncta exequatur. Sed mentitur homo impius neque adeo lib. d. mphiloisphus ut quidam existii nant. Christianus enim homo, non tam futuri cruciatus horrore, aut coelestis beatitudinis praemio ducitur, in operanda uirtute, quam Dei amore : quae motio tantum abest apud rectam philosophandi rationem, ut uirtutem deterat, ut potius, ex humana ac ciuili uirtute, diuinam esticiat. Quod uero hane animi religiosam motionem, quae dilectio uocatur, horror cruciatus futuri, si male quis uixerit, aut creditae scelicitatis cupido, comitentur, nihil obest, nisi obsint quoque, quo uerae habeantur uirtutes, in rebus publicis peccatorum supplicia & uirtutum pra inia, quae quo homines contineantur in officio uirtutis, quotidie sanciuntur. itaque Averroissententia, nullibi mortalium ueram ac puram uirtutem reperire licebit, quoniam non est inter eos, gens tam effrenis & barbara, quae non legibus uiuat, quae malis, cruciatus , dd bonis, praemia non constituat. I xvi, si uirtutum integritatem consideres, quae non est aliud, quam integer earum

aceruus, quem Plato & Aristoteles iustitiam appellant, sine quo persecta uirtus inueniri non potest, lucidius apparebit , quantum ab euangelicis uiris, hi qui apud gentes commendantur, sint superati. Deum immortalem, quantum esset difficile de arduum, uel se unum apud gentes, qui omnibus uirtutibus polleret, & qui sibi iustitia'illam aut ut u cat etiam Plato totam uirtutem acquisiuisci, ostendere e Videas, quos pro patria nopigebat uitam impendere; at in camis delitias procliues erant; erant altioris animi uiri, qui cunctas corporis uoluptates spemerent . at ambitione di auaritia nihil erat illis iustitia; reperias & iustos, qui nulli uiolentiam inserrent, immo, qui cuncta scirent spernere, uerum hos, si recte consideres, latenti quodam animi fastu turgidos uideas. Non erat enim uero inter eos, qui uenditabant uirtutis speciem postremus, cui Platonis fastum D . -., calcanti, Plato respondit, caleas fastum sed alio fastu. At apostolici uiri, sic uniuersas c)isi in uirtutes in sese copularunt, ut omnes, non humana, sed heroica, immo quae maior est ' christiana ratione possiderent. I nunc & quaere apud reliquos mortales, eam sortitudinis excellentiam, cui pro religione i pro Dei amicitia, mori sit lucrum. Pro socis, pro aris, pro patria mori, comunis est munus krtitudinis, at pro proximo, pro singulari ciue, apostolicae tantum. Dare ex facultatibus munera, secundum prudentiae ciuilis mensura, officium est eius liberalitatis, quam ad miraculum gentium sapientes commendant: at uniuersa pro Christo dimissa, nulla proprii sumptus, aut uictus ratione habita, dare pauperibus; tantum apostolicae, qua prosecto nullus eorum, qui nobis hanc christianam uiuendi rationem tradidere, fuit destitutus; sed eant, quasi apostolicae perfectionis, quam profitebantur cuncti fundamentum iecere. Magnificus, apud mundi sapientes uocatur, qui magna distribuit,

quis uero maiora dedit, quam qui nihil sibi reliquit Taceo ingentes thesauros, qui a primis illis Christianis in pauperes suerunt profusi, quos siquis inter gentes tribuisset,

magnificentissimus haberetur. Temperantiam, non quocunque pacto coluerunt, sed quam ad ea usque saecula mundus nesciuit, perpetuam corporis & animi continentiam timmo illibatam integritatem, aemulantes angelorum naturam. Dic mihi, quis apud Fentes unquam, aliam temperantiam agnouit quam alienam non tangere λ alienam inquam, uxorem : nam liberos coitus nemo uetabat. quod si fuit unuS aut alter Xenocra L. tes Atheniensis, qu i colludente meretrice, uenereis non tangeretur affectibus; agedum

lasciuas cogitationes uitabat macerabatur ieiunii se domabat carne λ castigabat corpus quod si haec faciebat, uirgo erat λ idest nec in carnales delectationes consensum praestiterat. Enimuero in his qui apud gentes summates habentur, Socr. scilicet Plat. Arist. &c. ut paulo ante diximus, solam teperantiae descriptione, non ipsam tererantiam inuenias.

Quod si ita est, quid erit expectandum de uulgo, quid de his, qui nec uirtutis amore,

Liber secun ΔΓ.

113쪽

De recta in Deum fisse

nee sapientiae grauitate, nec Dei notitia pollebant λ quid de his, qui etiam, si fecissent,

non erant conciuibus aut inundo futuri admirabiles Z De iustitia qualis fuerit in nostris, quibus tantum aberat ut aliena astectarent, ut etiam propria profunderent, disputare non libet. hoc tantum sit dictum, iniustitiae apud apostolicam uitam Iocum non esse.

Quomodo enim iniustus esset, qui propria donabat λ qui sibi illatam iniuriam grande lucrum putabat qui percutienti maxillam alteram percutiendam praebebat qui petetitunicam dabat & pallium Z qui cum angariante mille passus, ibat N alios mille P qui si mutuum dabat, nihil inde sperabat qui omnia huius saeculi lucra arbitrabatur stercora pqui demum proprios inimicos N qui res aut uitam ipsam auferre conabantur, iubebatur diligere λ Eia age laudatissimos apud gentes uiros circunspice, & uide an a mundo condito in quoquam, talem iustitiae rationem inuenias An tales erant Orphei illi, quos Plato sexto de republica libro magnopere laudat An talis ille Locrensis Zeleucus, quem reserunt, postulantibus ciuibus, ut filio in adulterio depraehenso, ac propterea ambabus oculis priuando, multa remitteretur, noluisse acquiescere; sed di legum rigori& ciuium desiderio morem gesturum sibi unum, alterum filio lumen eruisse λ An his conferri possunt Rhamnusii illi, uel sapientes, uel populi , quorum iustitiam commendant historia λ An tales l/ythaci, Aristides, Fabricij, & si qui sunt similes ΘSed hi ut summum iusti commendantur, quod conciues non laeserint, quod cum impune propter potentiam potui sient semel aut iterum aliena usurpare, noluerunt, nostri uero euangeli j ministri, hoc genus iustitiae imperfectionem putabant. Deum immortalcm, quanto Illa erat excellentior iustitia, quod cum iure praedicationis Paulus potuis let, uictus saltem & uestitus stipendium repetere, sine sumptu tamen euangelium ponebat Si spiritualia semina bat, non erat magnum, si carnalia meteret, An'non operabatur in sacrario λ Quare ergo non licuisset de sacrario uiuere λ An non erat ex illis bobus, quos ad huius mundi aream, quo a paleis, euangelicae praedicationis tribulo, grana, id est, iusti, ab iniustis, & pe catoribus discemerentur, Christus direxerat λ Et tamen laborabat manibus suis, ne quenquam grauaret ; Quis hoc apud eos, quos diximus iussitiae titulis praesignes, uiros sectilet uin si gentium historias attente consideres, plures reperias, qui inter alioS ita stitiam componerent, quam qui personalem iustitiam colerent, in proximorum conuictu. Tales enim erant Rhadamanti, Minoes, Ostrides, Hercules Thesei, Se si qui sunt tales, quos celebrauit antiquitas. Animi magnitudine, quam magnanimitatem appellandi

non puto uniuersos mortales in unum collatos, quantumuis reges, quantumuis potcntes , quantumuis sapientes, cum nostris posse conserri, quantumuis pauperculis, quan tumuis abiectis, immo nec cum nostris inmitiis, quae supra quam dici possit transcenso sexu fragili, mundo stupori fuerunt. Magnanimos uocat Aristoteles, qui cum magnis sint digni, dignos se magnis existit nant, at quis mortalium ad coelestia bona, quae ne oculus uidit nec auris audiuit, neq; in cor hominis ascederunt,aniniu praeter apostolicos uiros crexit Z quis ad ea,oibus,quae uidentur transcensis, pirauitλdeficiunt hic cyri, Aloxandri deficiunt, Popeij,August i,quos magnos uocarunt, immo & his magis magnanimi, qui etia res sortunae sciebant contemnere, Diogenes dico, Socrates, Phociones etc. qui licet prae animi magnitudine, indignum iudicatcnt,se rerum teporalium, post habito studio sapientiae, cura distringi,ac propterea tenuissimo earii usu contenti, gauderent, tri ad inuestigabiles illas diuitias, ad coelestes thesauros, ad angelicas societates , rebus ac uoluptatibus mundi contemptis, quas se indignis, non suspirarunt. Et quidam hanc animi magnitudinem, quam docet Aristoteles, non sine rationum uigore, quasi euangelio& uirtutis naturae contrariam, repraehendunt, nos tumGraecorum,tu in Latinorum, immo communem usum, di nominis uim in significando attendentes, magnanimos uocarnuS,

qui magnos animos sunt a natura sortiti et est autem magnus animus, non qui sibi, quibus est dignus attribuit, nam hic potius fastus esse uidetur, sed qui nec prosperis & amica fortuna mollescit, nec laboribus frangitur, nec aduersis prosternitur: quem nec gaudium dis loluit, nec spes est cre, nec timor comprimit, nec dolor alienat, qui denique eunctis asiectibus maior existit, sicut pusillanimos, iuxta eandem nominis proprietatem , vocamus, qui pusillos animos continent, idest, quos ij affectus tyrannice calcant Nunc scrutare diligenter, ueterum ciuitatum historias, apud quas, disipeream si unum talem ostenderis. Nam quos non poterat libido subigere, hos auaritia transuersos agebat,

114쪽

agebat, quos nec libido, nec auaritia deiecerat, hos ambitio tyrannico uexabat im perio, & quos minutiora uitia, quae grandia pectora pertentare non solent , nondum appresserant, hos immcnsus gloriae appetitus, qui in maiorum animorum cer- tissima caries, & qui superato mortis terrore, nondum comprimitur, quasi seruos cruciabat. Iam nostrorum maiorum; immo etiam quae inter eos fuerunt imminarum, hiastorias attende, & uidebis, illam animi magnitudinem , quam solum garrire, non i tempraestare potuerunt, mundi sapientes, non quavis , sed heroica ratione, in eis uiguisse. neque enim hos Nerones, Domitiani, Commodi, Diocletiani, di si qui fuerunt alij Sa lanae ministri, cruciatibus, in quibus exquirendis, magis ipsi cruciabantur a uirtute auerterunt, sed neque uitae huius honoris , imperij uoluptatis ue, quae quotidie orerebantur diabolica fraude , descedine allecti, rcligioni, quam profitebantur terga uertere; sed immobiles, & in sancto uitae, quod diuinitus acceperant instituto quadiati, per arma iustitiae a dextris & a sinistris, per gloriam & isnobilitatem, per infamiam & a. s. nam famam , semper de his reportabant triumphos . illam ego animi magnitudinem

uoco, quod alioqui plebij homines ac si sacrilegi, ad sacerdotum, qui in eos desaeuie

bant magistratus adducti. N imperati, ne amplius in nomine I si . loquerentur, continuo respondent, Oportet obedire Deo magis quam hominibus, & quod tantum aberat, ut eos hostiles minae & inflicta flagella a ueritate retraherent, ut irent gaudentes a conspectu concilii, quod digni fuissent habiti, pro nomine I s. v contumeliam pati. Illam ego ueram animi magnitudinem uoco, quam nec crepitantium lapidum turbo potuerit a ueritate reprimere, sed inter ipsos mortiferos ictus, triumphabunda dicebat, Domine I . , . accipe spiritum meum, di ne statuas illis hoc peccatum , quia nesciunt quid Ai'. 'faciunt. sed horum factoruni nihil locupletius apostolica historia. Vel hoc enim ad apostolicam animi magnitudinem cognoscendam sat erit, quod uitam ipsam pro religionis& uirtutis tutela obtulerunt, nihili bestias, cruces, tormenta carceres, fasces,magistratus, reges, imperatores, uitae huius illecelebras, uoluptates, facientes. Vides ergo integram iustitiain aut totam uirtutem, qua non est aliud quam cunctarum uirtutum

cumulus, sine qua docet philosophia, nullam perfectam reperiri uirtutem, tantum in nostris inueniri, non in quovis gradu , sed in heroico di diuino, quem, ut diximus philosophi gentium, tantum uerbis adumbrare, & uerbosa sapientia, potuerunt

depingere, ac perinde, eas uirtutes, quibus erant Orbi commendabiles, non ueras N w- sinceras fuisse uirtutes, sed potius uirtutum fucos, & umbras. Sed age, demus apud eos V suisse, qui sibi obtinuerint totam istam iustitiam re uirtutum cateruam, quod nimirum quidam iustitia,sortitudine,tepei antla,magnanimitate,& caetcris quae circa coponendos ita . mores uersantur uirtutes,suerint insignes non moror, sed hi, si qui tales fuerunt, sola prii dentia qua mor habitus conseruntur,eas sibi inuice adnectebant uirtutes,imo nec prudentia quide, ex quorunda sentctia. Nostri sortissimo charitatis ligamine,eas sic astrinxerui, ut nulla rone potuerint diuelli,Vt multi, inquit Grego. arboris rami, ex una radice proia ρ' 'deunt, sic multae uirtutes ex una charitate generatur,nec habet aliquid uiriditatis ramus boni operis, si non maserit in radice charitatis Et Paulus, Charitas patius est, benigna est, non aemulatur,non agit perpera, non inflatur, non est ambitiosa,non quaerit quae sua sunt, i. . t 3. . non irritatur, non cogitat malum,no gaudet super iniquitate,congaudet aut ueritati, ota sustert,omnia credit,omnia sperat,omnia sustinet. Quasi uellet Apost.uniuersas uirtutes nobis copendio charitatis cotradere. Quapropter & alibi eandem charitatem, uinculum perfectionis appellat, quod ea persectissimo uinculo in unu fascem colligentur uirtutes. - , Hoc uinculi genus nescierunt Gentiles hoc penitus ignorarunt in udi lapientes, atq; adeo eorti uirtutes quasi sine muro & inermes,uitiis contrariis conculcandae iacebant. Sola n. in recte operando honestate agebantur,cu praeter ea. nostri diuino amore ex coelestis praemii & diuinorum operu consideratione succenso,utraq; uirtutis parte,propti praestarent,

neq: uero hic quis me putet in ea esse lententia, quod nudio sine fide iudice: impossibile dari morale uirtute quod quida dixerui,sed quod credi .getes facto ipso,quod natura poterat,no praestitisse .aliud.n .est posse, aliud uero quod est possibile, laetis quoq; exhibere. F . ., i itaque, qui nobis hanc rationem uiuendi Christianam tradidere, quando

ex ueritatis studio & morum compolitione, conciliatur auctoritas, summae inter uniuersos mortales autoritatis, sicut α summam coluerunt uirtutem. Vnde qui hanc reli-

115쪽

De recta in Deum fige

gionis sipeciem non suscipit, neque aliam ex his, quas homines, alioqui earum puri Seueri, gentiles dico in instituerunt, suscipiet. est enim unica recipienda religionis ratio, in rebus religionis, huiusmodi hominibus credere. Vnde Augustinus, Sicut ergo de uisibilibus, quae non uidimus , eis credimus, qui uiderunt, atque ita de caeteriS, quae ad suum quenque sensum corporis pertinent, ita de his, quae animo ac mente sentiuntur. quia & ipse rectissime dicitur sensus, unde & sententia uocabulunt accepit, hoc est de uisibilibus, quae a nostro interiore sensu remota sunt . Iisinos oportet credere, qui haec illo in coi poreo lumine disposita, didicerunt uel manentia contuentur.

De maiorum nori rorum primorumb Chri lianorum , in admittenda

Christiana religione diligentia. Cap. IIII.

Varium, quod digne consideratum, & diligenter expensum , magnopere ad catholicae fidei assensum conducit, eli nostrorum maiorum qui primi tus Christianam rationem uiuendi accepere, in his, quae habemus suscipiendis dogmatibus, uigilantissima diligentia: Est enim ita natura ipsi comparatum hominibus , ut in religione suscipienda , nisi cum ratione pugnarent, patriis statutis & parentibus, fidant. unde consilientibus

Atheniens bus Apollinem Pythium, quam potissimum religionem eligerent, oraculo accepto, patriam religionem, & eam, quae Psset in more maiorum , amplecti sunt iussi , Hoc est etiam, quod rerum publicarum institutores praecipiunt, patrios deos patriis riti bus', este colendos: & quod Dei populus, Saepe uel Deum patrum suorum inuocare prae cipitur,aut ab eo recessisse arguitur. Docet etiam Cicero in sacris ceremoniisque, se lentis este maiorum instituta sectari. Quod si ita fieri oportet in caeteris rebus pulicis, quae dum res temporariae & in quibus dominatur sertuna, secundae fuerent, paria ui , futura & spiritalia bona, faciebant,quanto potius in ea, quae tantum aetem rum bonorum desiderio calescens, temporalia spernebat Nam caeterae quidem respublicae, quas ubique terrarum humanitus constitutas accepimus, per se quidem temporale com modum , per accidens uero & huius melius conseruandi aut acquirendi gratia, religi nem curabant. Ergo apud eas reipublicae formas, quas gentes instituerunt , non pr cipue religio sed quasi finis quidem ciuilis Societatis,quae uirtute continetur intenditur. religio uero quasi medium conseruandae uirtutis proponitur. In nostra uero Christiana republica, contra religio perse, leges uero quae mores componunt, religionis ratione constituuntur, de quo, secundo libro de praecepto di disputatione, multa diximus. Hinciam apparet, quanto maiori ratione nostrae fidei Christiani homines debeamus asse sum , quam caeteri mortales, eis, quas a patribus acceperunt religionibus, tanto scilice quanto coelestium bonorum, quae religio respicit, maiorem habuerunt nostri rationem, parum temporalia curantes. Profecto quae homines praecipue curamus, omni quo possumus studio disquirimus, quae uero ex accidenti, parum attendimus, ita gentium te gislatores , magnopere in ciuili uirtute conseruanda laborarunt, religionem uero non tam, quae uera esset, quam quae ciuium animis superstitionem insereret, quae ad retinendana utitutem satis esse credebatur, curarunt. Nostri uero cum religionem potissimam haberent reipublicae partem, in ea scrutanda di disquirenda, magis quam in legibus f rensibus sanciendis,sudarunt. Nulla ergo fuit inter uniuersos mortales communitas,quae

per se & precipue rcligionem attenderet, praeter Christianam, atque adeo nulli in re cipienda religione maior praestanda fides. I. quid credis maiores tuos, abiurata olim idololatria, Iudaismo, aut alia qua cunque religioni, specie, in hanc pertraxisse λ An honorem temporarium λ an thesauros λ an principum fauorem , aut alia huiusmodi, quibus plerunque homines a veritate declinant λ non prosccto, nisi honor sit cunctis hominibus eos ludibrio haberi, haberi sacrilegos, haberi magos, & carum legum, quae olim in hos suerant statutae rigorem, omnium publica acclamatione, experiri. is non Iegit quanta libidine ac saeuitia olim Romani principes, Christianos homines in sectarentur, surgentemque religionem comprimerent λ Nam praeter cas leges, quae in religionis desertores, aut nouatores, an-

116쪽

liqua reipublicae constitutione tendebant,saeuissimis aliis excogitatis decretis atque eductis, non abstinuerunt, quo tam propensam di egregiam animi constantiam si possient, Perfringerent, ac praeter haec, conuitiis ac maledictis Claristianos, vulgo, exagitarciat. Sarmentarios ridiculoso nomine appellantes, quod ad stipitem dimidi j assis reuincti, sarmentis additis, publice arderent. Appellabant di semissios, quasi dimidi j assis ui - lissimos homines,quod nihili haberentur apud omnes mortales:appellabant & asinarios,

quod eandem cum Iudaeis religionem colere uiderentur, quos caput asininum, diuinis corne.

honoribus prosequi, apud omnes gentes fuit persilia sum. Maesauri , qui pro ea rcligio- I ne donabantur, forsan erant, omnium bonorum publicatio, quam huius religionis cultores incidebant per leges e quod statim quamuis nobiles, quamuis sceminae fragiles, ac delicatae, publico praeconio post carceres, catenas, sordes, equuleos, flagella , infamias, post indignissimas alapas,& colaphos, si non uiui coburebantur, aut alio infami genere mortis perirent, quod erat frequentius, quasi hominum consortio indigni, extra urbes fiebant, in siluas, montes, eremos, ubi nisi coelesti pascerentur prouidentia, aut fame aut certe sititi ita concederent. Quis unquam sanctorum martyrum strage di nobilissimarum sceminarum ludibria, & genera tormentoru, quae in illis primis peno quadringentis annis, quibus Satanae furor Ecclesia male accepit in homines christianos, apud omnes urbes & prouincias expensa satis scripsit Sed hoc ais, illis contigit,post religionem susceptam, cum antea apostolica praedicatione seducti, regna, urbes , diuitias, thesauros, fauores, & delitias, sperarent,nam & nostra memoria, sic habet quorundam stultitia, ut Ecclesiastica traditione contempta, in quasdam nouitates declinent, uel quis sibi inde diuitias aut fauores prouenturos existiment, aut saltem quia liberioris uitae spem, dum reiiciunt quae sibi onerosa uidentur concipiunt, cum postea tamen, quam abditissimam putabant, coniuratione retecta, dent poenas infames . Atqui hoc fieri poterat in maioribus tuis, qui huius , quam suscipiebant religionis, sundatores, nulla uideban t praepollere potentia,nullo Imperatoi u aut principum fauore,nullis diuitiis spledescere Sed his cotrarijs,summo totius Orbis odio suma infirmitate,summa paupertate, ita ut Omnium mortalium essent nouissimi. Mi id, quaeso, uiderunt in Apostolo Paulo, nisi ilagella, nisi uirgas, nisi lapides, nisi naufragia, nisi itinera, nisi pericula fluminum,maris , &c. nisi frigus, nisi nuditatem, nisi aerumnas, nisi uigilias, nisi famem, nisi sitim, nisi opprobria, nisi urgentissimas tribulationes, quibus supra modii grauatus erat, ita ut eum huius uitae tederet Quid in caeteris apostolicis uiris, nisi praeter haec uniuer- ' sa, cruces, & reliqua si qua erant genera mortis ludibriosa & infamia, quam tamen infamiam & honoris detrimentum, plusquam mortem ipsam homines perhorrescere solent i Ergo nullo pacto potuerunt ab eisdem seduci, praeter hoc quod euangelica traditione didiscerant, statim ipso religionis initio, si uellent esse Christi discipuli, abnegandos semetipsos , quotidie, tollendam crucem, odio prosequendum patrem , matrem, uxorem, filios, fratres, sorores, & demum semetipsos tradendos in conciliis, S synagogis flagellandos, & ad praesides regesque, quasi patriae religionis sacrilegos uiolatores, deducendos: tradendum fratrem a fratre in mortem, insurrecturos filios in parentes ut morte eos afficerent, & demum futuros odio cunctis hominibus propter Christi testimonium & nomen . An uero carnales delitiae, quae ex huius religionis cultu spondcbantur, eosdem seduxerunt λ Sed hi quemadmodum suscepta religione Christiana, mundiae diaboli sese hostes prodebant, ita se camis delitias, quasi uerissima animaru aconita,

S uiperina uenena, uitaturos iurabant, adeo ut apud eam primam christianorum aet tena, matrimoniis renuntiarent, quod omnes aemularentur apostolicam uitam : sciebant M V ' enim beatos esse, qui se propter coelorum regnum castrassent. Itaque omneS tantum quae domini erant, cogitare uolebant, ut sancti mente & corpore inuenirentur in Chri- t. ri Pso An carnis delitias apud eam religionem quis quaerat, cui sacrilegum crat non modo alienam tangere, sed eandem cordis desiderio, immo sola uoluntaria cogitatione concipere An apud eam religionem carnis delitias quis quaerat, quae nihil magis colit quam ieiunia , uigilias, abst inentiam, asperitatem , pauperiem, quae in nullo hoste uehementius inuehitur quam in propriam carnem propriumque corpus Castigo dicebat apostolus, innumeris aliis laboribus attritus corpus meum, di inseruitutem 'redigo, ne cum alijs praedicauerim, ipse reprobus efficiar. Ergo nec temporali comm

Lber secundus.

117쪽

De recta in Deum fige

do, nec principum fauori, nec camis dclitiis, locus erat eo saeculo apud Christianam religionem . Ergo nihil temporarium, nihil caducum, nihil ad fluxam & terrenam scidici tatem conducens, maiores illos tuos ad Christianam hanc rationem uiuendi pellexit,

sed potius diuinum aliquid, quod in primis illis huius religionis propagatoribus aduerterunt. nec enim tam erant stulti di amentes, ut nulla ratione sese, famam, honorem,

ac omnia sua temerarie pessundarent. Quod si libet, ex tuis maioribus unum quid cum Christianam religionem suscipere impulerit audire, iam audi Iustinum no quemvis e plebe cui superstitio potuisset imponere, sed summum philosophum . Nam S ego, inquit, . sectis Platonicis institutus, audiens infamari Christianos,&uidens eos impavidos ad suscipiendam mortem atque omne supplicium tolerandum; considerabam quod impossibile ellet in malitia eos di in libidine conuersari. Quis enim aliquando uoluptuosis &luxuriis deditus, de qui humanis carnibus uesti delitias putet quae uitia tum temporis falso, Christianis hominibus obiectabantur mortem libenter amplectatur, quo scilicet ipsa confestim careat, pro qua infamari uoluit uoluptate Quin immo uiuere perpetuosi liceret, & latere iudicia, in hoc magis operam daret ne semetipsum statutae morti studeret offerre . haec ille. Grande itaque aliquid, prosecto suisse oportet, quo hominus, qui alioqui, sicut caeteri mortales, humanis astactibus tangebatur, legi ac religioni Christianae, quae carni di sanguini bellum indicit, contra ea, quam a suis progenitoribus acceperant , rationem uiuendi, contra patria, leges, contra principum imperia, contra cognatorum suasiones, contra uxorum, filiorum ac parentum lacrymas, nomina dederunt.

Magnum studium suisse oportet, quod huius religionis dogmatibus examinandis impendere, quando nihil aliud ex immensis, quos secum haec religio labores afferebat, sperabant, quam eam , quam illa pollicebantur, uitam futuram: magnum studium aediligentiam fui sic oportet, qua dogmata, quae neque humanae rationi, neque uitae huius illecebris applaudebant, quae praesentia pro suturis, corporalia pro spiritualibus commutare iubebant, quasi coelitus data diuina responsa, quibus esset deinceps per omnia ob diendum, reciperentur: adde quod non ut aut armis, coacti, sed spontanei, immo contra uina, & arma , in ea iurabant. Hinc uigilantissima illa cura examinandi de probandi huius religionis libros, ac sacra uolumina, derivata est, tum quidem quod nullum eis, in uitae huius laboribus leniendis, remedium praesentius haberent in his enim quasi Socratico speculo, interioris hominis maculas depraehendentes, ad primam illam pulcritudinem, se se reformantes, in lege domini meditabantur die ac nocte tum quod in genti siti contenderet Satanas, pro ueris dogmatibus ac coelesti doctrina, suas fraudes obtrudere , quo eos, quos huius uitae illecebris demulcere non poterat, saltem in peccatum, falsa credulitate pelliceret. Vnde uaria uolumina, quae apostolico titulo ac nomine fucauerat, de uariis auctoritatibus, titulis in speciem credibilia reddiderat, ingenti spiritus sagacitate eluserunt, ii S tantum receptis, quae sancto Spiritu, quem receperant, delibuta uidebant. Legimus sub nominibias I homae, Barnabae, Thadaei, Bartholomaei, An dreae etc. uulgata illo saeculo fuisse Euangelia; nec tamen a maioribus nostris recepta.

Legimus apostolicorum gestorum historias sub nomine Petri, Andieae, Philippi, & Thoma ; solam tamen eam auctoritatis videmus accepisse uigorem, quam Luca, scribit: si cui, tantum ea Euangelia approbauere, quae Matthaeus, Ioannes, Marcus,dd Lucas condidere. Quare An non dignitate & apostolico fastigio sublimes erant, Anticas, Bartholomaeus, N Barnabas, cum contra Lucas & Marcus Pauli & Petri tantum essent

discipuli λ Quoniam scilicet ueri iudices rerum, & non dignitatum, non tam personam aut titulos, quam sancti Spiritus afflatum in scriptura quaerebant, discernebant sagacissimi uiri ingenti solertia, spiritus utrum ex Deo essent, & quasi lapidi Lydio, sancto spiritui, quem intus illapsum susceperant, scripta affricantes, & allidentes, aureo plerumque suco detrito, plumbea ferrea, aut lignea ostendebant. Eandemque diligentiam, inueteri in illo populo Deo pro nobis ita faciente, erga diuina uolumina uidere licebitriaeque enim cuncta receperunt in canonem, sed tantum illa, quae ad Euangelicum n

gotium faciebant, spiritu sancto intus adhortante , aut certe cogente, sacrosancta s cerunt. Gens illa, inquit Augustinus, populus ille, ciuitas illa, illa respublica, illi Israelitae, quibus credita sunt eloquia Dei,nullo modo Pseudoprophetas, cum ii riSpr phetis, pari licentia confuderunt, sed concordes inter se, atque in nullo dii lentientes, sacrarum

118쪽

saerarum literarum ueraces,si eis agnoscebantur, & cognoscebantur auctores. Haec ille.

Iam, te quaeso, ubi aut quando, apud gentCS, eius doctrinae , quae ad religionem spectabat, tam exactam disquisitionena fieri uidisti Z Plato secundo S decimo de republica libro, de Hesiodi & Homeri nugis, quod magnopere nocuerint reipublicae, multum conqueritur: idque secerunt apud eos prudentissimi quique, quanquam contra, Homerum Strabo defendat. Neq; tame reipublicae magistratus, magnopere laborariit ut recta de Diis, mortales sentirent. contra nostri, nihil habuerunt prius, quam scripta, quae ad religionem pertinebant, ad sanctae scripturae & coelestis oraculi mensuram exigere. Itaque, ut semel dicamus, ita nobiscum quoties fidei tentatione uexat nur, argumen tari licebit, Aut ulli est in re contingenti, re quae non est naturali necessitate conspicua, credendum; aut in rebus huiusmodi tantum sunt quae videmus, credenda. secundum stultum est. neque enim iam Romam aut locum alium , in quo non suisti, aut quem non uidisti crederes este, immo neque hunc esse tuum patrem aut hanc esse tuam matrem , quoniam neutrum te generant m uidisti, quae res omnino humanam rationem uiuendi pessundaret. Si ergo alicui de ea re, quam non uidimus credere oportet, potissimum e

go toti reipublicae, cuius sumus partes quaedam, fides est adhibenda, maxime Christia nae. nostrae inquam, idest, quam nostri parentes fide suscepta genuerunt, quae inter omnes mortales, tanta moru honestate, ac disciplina, di tanto ueritatis studio, semper enituit.

ιod euangelicorum dogmatum rationafilitas magno sit argumento,

Christianam ex Ecclesiasticam fidem ueram esse. Cap. V.

Vinio loco, magnopere fidei languorem exterminat, alta earum rerum aut dogmatum, quae docet euangelica fides expensio. qui enim fidei nostrae singula mysteria, digna consideratione perpenderet, & aliarum religionuerrores profunda cogitatione libraret, nihil illa rationabilius, nihil his contra, magis irrationabile aduerteret . atque haec est uera illa totiesque apud patres commendata contemplatio, tua fides in animo miro quodammodo pinguescit, & altas radices agens, turbiue tentation si non quatitur. Duo potissima sunt in humana sapientia, in quibus humanae uitae cardo conuertitur, alterum quale fuerit huius, quem cernimus mundi principium, alterum , an post eam, qua dum uiuimus fruimur uitam , alia uita supersit, ab illius recto senis prouidentia cognoscitur, ab huius uera cognitione, religio derivatur, ab utriusque simul uera notitia, honesti mores S recta uitae institutio . Mai enim genitum mundum existitia at consequentia rationis, ut inquit Philo, Prouidentiam statuit: qui prouidentia, res humanas geri sibi suadet, facile adnuminis uoluntatem uitam componit. inii post eam qua fruitur, aliam supereste uitam existimat, in qua sit malefactorum & bonefactorum reddenda ratio, qui rectas actiones, praemia, contra, prauas, credit manere supplicia, stultus erit, nisi recte

uixerit S tum cum ciuibus, tum secum uirtutem coerceat. Contra, qui mundum aeternum, & ingenitum credit, nullam artificis curam, super eum uigilare concedet. Q id enim Deo cum mundo, si non est eius factura Z Atque adeo omnes illi mundi sapientes, qui ab Orbe prouidentiam excluserunt , non ab uno artifice, sed ex atomis aut alia ratione mundum temerario concursu coagmentatum, dixerunt. Qui prouidentiam non credit, qua ratione recte uitam instituet, cum benefactorum & malefactorum unam credat esse mensuram Rarum est profecto, solo honestatis amore uirtutem excolere, de semper apud eos, qui prouidentiam cic siderunt, honestissimos mores. contra uero apud illos, quos temetarij regiminis inuasit opinio, pessimos c corruptissimos obseruauimus. Magnum est sibi homine persuadere, quod agat coram oculis cuncta cementis , neque, quantum attinet ad humanaS actiones, quippiam interest, inter eos, qui nullam colunt religionem, & eos, qui colunt, quidem, sed res humanas nulla prouidentia gubernari existimant. Na ta hosce diuinae uindictae terrore no compesci propheta docet , dum inquit, Usquequo p catores domine, usquequo peccatores gloriabuntur, en fabuntur Et loquentur iniquitatem, omnes qui operantur iniustitiam Z Populum tuum domine humiliaverunt, di haereditatem tuam uexauerunt: Viduam, re aduenam inte

M iij secerunt,

fretas in a.

Lib. . e ma

119쪽

De recta in Deum fide

secerunt ,& pupillos occiderunt, Et unde mala haec orirentur ostendens, Et dixerunt inquit non uidebit Dominus, nec intelliget Deus Iacob. Haec duo humanae sapientiae principia, christiana philosophia in primis statuit: docens non tantum mundum genitum fuisse, ut Plato de caeteri Graeci,uno excepto Aristotele, docent, sed & certa temporis conditione a Deo productum, di hiS quas in se continet creaturis ornatum. De immortalitate animotu N at a uita,no quae Cracbrum quidam sutili ac ciuili ratiocinio docuerunt, sed quae cum diuinitus sint reuelata, cum ipsa quoque ratione sint contuli tita sima, suggerit. I ale est quod docet Deum omnium rerum a se conditarum, secundum ipsarum rationem este ultimum finem, ac proinde supremam hominis talicitatem in aperta diuinitatis apprahensione constitui, cum animae ratio sit spiritualis, & ad diuina uisionem de fruitionem idonea. Tale est, quod Deum unicum essentia, trinum uero personis fatetur, quod & nobiles olim philosophos olfecisse docemur. I ale est & sanetuincamationis mysterium, quod cum diuinae naturae non deroget, maxime diuinam, in nos dilectionem commendat. Talia sunt & diuina sacramenta, quibus quasi spiritualibus pharmacis, rectissimo ac sapientissimo quodam ordine, a peccatis purgamur: Baptismo abluimur, Confirmatione, spiritus incrementa suscipimus, Eucharistia reficimur, Poenitentia, reparamur, Matrimonio corporaliter , Ordine spiritualiter multiplicamur & gignimur, Extrema unctione, quasi cum morte N acris potestatibus, in extremo hiatu , ubi magnum est spiritalis uitae discrimen, luctaturi, perungimur. Vitae instituendae dogmata, nulla respublica, neque breuiora neque lucidiora, neq; rationabiliora habuit. Haee sunt sub breuissima epitonae, Deum diligere, te proximum, sicut nos Ma .7. metipsos. Aut apertius, Non facere quicquam proximo, quod nobis fieri nollemus. Talia sunt demum, &c. quaecunque in christiana republica & religione particularia continentur praecepta. neque enim est ullum, quod non summe cum ratione cohaereat; in 1.D. misi. quo ostend do non insaliciter laborarunt ecclesiastici uiri. Nihil, ait Augustinus, . ει turpe, ac flagitiosum spectandum imitandumque proponitur, ubi ueri Dei praecepta insinuantur, aut miracula narrantur, aut dona laudantur, aut beneficia postulantur, in quibus tota sancta scriptura Sc euangelica fides expenditur. Coui x, uero, in his duobus ac reliquis, quae his annectuntur praeceptis, siue quae ad mentem informandam, siue quae ad humanam uitam recte instituendam spectant, turpissimos in caeteris rebus publicis & religionibus, errores depraehendere liceat. Idololatrae magnos greges Deorum, contra Omnem rationem religionis constituunt. Nam, ut omittamus illos, quorum apud omnes gentes erat celebre nomen, Iouum, I unonem,

Neptunum, Plutonem, Vestam, Proserpinam, Apollinem, Mercurium, Palladem, Mineruam, Venerem ,Thetim, Martem, Herculem, Cererem, Bacchum, &c. qui dij maiores appellabantur; quantum erat plebeiorum Deorum agmen apud Romanos adeo ut nihil prope inueniretur in officiis mortalium, quin ad aliquod numen rctulerint. In his erat, in humanae uitae educatione, Fabulinus,Vagitanus, Pilunnus, Picianus , Cu-nina, Leuana , Rumina, Edulica, Potina, Cama, Statilinus, & Statanus, quod eo te. I ore, ut inquit Marcus Varro, pueris praesideant, cum standi & consistendi, potestatem abent, Fabulinus, & Vagit inus, cum fandi ac uagiendi foret ausipicium, Cunina, cunis praesidebat Rumina, quae exsugentibus opem ferret, Edulica, atque Potina, quod escam atque potiones exhibeant, Cama, quod iam adulta aetate humanis utilitatibus prouideret, cui sacrum apud Caelium montem Romani secerunt. Ad hominum officia Adeona, Albeona ,Volumna ,Volumnus, Vacuna, Fcisonia, propter uacantes N sessos, Pelion ia ad pellendos hostes, Agenoream , Strenuam, Stimulam, quod ad agendum, sti mulos adderet . Numeriam, ad numeros . inuetam, di Murcidam propter quietem, Ndesidiam, cuius erat apud Auentinum celcbre templum. Morbis etiam numina cons crabant, in quibus erat Febris, cuius aedes in Palatio collocabatur, prater hanc Orb na , Prota , Postverta, quibus templa constituerunt. Sentiam, sententiis dicendis sicut Consum, consiliis praesecerunt. Vituinus & Sentinus, ad uitam S sensius . In coniugiis quoque, menstruis, partui, & funeribus, Deos praefecerunt, in his erat Sylvanus, Deuerra, Intercido, Donaiducus, quod domum duceret, Domitius, Mantuma, Virgianensis, Subigus, Prema, Partunda, Populonia, Mena ,Telumon, Ruso, Orcus, quem etiam inuetalem dixere, Naevia, cuius templum erat extra portam Viminalem.

120쪽

Liber secundus.

Ad ment & segetes, Segetia, Seia,Tutulina, Proserpina , Nodina,Vesutina, Pate- lena, Hostilina, Flora, Lactucina, Matura, Runcina, Rubigus, Averruncus, Spinensis, Segetia, quae in ipsa satione, sementi reconditae ferret opem. Proserpina germinantibus , Nodina geniculis opitulabatur, Volutina cum spicae iam proditurae herbaceo co-tinentur in oliu ro, Patelena cum paterent spicae, earum suspiciebat tutelam. Hostilinacimi segetes nouis aristis coaequantur, quoniam ueteres hostile, & hostimentum pro exaequatione dicebant , Flora, Lactucina, Matura, quod storibus, lactentibus, inaturescentibus essent praesidio, Tutulina, collectis ac inhorreo reconditis praeerat. Rubiugus uel ut natis frugibus, ut Gellius docet, praesidio foret, uel ne ut alij uolunt, in horreo iam condita contraherent grana rubiginem, uetabat. Ad hos etiam pertinebat Aue runcus, ne averruncari ulla tempestate, aut turbine segetes pollent. Colebat Runcinam, ad runcationes, Spinensem propter spinas, S uepres, Pomonam, propter poma, quan magna religione coluerunt, unde Pomonales Flamines, & sacra in pontificum comm tariis tradita: Fructusam propter fructus; Aesculanum & Argentinum propter aes N argentum . Quaeritur Augustinus, & merito, cur non propter aurum omnium metallorupotissimum , Aurinum adiecerint. Ad agros, & latifundia , Rurinam deam ruri tribuerunt. Collinam praefecerunt collibus Valloniam uallibus, Iuratinum montium iugis, Forulum soribus, Cardam cardinibus, Limentium liminibus, Terminum terminis , unde terminalia sacra, in pontificum festis relata. Panem pastoribus, Empiadi ' Paganis, Arculum arcis & capsulis, Lauernam suribus, Fornacem sernacibus, undesernacalia sacra, farris torrendi gratia colebant. Praeterea Nundinam ,Tanagram, Al locutium , Anteuortam, Matutam, quae & Leuchoica dicebatur. Lartendam, Mone- tam , Februm, Furinam, Fidium, Larentiam, Mutinam, Alburnum, Innuum Seu Panem , cum sua Canna. Maiestatem, Cloaciniam, quae cloacis praeerat. Veniliam, Maniam , em ,Vertumnum, qui Hetruriae Deus existimabatur. Prosequebantur etiam diuinis honoribus honestiores illos,quos humanis affectibus consecrarant, deos, mentem, uirtutem, honorem, fidem, uictoriam, pietatem, concordiam, metum, spcm, pali rem , & reliquam Romanorum Deorum colluuionem, in qua ut scite, inquit Arnobius, agnoscebantur urbani, rustici, militares, agrestes, patricij, opifices, funerarij, coniugales, desidiosi, ac frumentarii, quos uniuersos enumerauit Varro in libris de rebus diuinis ad C. Caesarem, quos ingenti sanna notarunt Augustinus, Lactantius,Tertullianus , Arnobius, Athanasius, dic. Quod si inter hos quidam, princeps quoddam numen statuant, non tamen ab eo creatum hunc mundum, sed a Diis illis minoribus inani ratiocinio deblacterant in eosque, hominis creationein reieciunt, qua uel sola rati ne , nec essent audiendi, ut pote qui, indignissime de hominis natura sentirent. Iudaeorum uniuersae ceremoniae, nisii qua ratione Christum aut Euangelicae fidei mysteria, praesignabant, praeter hoc, quod erant intolerabiles, profecto reliquis mortalibus, qui earundem intus delitescentia mysteria nesciebant , risum mouerunt , Sarracenorum spurcissima secta,praeter quaedam, quae ex euangelio & Mose furata est,nihil non habetim mundum, nihil non turpe, praecedentibus saeculis, omnium mortalium iudicio ac sapientia damnatum , Haeretici uniuersi,nihil nisi deliria, qua uel Deo repugnarent, uel essent indecentissima, induxerunt. Praeter hoc, quod aperto sanctae scripturae, & uniuersalis ecclesiae testimonio, damnantur. Plures eorum duo principia, alterum malum alterum bonurn, contra omnem philosophandi rationem, constituunt. Quidam adulteria , quidam promiscuas ueneres, contra omnem honestatem docent.. aidam duplicem in Christo naturam, diuinam & humanam, quod tamen natura non patitur, in unam tertiam commiscent. Sed non est opus uniuersa eorum, quod postea auctore Deo facturi sumus, deliramenta retexere, satis est haereticorum aduertisse dissidia . neque enim in tanta dogmatum repugnantia, uerum quis se reperturum speret . Iam si post Ethnicorum respublicas publicosq; errores , suorum sapientum dogmata scrutari libeat, & ea cum nostrae religionis placitis conferre uelis, apertius depraehendes quantum utraque intersit. Platonem illum diuinioris philosophiae patrem, promiscuam libidinem, idest uxorum communicationem, induxisse, cum maxima naturae iniuria, nemo est qui non nouerit. Idem etiam quanquam dialogo octauo de legib. in Lamiae etiam poena constituta, Masculam uenerem a republica excluserit, de eadein GD

mate

SEARCH

MENU NAVIGATION