장음표시 사용
171쪽
gentes, de eodem Christo Sc Euangelica religione test tintinia sunt lata, inter qua magnopere sunt admiranda, quae Sibyllae, quas druino spiritu amatas, uno excepto Cicerone, quod rem Christianae rcligionis non caperet prophani auctores N iancti patres conue Lam. p,ν niunt, edidisse dcpraehcndimus. I uerunt autem uates illa: si minae sic appellatae, auctO- se, ire Varrone, libro, quem de rebus diuinis ad C. Casarem P ontificem Maxinuuia dedit, D. O . uel ab unius Delpitidis, quae Sibylla uocabatur, nomine, uel a consiliis Deoi una denu clandis. σ o enim deos, non θ . , & consilium non , sed ε. Eolico genere sermonis, ueteres Graeci uocarunt, unde Sibyllam. quasi i , idest diuinorum denutilia tricem & consciam dixerunt. Caeterum Sibyllas decem numero suis te idem Varro, tempora , & auctores, qui de iisdeni scriptitarunt, assignatis rctulit. primam Persidem, cuius mentionem fecerit Nicanor, qui res gestas Alexandri M cedonis descripsit; secun dant Libycam, cuius Euripides in Lamiae prologo meminit ; tertiam Dei sicam, de qua Chrysippus scripserit, eo libro, quem de diuinatione compotuit; quartam Cumanam, apud Italiam, quam Naeuius in libris belli Punici, Piso in annalibus nominant; quin tam L rithraeam, quam Apollodorus Erit huius, ciueni suam fuisse gloriatur, quae de Graecis Ilium petentibus , perituram esse a rotain, & Homerum incndacia icripturum, fuit uaticinata i sextam ςamiam, de qua scripsit Eratosthenes in antiquis: Samiorum annalibus, se reperisse scriptum; septimam nomine Amaltheam, quae ab aliis Demophile uel Erophile nominatur, quam, inquit idem Varro, nouem libros attulis te ad Regem Tarquinium, ac pro eis trecentos Philippeos postulasse, Regemque aspernatum precii in gnitudinem, deri lities mulieris insaniam, illamque in conspectu regis tres combussiste i. .iae, ac pro reliquis idem precium postulasse , Tarquinium uero multo magis mulierem insa nite. putasse: quae demum trabas aliis exustis,cu in precii petitione perstaret, motum fuisse redem, ac residuos trecentis aureis emisse; Octauam Hellespoticam, H agro Troia no natam uica Marpesio, quam scribit Heraclides Ponticus . Soloni , ά Cyri suisse temporibus; nonam Phrygiam , quae uaticinata suerit in Ancyra; decimani Tyburtem Albunea nomino,quae Tyburi colebatur ut Dca,tu xta ripas Anienis,cuius in gurgite simulacrum eius inueutam fuisse dicitur, tenensmanu librum, cuius sacra Senatus in Capitolium transtulerit. Quarum omnium libri, ut ex eodem Varrone docet Lactantius , i carmine apud Romanos ferebantur, & habebantur, praeter quam Curimae, cuius libri cisdem Romanis occulebantur, quod fas non esset, praeterquam a Quindecim uiris, eosdem inspici. Sunt autem lingularii singuli libri, qui quod Sibyllae nomine inscribantur, ut inquit Lactantius, unius esse, creduntur; suntque confusi nec discerni, aut suum cuique assignari potest, nisi I rithraeae, quae & nomen suum carmini inseruit, cuius sunt plura,quae olim Eusebius Caesariensis, Arnobius, Lactantius & Augustinus, contra gentes allegarunt, sed integrum uolunt en nostra memoria typis Graecis nobis excusi sit Xystus Betuleius. Hae uniuersae, praeter ea, quae de uno Deo, de personarum trinitate, de mundi creatione, de mortuorum resurrectione, de sutura talicitate, & caeteris, quae reclamante communi philosophorum sententia, docuerunt, expressa de Christo uaricinia ediderunt, in quibus quae esset illius uitae ratio futura, adeo expresso sermone praedixerunt, ut gentibus, quibus diuinae dispensationis mystcrium nondum erat apestum, fabulosii earum uiderentur sermones; nec miru: Christus enim, Apostolo teste, Iudaeis est scandalum, Gentibus uero stultitia. Non dubito, inquit Lactantius, quin Sibylia lina carmina prioribus temporibus pro deliramentis habita sint, cum ea nemo tunc imissi.e. is relligeret. denuntiabant Cnim monstrosa quaedam miracula, quorum nec ratio, nec tempus, nec auctor designabatur. denique Eri thraea sore ait, ut diceretur insana & mendax. Earum itaque uaticinia de Christo, in carminis heroici singula senaria redacta, di iam olim latinitate donata ,ex antiquissimo codice superioribus diebus Betuleius, ut dixtimus, excudit. Sunt uero talia : Persicae quidem, Vugine matre satus, pando residebit asello, Iocundus princeps, unus qui ferre salutem te queat lapsis: tamen illis fortὶ diebus, Multi multa ferent, immens fata laboris. Solo, sed satu est, oracula prodere aeria, ν
172쪽
Libyeae uerδ, Ecce dies ueniet, quo nemus tempore princeps, .l . . Irradiaris sera laeta, nisis siua crimina tollet , ..u . Lumine clarescet, cuius synagoga recenti Sordida , qui bolus reserabit labra reorum, Aequus erit cunctis, gremio rex membra reclinat,
Reginae mundi, sanctus per sicula uiuus Delphica,
' On tarde ueniet, tacita sed mente tenendum Hoc opus , hoc memori semper qui corde reponet Q Huius pertentant cor gaudia magna propheta 1 Exim , qui uirginea conceptus ab aluo, 'Odibit Pre contactu maris, omia uincit Hoc natura opera , at fecit qui cuncta gubernat. Samiae, Ecce dies, nigras quae tollet laeta tenebras, Mox ueniet, soluens nodosa uolumina uatum , Gentis Iudaeae, reseret ut carmina plebi, Hunc poterunt clarum uiuorum tangere regem, Humano quem uirgo sinu , inuiolata fouebit, Annuit hoc coelum, rutilantia sidera moinrot.
Cumana Iam mea certa manent, ct uera noui ima uerba, Vltima uenturi, quod erant oracula regis, o ui toti ueniens mundo, cum pace placebit , Vt uoluit, nostra uenitus carne decenter,e In cunctis humilis, canam pro matre puellam -Iata: . Deliget, bac alias forma praecesserit omnes. ι tirHellesponticae, . i Dum metitor, quondam, uidi decorare puellam, - i. ni. Eximio canam i quod se seruaret honore, Munere digna , suo, O diuino numine uise; Pa sobolem multo pareret splendore micantem, Progenies summi, lyecios , oe uera tonantis, Pacifica mundum qui sub ditione gubernet. Phrygiae Ina Deum uidi summum, punire uolentem Mundi homines stupidos, ct pectora caeca rebellis. Et quia sic nostram complerent crimina pellem. ii ii Vironis in eorpus uoluit demittere coelo illi. . Irae Dens prolem , quam nuntiet amelus alma L: Matri, quae misieros contracta sorde leuaret. Tyburtina, Verax ipse Deus dedit hae mihi munia fandi, carmine quod sanctam potui monurare pucllam, . concipiet quae Nagam au in finibus illum r- Q em siub earne Deum, Bellemitica rura uidebant 'O' nimium faelis, eaelo digni ima mater. Quae tantam sucro lactabit ab ubere prolem. Erithreae, quae non tantum in sancto incarnationis mysterio, sed & in caeteris, quae ad christianam religionem attinent, intelligendis, habetur illustrior, cerno Dei natum, qui se demist ab alto, Vltima foetices referens cum tempora Soles, Hebraea quem uirgo feret de Arpe decora In terris , multum teneris passuros ab annis,
173쪽
' Magnus erit, tamen his diuino carmine vates, . Doux tita Virgine matre fatus, prudenti pectore uero. Feruntur & aliarum trium Sibyllarum oracula, quae cum neque a Varrone,neque a Lactantio numerentur, non tantam habent auctoritatem, quantam priores . Earum uero
uaticinia,ex eodem Betuleij libello, sic habent,
In teneris annis , facie praesignis bonore, I Militiae eterna regem sacra uirgo cibabit . rubiij cI Lacte suo, per quem gaudebunt pectore summo . Do
Omnia , ' ex eo tacebit sidus ab orbe . i auri Mirificum . sua dona mari cum laude ferentes et inuri obiicient puero, mirrham, aurum, or xbura bra. AEuropaeae, ' s. 4 Virginis nemum veniet de corpore Verbum, . ad I rum; qui ualles σ montes transiet altos, Ille uolam, etiam stellatomi sua Olympo, . I Edetur mundo, pauper , qui cuncta silenti ' u et ,
Rexerit imperio, sic credo mente fatebor, , Humano simul ac diuino semine natus. ini
Virginis, O uerae complebis uiscera sanctum la: l. IVerbum cons , sine noxa Spiritua almi . Despectus multis, tamen ille salutis amore Arguet, nostra commissa piacula culpae. Cuius honos conflans ct gloria certa manebit, Scio alia ratione harum Sibyllarum oracula a quibusdam scribi, uerum sub diuersis uerbis, eadem plerianque sententia, quanquam uniuersi conueniant, easdem de inca nationis mysterio oracula cecinisse, quod forsan peculiari ratione uoluerit Deus, camis infirmitatem, quam erat assumpturus, i sexu fragiliori praedici. Claruerunt apud gentes N plures aliae foeminae prophetico spiritu, quarum nomina Angelus Politianus in carmmen hoc pacto redegit. -a m ueteres prompsiere Sibila, carmen, Amalthea, & fari Marpesia diues, Erophiisque Ide genus, praedocta ue Sabe, Demoque , rnoque, O veri gnara Phaenis i mn Carmenta parem , Manto, o Tybia longos Phemonoe commenta pedes, oe filia Glauci Deiphobe nimium uiuax, o Martia m. Q AM Vi . N praeter has in gentium historiis multas alias celebres uaticinio legamus. ex quibus potissime Simachia apud Martianum Capellam, Theano 3e Eusippe Scedasi Spartani filiae apud Coelium, & Nicolaum Leonicum, Perialia antistes mulierum apud Delphos uaticinantium. Martha fatidica, qua iubente, C. Marius sacrificia celebrauit, quam postea, quod futura obseruaret, populus Romanus libertate donauit, apud Pluta chum in Mario . Athyrtia Sesostris regis Aegypti filia, quae futuram patri monarchiam praedixit apud Diodorum . Lybissa Bohema, quae filiam habuit Craconomine, rerum quoque suturarum peritam, apud Volaterranum, in geographia. In quarum orac lis,cum ut antea tradidimus , rerum suturarum praedictio, niti quatenus a natura dependet, semper a diuino proficiscatur spiritu, multa liceret aduertere, quae ad Euangeliacam uiuendi rationem Christianaque dogmata proculdubio attinerent, sed in Sibyllarum, quas diximus, libris multa talia contineri Lactantius, Eusebius, Amobius, I stinus, in libris, quos aduersus gentes ediderunt, ostendunt, quae huc afferre non libuit, quod nolimus,quae recte sunt ab eis scripta repetere. Congessit & multa ex gentium auctoribus quae christianae religionis fidem & dogmata comprobent, Augustinus Steuchus Lugubinus, dece libris de perenni philos hia,qui curioso lectori chriniano sunt semper per
174쪽
terendi. Resert Ioannes Zonaras Costantini Quarti,& Irenes imperio, in Thracia,quendam inter sodiendum, in lapideam cistam incidisse,quae humanum cadauer hisce litteris
λι- mm, idest Christus nascetur ex uirgine di credo in eum, uerum sub Ir ne de Constantino ,rursus me uidebis 6 Sol. C u Ri s T ia M o a v M , qui hanc religionem docuerunt deinde,uita ac conuersatio qualis D. 'ia extiterit, ex infidelium traditionibus licet cognoscere; in eo enim quod detrectabant de illis, ex bonis tandem operibus illos considerantes, uel inuiti Deu glorificabant. Marci itaque Imperatoris ad senatum epistolam libet subiicere, in qua christianos uictoriae apud Germanos causam fuisse fatetur.
Germanicus, Parthicus, Sarmaticus populo Romano,
sacro ue Senatui statem. Notos uobis facio conatus meos & successus belli Germanici, quantisque in hostico laborauerim difficultatibus, circumientus a Draconibus Ixxiiij. intra nonum milliarium, eos in propinquo esse indicarunt exploratores,di Pompeianus magister militum conspectos esse mihi significauit. Itaque sensi, me cum legionibus Prima , D cima , Gemina, Euphratensique, pene oppressum, ab Immensa colluvie, in qua numer bantur,armatoru nongenta septuaginta quinque millia .cumq: non haberem copias conserendas numero barbarorum nostrum, precabundus confugi ad opem patriorum numinum , a quibus neglectus, & in arctum redactus ab hoste, acciui quos Christianos uoc mus. Ij perquisiti bene, multi reperti sunt . infremui in eos, quod non debueram, ut postea tognoui ex mirifica eorum potentia: qui mox rem aggressi sunt absque telis, armis , tubisq. , nimirum abhorrentes ab istiusinodi apparatu, & contenti Deo, quem ci eumserunt secum in conscientia. Credibile est igitur, licet impios existimemus, Deum pro munimento habere in pectore: prostati enim humi, non solum pro me deprecati sunt. sed & pro praesenti exercitu, petentes opem contra urgentem sitim & inediam. Ruintus enim dies erat, ex quo aqua carere coeperamus; eramus quippe in hostili solo, in ipso meditullio Germaniae. Confestim autem ut procubuerunt in facies, & preces fuderunt ad ignotum mihi Deum : descenderunt de coelo in nos quidem frigidissimus imber, in nostros uero hostes, grando mista fulminibus, ut sine mora sentiremus, praesto esse inuictam opem Dei potentissimi. Iam nunc igitur permittimus esse Christianos huiusmodi hominibus, ne forte contra nos tale quodpiam telum postulando impetrent;&auctorem me interpono, ne cuiquam religio Chris lana uertatur crimini. Miod aquis Christianum detulerit, hoc solo nomine quod Christianus sit, uolo ut delatus Christianum se impune fateatur, modo nihil ei obiiciatur praeter religionem diuersam,delator uero eius, uiuus comburatur; consessum autem compertumque Christianum, nolo ad mutandam religionem induci a prouinciae praeside, suo relinquendum arbitrio. Et hoc meum decretum senatusconsulto ratum fieri uolo, iubeoque proponi publice legendum in Traiani soro, ut inde porro transmittatur in Prouincias, cura Verasij Pollionis urbis praesecti . huius quoque edicti transscribendi utendique copiam permitto liacomnibus, dosianaentibus ex nostro exemplari, publice in sero proposito. Hactenus Epistola Marci, in qua non modo hominis Ethnici testimonio uides Christianorum confirmari miracula, sed quales & quam sancti eorum essent mores, immo quod inter uniuersos mortales, Deum haberent in conscientia conclusum, uides doceri . Raanquam scio hoc miraculum, in Iulianum Chaldaeum quendam , qui copias siti laborantibus nubes prouocarit, quae in imbres ilico resolutae,sitim omnem exsoluerint,referri. Sunt etiaqui idem beneficium in Amuphim quendam philosophum Aegyptium retulerint, in qua opinione & Dion Cassius est, qui hunc philosophum seu magum scribit hoc mir
culi pr stitisse, inuocato Mercurio. Notum est etiam Claudiani epigramma, quot statur tributum hoc diuinum beneficium tum magicis artibus tum moribus ac probitati Imperatoris Marci . Inquit enim, re ramis, patria studiis, ad templa uocatus,
175쪽
iij clemens Marce redis, aut ingentibus undique cinctam diruis . illam: θExuis Hesperiam , parius fortuna pericus: l ih millesa, Ioui ubi nulla ducum, nam flammeus imber in hostem i , idit tr α Decidit, hunc dorso trepidum flammante ferebat, e .: e. ι . a Ambustus sonipes, hic labeficente solutus . . Onians Irin subsedit galea, liquefactaque fulgure culpis v ore ita uocanduit , o ubitis paxere uaporibus ausua: . ru et v h.
Tum contenta polo, mortalis nescia teli t.., lis .r Eilllia Pugna fuit , Chaldaa mago, seu carmina ritu . . . . . IL II i - . Armauere Deos, seu quod reor, omne Tonantis Priam .uOMequium Marci, mores potuere mereri.
Verum qua ratione aut in Chaldaeum, aut in Arnuphim, aut in Marcum ,& non in Christianos hoc coeleste beneficium fuerit relatum, in praecedentibus diximus; quoniam scilicet odio virulento Christiani nominis obsessi, & in Gentilismo manentes , confiteriueritatem non poterant: potius tamen ipsimet: Imp. quam mille Suidis, Dionibus, aute..i a Da Claudianis, fides est adhibenda. Nam quod haec epistola non sit a Christianis conficta, Diam or Tertullianus & Apollinaris cum ipsis gentibus decertantes, apertissime ostendunt. Scri I in psit & Antoninus pius ad Asianos pro Christianis epistolam, quam etiam liue libuit iner te, quod in ea, uitae christianae nonnulla commendatio habeatur, sic autem habet,
Augustus, Aran cur, Pomifex Max tribunitia potestate functus quindecies, consul tertio, communitati Asia S. et pisia A. Go quidem etiam Diis hoc esse cum noui,ne qui tales fiunt lateant Na hi eos,qui seris, ' adorare nolunt,magis puniunt,quam uos,quos in perturbationem coniicitis, ac sentv tentiam eoru,quam de uobis habent,confirmatis,qua uos tanquam impios accusant. Est C Πι-- aute illis optabile,ut accusati pro Deo suo mori malint quam uiuere. Vnde& u i tores eua H dunt, animas suas potius tradentes, quam uobis ad ea, quae petitis ut faciant,obtempe rantes. Haud uero absurdum fuerit, admonere uos de terram iotibus, qui facti sunt aec. ty fiunt, ut cum tristamini quando fiunt, res nostras cum illorum conseratis. Illi meliore erga Deum animantur fiducia, uos uero per uniuersum tempus ignorantes estis, & Deos
alios colitis, & religionem erga immortalem negligitis, ac Christianos illum colentes pellitis, & ad mortem usque persequimini. Pro talibus iam etiam multi prouinciarum praesides, d tu inissimo quoque patri nostro scripserunt, quibus α rescripsit, non esse tales molestandos, nisi quid contra Romanum Imperium tentasse depraehendantur. Et mihi etiam multi de talibus significarunt, quibus etiam, secundum sententiam patris mei, rescripsi. Si uero posthac quisquam negocium talibus quasi Christianis, facessere perrexerit, is quidem qui desertur, ab accusatione sit solutus ac liber, etiam si talis esse depraehendatur, delator uero poenae fiabiaceat.Hactenus Antoninus. Propositum autem hoc dictum Ephes,est in publico conuentu Asiae, testaturque Melito Sardien. Ecclesiae Episcopus eodem tepore clarus, apud Eusebium,Αntoninum Pium generaliter ad omnesciuitates pro Christianis scripsisse, singulariter tamen ad Larissaeos , Thessalonicenses de Athenienses. Resert etiatu Eusebius, uadratum de Aristidem Christianos philosophos, Hadriano Caesari libros pro Christiana religione dedisse,N Serennium legatum uirum apprime nobilem, literas ad eundem Imp. misiste, iniquum esse dicentem clamoribus uulgi innocentium hominum sanguinem concedi, & sine ullo crimine nominis tantum N sectae reos fieri quibus motus Hadrianus Imp. ad Minutium Fundanum Asiae minoris Proconsulem scripserit, nemini amplius liberum esse debere, christianos, sine certa obiectione crinianis politici, & certa probatione damnare . sic autem habet epistola ,
HADR. IMP. MINUTIO FUNDANO ASIAE PROCONS. S. Epistolam accepi, scriptam mihi a Serennio Graniano uiro illustrissimo, cui tu sue
cesisti; itaque non uidetur mihi causa haec, sine inquisitione relinquenda , ne de
176쪽
homines turbentur, & scophantiae malitia subsidium praebeat apropter si prouinciales id quod contra Christianos petunt, comprobare Se pro tribunali respondere possunt, id solituri agant , & non solum petant ac uociferentur. Etenim multo magis ii conuenit, ut si quis accusare uoluerit, id per te cognoscatur, ac diiudicetur. Igitur si quis Christianos accusat, & contra leges agere ostendit, tum demum, pro ratione delicti decerne. Verum Hercle, si quis calumniae gratia hoc postulabit, hunc propter in litiam corripe & cura ut uindices. Est & apud cundem Eusebium, Imp. Maximini tyranni post horrendas Christianorum strages, ad meliorem frugem conuersi, in haec ue ba constitutio,
IMP. CAE S. GALER IVS MAXIMINUS, GERMANICUS,
Sarmaticus, Tius, Foelix, In eius, Auginau.
I Ndesinentem curam prouincialium nostrorum gerentes, & utilitatibus eorum, ues C lisina commodis consulentes, quae ad commune di publicum bonum spectant, quaeque ani- mis cunctorum cara&iucunda sunt, nunquam desinimus prouidere. Vnde cognitum Ε' T, tacte omnibus hominibus non dubito, manifesteque compertum , ex eo fomite, quo ius-3 ut si M. Msum fuerat, a diuis principibus Diocletiano & Maximiano parentibus noliris, inhiberi, ' conuentus Christianorum , plurimas direptiones & praedas ab officialibus factas, idque per dies singulos, in detrimentum nostrorum prouincialium profecisse, quorum nos cumram praecipua habere gestimus, ita ut bonis suis, pene ac patrimoniis euoluerentur. Super hac re anno praeterito legem dedimus, ut si quis uellet genti huic uel religioni a haerere, a nullo prorsus uoluntas eius ac propositi libertas impediretur, sed satisfaceret animis suis, atque haberet licentiam, absque ullo metu uel suspicione agere, quod liberet. Verum nec nunc quidem latere nos potuit, quod quidam ex iudicibus tentau
rint permovere rursum prouinciales nostros, & uelut ex nostra eos auctoritate turbare, tquo sicilicet & pigriores erga religionem, quam diligunt, redderentur. Igitur ut in ρο- -- sterum omnis nactus uel ambiguitas auferatur, huius edicti nostri, lege sancimus, ut eunctis innotescat, licere his, qui Christianam sectam religionemque uenerantur,aς nostra indulgentiae largitate, ut unusquisque quemadmodum uult, N prout animo libet , religioni huic solemnitatique deseruiat. Sed & orationum domos, idest , domini ea sua, ut instaurent, pro uoluntate sua, permittimus. Sane quo in omnibus cumul tior habeatur haec nostra largitio, etiam illud hac lete sancimus, ut si qua domus, agri, uel quaelibet praedia, ex Christianorum bonis, antehac parentum nostrorum Praeczptis
ad fisci ius fuerant sociata, si qua etiam ibi ab aliquo competita sunt, uel si qua sint di
stracta, aut dono in aliquem conlata, haec omnia in antiquum ius Christianorum praecipimus reuocari, dominisque propriis uniuersa restitui, ut & in hoc omnes pietatis nostrae beneficium capiant. Hactenus Galerius. Scripsit & Caius Plinius iunior uir literis idi tacundia cclebris, Bithyniae Proconsul, qui, ut ait Tertullianus, inter cateros, Iudices persecutor datus fuerat, huiusmodi epistolam ad Traianum Imperatorem.
Solemne est mihi Domine, omnia de quibus dubito, ad te referre. Quis enim ρο-
tvst melius uel cunctationem meam regere, uel ignorantiam instruere cognitionibus de Christianis intei sui nunquam, ideo nescio, quid de quatenus aut puniri soleat, R 'aut quaeri. Necimediocriter haesitaui, sit ne aliquod discrimen aetatum, an quamlibet teneri, nihil a robustioribus dii ferant: detur ne poenitentiae uenia, an ei, qui omnino Christianus fuit, desisse non prosit Nomen ipsum, etiam si flagitiis careat, an flagitia cohaerenti nomini puniantur interim in iis, qui ad me tanquam Christiani deserebat
tur, hunc sum secutus modum. Interrogaui ipsos, an essent Christiani: confitentes, , iterum ac tertio inter rogaui. supplicium minatus, perseuerantes duci iussi. Neque enim dubitabam, qualecunque esset quod laterentur, pervicaciam certe di inflexibilem Obstinationem, debere puniri. Fuerunt alii similis amentiae, quos, quia ciues Romani Crant, adnotaui in urbem remittendos. Mox ipso tractatu, ut feri solet, diffundente se crimine , plures species inciderunt. Propositus est libellus sine auctore, multorum n .mina continens, qui negant se esse Christianos, aut fuisse,.cum praeeunte me Aem adipellarent , i Aping
177쪽
pellarent, & imagini tuae, quam propter hoc iusseram cum simulacris numinum asiserri, thure ac uino supplicarent, praeterea maledicercnt Christo, quorum nihil cogi posse dicuntur, qui sunt re vera Christiani: dimittendos putaui. Alii ab indice nominati, esse se Christianos dixerunt,&mox negauerunt, fuisse quidem, d desisse, quidam
ante triennium, quidam ante plures annos, non nemo etiam ante uiginti quoque, omnes
& imaginem tuam, Deorumque simulacra uenerati sunt: ij S Christo maledixerunt. ΑUrmabant autem hanc fuisse summam uel culpae suae uel erroris, quod essent soliti stato die ante lucem conuenire, carmenque Christo quasi Deo dicere, secum inuicem, seque sacramento, non in scelus aliquod obstringere, sed ne surta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum appellati abnegarent . quibus peractis, morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen, & innoxium : quod ipsum facere desissent, post edictum meum, quo secundum mandata tua di haeterias esse uetueram . mio magis necessarium credidi, ex duabus ancillis, quae ministrae dicebantur, quid esset ueri,& per tormenta quaerere. Sed nihil aliud inueni, quam superstitionem prauam & immodicam ; ideoque dilata 'cognitione, ad consciendum te decurri. Visa est enim mihi res digna consultatione,
maxime propter periclitantium numerum . Multi enim omnis aetatis, omnis ordinis utriusque sexus etiam, uocantur in periculum ,& uocabuntur. Neque enim ciuitates
tantum, sed uicos etiam, atque agros superstitionis istius contagio peruagata cst: quae uidetur iisti & corrigi posse. Certὰ satis constat, prope iam desolata templa c pisse cel brari , & sacra solemnia diu intermissa repeti, pastinaq; uenire uictimas, quarum adhuc rarissimus emptor inueniebatur. Ex quo facile est opinari, quae turba hominum cinendari possit, si sit poenitentiae Iocus. Hactenus Plinius . cui sic rescribit Traianus. Tia, i is A Ctum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani adscripi. M tari te delati fuerant, secutus es. Neq; enim in uniuersum aliquid, quod quasi certam larmain habeat, constitui potest. Conquirendi no sunt: si deserantur de arguantur, Puniendi sunt, ita tamen, ut qui negauerit se Christianum est e, idque re ipsa manifestuiri secerit, idest, supplicando Diis nostris, quamuis suspectus in praeteritum suerit, ueniam ex p nitentia impetret. Sine auctore uero propositi libelli nullo crimine locum habere debent: nam & pessimi exempli nec nostri saeculi est. Hactenus Traianus . in quod rescriptum, sic inclamat Tertullianus, o sententiam necessitate consulam, negat in quirendOS innocentes, & mandat puniendos ut nocentes. Fuerunt haud dissiteor dc alij l inperatores, qui in Christianos atrocissimas leges & sanctiones secerunt, ut Nero, Domitianus &c. Verum omnium mortalium iudicio damnati, ta qui in proprios et lata ciues N Respub. quibus praefuerunt, crudelissimi extiterint, de quibus ita S: Tertulli nus in Apologetico scribit, Quales ergo leges istae, quas aduersum nos soli exercendimpii, iniusti, turpes, dementes, uani loquitur autem de Nerone di Domitiano quo
Traianus ex parte frustratus est, uetando inquiri Christianos, quas nullus Hadrianus quanquam curiositatum omnium explorator, nullus Vespasianus, quanquam Iudaeorum debellator, nullus Pius, nullus Verus, impressit. Contendit enimuero Tertullianus,
. nullum principem Romanum, ex his, quos gentium acclamatio probauit, quales quos hie recensiuit, in Christianos inimicas leges tulisse, sed eos, quos etiam titulo crudelia talis famosos , traducunt prophani. Non suissent autem hi, qui Christianos commendant alioqui uitiorum acerrimi hostes in exterminandis peccatis tam desides, ut si uitiosam C hristianorum uitam deprae henderent , non in eosdem quemadmodum in caetera peccata saeuirent. Tiberium dentiaque Caesarem, cuius saeculo mundo coepit Christianum nomen ellandi, contra gentes i. stribens idem Tertullianus est auctor, audita ex Syria Palaestinae Christi fama, uoluisse ga-. eum in Deum consecrare; detulisseque rem ad Senatum, cum praerogatiua suffragii sui, noluisse l: Senatum, quod prius quam haberi Deus coepisset, diuinitatein ipse probanset, Caesare in sententia permanente, comminanteque si quis Christiania hominibus intentaret calumniam. Apollo Milesius de Christo consultus ita respondit, Mortalis . erat corpore, sapiens, prodigiorum essector, sed sub iudicibus Chaldaeis, armis comprehensus, clauis iustabusque amaram mortem passiis est. Porphyrius ille impius libro de
178쪽
de responsis, ita pronuntiat de Christo. Christum dii maxime pium pronuntiauerunt.
immortalemque euasisse, asseruerunt, benigne admodum de illo tiniscantes. adiungitque Hecaten deam interrogantibus de Christi anima , respondisse, Viri pietate praestantissimi est illa anima, hanc colunt a rigiditate alieni, Christus ipse pius in coelum, sicut pij, conscendit, huic ergo ne derogaueris. Concedit demum Porphyrius, Christum & sapientem S pium sitisse , quamuis Christianos partim indoctos. partim magos nominet, pro ingentis odij, quo flagrabat astectu, tum ueritati, tum sibi ipsi repugnans. Narrat Iulius Capitolinus, Hadrianum Caesarem statuisse Christo templa costruere,euq; inter deos recipere, ideoq; templa absque simulacris, in omnibus ciuitatibus fieri praecipiste, quae eiusdem auctoris memoria, quod destituerentur numinibus, Hadriam, uocarentur. Fuit autem prohibitus ea Christo dicare, quoniam sacrorum augures idolis consultis, acceperint,si id fieret, omnes futuros Christianos. Idem Iulius Capitolinus est auctor, Alexandrum Seuerum , templa dicari Christo iussisse, quod cum ex uoto non cederet, Christi estigiem in larario collocasse, ad quam sub auroram orationem effunderet . Antoninus Pius cum audisset Christianos hoc frequenter uti prouerbio, Quod tibi non uis,alteri ne seceris . perscrutatus Christi uitam, eidem statuam sacrauit, quod
san Iustini philosophi & Martyris, qui ei librum pro Christiana religione dicauerat. suasu secit. Scribit demum Suetonius in Nerva, eundem uniuersos Christianos, qui quasi Athei aut impsi in Deos, suerant sub Domitiano accusati, absoluisse, qui tamen Imperator multiplici laude a Romanis auctoribus cumulatur. Vides igitur a quibus Christiani laudentur, nempe ab integris & iustis principibus , contra uero a quibus damna susceperint, ab spurcis, obscoenis, & his, quos aeterna gentes ipsae prosequuntur infamia . est autem ingens Christiani hominis consolati talia de Christo de eoru sectatoribus legere.
Quod ex diuinae prouidentiae ratione necessarium fit, religionem erfidem Christianam er Ecclesiasticam veram esse. Cap. 3.
Eeima consideratio, qua Christiana mens in fidei tentatione, de hoste triumphat, est alto animo attendere, ad rectum spectare prouidentiae ordinem, immo ad eam quancunque iustitiam, quae homines Se Deum intercedere potest , pertinere eos, qui toto animo ac corde, ad Deum conuertuntur, in rectam salutis semitam , si eam sorte non attingant, reducere . Nihil enim hoc rationabilius, quam quod Deus, non desit, his, qui illum toto animo inquirunt, In toto corde meo exquisui te. dicebat David ad Deu, Ne repellas me a mandatis tuis. quasi hac ratione aequo iure, mandatorum iustitiam adsequi peteret. Quaerite ait alibi γ Deum, & uiuet anima uestras quasi Deus, cumst iustus, seipsum uero animo inquirentibus negare non possit. Apud Hieremiam etia, Quaeretis me, de inuenietis; cium quaesieritis me in toto corde uestro, inuenia r a uobis, ait dominus. In Amos etiam , Quaerite me de uiuetis, de nolite quaerere Belliel; de in Galgalam nolite intrare; de in nersabee non transibitis, quia Galgala captiua ducetur,
di Bethel erit inutilis; quaerite dominum de uiuite. Talesque sunt innumeri loci in an cta Scriptura, qui his, qui uero corde 3c animo conuertuntur in Deum, diuini luminis praesentiam adeste demonstrent. Immo id quasi iustitiae principium, Apostolus Paulus constituit, ita ut sine hac fide nemo possit cum Deo inire amicitiam. Oportet, inquit, accedentem ad Deum, credere quod sit, de quod inquirentibus se remunerator sit. Si ergo hoc uerum est, qui potuisset Deus, saltem priores illos Christianos, qui omnium mortalium maxime, filiis, uxoribus, parentibus, amicis, cognatis, postpositis, totos sese
ad Deum de eius exsequendam uoluntatent, transtulerunt, contemnere, aut non eorum
animos, qui toti in hoc positi erant ut Deo seruirent, aduenere λ Demus euangelicam praedicationem, quam primitus acceperunt, non fuisse ueram, an eo animi candore δε prompto uoluntatis proposito, quo soli Deo placere cupiebant, non suissent in ueram salutis uiam adducendi diuinitus λ Israelitico populo, cui toto corde inquirenti, se Deus occursurum spondebat, commodi temporalis spes imminebat. nihil enim aliud erat, post totius cordis inquistionem, Deum inuenire, quam rerum temporalium fortunam V cum
179쪽
cum diuini numinis praesentia & amicitia prospere cedere . Non igitur χlum Deum sui ipsius gratia, inquirebant, sed cum Deo aliquid aliud quaerebant Quod si hac rati
ne quaerentibus Deus ipst occurrebat, quidni occurreret hominibus, qui nihil aliud a Deo, cum Deo qua rebant, propria anima, uita, familia, diuitiis, honore, nomine, fama posthabitis Z Omnia enim arbitrabantur stercora, & omnium detrimentum faciem bant, ut Deum inuenirent. Cornelius Centurio, quod apud Casai eam, I eum, qua po- s. terat r*tione conquireret, faciens cleemosynas ac deprecans Deum, Petri praedicatio-c ii nem promeruit; Paulus ApostoluS,quod Iudaismi ac paternarurn traditionum esset amulator, & obsequium arbitraretur se praestate Deo, in ipsa persecutionis rabie, Christo sibi apparente, grandi prodigio, ad Ananiam rei tractus, illustrationem accepit, cur, ij,qui non tantum' propter Deum eleemosynas faciebant, sed in fraternae caritatis holocaustum, scipsos tradebant, quorum erat institutum uiuendi, ut sui non essent, sed fratrum, qui propter Deum, tam inimicum quam amicum diligebant , in iteritatis uiam, si ab iliata deviassent non erant i educendi a Deo λ Diuinas iniurias in aliis uindicare, quod Paulus in Iudaismo praestabat, haud prosecto dissicile. hoc enim , di praeter Dei zelum ata iunctam habet humanam laudem; propriam uero uitam quotidie periculo exponere, quod sine ulla laude, sed cum certa infamia N honoris detrimento Christiani faciebant, hoc opus hic labor erat. Cur ergo his ueram salutis uiam non ostenderet Deus λ Hi itaque ingens Christiani solatium, nostrae religionis parent , toto corde di tota anima,
salu tem, quam Deus omnibus uolentibus, habet expositam, quaerentes aduertere, & e tum in sentes la in accepta Christiana uita profectus attendere . Signum est enim eam esse ueram i cligionem, uel amque salutis uiam, in qua hi, qui tanto cordis desiderio Deum solum qualebant, perstiterunt, tanto in ea struentiores et secti, quanto maiori conatu sunt consecuti. Alioqui, cur ab ea, quam, quod Dei uoluntatem in se continere puta' rent, tanto animi servors quaesierunt, non sunt retracti, si est ulla actionum humanarum prouidentia, ocratio λ profecto, si huius uoluntatis N seruoris, quo iusti Deum, uniuersis, quae uidentur, posthabitas, etiam cum uitae, immo cum honoris, qui apud elati ' res paulo animos maioris appenditur, detrimento, conquirunt, apud Deum nulla fit ratio ne ine alteriti, cuiuscunque fiet. nihil enim in mundo hac uoluntate preciosius. Lo ge ergo abest a prouidentia, homines toto cordis & uirium conatu, Deum quarenistes, in erroris ura mori permittere. Vcra igitur est, non salsa salutis acquirendae uia,
Christiana religio, in qua tot uiri admiranda sanctitate conspicui, qui nihil aliud quam Deum sub coeso qua rebant, uiuere ac mori, ingenti animorum confirmatione sunt a Deo permissi. Quis cum apostolo Paulo , Deum iniustissime non agere diceret, si post
Ri i infamias, sameS, siteS, catenas, carceres, cxilia, naufragia, uirgas, lapides, plagas, ieiunia, frigora, nuditates, propter Deum tolerata,aduo in Christianae uitae r tione hae rere permitteret, ut obfirmato animo diceret, Quis separabit me a caritate Christi. tribulatio, an angustia , an fames, an persecutio, an nuditas, an periculum, an gladius l. El. subinde , certus sum cnim quia neque mors, neque uita , neque angeli, neque princi- patus, neque uirtutes, neque instantia, neque futura, neque sortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura aliqua, poterit nos separare a caritate Dei, quae est in Chri lio 1 ι,. Domino nostro. Cur Petrus, Iacobus, Ioannes, Matthaeus, Andreas, &caeteri apostolici uiri, optimo iure cum Deo non expostularent, quod eos nihil aliud quam illum quarentes, in falsa religione N erroris uia inter uaria tormenta, quae profi lii pter eundem patiebantur, permisitet obsolescere Ruod si in his, qui Christi sorsanastectu, quod cum illo uixissent, di fuissent conuersati, id secisse potuissent putari, iusta
querelae ratio non appareat, proserδmus fac ratissimos Martyres, qui neque Christum corporali praesentia agi seuerunt, neque eum generis aut amicitiae commento attinge bant . Cur hos coelesti i uelatione, si per cryoxis pracipitia Lactari uidebat, Deus non
illustrasset, qui propter eum ludibria re uerbera experti, insuper & uincula di carceres, lapidati sunt, secti sunt, tentati sunt, in ocςisione gladij mortui sunt, de circuierunt in meloti, S in pellibus caprinis, egentes, angustiati, afflicti, in solitudinibus errantes, in mont ibus . nisi luncis, in cauernis terraei An indigni erant di epham i pidus, Laurentia claticula, Vinc nti; lamp des aId tcs, Ag thς post grauis inia tormenta, inamae immaniter abscinae, Cathermae rotae, APetis di Luciae rudibria, flagella, gi uti sinia
180쪽
tormenta & demum atrocia supplicia, quorum Deus rationem haberet His prosect0, nihil gratius Deo praestare poterat humana fragilitas: cur igitur quae lato amoris incendio tantoque placendi desiderio alterebantur, Deus aspernatus fuisset, ut saltem uerita
Quod eorum, qui Chrstianam religionem Ecclesiasticum fidem persicuti sunt, muli exitus cir in*lices rerum gestarum successus eandem ostendant e)eueram. CV. A I.
Aud minus ad diuinae prouidentiae rationem pertinere uidetur tum rea 'rum publicarum, tum principum eorum, qui Christianam religionem surgentem, atrocibus persecutionibus atterere tentarunt, & eius incre mentis per iniquas leges sese opposuerunt, atrox punitio & supplicium. Quorsum nanque diuinae iustitiae iustissimum examcn, eosdem tam cru- PALdeli supplicio de medio tulisset, nisi quia ut olim pro Israclitico populo 'Pharaones, Seones, Ogos , de reges sortes, pro eis quoq; corripiebat reges terra Z Nihil P io profecto tam diuinae prouidentiae consorine, quam homine superstitiosae ac falsae religionis cultores e medio tollere, sicut contra, nihil tam diuinitati propinquum, quain corum, qui eidem uera religione, & uera animi puritate deseruiunt, ab iniuriis protegere . Desaeuit aliquando per malos principes in populum suum dominus, de ne aeterno supplicio punienda seruentiir, suorum, in praesenti uita mortali, per malos homines. quasi per daemones quosdam poenarum carnifices, peccata castigat, uae tamen Astur ulr- is Limgae furoris Domini. Sunt prosecto praui homines, quos nonnunquam regnare facit Dominus, propter peccata populi , non aliud quam baculus in manu ipsius, ut paterna iρ. 3 caritate filios suos, aut a uia peccatoruni in uiam iustitiae reuocet, aut ad gloriae defcelicitatis incrementa donanda, si modo per patientiam N animi aequitatem, rerum corruptibilium lenocinio conlepto, in eundem remigrent. Verum nihil Deo solemnius,
quam huiusmodi baculos ex arida ligna,officio illo paterno perfecto,in ignem coniicere. Sic olim Aegyptios, sic Babylonios, sic Assyrios, sic Medos, sic Moabitas, sic Philistinos, sic postea Antiochos, sic demum Herodes Dei populi carnifices, infami ac truculento sepplicio deleuit. Non alio pacto, in Evangelico statu, in quo non iam tantum populum tibi ut olim seruitute deuinctuin, sed filiali caritate ligatum, habebat, oportebat suorum iniurias Deum ulcisci, & se cariss. fit ioru oppressiones paterno oculo uidere, planissime ostendere: ipse enim erat, qui sibi omnem uindictam delegari praeceperat, ipse erat qui suos non quati leones, sed quasi agnoS inter lupos, omnium peccatorum iniuriis expositos in mundum emiserat. H. i , diuinae uindicta , primum ac omnibus gentibus ac saeculis famosissimum exemplum extitit Iudaicus ille olim Dei populus. nunc uero omnium mortalium obiectio Nopprobrium, qui post longe florentissimam Deique peculiari quadam prouidentia ac
amore munitissimam, per plusqua duo annorum millia, rempub. & regnum, quod tem pus uisitationas suae, non cognouerit, sed auctore salutis Opprobriosa morte, in crucem Maub.is sublato, idest, filio unico patris familias, cuius uineam coduxerant, quemq; reuereri debuerant, occiso, seruos quoq; eius persequendi initium secerit, in luctuosam ac lamentabilem fabulam conuertus, tragicis choris, materiam ministrauit . Si cognouisses, & tu,
ait ad totius eius intalicissimae gentis caput Hierolblymam Christus, & quidem in hac die, qua ad pacem tibi, nunc autem haec abscondita sunt ab oculis tuis, quia uenient dies in te, di circundabunt te inimici tui uallo, de cingent te, & coangustabunt te, di filios tuos, qui in te sunt, & non relinquent in te lapidem supra lapidem , eo quod non cognoueris tempus uisitatioia is tuae. Comparet nunc unusquisq; , ait Eusebius Caesar, D mini de Saluatoris nostri sermones cum Iosephi historiographi relatione de bello, quod gestum es batq; excidio ciuitatis, & uides miram diuinae praescientiae uirtutem, agnoscat, praedicentis diuinitatem . Paulus etiam Apostolus, ad Thessalonicenses scribens, os cnim inquit, imitatores estis fratres Ecclesiaru Dei, quae sunt in Iudaea in Christo I, , , quod eadem passi sitis, di vos a propriis contribulibus, quemadmodum & ipsi nos a Ii