Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

De rectia in Deum fise

ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi. Simonem magum , praeter ea quae Iustinus Martyr in appologetico & Clemens Romanus Pont. scribunt, quod multis miraculis, quae magicis incantationibus praestitit, a Romano populo publicam statuam

acceperit, cum inscriptione, Si uoui Oxo M a o M o, Apostolica historia, eisde a tibus , ingentes apud Samaritas honores accepisse recenset, adeo ut a minimo usque ad At .R maximum, de illo diceretur, Haec est uirtus Dei, quae uocatur magna. Resertur de in

eadem historia Elimas magus, qui Paulinae praedicationi, apud Sergium Paulum, Cypri. Proconsulem, obstitit , quem ide Paulus, quod illi esset impedimento, diris deuouerit. iae etiam in apostoloru historiis, a magis factitata leguntur, adeo erant admiranda,

H;ri ι, iit eorum auctores, cum apostolicis miraculis certamen introni. Apollonius Tyaneus, ... tantum ualuit magicis artibus , ut Hierocles illu, edito aduersus Christianos libro, cum Christo cotulerit. Praesente Domitiano Caesare ac senatu,disiparuisse describitur : misero uero adolescenti Menippo, lamiae cuiusdam amoribus capto, in ipsa nuptiarum hora, lamiae, quam ducebat animum retexit, quae scilicet molliebatur, postea quam in pul-

4'. chro iuuene libidinem suam exsatiasset, cum per delicias reddidisset obesiorem, eius san '' guine exsucto carnibus eius uesci; quod ut ait Apollonius, humanis carnibus sunt mo-pere huismodi stryges delectentur. Sed neque minus est admirabile quod eadem lamia ad ineundos cum Menippo amores, quo propter pulchritudinis speciem cupiebat potiri, eidem Cenchraeas proficiscenti, in phantasmate apparuit, se genere Phocii ream, & in urbis suburbano Corinthico habitare denuntians, rogansque, ut uesperi ad se ueniret, de eius pulchritudine, ac optimo uino, quale nunquam bibisset frueretur. Quod cimi factum fuisset, apparatis iam nuptiis, ingenti diuitiarum specie, opipariimque conuiuium, quod magna seruorum turda , summisque deliciis fuerat appositum, Apollonius suisset ingressus, quaesissetque a misero iuuene, cuius essent argentum illud Sc aurum , & preciosa illa ornamenta, resipondissetque, non sua, qui pauper esset, sed sponse esse omnia, ad inuitatos dixisse, Tantali hortos uidetis conuiuae, qui, siciit ab Homero

scribitur, apparent aliquid esse cum non sint, nec tamen in insernum descendistis, talem hunc ornatum existimetis oportet: neque enim, quae apparet materia, ulla subest, sed materiae duntaxat simulacruria est & imago. Vt autem uerum esse sciatis, quod dico , bona haec sponsa, una ex numero lamiarum est, quas aliqui laruas, aliqui lemures appellant, sunt autem ad amorem & uenerem pronae, de humanas carnes uehementer expetunt , de uenereoru cupidine alliciunt, quos deuorare cupiunt. uibus uerbis in phialosophorum libertatem inuecta mulier, cum male habuisset, subitis uniuersum illum magnificum apparatum: ab Apollonio increpitum , euanuisse. Cumq; mulier lacrymabunda Apollonium rogaret, ne quae esset fateri cogeretur , illeq; acrius instaret , neq; se, si non prius fateretur, cam dimissuru, minitaretur, tandem se lamiam consessam dixisse, uoluisse Menippum uoluptatibus explere, Sc ladem corpus eius deuotare, quod pulchrisd: iuuenibus hyminum corporibus uesti assuevisset. Hactenus Philostrati historia. Qua tamen rem, id . a se referre inquit. quod fuerit in uniuersa Graecia notissitna. Est & ad mirabile , quod cum Nerone catharro languente, uniuersus populus Romanus, in de rum delubris, pro Imperatoris salute, sacrificaret, atque nescio quibus uerbis, in e tum superstitiosum delyrium, suisset Apollonius inuectus, die sibi a Tigillino accusat re dicto, in quo, quae aduersus Imperatoriam maiestatem locutus fuisset, esset excusaturus , aeceptis in iudicio syngraphis, quibus Apollonij blasphemiae continebantur, subito nullum literarum uestigium apparuit, quod de postea, cum iterum suisset coram D mitiano accusatus, idem contigisse, docet idem I)hilostr. Sunt in eadem historia innumera huius generis prodigia, quae quod non fuerint diuinitus praestita, necessario cogimur in magiam referre. Tal laque sunt in ueteris historiae monumentis complura quibus horum auctorum iudicio non prorsus inanis de uana, sed ueros effectu producens, magia probetur. Ratio uero, qua magicae artis uirtute subiti, hi & mirabiles effectus producantur, est Augustino,quod rationes seminariae, in materia delitescentes, quas de ingenij subtilitate 3c rerum naturalium peritia, ptime norunt, daemones subito undique

adducant, de quod eadem seminali uirtute, sensim ac paulatim natura producit, illi bre ui temporis spatio, subiecto disposito praestent. In hoc uero sententiarum dissidio componendo, uideo doctissimos quosque, duplia

142쪽

Liber secutis .

em magiam deprehendere , alteram ceremonialem, ac tum malorum, tum bonorum spirituum, sociatam consortio; alteram naturalem, quae non sit aliud, quam naturalis Duptis philosophiae apex, quaeque, in rerum naturalium & earum penitiorum & occultiorum uirium contemplatione, uersetur. Priorem illam,duplicem peritiores distinguunt,unam omnium mortalium iudicio damnatam, quae Graecis siue uocetur ; de qua concinnati sunt de profluxerunt omnes libri illi, quos improbatae lectionis Vlpianus appet inuisa Iat, & quos Liuius, cum de Bacchanalibus loquitur, narrat olim ex senatusconsulto con- iamem . quisitos, siue ueneficia, siue uaticinandi artem continerent, ut traderentur incendio: in

quibus mod o numerantur, liber Zabuli, Barnabae Cypria, A dae, Abelis, Enoch, Abrahae, Pauli , Honorij, C primi Magi, Hierony. Alberti, Thomae, Eboracensis cuiusda, Alphonsi Regis, Roberti Anglici, Bactionis, Petri Aponensis, quos omnes a Ra1iole& Raphaele, Adami & Thobiae Angelis, traditos mentiuntur. In qua etiam Magia illustres fuisse memorantur, Circe, Medea, Pythonissa Saulica, Simon magus, &c. Alteram honestiorem, quae in bonorum angelorum, quos Deos quoque ueteres uocarunt, religione uersetur, ad quam magica illa duodecim uolumina, quae Numa Pompilius Romanae religionis institutor & parens, partim Graece, partim Latine condidisse, di postea in sepulchro secu , ne uulgo, quae arcana ac sacra erant, propalam fierent, abdidiste se tur , pertinuisse creduntur: quod nimirum magiam, idest, Deorum notitiam & Iegitimos cultus, quibus iam ore tenus sacerdotes imbueran, continerent. Goetioe aut N eromantiae est, nefariis ritibus, illicitis carminibus, S deprecamentis, immundorum spirituum auspicari commertia. η sunt enim, qui defunctorum animas u lolcnter incla- N Misaamant, qui excantant pueros & in eloquium oraculi pelliciunt, qui daemonas paredros ii m M. secum circumserunt, quale quiddam, tum apud Platonem, tum apud Lucium Apulsium, tum apud alios, de Socrate legimus. η sunt qui malos spiritus, per quos se prophetare mentiuntur, in uitro conclusos pascere sese iactant, di demum haec e st,

Gera latissa Diis, macularissi callida coeli, iam genuit natura mali, qui sidera mesi , , Iurati e fixarum possunt peruenere rerum, Vara nune stare polos, O fulmina mittere norunt,

Aethera sub terras adigunt, montesque reuellunt.

Iii uero, in agendo eum daemonibus duplici ratione ducuntur, nam alii diu morum

nominum uirtute, adiuratos aduocare & cogere student, quippe cum omnis creatura

timeat & revereatur nome illius, qui fecit eam; non mirum si Goctici N Necromantici, Dumae siue Iudaei, siue Sarraceni, siue Pagani, siue cuiuscunque alterius prophanae sectae homines, diuini nominis inuocatione, daemonia , ad id quod uolunt praestandum, uel inuita lia. compellant. Differt autem ab hac Goetiae specie, Christiana exorcirandi ratio, quod ea, licet diuini nominis auctoritate daemonibus imperitet, non tamen in malum, sed in bonum id dirigat. Sunt alij liis multo nequiores qui detestando, & incredibili scelere, certo pacto ae foedere percusso, se daemonibus deuouent, illisque sacrificant idolola irae essecti: atque hi, non perdiuinorum nominum uirtutem compellunt, sed in id, quod

cupiunt uoluntarios pelliciunt. Theurgiae uero munus est, certis ritibus coelestes, & per T, Millas, diuinas uirtutes, suis cultoribus conciliare, di attrahere, de quibus multis rogulis anticui magi, praesertim uero Iamblichus Porphyrius, Michael Psellus, Macro bius, &c. diffusissime tractant. Omnium autem ceremoniarum pars maxima in munditia, tum animae, tum corporis, & eorum, quae circa corpus sunt, ut cutis, uestium habitaculorum, vasorum, utensilium, oblationum, hostiarum, sacrificiorum, dic. conseruanda, consistit. putant enim immunditia, quae aerem frequenter de hominem in- iisseisia σficit, mundissimum illum coelestium ,& diuinorum influxum, perturbari, & mundos Dei spiritus, spurcitiis offendi; putantque, hac theurgica purificatione, animam ho- ia 'minis ad uidendos Deos, ad susceptionem spirituum, aut angelorum, conualescere ponset quanquam in ipsam diuinitatis naturam theurgicae purificationes accessium non praestent, quod is, omne naturae ordinem excellentia de potentia transcedat. Puriscationem autem animorum, cum furificiis ac ritibus, tum summis illis gradibus uirtutum, quaesdiuinas appellat, de quibus multa Platonici docent, accipi putant . diuidunt enim uirtutum gradus & status, in humanos, heroicos, purgati uos, perfectiuOS, &c. Huius autem plata. e.

143쪽

De recta in Deum sisse

Theur es cultus partes sunt, ars notoria, de qua scholastici multa, ars Almadet, ars

Paulina, ars reuelationum, dic. in quibus tamen, utinam Platonici tantum Sc non mul-

' ti ex nostris nunc quoque delinquerent. Posteriorem siue naturalem magiam, quam ut diximus ) non aliud putant, quam naturalium scientiarum summam potestatem, di quae naturalis philosophiae sit practica portio, quae naturalium uirtutum adminiculo, ex mutua earudem applicatione, opera edit, supra omnem admirationis captum, maximὰ omnium, apud Indos, Aethiopes, Chaldaeos, atq; Persas, apud quos herbarum & lapidum caeterorumque, ad Id spectantium facultas suppetebat,uiguisse commemorat, ha que magia, multos, non solum homines, sed nationes illustrissimas futile uolui: in quibus numerant,d espionem, apud Gymnosophistas, Hiarcham, apud Brachmanas, Buddam, apud Babylonios, Abbarim apud Hyperboreos, Zoroastem Horonaesi filium, apud Persas, Zamolxidem apud Thracas, dec. Deque hac, quae non Est aliud, ut Porphyrius &Apuleius existimant, quam ipsa sapientia, Possidonium accipi uolunt apud Strabonem, cum docet apud Parthos, Scythiae populos duplex esse concilium, iuri hidest nobi

lium unum , alterum uero Magorum, ex quorum utroque reges eligere Parthi conse

uerint. Ad eandem magiae rationem, Zoroastis magia apud Alcibiadem Platonis pertinet , quam ille nihil aliud credit, quam tum naturae, tum diuinorum scientia, qua im- a. a. buerentur Persarum Regum fili, ut ad mundanae Reipu. imaginem atque se am, sua' de ipsi Rempub. administrarent. Erat nanque Persarum lege cautum, ut Cicero docet , neminem regis potiri fastigio, qui magiam, idest, totius natarae & religionis notitiam prius non imbibisset: nisi quod hoc Persarum statutum, non modo magiam naturalem, sed etiam Theurgiam, de qua loquuti sumus, cotinuisse uidetur. Haec uero magiae ratio, tantum abest ut cum daemonibus habeat consorti una, uel legum apud ullam gentem aut nationem potestate damnetur, ut potius eam, scesto applausis atque animo, sapientissimus quisq; ueneretur & colat, ut quae altior sit sanctiorq; philosophi ex qua insignis descendat & derivetur naturae peritia. Hanc acquirendi gratia Pythagoram, Empedoclem , Democritum, Platonem, Apollonium, & ut quidam uolunt, Anaxagoram Clamatis na- zomenium, longinquam nauigationem obiisse, de pene totum lustrasse Urbem, constanti uroru μ opinione iactatur. Atque haec quidem magiae species, fundamentum ac principium habet uniuersorum rerum & affinitatem quandam, per quam sint alterutrum ad agendum N patiendum idoneae: rimatur enim haec antersiparsas mundo ac rerum n . turalium sanctuariis, uires mirabiles, & arte easdem exterius educens, hominibus inacognitos tu admirandos estectus exhibet. Nam magi, ut naturae accuratissimi explor torcs , adsumentes ea, quae a natura praeparata sunt, applicantesque aetitia passivis, quae inter se hanc habent, sepissime ante tempus a natura ordinatum, cffectus producunt, quae uulgus putat Esse miracula, cum tamen naturalia opera sint, & naturae ui

ribus, arte ministrante producta. sunt enim qui mese Februario aut Ianuario rosas producant , sunt qui maturas uuas, satas fabas aut petroselinum, inter paucas horas stupentibus omnibus in persectam plantam excrescere faciant. sunt ut aiunt qui pluuias,

nubes, tonitrua, diuersorum generum animalia, de rerum alias quam plurimas trata lationes, cum omnium mortalium admiratione,proserant, quales multas Rogerius Ba

chon praestitisse se iactat. Coluerunt hanc disciplinam, Zoroastes Horomasi filius, quin

gelis annis ante bellum Troianum, sub Nino Rege Assyrioria, tumlibris quatuoi de natu . . , ra, tum libro uno de lapidibub preciosis, Euax rex Arabum , libro uno de stiri biis lapiLib., ω- dum pretiosoru ad Tybcrium Neronem , Hermes Aegyptius Platonis discipulus, tum li- i . tu bro uno de consectionibus ad capiendum animalia sylvestria, tum altero de triginta sex, t tum altero de duodecim herbis, duodecim signis coelestibus attributis, tum alio de septem herbis, septem planetis dicatis: Zacharias Babylonius, qui auctor esse fertur eius libelli, qui magica oracula magorum a Zoroaste, uersibus exametris, circumfertur, loseph Hebraeus, Bochus quidam, ex quo multa se Plinius in sextum decimum librum naturalis historiae transtulisse fatetur, Aathon, Zenotenus, Thelel, Alchindus, Abes, Pt lemaeus, Geber, Zahel, Narabariab, Astaphon, Triphon Caprictius, Tebith, Berith, Salomon, Hipparchus Nicensis, Alcmeon Crotoniata, Apollonius Thyanaeus dic. quorisIibri aut cireuseruntur, aut eos, tum Plinius, tum Constatinus, tum Athenaeus, tu alij re centiores frequentissimc allegant. Ex nostris pandein coluerunt, Albertus Ratisponen- I sis

144쪽

sis episcopus, Arnoldus de Vill noua, epistola de Alchimia, ad Regem Neapolitanum, libro etiam de ligaturis physicis, in Rosario philosophorum, &c. Rai mundus Lullius tu in

libris tribus de Alchimia, tum in apei torio magiae naturalis, tum libris de quinta est entia, de secretis naturae, de lillio intelligentiae, de lapide philosophorum, &c. i et rus Aponensis medicus . librum de eadem arte scripsisse memoratur, Io. Bapt. Porta Neapolitanus libris quatuor de natali magia, siue de naturae miraculis: ad eademq; referri postiliat. Perdinandi Ponaeti Laidii a.d: Ardoini Pisauriensis medici studia, quorum prior tres,

secundus octo libros, de uenenis composuit. Hac demum naturalis magia profestione, euangelicos magos credidei unt quidam uocatos, quod nimirum in sincera rerum natus ratium contemplatione manerent, ex qua in Dei subinde cognitionem surgentes, Euangelico mysterio primi omnium gentium digni sint habiti: per ea enim quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempitςina Dei uirtus S diuinitas. Testatur C..Plinius ad Vespasianum Casarem, Dardanum egregie in hac arte uersatum, librosq; a se conscriptos, secum in sepulcro codidisse, quos Democritus Abderites, uir sagacis ingenu, in perser tandis naturae uiribus, diligontissime, conquisitos di inuentos commentariis illustrarit, indeque ingentem thesaurum illum disciplinae susceperit. Η, . e uero magia in mathematicam, & physicam, & ut astrologi cupiunt in Astr nomicam , quasi in partes distinguitur : suntque qui eidem quasi partem inta udant eam, quam Caballisticam magiam Hebraei uocant, quae in nominum tantum conterlatione uersatur . Physica ea est, qu* in eius naturae par te, quae physicae actionis de passionis est

capax, tantummodo distringitur, retinetque generalem nomenclaturam . Mathematicam, eam magiae naturalis partem uocat ut, quae absque naturalibus actionibus de pasti nibus, ex solis mathematicis disciplinis, earum quae uicaria Symp thi , sese naturae op rum similia, quamuis non uera, producere poste polliceti . Hac arte olim Architas, siue Tarentinus , liue alius quid in , ex quo multa Plinius mutuat, columbam ligneam, qu uolaret, de statuam Mercurij quae loqueretur, effeciste memoriae prodiderunt. eadem etia io. Alberius Ratisponensis episc. caput κneum, quod cum omnium admiratione loqueretur, fabricasse resertur : eademque Manlius B thius Seuerinus, uir maximi ingenii, di multiplicis eruditionis, stupendop effectus exhibuisse memoratur, I ibi inquit, Ilia Cassiodorus, siue Theodoricus, scribens ad eundem , perardua cognoscere N. miracula monstrare propositum est cluae artis ingenio metalla mugiunt, Diomedes in acre grauis buccinatur, aeneus anguis insibilat, aues simulata sunt, & quae uocem propriam nesciui habere, dulcedinem cantilenae probantur emittere, parua de illo restrimus, cui coelum imitari fas est i quae omnia Boethiu ea arte, quae a Graecis , quae Chirurgica, stitera, secundum Helonem, Pappumque Mechanicae parte, continetur, facta esse non p. -- dubitamus; qua etiam nonnulli uasia conficiunt, quae indidem merum, mox dilutum uti et 1. num, mox aquam calidam, mox frigidam copiosam tenuemque reddunt: item pilas sponte saltantes, lucernas, suas producentes stupas, & animalia, quae a structore dum secantur in mensa, bibunt interim uinum, crepituque suo de uoce , sitientiuin repraesentant imaginem, aliaq; quae breuitatis gratia milia facimus. Stupenda sunt deinde quae de Archimede Suracusano Mathematico ab auctoribus mandata sunt memoriae. Ea quae demum ars ista esse uidetur, quam Plato inquit, datam esse mortalibus, ut ea res quasdam generarent, non quidem ueritatis de diuinitatis participes sed siuiu-lacra quaedam. Α, ore te, ii Magiam uocant, artem quandam fabricandi anulos de imagines V -- quasdam . per quas aut in quibus coelestes influxus suscipiantur, de suscepti miros prae- stent effectus: quam artem olim Hermes siue Hermas Aegyptius Platonis discipulus c

Iuisse uidetur, tum libro de imaginibus siue praestigiis, tum libris de anulis, de characteribus, de sigillis, de Sole, de imaginibus Martis, de imaginibus Iouis, de imagianibus Saturni, &c. Coluerunt & eandem Rogerius Bachon, Amoldus Villanouanus, di quidam alij, tum ueteres, tum recentiores, praesertim Arabes, qui in eam uanitatem ut semper uera eruditione destituu pay, sunt propensiores. Caballam, seu caballicam ea assica magiam, scientiam quandam in moest ina Moli traditam, deindeque ore tenus, tan- in tum apud Hebraeos per successiones manentem, esse uolunt, de qua Caium Plinium Is L.

145쪽

tua.

o. a Mae

ti' De re nisi Deum fi se

pe a Iudaeis pendens ,&c. Vocatur autem Caballa a uerbo Hebraico baa idest recisse; quod, ut olim Pytagorica dogmata ab Archippo & Lysiade. qui in Graecia Thebis sch las habuere , in quibus discipuli, doctoriam praecepta tenentes, ingenio de memoria pro libris utebantur, solo uerbo reeipiatur. Hanc uero Caballam duplicem docent, unam ἐ. quam uocant nama beresith, idest cosmologiam , quod libro Genestos, qui sic apud

cos uocatur, tota rerum naturalium genitura tradatur , quamque uniuersarum rerum

tum naturalium, tum coelestium uires, per ipsa nomina explicare credunt: alteram legi, bibliinumque factorum , germanum sensum philosepfficis rationibus explicantem, de qua multa Re linus de Sebastianus Munsterus. Priorem illam, duplicem disti iguunt ι unam , quae de sublinitoribus diuinarum angelicarunaque uirtutum, ac' sacrorum notarianum & signacti lorum, cora templationibus symbolice tractet, in qua litetae, numeri, st gurae, res, de nomina,elementorum, apice lineae, pucta, accentus, spiritus, & si quid est aliud minutius, prosundissimam quandam ac ingentium rerum figurativam si ii . tionem importet : quam rursus in arithmeticam , quae de angelicis uirtutibus, nominibus, signaculis,de daemonum ac animarum conditionibus, agat, de in theomantiam . quae in diuinae maiestatis mysteriis, emanationibus, de nominibus , speculandis distitiagitur, consequenter discerpunt. Hanc magiam qui habeat admirandis eum pollereui tutibus Ze effectibus docent, futuraque omnia, praestire, uniuersitatique rerum creata rum imperare , constantissimὰ affirmant. Ea putant Mosem uirgam in colubrum, aquas in sanguinem conuertisse, ranas, mustas, locustas, bruchos, uesicas, grandinem, ignem; tabem, Aegyptiis immisisse,primogenitum omne ab homine usque ad pecus interem ille, Iudaeosque deducentem, mare aperuisse, sontem de petra, coturnices de coelo, pro duxisse, aquas amaras dulcora , fulgura S nubes per diem, columnam ignis per no .ctem, suis praemisisse, uocem Dei uiuentis e et lis deuoraste, arrogantes igne, murmvarantes lepra , percussisse, mala merentes subito supplicio affecisse, alloς tetrae hiantiu absorptu peremisse, populum coelesti cibo pauisle', serpentes placasse, uenenatos curata. numerosam turbam ab infirmitute, uestes eortire, a dorrossione conseruasse, contra loliosses uictores reddidisse. Eadem, liniuersa miracula, quae uel Iosue, uel Ellas, uel Eliasaeus, uel Daniel, immo uero quae Christum & Apostollam uiros praestitisse; utriusq; te sanienti historia commemorat, perfidi Iudaei & deliri Rabinii facia esse contemtunt ι uasi uero puerilem hane di inanem superstitionbm deuere Iudaicuntanaςntutu, ulli

unquam lint intorseri, sed de hoc postea. . . . . . 'i a juut A. Iura. ud

Vui . . M autem naturalem Magiam,antequd in in has specieq& partes distrahaturi immo de eam, quam Goctiam aut Theurgiam, non ab effectuum di Gitate , sed a malorium de bonorum spiritusi consortio ac reuelatione uocarunt,non secti a subiecti, sed officij rationem, in ueneficam, proficuam , de praestigiosam distinguunt , ita ut physicae mathematicae & caballisticae magiae, quaedam potari sit uenesca, quaedam non uera fica, sed hominibus proficua quaedam tandem praestigiosa , quae tantum inodo in ocu lorum delusione uertetur. Nam hae scientia, undum suas omnes partes de species petrerum omnium naturas uagata, quibusdam, uitae humanae adiutrices ti conservatriectui res inesse comperit, quasdam contra , humaniς corporibus corruptiu am' quandam solutionem inducere: alias demum quae cum neque officiant neque proficiant, salicia tamen oculorum obtutui, di aliorum sensuum naturalibus ac ueris insationibus, impediendis deseruiunt. Ex primis medicina consci ur, nihil enim aliud est medicina, quani rerum naturalium, quae humano corpori Opitulantur cognitio, ex postremis praestigiosa magia derivatur, ex mediis ueneficia coaptatur, in quo genere latissime patent uenena S amatoria phyltra, quorum priora humano corpori diserasam aut certe interitum inducant, posteriora uero, illaeso quidem corpore animis passiones & effectus comm ueant. In qua parte nondum, quemadmodum de aliis quoque ei sectibus magicis dirucebamus, controuersiae cessariuat, inquit enim Pocta, ii Fallitur , emonias quisiuis decur it ad artes . . P a

Dat ue quod a teneri, ronte reuellit risu saciunt ut uiua tamον, Medeides Mi laque cum magis, MarD uenena AIus. Et postea, - . . u.'. ii l . . .

L Phasias

146쪽

Liber fecundus. y 6I

- Phasias, Aesonidem Circe tenuisset Vidissem, i Tl a . . Si modo seruari carmine post et amor,

Vectata profuerint, pallentia pbstra puellis, .cii

. Hstra nocent animis, uimque furoris habent. - . .

Et alibi. Sic potius nos tanget amor quam fortibus herbis ,

a ta maga terribili subsecat arte manus. . Nec uos graminibus, nec missio credite succo ,

Nec tentate nocens uirus amantis aeyue,

e media Marsis funduntur cantibus ungues . re redit in fontes, unda supina sium. Sed ad tertiam magiae naturalis portionem regrediamur. Praestigiatricem magiam uocarunt, eam magiae naturalis partem, quae, ut diximus, in fallendis sensibus, praesertim uero oculorum obtutu, per phantasticos di non ueros de permanentes effcctus, tota occupatur, quae statim in opticam siue perspectivam, & pharmaticani abit, quod ei uvuna pars, quae mathematica dicitur, sola perspectivae praxi, altera uero pharmacis, naturales ac ueras sensationes impediat. Per ectiva magia luminibus, anulis imaginibus, speculis N eius ea pars quae πιι η πια dicitur,manuum agilitate, pharmatica uero collyriis, suffumigationibus , alligationibus , dcc. utitur.ad hanc magiae praestigiatricis rationem pertinent,quaecunque de hominum metamorphosibus ac transformationibus, tum

apud Poetas, tum apud utranque diuinam dc prophanam historiam lectione depraehendimus, quale est quod Nabucodonosor Rex Babylonius, diuina id postulante iustitia, a suis in bestiam conuersus, scisum ut bos multis annis commed ille scribitur, de quod in

Hilarionis historia de muliere quadam a Hieronymo memoratur, quae cum omnibuS iumentum uideretur, ad eundem Hilarionem a parentibus perducta, non iumentum sed mulier ut erat, uidebatur. Neque enim aut Nabucodonosor uir, aut mulier illa, mulier esse desiit, sed oculorum praestigiis Zc fascinatione, tales este uidebantur. Contin- sit autem aliquando, ut fascinatio, sit in oculis aut phantasia uidentis, aliquando uero in re ipsa quae uidetur: unde duplicis fascinationis generalis de particularis, partitio derivatur quando enim in oculis est fascinatio, pat licularis est sensationis error, unde non omnibus sed fascinato tantum , idest, ei qui collyrium , suspensionem alicuius rei, su fumigationem, dcc. habet, res sic uidetur: quando uero praestigium aut fascinatio est in re ipta, quae uidetur, non huic tantum aut illi, sed omnibus in uniuersum sensationes falluntur,quae res & Nabuchdonosori N Hilarionis puellae,& si res gesta est Ze non fabula, Lueiano de Lucio Apuleio in asinos conuersis, accidisse uidetur. Ferunt ea arte olim, .d: Numam Pompilium Romanorum Regem, Zc Pythagoram Italicae philosophiae parentem, maxime delectatos, solitumque Pythagoram id ridiculum aliquando facere, ut quae collibuisset sanguine perscriberet in eculo, quo ad plenaeluminis lunae orbem o

uerso, statim i tergo, res exaratas in disco lunae commonstraret. In ea arte colenda maxime olim Hermetem Aegyptium Platonis discipulum, de Simonem Samaritanum, cognomento Magum, laborasse serunt. Atque hae sunt in uniuersum magiae naturalis partes de species, de quibus omnibus de earum uirtute ac potentia, multa nobis cssent dicenda, nisi lectori taedio futuros nos esse timeremus, de in amplissimos tractatus hoc opus abiret . ea tamen quae propositae quaestionis Se controuersiae necessitas postulat, non

sunt omittenda . uodsi quis copiosiora desiderat, habet praeter alia multa opus insigne Ioan.Tritemii Abbatis in i a. lib. digestum, quibus tum de daemonibus, tum de artibus prophanis de maleficis , tum de diabolicis artibus ac uastamentis copiosissime disputat. Ea oo ut nostrum iam iudicium in praesenti controuersia, qua de magicis eskctis quaeritur , an ueri sint Ze reales, an uero tantummodo praestigiae oculorum , reliquorumque sensuum delusiones, in erponamus, sic mihi primo omnium statuendum uidetur, utero Magicarum artium diuersitate illae, quas retulimus sententiae de opiniones sint uerae . Verum est enim, neque uam cum ratione negare potest, quosdam esse mirabiles effectus a magia productos, os cum non tantum in ipso fieri, sed postea permaneant ; praestigiosos dc salsos, apocilare cum ratione non millimus. Ergo ut n)e-

147쪽

i P, De rect i in Deum fide

dicae aut uenescae magiae, siue ea Coelia sit, siue Theurgica, siue Physica , sue Astron

mica, uel os di reales condonamus effectus : Ita praestigiatrici, siue Gocticae, id est, quae a daemonibus exercetur, siue Theurgicae, siue Physicae, siue Malli ematicae nullo pacto usros S reales opera consequenter tribuimus. haec enim ud recte Iamblichus inquit, praeter phantasiae N imaginatricis illusionem, nullum habet effectum. V . , , ' is, qui effectus, medicae ac ueneficae magiae sint tribuendi , ut medicam & uenescam, a praestigiatrice N fascinatrice magia discernamus, iam est aduertendum: quae quaestio, ex his, quae in Magiae naturalis definitione tradidimus, facile soluitur. Magiam enim naturalem, id est, quae in natura iundamentum habet, esse diximus, scientiam S artem quandam, quae non quascu'que, sed naturales tantum re , & intus delitescentes uirtutes applicando, actione ac passione uera ac physica, accelerata tamen, aut discipimae mathematicae peritia, admiranda pruducat: eos ipitur illi tantummodo tribuemus essectus, quos alioqui ars & naturae potentia potuissent producere, non item eos, quos ars aut natura non capit. Atque id etiam de eadem magia, quando diabolico ministerio tractatur, id est, quando est Coctica, est omnino dicendum, neq; enim daemonica uirtus ad aliud quicquam in ordine naturae corporalis extenditur, quam ad activa naturalia, physicis quoq; passiviscopulanda, ex quibus quanti is mirabiles , non tame olais, Ma miraculosi de supernaturale oriuntur effectus. Neq; enim sue daemones, siue homines, magia virtutu, ut recte docebat Aug. aliud pollunt producere, quam id, quod ante . in utero naturae per seni inesci rationes delituit: unde uniuersae, uel hominu letali uiani-εν. iE.e. 3a maliti, uere a ae essentiales tris rmationes, cu nullo pacto naturae potestati. subiaceant,

33 persectarum etiam animantiu , & quae spontanea generatione no pullulant,qualis homo, equus, dec genitvrra nullo pacto, magicae, siue humanae, siue daemonicae uti tuti subduntur, unde qua de hominibus in lupos conuersis quidam scribunt, fabulo tum putandu D . phyltrorum uero amatoriorum, ad animorum passiones di turbines continouendos , potentia, ut aliquid loquamur, scio a naturae prudentibus, quasdam in rebus ui-phli a res obseruatas, quaS credant carnalis concupiscentiae flammas incendete, de quibus multa Plinius, Dioscorides, I heophrastus, Galenus. Aristotelas, Paulus, ta caeteri, qui eain medicinae portionem, quae in simplicium contemplatione uersatur, tractarunt. Quod uero suapte natura, in hanc, non illam amandam inclinenti difficile est credere, nisi quod plerunque, quasi diabolicae tentationis symbola, quibusdam propinentur, ut earum quidem naturali uirtute, ad libidinem inflammetur, qui sumit, ex foedere uero . quod ueneficus cum daemonio percussit, malis cogitationibus quatiatur, de in huius aut illius amorem, uel inuitus pertrahatur. Itaq; seruor libidinis in communi; ad herbam aut lapidem , in hanc uero aut illam a daemonis suggestione descendit, qui uenefici imperio depraescripto, ad illius, quem uult amari intensam cogitationem inflammae. . Atque idem de carminibus est futurum iudicium, non enim suapte uirtute, ullum in runt amoris incentivum, sed ex pacto, quod inter ueneficum de daemones decretum est. ut illum tentationibus urgeant, in qucm carmen ueneficum fuerit iactatum. Interest tamen inter ea ueneficia, quae a uerbis, & ea quae a potionibus aut a rebus descendunt, quod ille minus sunt periculosae, utpote quae tantum diabolica suggestione & imaginatione perturbent, haec uero praeter hanc & corporali cestro libidinis vexent, in quibusi: υ-; plerunque ad insaniam uenitur. Vanissima sunt autem, quae Anti. Cathaneus Imole.. his. f ex Avicenna, de huiusmodi incantationibus & carminibus profert, docens incantatoressi. i su intensae imaginationis uirtute, incantatum commouere, quasi operationis internae 3c nobilitate quadam, eius animo cuius sunt imaginationis, aut operationis, res externas transimulent, quod quam sit a limum a ratione & recta philosophia,Ostendetur statim. . A V Q. , haec de ea quastione, quae de magicorum effectuum ueritate controuertitur, dixisse sufficiat. nunc autem ad eorum obiectionem diluenda, qui Euangelica doctrinae miracula, magicis artibus nuncupabant, reuertamur Oportet . nam si ita est, quod magia naturae potestatem non transcendit, apertum est, eadem non magiae, sed altiori cuidam potestati dicanda . neque enim caecum illuminari, aut mortuum ab inferis reu

catum resurgere, debilem di claudum iam aridis membris restaurari, quod Apostolici uiri praestiterunt, magiae beneficio est postibile, quando ista in rerum naturalium seminali ratione, non delitescunt. Aut enim anima immortalis, aut mortalis creditur; si

mortalis,

148쪽

mortalis, iam per sui a corpore separationem, quemadmodum caeterae corruptibiles sermae, in nihilum soluta disparuit . quod uero semel periit, idem numero redire, auctore Aristotele, natura non patitur. Si immortalis, iam agentium naturalium imporio, a physicis accidentibus separata,non subditur . non ergo etsi agat uniuersa natura cum sit iam extra naturae ordine, immo cum nihil sit illi iam cum natura, iidem poterit in corpus reducere. Caetera deinde miracula, quales crant sanitate, , di similia, quamuis forsan rerum naturalium applicatione, quantum ad substantiam, potuissent prae stari, ex ipsa tamen operandi ratione, non ullius magiae patrocinio, sed prorsus diu initus edita suisse, ipsa ratio demonstrat. fiebant enim, non daemonum, qui subito res naturales, in quibus medicina delitescerer, undique conquisitas proserrent, sed Dei ueri, aut Christi, in religionis, quae docebatur,Zat tellationem , inuocatione. Unde non immerito doctissimi quidam, nihil magis Christi diuinitatem ostendere docuerunt, quam magiam, ex cuius perfecta cognitione, quo tandem uires naturae progrediantur, ac proinde miracula Christi, quae in eius diuinitatis testimonium fiebant, ex ipsa sub- ab. stantia uel ex modo, supra omnem naturam esse, persecte cognoscitur. I Y , Qua, ut quae latiori se me, pro quaestionis dissicultate & sententiarum uarie tate, sumus locuti, in compendium redigamus, duplicem apud auctores cile de magia opinionem dicimus, unam, quae uniuersam magiam in sensuum ludificatione tantum uersari asseuerat, quae cum Christi & christianae religionis miracula, upri ac reales est actus fuerint, a magia prodiisse, rationis proinde consequio non dicet . Altera e re

glorie, quae magiam, ueros ac reales ei sectuS praestare contendit, quae tamen, cum non

alio pacto siue daemonum adiutorio siue sola humana ratione id fiat, quam rerum naturalium applicatione sua opera exequatur, nihil laedit nostrae religionis miracula, quae ad uirtutem supranaturalem spectant. Duabus uero illis fictitiis magia speciebus cabalisticae & astronomicae, neque ueros neque praestigiosos essectus concedimus,prior enim nihil aliud uel stupidissimis homini bus, esse uidetur, quam, ut antea diximus, insulsum&Judaicum initentum . I rimo is enim, eorum fiundamentum vanissimum est; quo docent Hebraicis nominibus, qtiae ab ipso Deo aut ab Adamo, immortalitatis & sapientiae dotibus praedito, rebus fuerunt imposita, earum omnium substantias , qualitates, tonditiones, & proprietates, exprimi , unde consestim iisdem nominibus appellanti. subdantur , Neius imperioso totas

prostituant, clim res inanimatae de sensu carentes, eius appellationis uirtutem non ca t . Apiant, immo neque bruta, quae; si sint milia,quocunque nomine uocentur,obedient, linuero sera,noti parebunt enisi id lino ipso agente, quod de illo stelici statu futurum erat i& in quorundam sanctorum commendationem factitatum videmus. Sed quid i an quod

ego, qui rationem participo, nomen, quod totam meam essentiam mihi ob oculos con . siluet, audiam, statim uelim, nolim suna obtemperaturus p Demus ergo Solem, Lu- i nam, astra, elementa, lapides, arbores, aegritudines, flumina, M. eam uirtutem, quae

nominibus Hebraicis delitescat, persectissime capere, an ideδ imperanti Moli, Iosuae,

Heliae, Helicio, Danieli, dic. cum totius naturae pervcrsione, erant obtemperatura

sed quid si Hebraica lingua non sit prima lingua, sed A ramea ,quod doctissimis placet e sed quid si Hebraici characterra, quos modo habemus, Hebraicae linguae germani ac proprij non sint characteres, quod est constitutissimum quid deinde si ratici punctu an di, in qua tamen mirE philosophantur Cabalistici Sophi, duo millia annorum Moseni

secuta fuerit , Praeterea, salsum est, Hebraicis nominibus, omnes omnium rerum proprietates e primi I uni ita enim & nomina & uerba, in Graeco idiomatae,elegantius, quam in Hebraico , rerum aut act innum proprietates important..immo uero cinima quaque lingua ,

unicuique rei, pro proprietatum diuersa conditione, diuersa sunt noni ina quaedam enim ab ipsa'terum quiduitate ac essentia, quaedam a propietatibus imponuntur, S illa quidem l quaedam ab uia iuersali ratione, quaedam a genere, quaedam a specie, quadam ab indiui cluali proprietate, ut substantia, anima, homo, Socrates, quaedam deinde ab ac- via ridentibus, qua totam sociem, consequuntur, quaedam uero ab is quae indiuiduo sunt propria . Omnis ergo lingua, sua habet nomina, quibus non modo, quae ad accidentia rerum pertinunta sed, quae penitissimo quasque earundem substantias & quidditates 'o ι ij denotent.

149쪽

. De recta in Deum fide

denotent. Nam unum nomen quod uniuersas proprietates,uel accidentarias uel substantiales , genericas, specificas, S indiuiduales insinuet, nec in lingua Hebraica, neque in ullo mortalium , idiomatae dabitur. Et prosecto quanquam multos, ex nostris sciam in Rabini sinum propensos & plusquam decet Christianos, in vanissimorum Iudaeorum scrupulosis mystcriis inquirendis districtos, ego nullum maius mysterium, in Hebraiacis nominibus, quam in aliis cuiuscunque idiomatis reperio, nisi quod quidam ingentia uolumina de nomine πην tetragrammato ediderunt, quae an potius sint rabinica inuenta, quam Theologici Be christiani laboris fructus, non modo distinio. Satis tamen scio eam nominum Hebraicorum scrupulosam tractationem, ad Germanum sensum scripturae non facere, cum eum eiusdem scripturae ueteres tractatores contemps rint, sed de his forte alias . Demum si cabalisticae magiae tanta est uirtus, ut ea naturae, ad tantos tanque ad mirandos effectus, quantos qualesque Moses, Iosue, Helias, Elisaeus, Daniel, N postea Christus & Apostolici uiri praestiterunt, exhibendos, possit o do peruerti, cur Cabalisticissimi Rabinuli, qui etiam minutissimos apices legis scire se

iactant, coelis non imperitant, maria non diuidunt, flumina ad terrorem earum gentium, quarum seruitute, ante quingentos post mille annos detinentur, in sanguinem non conuertunt, mortuos non suscitant Z Cur ranas, pulices, locustas, bruchos, uesicas, reliquasque omnes, quas Moses Aegyptiis calamitates inuexit, gentibus, a quibus d tinentur , non inserunt Z Cur Soli & Lunae, caeterisque sideribus pro cabalistica uirtute, non mandant λ Cur mortuos non suscitant, & eas quascunque sancti prophetae, Christus aut Apostolici uiri, uirtutes ediderunt, non praestant, an uero cum Mose aut cum Iosue

ea cabalistica magia sepulta evanuit Sed quis eam postea, Heliam & Elisaeum docuit Quis eam Danieli, di sociis quo ignis ardorem declinarent, insinuauit Quis demum Christo & uiris Apostolicis, qui tamen parum in lege Rabini erant,tradidit Successi ne aiunt,ore tenus, ut Pythagorica dogmata. Sed cur Iudaei illi quoque, qui adeo erant cabalistae, ut Eliam, Elisaeum, Danielem & Christum caballam docerent, miracula ista di prodigia, stupenda, quae cabalistica magia tam magnifice promittit, non exhibu

runt λ Cur non in totam rerum uniuersitatem, in naturam, in daemones, in angelos, &si quid est aliud nam in Deum quoque, Caballistis, potestatem faciunt λ ius obtinu

runt e Verum de cabalistica insania iam satis,praesertim eum eandem Thomas V ldesis aduersus Vulcictam digno marte confregerit. Illud autem non est silentio tegendum, acta. ia. libros illos,quorum computatis preciis, inuenta est pecunia denariorum quinquagint quique millium Ephesi, ad Pauli & Barnabae praedicationem arserunt, quorundam sententia, Cabalisticas uanitates & insanias continuisse . nisi eos ad Goeticae magiae artem quoque quis reserat, quod alii crediderunt. A-ρο- Α seta otio Mica magia, quae sub certositu&astrorum eoncursu, anulis, imaginibus mala. & statuis fabricandis insistit, an uirtutem habeat operandi mira, quae de his iactantastrologi,postremo loco dicamus. Et quidem non ignoro, id esse possibile, multis uerbis ab Alexandro Aphrodisieo contendi, primo quidem, quod coesestia corpora, licet

non actu,uirtute tamen, omnium elementorum, di quae ab his compinguntur mistorum uires ac uirtutes contineant. Tum deinde ι quod multarum causarum consursu, multa

possint praestari, quae ab una tantum causa exhiberi non possimi. Ex quibus duabus rationibus colligit, nihil contra rectam philosophandi rationem peccari, si rerum naturalium transmutationes, quas causas naturales esscere pollunt, insinu coelesti praestari dicamus. Scio deinde Damidem Apollonij socium, apud Philostratum scribere, sopientem Indorum principem Iarcham, anulos septem compegisse, qui N planetarum septem nominibus essent praesignes, quos dono acceptos conseruandae iuuentae causa Apollonius singulos, singulis diebus, iuxta planetarum nomina gestauerit, cum eidem prius asseruisset Iarchas, auum suum philosophiae quoque mysteriis initiatum, annum centesimum tricesimumque uiuendo attigisse: quibus & ipse Apollonius nitorem iuuentae, post centesimum annum uiuendo praetulerit. Sunt de Eudami philosophi anuli celebres, quorum uires essent mirae aduersus fascinationem, daemonia, serpentium morsus, N alia uenena. Est di apud Platonem & Ciceronem anulus Gygis, magorum artificio confatus, quem, cum Gyges gestaret, pro uoluntatis arbitrio lateret, qua ratione cum non uisus, Lydorum regiam penetrasset, regem ipsum coepisse sertur, seque

150쪽

regem constituisse , 8c similia alia, quae in Graecorum & Latinorum historia, frequentissima inuenies. V . x v M enimuero neque rationes illae sunt tantae, ut nos ab ea , quam antea, cum de Astrologicis effectibus & planetaribus influxibus loqueremur, probauimus, sententia re ins e. moueant,neque huiusmodi exemplis, astrologia, ut eam, aut diligamus, aut certe ucracem credamus, fascinare poterit . quanquam nihil aliud de uenerabili astrologia sperandum erat, quam ut, quae omnium disciplinarum corruptrix traducebatur, magiae quoque,nunc sed uam imae & superstitiosissimae rea insimularetur. Nam cum coelestia cor

pora, si ullam in terras, praeter solem & luna, actionem habent, ea sit sutura uniuersalis, nequaquam in solis imaginibus, quae ad quorundam nebulonum arbitrium fabricari. tur, recipi poterit. Nam quod Astrologi aiunt, actiones quidem & influxus, ratione similitudinis, in particulari recipi, id minus est uerum, quam quod in diuersis corporis partibus manibus scilicet, pedibus, pollice, indice, dec. ut chiromantici nugantur, iidem recipiantur: quod tamen falsissimum esse, & toti naturae N philosophiae contrarium in praecedentibus diximus . Hic enimuero, nulla est cum astro similitudo aut sympathia, neque enim imago est frigida, calida, humida, aut sicca, neq; sanguinea, phlegmatica, cholerica, melancholica, aut mista, nisi sorte astrologis placeat, figurae, aut alterius cu 'iuscunque quae tamen ad figuram, uelint nolint,reduci debet qualitatis ratione, sympathiam aut similitudinem esse, uerum tunc oporteret cunctas astronomicas imagine

sphaericas esse, quod corpora coelestia, & sensu ipso, & omnium philosophoruni contensu iudicentur sphaerica .. uod si Astrologi causentur sphaerico corpore, nihil posse contineri , caldaria de amplissima aena, & si quae sunt alia uasa, quae rotunda quae figura, Phaericae proxima est orificia habeant, quibus coelestis uirtus recipiatur, libentissime dabimus. Apparet igitur, si qua harum astronomicarum imaginum uirtus est, neque enim ullam esse puto eandem non a magia naturali, ut astrologi garriunt, sed a Goelia

aut Necromantia, aut apertius, a Satanica uirtute descendere. Nam quod priori rartione contenditur, mistorum uirus aut elementorum potestates, coelestibus corporibus, uirtute contineri, ut uerum sit, nihil inde magicae astrologicae patrocinii descendit. Pri- Alis. mo enim elementorum & mistorum uires, in corporibus coelestibus uirtute contineri, non est aliud, quam eadem actione corporum coelestiuin posse produci, non quidem ratione influentiae, quam nulla ratio uniuersitatis conuincit, sed uirtute caloris, & Iuminis quae & ratio & sensus sine fuco concludunt, unde ad uirtutem corporum coelestium, d est calorem recipiendum, non est opus imagine. Deinde, etsi gratis donemus astrologis , occultos illos planetares aut siderales influxus, cum astra non uoluntarie, & ex Proposito, sed naturaliter agant, cumque astra maiora sint imaginibus, & plura eorum,

ut inrologi & philosophi docent, toto orbe terrarum, praesertim cum nulla similitudo aut physica aut mathematica sidus aut signum coeleste cum imagine copulet, sideris aut signi cci estis, quod multis sideribus constat, non in imagine tantum, sed in caeteris, non in imagine magis quina in caeteris, immo in caeteris quibuscunq;, quae aut figura,aut

physica qualitate cum astro conueniunt, magis uirtus recipiatur oportet. Secunda uero

ratio multo est debilior, neq; enim pro astrologica causa, aliae quam huiusmodi rati nes possunt proferri nam quod ait, multarum causarum concursu, multa, quae ab una tantum causa nequeunt posse praestari, quis neget . nam neque hominem svius pater, aut sola mater, sed ambo simul, possunt progignere, simileque inrelliquis rebus naturalibus esto iudicium. Sed unde uigor astronomicae imagini Nam quod multa astra per mu- tuos aspectus concurrant, quid ad rem, si ea nullam actionem , aut si ullam, tantum luminis , in inserioribus habent 3 Deinde quomodo astronomicarum imaginum uirtutes probantur .si. η in eas tantummodo influxus coelestes N planetares uirtutes, aut in eas potius quim in ita quaecunque, probentur descendere Denavin quod de anulis Ia chae, aut Danais ut Philostratus insert,tale esse quale reliqua,quae de remotissimis prouinciis mendacia confinxit, non est dubitandum. Caeterum Eudemi philosophi anuli, qui praestigias excluderent, aut lapidis alicuius alteriusve rei intus inclusae, id uirtute praesti tisse, non est cur negemus . anulus denique Gygis aut est fabulosus, aut ad magiam prae- ,- , t astigiatricem, non item ad astronomicam, pertinuisse dicendus. Sed de his fatis. G R

dirue iam de his, qui Christianae religionis miracula, quasi insufficientia diuinatiset '

SEARCH

MENU NAVIGATION