장음표시 사용
201쪽
quens de Christo serueret spiritu; ab Aquila & Priscilla, uiam domini diligentius audire
promeruit. Sergius Paulus proconsul accersitis Barnaba & Paulo, antequa Euangelium acciperet, desiderabat audire uerbum Dei, quo desiderio cordis ad credendum praeparatio signatur: uixq; aut in Evangelica aut in Apostolica historia, quenquam Euangelio credidisse reperias, qui ante bonorum operum testimonio, non fuisset insignis. Contra Israelitae quod cissent dura ceruice S incircuncisis cordibus, de quod patres eorum neminem prophetarum non sint persecuti, quod ipsi euangelicos uiros, qui sicut priores prophetae de aduentu iusti praenuntiabant , aut persecuti fuerint , aut e medio subitulerint, Spiritui sancto restitisse dicuntur ; idest indignos se fecisse, qui Euangelica gratia fruerentur , qui ad credendum Spiritus iancti motione proficerent. Hodie , inquit David , si uocem eius audieritis , nolite obdurare corda uestra, sicut in exacerbatione , secundum diem tentationis in deserto , ubi tentaverunt me patres uestri , probauerunt , & uiderunt opera mea, quadraginta annis , propter quod offensus sui generationi huic,& dixi semper hi errant corde, ipsi autein non cognouerunt uias meas, quibus iuraui in ira mea : si introibunt in requiem meam. Ecce qua ratione corda obdurentur, scut inquit in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto, ubi tentavcrunt me patres uestri &e. Obdurare igitur corda, non est aliud, quam Dei tentatione & exacerbatione, auxilio adiutricis gratiae, qua in eiusdem Dei fidem, & amorem erigerentur, se indignos secisse . Nam quod nostris peccatis, di non solum diuino iudicio aut absoluta illa reprobatione, corda nostra obdurei tur , ne fidei consentiant, hunc locum exponens apostolus indicat, Videte linquit se ties, ne sorte sit in aliquo uestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo uiuo, sed adhortamini uosimetipsos per singulos dies, donee hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex uobis fallacia peccati. Sunt igitur peccata, Pauli sententia, quae corda, ut Sancti spiritus motioni resistant, obdurant. non quod illis immediate obdurentur, sed quod gratiae auxilio, quo ad credendum erigimur, reddamur indigni: undetae propriae naturae fragilitati permissi, ad ea, quae diuino uerbo proponuntur, aspirare non postumus. Atque hac ratione sunt accipi di loci plurimi, quibus in sancta scriptura , Dcus induras te, aut excaecasse dicitur quosdam, non quod postitiam quandam qualitatis impressionem, eorum corda. Spirituisancto aut propheticae praenuntiationi, rebellia reddiderit caut quod absoluta & sine causa, qua bolet ad credendum corda iuuare gratiam abstulerit. absit enim utrunque, quoniam neque Deus causa potest esse peccati, neque inter mortales, quos omnes creauit, priusquam ipsi inter se honis aut malis operibus discernantur, discrimen constituit. sed quod nimirum grauissimis peccatis, adeo diuinam irritarint clementiam, ut neque eosdem, communibus auxiliis fouere decreuerit. mi are inquit apud Isaiam Israeliticus populus Domine errare nos fecisti, de viis tuis p indurasti cor nostrum ne timeremus te EGrate de viis Domini, id est, in diuina praecepta peccare, cordis indurationem praec die, quamuis quod ab eisdem crrauerint, in Deum quoque auctorem refundant, quod etiam cst uerum . nam minoribus quidem delictis, quoniam peccatum, quod perp nitentiam non deletur suo pondere in aliud trahit, auctore Gregorio, in maiora dilabimur, sed quandiu peccatorum frequentia & contemptu non soluimur, pulsatrice
illa gratia non destituimur, cum uero in profundum peccatorum peruenient contemnimus , contemnimur ipsi . Ergo fecit eos Deus errare de viis suis, reuocabiliter tamcn , dum IcuiuSpeccando, gratia amissa, non excutiebant timorem, cum uero ita lucusque crevit malitia, ut prorsus Deum abiecisse uiderentur, motrice etiam illa Spiritus sancti & peculiari gratia destituti, sunt obdurati, ne prorsus prophetico vaticinio
eredentes, poenas euaderent. Duplicem enim gratiae speciem theologi ponunt, unam, qua per peccatum mortale ab anima excluditur, alteram, quae cum eodem peccato in corde peccatoriS permaneat, qua tandem rursus cor agitante, reuiuiscimus. Excaecatio
etiam illa, qua apud eundem Isaiam, Iudaicus populus seriri praecipitur, ut ita audiat, ut non intelligat, & ut ita uideat, ut non uideat dic. non aliunde quam a peccatis grauissimis processisse, re sacra illorum temporum docet historia, & prophetici clamores, quibus toto libro declamat in uitia , demonstrant; ει Paulus indicat ad Rom. scribens,
Vae cinquit Isaias genti peccatrici, populo graui, iniquitate, semini nequam, filiis
202쪽
sceleratis, deliquerunt Dominum, blasphemaverunt sanctum Israel, abalienati sunt re
trorsum, dic. quo loco dictionem TII quaebed, graui, ' , pleno, Septuaginta ue terunt, quasi ad iustam peccatorum mensuram, qua auxilio destituerentur & contemneretur , populum illum peruenisse sentirent. Sed de hac indurationis specie in interpretatione secundi capitis Deuteronomij, sumus locuti, hoc tantum in hac parte cauendum, ne nostris peccatis, hac adiutricis gratiae motione, qua post casum reuiuiscimus, indigni fiamus, unde fallacia peccati obdurati, his, quae a Deo , uel exteriori uerbo, uel interna inspiratione osteruntur, non attendamus. Nullam profecto ego efficaciorem Ecclesiasticae perditionis causam existimo , quam quod frequentissimae Uerbi Dei auditioni, cuius nullum unquam saeculum fuit scecundius quam nostrum, diu in i spiritus unctio non adsit; sine quo eloquentia, eruditio, auctoritas, uox, immodi uita, & quidquid habet humana fragilitas, sunt penitus uana & Ociosa. Spiritus sanctus, inquit August. operatur intrinsecus, ut ualeat aliquid medicina , quae adhibetur extrinsecus, alioquin etiam si Deus ipse utens creatura sibi subdita , in aliqua specie humana , sensus alloquatur humanos, siue istos corporis, siue illos, quos istis simi- .P ...tibus habemus in somnis, nec interiori gratia mentem regat, atque agat, nihil prodest homini omnis praedicatio ueritatis . Gregorius etiam in eandem sententia, nisi Spiritus sanctus, inquit, adiit, cordi audientis, ociosus est sermo doctoris. Nemo ergo homini 'c tribuat quod ex ore docentis intelligit, quia nisi intus sit qui doceat, doctoris lingua exterius in uacuum laborat. Immo quam parum ad generandam fidem line Spiritu sancto prosint ipsa miracula, Christi praedicatio demonstrat, qui cum praeter eximiam sanctitatem, de suavem doctrinam, qua per invia & inaccesta deserta turbas trahebat, claudos erigeret, caecos illuminaret, Ieprosos curaret, Sc quod summum est, desunctos reuocaret ad uitam, uix tamen paucos ad suam fidem pellexit, si ad cum numerum conserantur, qui post aduentum Spiritus, Apostolica praedicatione prouenit. Ad primam enimuero Petri praedicationem, ipso die Pentecostes, tria millia hominum Ecclesiae accesterunt, ad alteram, quinque millia; cum totis tribus annis, multis labori- Α' bus de miraculis, Christus solos centum uiginti conuerterit; non quod ante uisibilem A J . Spiritus sancti aduentum, idem Spiritus ad credendum corda discipuloruin non tangeret , sed uel quod non tam ubertim, propter certam prouidentiae rationem, ad humana corda fouenda descenderet, uel quod uellet ostendere Deus, nihil sine interna spiritus sancti motione, exterioris uerbi praedicationem ualere. Immo hoc ipsum in Christi di scipulis luculentius ostenditur, qui post tot generalia & peculiaria Christi colloquia, Post tot, quibus interfuerunt praesentes, miracula, quanta praecipuorum articulorum religionis Christianae, ignorantia fuerint, euangelica & apostolica narrat historia . Atq;
haec est illa potissima causa, quam Christus sui discessius in coelum discipulis dabat,
Expedit, inquit, uobis ut ego vadam, si cnim ego non abiero, paractetus non ueniet ad I . t 3.uOS, cum autem uenerit ille, arguet mundum de peccato, de iustitia , & de iudicio .
non quod antea Christus & eius discipuli, de his mundum non reprehenderint, aut quod ipse spiritus per se ipsum, mundum de his omnibus deberet arguere, sed quod tunc potissime uox Euangelici praedicatoris efficaci uirtute corda percuteret, quando donato iam spiritu, idem Spiritus ad uerbi obedientiain, humanam mentem erigeret. Addit autem in eandem sententiam ; cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem . quasi illucusque sola euangelicae praedicationis seminia, in suis ui
sceribus a Christo prosusa, possiderent Apostoli, quae postea Spiritus sanisti illustratione,
quasi coelesti quodam imbre, pulularent, de eiusdem calore con ta , fructum afferrent. Nemo igitur in euangelici pastus ministros culpam reiiciat , quod nullos aut paucos ex tot uerbi diuini auditionibus Ductus accipiat. Non sunt, fateor, Pauli, qui id muneris hodie per ecclesias exercent, sed & si Pauli essent, immo si Apostoliei temporis redirent prodigia, nihilo plus meliores auditores suturos sat scio, & hoc quod peccatorum frequentia , aut rerum spiritualium contemptu, Spiritui sancto cordis ostia auditores praecluserint. Considera inquit sapiens opera Dei, quod nemo possit corrigere, quem tis. ille despexit. Despieit hominem Deus, cum per gratiae subtractionem permittit, ut qui , nocet, noceat adhuc& qui in sordibus est, sordescat adhuc. Apud eum igitur, quem
peculiaris illa diuini Spiritus prouidentia deseruit, nihil uox & indultria praedicatorisa . Z proficiunt.
203쪽
proficiunt. Nulli plura miracula quam Pharisaei uiderunt, nulli faeliciorem praedicat rem habuerunt. Sed nulli magis in Christum peccarunt. Q are hoc Nimirum quod eos Deus propter grauissima peccata despexisset, & indignos iudicasset, quos abundantiori illo suo auxilio, di spirituali motione amplius foueret. Quemadmodum autemiuiti de uirtute in uirtutena ascendentes, tande ad uitae persectionem proficiunt; ita peccatores de peccato in peccatum quasi pergradus descedentes, in pxofundum ladem peccatorum perueniunt, ubi penitus timore sublato, contemnunt, ubi frequentissime dantur in reprobum sensum , ut faciant qua non conueniunt, repleti omni iniquitate, malitia, sornicatione, auaritia , nequitia , pleni inuidia, homicidiis, contemptione, dolo, malignitate, susurrones, detractores, Deo odibiles, contumeliosi, superbi, elati, inuenditores malorum, parentibus non obedientes, insipientes, incompositi, sine.atactione.
absque indere, sine misericordia. Neque tantum in haec uitiorum praecipitia per desertionem spiritus contorquentur, sed & plerunque totius uitae spiritualis standamentum laeditur, idest siles, ut uel a placitis Ecclesiasticis di catholica consessione discedant, aut omnino per apostasiam Deum exuant. Quia cum cognouis lent Deum, ait idem Ap stolus, non sicut Deum glorificauerunt, aut gratias Cgerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, & obscuratum est insipiens cor eorum, dicentes enim se esse sapientes, stulti facti sunt, di mutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis, & uolucrum, di quadrupedum, & serpentium, propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam , ut contumeliis afficiant corpora sua in semetipsis. Quia commutauerunt ueritatem Dei in mendacium . & coluerunt, & seruierunt potius creaturae quam creatori, qui est benedictus in saecuIa. Ergo ex desertione Biritas, peccandi libertas, ex peccandi libertate, religionis derivatur peruersio, quod est summum malum. Adhortemur igitur nosmetipsos per singulos dies, donec ho)ie cognominatur, ut non obduretur quis ex nobis fallacia peccati, ted hodie, idest in uita praesenti, si in Evangelico praedicatore, quasi in organo, nostrae salutis, u cem Dei audierimus, sine ullo discrimine squod in nobis est corda nostra mollia praestemus; hac enim ratione uberes fructus in nobis ex Dei uerbo prouenient. Neque uero simus ex illis, quos nostris temporibus Apostolus Paulus suturos praenuntiauit, qui sanctam doctrinam non substinent, sed ad sua desideria coaceruant sibi magistros, prurie
tes auribus ,& aueritate auditum auertentes, ad fabulas conuertuntur.: aut ex illis, qui quasi humanas declamationes audituri, ut tantum uel cruditionem, uel eloquentiam praedicatoris expendant, ad conciones accedunt, ex quibus duobus nostra memoria factum est, ut non qui Christiano spiritu uerbum Dei tractet, sed uel qui sit in exornanda dictione curiosus, uel qui schom malis & dicteriis c proh nefas abundet, uel demum. qui humano fauore polleat, sit solus in pretio.
De secunda fidei cause, quae est Evangelica praedicatio. Cap. II.
Tque de interna per Spiritum sanctum cordis commotione, haec dixisse sufficiat. Nunc iam de Euangelica praedicatione uerbiq; coelestis miniasterio eiusq; auditione, quae duo externam fidei causam constituebamus, subinde, sea pro nostro instituto, breuissime sumus uerba iacturi: adiungemus subinde, Deo auctore, quaedam, quae nobis ad Euangelicos ministros eorumque ministerium pertinere uidebuntur. D. o sunt in Ecclesiastica republica, quibus uniuersa christiana religio continetur, sacramentum, N Dei uerbum; illud iuxta septiformem rationem , qua nobiscum agit Spiritus sanctus , est septuplex , baptismus, confirmatio, Eucharistia , poenitentia, extrema unctio, ordo,& matrimonium; quorum diuersa munera, officia, di usiis,The logi tractant, hoc, quod unam atque eandem mouendi rationem, ex se sortiatur, tantum est unum. Verbum , quasi quoddam religionis semen per praedicatorem in animae campo reconditur; sacramentum, quasi diuini spiritus organum, animam scircundat, quo semen conceptum ubertim proueniat. Vtrunque tamen ta uerbum de sacramentia ira, integram Euangelici pastus rationem constituit. His enim duobus simul. animae
204쪽
anima enutritur, & in iustam euangelicae persectionis mensuram excrestit: sine uerbo enim non est in anima semen , ex quo S: recti affectus, & rectae operationes proueniant; sine sacramentis uero, semen uerbi redditur intacundum. Vtrunque igitur est necessarium, sed uerbum magis, quod sine secramentis, si haberi non possint, salus possit constare, sine uerbo nullatenus. Quid, inquit Augustinus, plus esse uidetur uerbum Dei, aut corpus Christi Si uultis ue rum respondere, utique dicere debetis, quod non sit minus uerbum quam corpus Christi ;& ideo non minus reus, qui ue bum Dei negligenter audiuerit, quam ille, qui corpus Christi negligenter in terram cadere permisit. His uerbis non dignitatem dignitati , sed necessitatem necessitati consert Augustinus. Sunt uero ea, quae magis sunt necessaria plerunque minus digna, ut gustus magis quidem ad animalis salutem est necessarius , qua iai uisus; quantiis uisus in maiori sit pretio. Itaque diuini uerbi natura , necessitas, S utilitas, ex diuersis metaphoris & symbolis habentur, quibus in sancta scriptura exprimuntur. Voe et . x Dei uerbum lumen. Lucerna, inquit David, pedibus meis uerbum tuum, &Iumen semitis meis. quod nimirum diuino uerbo, quasi lumine quoda, per medias pec- Σοῦ is 'iscatorum tenebras, & rerum coelestiuin ignorantiae caliginem, pedes nostros in uiam pa- . V. Meis dirigamus. De se etiam, inquantum erat euangelicae praedicationis praecipuus mi- h WV nister, Christus apud Ioannem loquebatur, cima diceret, Ego sum lux mundi: qui' iusequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen uitae. Et alibi, apud eun b.mῆ uoca-dem, Ego lux, ait, in mundum ueni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat. Et ut ostenderet se de euangelica praedicatione loqui, quam mundo e sinu pa- - ' tris nuntiaturus aduenerat, subdit, Et si quis audierit uerba'mea, & non custodie- , - λrit, ego non iudico eum . Et statim, Qui spemit me . de non accipit uerba mea. 'habet qui iudicet eum; sermo quem locutus sum, ille iudicabit eum in nouissimo die . quia ego a meipso non sum locutus, sed qui misit me pater, ipse mihi mandatum dedit, quid dicam & quid loquar. Est igitur euangelicum uerbum lumen ilia
Iud, cuius ratione in Christum lucem ueram efficaci fide credentes, non iudicamur. Ioannes etiam Baptista, de Christo & eius praedicatione testimonium perhibens, Hoc est, inquit, iudicium, quia lux uenit in mundum , di dilexerunt homines magis tenebras quam lucem: quasi uellet innuere, ex hoc mundi condemnationem iustam este, qu6d euangelica praedicatione contempta, quam pater per filium mundo indulserat, homines in sua uitia dilaberentur. Contra per tenebras, diuini uerbi ignorantiam intelligi aperte, docet Matthaeus ex Isaiae uaticinio, cum de Christi praedicationis initio, sermonem facit, Cum audisset inquit in I quod Ioannes csset traditus inmub. Galilaea, relicta ciuitate Nahareth, uenit & habitauit in Capharnauna maritima, tu' finibus Zabulon & Nepthalim, ut adimpleretur, quod di etiam est per Isaiam proph tam , Terra Zabulon & Nepthalim, uia maris trans Iordanem Galileae gentium, populus, qui ambulabat in tenebris, uidit lucem magnam, di sedentibus in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Et ut ostenderet quam lucem, & quas tenebras diceret, subdit, Exinde coepit I k, praedicare & dicere, P itentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum. Haud dubium tenebras & umbram mortis, uerbi diuini lpriuationem, lucem uero, Christi praedicationem, quam illo loco inchoauit, intelligit. Scriptura, inquit Hieronymus, nunc dicit, quod regionis eius populus primum captiuatus est,&ipsam primum lucem praedicantis uiderit Christi. Hoc tropo Apostoli, M. tui. lux, Ioannes uero Baptista, & prophetico & euangelico testimonio, lucerna uocatur, illi quod Euangelica praedicatione, quasi lumine quodam , ignorantia: Si peccatorum tenebras per orbem uniuersum essent fugaturi, Iste, quod sua praedicatione, Christo viain, iuxta prophetica uaticinia pararet. Voe et . a uerbum Dei aqua, eo quod nos in aestu persecutionis & amictionis, quae δρο uel a came, uel a diabolo, uel a mundo consurgit, refrigeret. Omnes cinquit Isaias ad euangelium inuitans) sitientes uenite ad aquas; & qui non habetis argentum, properate ; emite absque commutatione uinum & lac . Et in Ecclesiastico de timente Deum dicitur, A qua sapientiae salutaris potabit illuni &e. Et David, de pastus Euangelici GLis
ubertate loquens, Super aquas resectionis educauit me, animam meam conuertit.
Apud Ioannem etiam, per totum illud de aqua cum Samaritana colloquium , quam qui
205쪽
biberit non sitiat iterum, aquam, Euangelicam doctrinam , quae sordes uitiorum ex purget , & quae uirtutes s cundet, accipi, doctiores intelligunt: de qui per aquam, illo loco Spiritus sancti gratiam accipiunt, per fontem tamen, Euangelicam doctrinam intolligunt, quae ex eo, in quo sanctus Spiritus residet, quasi ex abundantissimo so te, in eos, qui per gradus uirtutum , ccitos sunt scansuri, quasi in plantas quasdam fructi seras derivetur . unde Cyrillus in hunc locum, Aquam rursus, Spiritu, sancti gratiam appellauit Euangelista, quam, qui adeptus cst, diuinae scientiae fontem staturient in sic adeptus est, ut praeceptis hominum.non indigcat , sed facile possit ad potum uerbi calcstis , etiam caeteros hortari, quales olim crant prophetae atquCAp
stoli,& modo qui minister ij illorum sunt succcssores, de quibus scribitur, Hauriziis, aquas in gaudio de sontibus Saluatoris. Hactenus Cyrill . Tantus prosecto factus fuerat sons in Apostolo Paulo, postquam ex sancti Diuitus gratia biberat, ut ab Hierosolymi S usque ad illyricum , Euangelio rcpicuerit. tanti facti fuerant in caeteris Apostolis, ut duodecim, quasi duodecim illi sontes aquathio, quos II 4 acliticus p pulus in deserto sitibundus offendit , totius generis humani sitim extinxcrint. . Ad hoc schema sanctae scripturae, Petrus alludit cum pseudoprophetas, sontes siue aqua h& nebulas turbinibus exagitatas appellat, nimirum, quod quaui3 nomen praedicatorirum obtineant, ab eis tamen non derivetur aqua sapientiae, di quod quavis nubiuiu, quae rorum aut pluviam cαlestis doctrinae contineant, speciem ostentent. , sint tamen reuera steriles nebulae , quae a quocunque humani allectus uentulo agitatae strantur.
Hinc quoque rigandi uerbo, coelestem istam aquam derivandi ministerium, idest coetellam doctrinam, qua areolx aromatum, per quas Ecclesiae intelliguntur, excrescant, impartiendi , munus quoque tropice accipitur. Vnde coelestis sapientia , in Sanctista electis praedicatoribus loquitur, Ego quasi trames aquae mamenta de suuio; ego quasi fluuius Dorix , di scut aquaeductus exivi de paradiso . Dixi; Rigabo hortum tationum, de incbriabo partus mei fructum, & factus est naihi trames abundans, ta fluuius meus appropinquauit ad mare. Et ut ostenderet qu)d hac metaphorica r loquendi sibi uellet, subiungit , i intoniam dodrinam quasi antelucanum , illum
mino omnibus, dc enarrabo illam, usque in longinquum, penetrabo omneSPart te rae, inspiciam omnes doti alantes, ta illuminabo omnes sperantes in domino. Adhuc. doctrinam quasi prophetiam effundam, di relinquam illam quaerentibus sapientiamsi non desinam in progenies illorum usque in aeternum. uidete quoniam non solum. mihi laboraui sed omnibus exquirentibus ueritatent. Sed E: Paulus Apostolus, Ego, inquit, plantavi, Apollo rigauit, Deus autem incrementum dedit: de rursus, neque.
qui plantat, neque qui rigat est aliquid , sed qui incrementum dat Deus. quo loco tropice, Apollo, Corinthiorum Ecclesiam, quam Paulus, quod eisdςm primitus Euangelium inuexerit, Euangelico semine piantauit, rigas te dicitur, eo quod eandem Ecclesiam, post receptam semel fidem, sua praedicatione ad quies prpmoueri ,-Eodem demum tropo, Christi. ipsius, abundantissima sapienti , nomine numinui' d scribitur , ut eius ubertas & asiluentia signetur , quibus a caeteris diuina sapientiae profestoribus, quasi fluvius abundantissimus a rivulis differt. Posuit, inquit, Dauid puero suo excitare regem ex ipso sortis inuina, ta in throno honoris sedentem in sempiternum. QSi implet quasi Physon sapientiam , & sicut Tigris in.diebus nouorum , tui adimplet quasi Eufratres sensium, qui multiplicat quasi Iordapis in tempore meiatis, qui mittit disciplinam quasi lucem de assistens, quasi Geon in die vindemiae, qui perficit primus scire ipsam, & infirmior non inuestigabis eam ; a mari enim cogitatio eius,& consilium illius in abysso magna. ego sapientia effudi flumina. David profecto filius, qui esset collocandus in throno, & cuius esset tam eximia sapientia, non est ille Solomon, de quo licet sapientissimo, admirabilem aliam sapicntiam non legimus; sed ille, de quo apud Hieremiam scribitur , Et erit in die illa, ait Do
minus exercituum, conteram iugum cius de collo tuo, & uincula cius disrumpam
& non dominabuntur ei amplius alieni, sed seruient domino Deo suo & David regi suo, quem suscitabo eis. Et apud Erechielem, in malos pastores inuehens, Et suscitabo, inquit, super oues incas Pastorem unum, qui pascat eas, seruum meum David, ipse Pascct cas, S ipse erit eis in Pastorem, ego autem doni us ero eis in Deum α
206쪽
Dauid princeps in medio eorum. Et rursus apud eundem prophetam, Et erunt, in 37 . quit, nulli populus S seruus meus David rex super eos ,& Pallor unus crit omnium eorum. Et subinde, Et David seruus meus, princeps eorum in perpetuum , Chi istus nimirum,cuius admirandam sapientiam, ex qua , quasi ex paradisi sonte, quatuor mundi plagae sunt irrigatae, totus Orbis cognouit.
Voe xv, & c testis doctrina, nonnunqua in uintum in sancta scriptura, quod nimi- in rum mortalium genua ad uiam mandatorum currendam consoractes: quod eos, qui eam uere amplectuntur, spe coelestium bonorum inebriet :'quod huius mundi tenta. tionibus di laboribus fractos, omnem dolorem di tristitiam oblitos. aeternae stes icitaritis memoria Iaetificet: quod demum eos, qui ex mundi conuersatione, in anima, ma-Iorum aflectuum generantur humores, uirtutis exhortatione purificct. Hoc tropoloquendi dicitur de diuina sapientia. posteaquam est carnis:mortalitatem induta, quod aedificauerit sibi domum, Ecclesiam nimirum , quae iuxta Apostolicunt testimonium , r- νι. q. est domus Dei, columna re firmamentum ueritatas immobilis , quod exciderit coia i T 3. Iuninnas scptem, quae septeni sunt sacramenta, quibus quasi firmissiniis columniu, ecia, ς ηψ 'helesiasticum aediscium innititur; quod immolauerit: uictimas suas, quibus di animam . de corpus intelligit; quod miscuerit uinum, id est coelestem doctrinam , non in eo splendore, quo ipse habet, sed nobis symbolis ac metaphoris rerum corporalium attemperatam condiuerit. mmd ancillas suas miserit , quae ad arcem 5e ad uacxuia ciuitatis, paruulos de insipientes uocarent, id est, quod Euangelicos praedicatores humanae sapientiae opinione imbecillos, in Orbem iam uersum, ad sanctae ecclesiae ciui talem, modestos re non alta de se sentientes . uocaturos, legauerat : postremo, quod . . eade in sapientia per ancillas suas blande, ad suam conuiuium, hisce uel bis paruulos di insipientes pellexerit, Venite, comedite panem. nicum, bibito uinum quod miscui uobis, id est, quod adhortante per Apostolos Christo, ad Euangelicae uitae rationem, di doctrinam sectandam, sint fideles uocati, de quibus Pauluς, Videte uocationem t. Coris. iuestram fratres, quia non multi lapicndes, non multi potentes, non multi nobiles 'ised quae stulta sunt mundi, eligit Deus, ut contundat sapientes , & infirma mundi elegit Deus, ut confundat sertia, de ignobilia mungi & contemptibilia elegit Deus, di ea quae non sunt, ut ea quae sunτ.destrueret. tales certe erant, quos ad Euangelicae doctrinae conuiuium, initio diuina sapientia per ancillas accersiit. Q uod uero ad panem quoque comedendum invitet, idem est. nam ct panis nomine coelestem disciplinam intelligi, postea dicemus. Non dissimile huic sapientiae conuiuio, erat illud, ad quod amicos & charissimos quosque, in Cantico olim inuitabat sponsus ; nam posteaquam eundem, ut ad se quasi ad hortum , quenaec esti doctrina plantaverat, ueniret, ta pomorum suorum fructum comederet, inuitarat sponsa, N posteaquam se uenisse, dc myrrham suam eum aromatibus suis miscuisse, & nuum suum cum melle suo comedisse, id est, diuersos gradus sanctorum quasi aromaticos sorcs, opportuno tem-POre collegisse, eidem reciproca gratulatione nuntiaret, ad ccelestis disciplinae conuia uium, quod in eodem horto, id est in eadem ecclesia, uberrime cunciis hominibus fuerat expolitum, his uerbis inuitat, Comedite amici de inebriamini charisiimi, quasi . Gia.. ad diuini uerbi lautissima coimiuia, in sanctae Ecclesiae horto gratissime uniuersis ex posita, eos initituet. Sed & illud non est ab limite, quo apud Isaiam, omnes sitientes. IIA.ss.
ad aquas. inuitantur, de qui non, habent argentum, properare, emerc,& comedere, silue argento, & absque ulla commutatione, lac diluinum iubentur. Inuitat his to
cis Spiritus sanctus, non ut olim Israeliticum populum, qui tantum praecedentibus iaculis diuinae sapientiae particeps fuerat, sed uniuersos mortales, quibus Euangelica legis conuiuium pararat a sine argento uero, dcxulla commutatione uinum bibere, di lac comedere imperantur, uel quod tanti sit preeij Dei cognitio, quae per euangelium habetur ut lubrerum corruptibilium, ex quibus humanae diuitiae consantur, erecto non cadat, aut, quod nulla nostra merita, ad eam comparandam ex seipsis su nciant, sed Christi merito, nobis contingat, aut demum quod uelit eo loci Spiritus , sanctus, Euangelici taculi ubertatem ottendere, in quo tanta csset sapientiae coelestis affluentia sutura, ut non modo omnibus frui uolentibus esset exposita, sed ad candem audiendam , Gent cuncti rogandi. Nam quod lim Isaiae loro, per uinum coele-
207쪽
stis doctrina intelligatur, sicut per aquam, ut antea, ex eodem loco dicebamus, quae statim subduntur, aperte conuincunt. Miare appenditis argentum non in panibus, de laborem uestrum , non in saturitatem P Audite audientes me, & comedite bonum , de delectabitur in crassitudine anima uestra: inclinate aurem uestiam, & uenite ad me, audite, & uiuet anima uestra, seriam uobiscum pactum sempiternum, misericordias David fidelis. Increpantur hoc loco a Spiritu sancto mortales, quod relicta diuina sapientia, quae uerus est cibus & animae saturitas, in uana studia, quae satiare non pota sunt, unusquisq; defluxerit: inuitantur blande ad eiusdem sapientiae conuiuium, quod in eo anima, sanetarum uirtutum adipe pinguescat, si per obedientiam diuinis praeceptis aures admouerit. Paetum uero sempiternum, euangelicam legem intelligit . quae, quod non sit aliquando finem habitura, sempiterna uocatur: misericordias David fidelis, totum mysterium incarnationis appellat, quod cum sola misericordiani latur, merito nomine misericordiae censetur. Non est autem una misericordia sed multae, carnis absumptio, mortis toleratio , resurrectio &c. Quae, quoniam in nostram utilitatem cesserunt, iuxta illud, Factus est nobis sapientia, sanctificatio de r demptio , nobiscum feriri dicuntur. Eadem phrasi loquendi sponsi guttur optimo uino consertur, quod, quaecunque ex gutture Ecclesiae prodeunt, ideu, quaecunque ipsa docet & praedicat , spirituales delitias praebeant , cor confortent, & spons amore, quasi uino inebrient: cum tamen, contra de haereticorum doctrina Moles prophetico uaticinio denuntiet, Vua eorum uua fellis , & botrus eorum, botrus amarissimus. fel draconum , uinum eorum, & uenenum aspidum insanabile, nimirum quod semel suscepta , ueneni instar corda peccatorum inficiat. Carpitur di apud Isaiam Hierusalem , quod uinum suum aqua diluerit, idest quod legis doctrinam , quae tunc sex
erat tantum inter cunctos mortales, proprio sensu & uoluntate inolliuerit, Pharisaica malitia, iuxta illud, Deus dixit, Honora patrem di matrem, & qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur, uos autem dicitis, Quicunque dixerit patri aut m tri, munus quodcunque ex me, tibi proderit, & non honorificabit patrem suum aut matrem suam,& irritum fecistis mandatum Dei propter traditionem uestram. Vinum quidem erat diuinum praeceptum, sed adulterina sapientia, uirtutem eius, in susa a qua propriae intelligentiae, penitus diluit di evanescere secit. Christus praei rea cum Pharisaos semel Mosaicae obseruationi assiletos, reuocare ad Euangelium& nouam doctrinam, difficile uellet ostendere, Non mittunt , inquit, uinum nouum
in utres ueter S, alioqui rumpuntur utres, & uinum effunditur, & utres pereunt. Sed uinum nouum in utres nouos mittunt , & ambo conseruantur. Vinum nouum erat, ueram iustitiam non tam carnis circuncisione, & in corporis externa munditie,
uel in sacrificiorum frequenti laniena , & his quae Pharisaica superstitio ad inuenerat, quam in animi pietate ,& cordis puritate consistere. Verum utres, qui uino illo uetere, id est ueteribus obseruationibus continendis, suerant detriti, uinum istud n uum continere poterant: continebant autem illud noui illi utres Euangelici, pila tores, publicani, peccatores, meretrices, Ethnici &c. Hinc est quod Christo praedicante aut miracula faciente, noui utres uinum nouum intra se continentes, non rumpebantur . contra ueteres illi utres Sacerdotes, Pharisaei, Scribae, uini sortitudinem non.
sistinentes, plerunque in detestandas blasphemias est , rupti effluebant. Nam quod
ueter m legem, urius, contra nouam, nouum, uinum Christus accipiat, cima apud L
eam , unde Pharisaicum fastidium gustandi Euangeli j descenderet , vellet ostendere,.
aperte sub his uerbis declarat, Nemo bibens uetus uinum, statim uult nouum, dicit enim, uetus est melius. mio schemate haud dubium per uetus uinum, uetera Iudaeorum praecepta , per nouum , nouam Euangelicae uitae doctrinam intelligit. Sed' huius generis formas in sancta scriptura multas reperias. Voe, i. , deinde uerbum Dei, panis in sancta scriptura frequenter, quod sit uerum animae nutrimentum & cibus, quemadmodum corporeus panis, proprius cibus est co poris, iuxta illud, Vt educas panem de terra, S uinum laetificet cor hominis, ut e hilaret faciem in oleo, di panis cor hominis confirmet. ubi per cor, uniuersas uires co poreas intelligit. huc pertinet quod in conuiuio diuina sapientia aedificata domo, exciasis columnis, mactatis uictimis, parata mensa, non soliun ad uinum, quod paruulis re
208쪽
& insipientibus miscuerat, sed etiam ad panem suu comedendum inuitabat, per panis& uini diuersa symbola idem intelligens , eruditionem nimirum diuinae sapientiae, quae iuxta diuersa es lecta, modo panis, modo uinum uocetur. In pane cinquit in illum locum Hierony mus diuina eloquia intelliguntur. De sapiente etiam dieitur, quod cia Himur. bauerit illum Dominus pane uitae intellectus &c. In Threnis etiam paruulos panem p tiisse , & non esse qui eis frangeret, Hieremias deploiat, quod ad euersum Ecclesiae stata Thr-- tum, in quo paruulis, id est humilibus, panem uerbi Dei esurientibus, non sit, qui di---.spertiat, quidam allegorice rapiunt. Diabolo deinde lapides allerenti, ut ex eis panes Christus efficeret, hominem, non ex solo materiali pane uiuere, sed ex omni uerbo, quod procedit de ore Dei, ille respondit: qua sententia haud dubium) per allusionem, duplicem panem, alterum quo corpus, alterum quo anima nutriatur, intelligit. Et panem illum quotidianum, quem in oratione dominica postulare praecipimur, coelestem se doctrinam quidam accipiunt. Et quidquid sit de caeteris locis, qui tam in sanctae scripturae libris, quam in eorum interpretibus inueniuntur frequentes, certe apud Matth. Christus, cum Cananaa loquens hoc schemate utitur, Non est, inquit, bonum sumere panem filiorum, & mittere canibus . ubi panem haud dubium coelestem doctrinam ω s. re miracula , quibus ad eam homines alliciuntur, intelligit. Voe et V, lac, eo quod nutriat & crescere faciat paruulos, ad mensuram aetatis ple- - αἱ nitudinis Christi. Nam sicut lac liquor dulcis & candidus, in mamillis animalium, υς actione caloris ex sanguine gignitur, & pro nutriendo statu, cum est extra uterum, a natura seruatur, ita S uerbi Dei doctrina descis, & candida, ii raedicatoribus de doctoribus , diuini amoris actione, ab Ecclesia digeritur, & paruulis, quos in Christo genuit , cum iam sunt utero exempti, idest, cum iam per Dei cognitionc sapere incipiunt, di peccatorum menstrua, quibus fuerant antea nutriti, reiiciunt, propinatur. Vnde fre- iquenter & sponsi de sponsae ubera commendantur in canticis, quod tam Christi, quam Ecclesitae doctrina sit fidelibus dulcis, Meliora inquit sponsa ad sponsum sunt ubera n. t. tua uino, fragrantia unguentis optimis. dc rursus eadem ad eundem, Pulchriora sunt ubera tua uino . Conferuntur sponsi Ee sponse ubera uino, quod Christi de Ecclesiae doctri na,quam, tanquam paruuli non uidentes, sed gustantes, e praedicatoribus sugunt, fideles amore Dei, de proximi, inebriet, de a seipsis alienatos, in his, quae mundus amat, reddat stupidos . Huc pertinet quodetia in Evangelico illo symposio, in quo Isaias omnes sitientes inuitabat ad aquas, uinum, de lac ab et argento de absq; ulla commutatione comedenda exponebat, per diuersa symbola aquae, uini, panis, dc laetis , diuersa ratione Euan P. Iicam doctrina intelligens. Est enitia aqua,quatenus uel a sordibus peccatorum exlurgat, uel quasi plantas in Christo alit, de nutrit: est uinum, quatenus ad huius uitae labores tolerandos, confortat: est panis, quatenus interioris hominis membra vegetat S: reficit et est lac , quatenus paruulos, non alta de se sentientes, ad spiritualem persectionem reficiendo perducit. Vsurpauit autem Apostolica phrasis lactis nomine, non d. totam Euangelicam doctrinam, sed eam partem, quae his, quos recens per baptismum uterus Ecclesiasticus fudit , propinatur. Deponentes, inquit Petrus Apostolus. omnem malitiam, de omnem dolum, de simulationes, de inuidias, de omnes detractiones, si- ωlis cui modo geniti infantes, lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem. Lactis con- Id με-
cupiscentiarn, facilioris doctrinae desiderium, quo Christiana simplicitas conseruatur, intelligit. Sed in hoc locutionis schemate, Zc frequentior 3c apertior est Paulus. Et cisis. ego fratres inquit ad Corinthios scribens non potui uobis loqui, quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam paruulis in Christo, lac uobis potum dedi, non
escam , nondum enim poteratis, sed nec nunc potestis. Maibus, quam inepti essent ad altiora religionis audienda mysteria , initio praedicationis Corinthii, inimo quod neque tunc idonei es Iesit, cum maxime se idoneos putabant, cum carnis affectibus ducerentur, ostendit. Idem etiam, cum uellet Hebraeos , in abdita religionis mysteria, de alleg ricos sensus, quos grandes sermones appellat, inducere, in eorundem ruditatem inuectus, Imbecilles, inquit, facti estis ad audiendum, ctenim cum deberetis esse magistri n. . s. propter tempus, rursum indigetis ut uos doceamini, quae sint elementa exordij sermo num Dei, & facti estis quibus lacte opus sit, non solido cibo . omnis enim qui lactis est particeps, expers est sermonis iustitiae, paruulus enim est, perfectorum est autem soliadu
209쪽
dus cibus, eorum , qui pro ipsa consuetudine exercitatos habent sensus, ad discreti nem boni ac mali. Lac in hac parte, uocat Apost. id ipsum, quod elementa exordii se monum Dei, idest Christianae religionis initialem doctrinam , quam ille in eadem epist. inchoationis Christi sermonem appellat. est autem illa,sundamentum poenitentiae ab operibus mortuis , Se fidei ad Deum, & baptismatum, doctrinae, impositionis quoque manuum, & resurrectionis mortuorum , & iudicij aterni, de caeterorum , quae illic gratia breuitatis non retulit. Sermonem uero iustitiae, quem non participet, qui lactis sit particeps , principem & altiorem partem religionis, quam idem ad Corinth. scribens, Sapientiam appellat, intelligit, quam nondum, qui adhuc fidei catechismo initiantur, attigerint. Ad hanc Apostolicam phrasim , de Isaias forsan alludit, cum ii quit, Quem docebit scientiam Z aut quem intelligere faciet auditum λ Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus, quasi Iblos eos in diuinae sapientiae mysteria rapi significet, qui spiritus infantiam, per intellectus exercitationem, excesserint. Voe, o a sagitta quod nimirum ea, corda mortalium quasi teso petantur. unde in Epithalamio David canit, Sagittae tuae acutae, populi sub te cadent, in corda inimicorum regis. Sagittas, Euangelicae praedicationis iacula, quae partim per seipsum, partim per Euangelicos uiros, in hominum corda Christus direxit, intelligat: quae uulnera scilicissima , illa mors sequebatur, qua homines mundo, immo & sibi ipsis, soli Deo uiuentes, moriebantur. unde Paulus, posteaquam fuerat hoc iaculo uulneratus, dicebat, Vivo ego, iam non ego , uiuibuero in me Christus. Et alibi, de omnibus, qui in baptismo Christo nomina dederunt, An ignoratis fratres, quia quicunque baptirati sumus in Christo I ., in morte ipsius baptirati sumus p contepulti enim sumus cum illo per baptismum in mo tem , ut quomodo Christus surrexit a mortuis per gloriam patris, ita & nos in nouitate uitae ambulemus. De eadem morte, ait Apost. Petrus, inui peccata nostra loquitur autem de Christo ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui, iustitiae uiuamus, cuius livore lanati sumus. Atque huc pertinet & ille tropus, quo animam perdere , aut odisse praecipimur, quo nihil in Evangelica, & Apostolica scriptura frequentius . quod nimirum euangelici homines, qui hoc talici iaculo sunt in corde percussi, uitae ueteri continuo concedant, & quod uiuunt, iam non sibi ipsis uiuant, sed Christo. Nemo nostrum, inquit Apost. sibi uiuat. Et alibi, Pro omnibus ait mo tuus est Christus, ut qui uiuunt, iam non sibi uiuant, sed ei, qui pro eis mortuus est,& resurrexit. Quo uero pacto, Christus de Apostolicus cuneus, hominum pectoribus salubri uulnere has sagittas infixerint, Ioannes Apost. in Apoc. describit, Et vidi in quit & ecce equus albus, di qui sedebat super illum habebat arcum, di data est illi corona, Rexiuit uincens ut uinceret. Ecclesiae, inquit in hunc locum Beda, quae super nivem, gratia dealbata est, dominus praesidet, di spiritalis doctrinae contra impios arma serens , uictor in suis coronam percipit: impij uero uocantur inimici regis, in quorum corda sagittae figuntur, non tempore, quo iam sunt percussi, sed antea; dum enim sagittantur, desinunt esse inimici. vulnerantur enim inimici, ut uulnerati cadant, sub vulnerante, sicque amici fiant ex inimicis, quod utinam nobis conting ret . Hoc tropo apud Isaiam Christus inquit, se positum quasi sagittam electam, quam in pharetra sua Deus absconderit, quod scilicet, inter diuini uerbi ministros, siue pro phetas , sue euangelicos uiros, sit ipse praecipuus, & ipso quasi electa sagitta Deus mundum percusserit. Voe ταα gladius, sancta Dei praedicatio, uel quod spirituales hostes conficiat, uel quod eo amputentur ab anima carnales a tactus , unde Paulus Apost. ad Hebr. scribens, Vivus est enim, inquit, sermo Dei, de esicax, v. penetrabilior omni gladio ancipiti, repertingens usque ad diuisonem animae ac spirituta, compagum quoque ac medullarum, de discrctor cogitationum cordis. Et idem cum spiritualia arma, quibus sit Sathanicae potestati resistendum, ad Ephesios enumerat, Et galeam, inquit, salutis assumite, cgl dium spiritus, quod est uerbum Dei. de apud Isaiam, Christus aut euangelicus p dicator. Posuit, inquit, os meum quasi gladium acutum. Ioan . etiam Apost. in Apoc. eundem Christum uidit habentem gladium ex utraque parte acutum. qui cxore pro cedebat, quo profecto non aliud, quam praedicationis Christi, qua diabolam de mundum inuasit, uirtus ostenditur. Quo uero pacto Euangelici praedicatores, ellent per Euri
210쪽
gelii gladium mundum expugnaturi, David prophetico vaticinio demonstrans, Exul tabunt, inquit, sancti in gloria, Sc. Et statim, Et gladii ancipites in manibus eorum, ad faciendam uindictam in nationibus, increpationes in populis, ad alligandos roges eorum in compedibus, & nobiles eorum in maniceis serreis dic. gladios ancipites habent, sancti in iii anibus, id est Euangelicae ueritati, eloquia, per quae, qliasi per materiales gladios , S se defendant & hosteS trucident. I cnent, inquam , hos ancipites gladios, ueri Euanguli j ministri, ad faciendas uindictas in nationibus, increpationes
in populis, ad alligandos reges eorum in compedibus, & nobiles eorum in maniceis ferreis', hoc est , ad subigendas sibi incredulas nationes, & expugnandas , de deuin cendas aereas potestates , potentes quoque ac sapientes huius saeculi superandos, &populos ad ueritatem fidei , de manibus corum cripiendos. de qua uictoria Paulus Apostolus, Arma militiae nostra carnalia non sunt, sed potenti a Deo, ad destructio
mem, munitionum, conssilia destruentes, & Omnem altitudincm extollentem se aduen
sus scientiam Dei, & in captiuitatem redigentes omnem intellectum, in obsequium Christi , & in promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam . Hoe est profecto iudicium conscriptum , haec ultio est , quam ab Memo proposuit facere per filium
suum lorica nostrae mortalitatis indutum, & per sanctum A post Olorum exercitum. Haec est illa ultio, de qua his uerbis trina replicatione, gloriatur Ecclesia, Omnes sentes circumierunt me,& intinomine Domini quia ultus in eos. circundantes cim micrunt me, te in nomine Domini quod ultus sum in eos. Cicundederunt me sicut
apes. α cxarserunt sicut ignis in spinis ,& in nomine Domini quia ultus sum in eos. Noe est illud iudicium , Je quo alibi.,:Iudicabit Dominus populum suum , di in se uis suis consolabitur. ct in Evangelio Dominus, Nunc iudicium cst mundi, nunc princeps, mundi huius eiicietur foras. Expugnarunt illa sancta expeditione apostolici uiri, absqtie humana potentia, absque humana sapientia, solo uerbi gladio, orbem uniuersum; Perdiderunt sapientiam sapientium, & prudentiam prudentium reprobarunt, de quo illis ingens est gloria, unde subditur, Gloria haec:est omnibus sanctis eius. Vise in q, quibusdam aliis nominibus, diuina doctrina sed qua non omne uer hum Dei, sed quandam eius portionem ex sanctae scripturae Idiotismo significent: ut quod propheticam partem, Onus S uiti mem, dixerunt, onus quidem, quod onerosam Dei iram, di supplicium imponet. Visionem, quod sit ccrtis,ima; quemadmodum
S uisus, rcliquos corporis sensus certitudine superat . eademque ration e nonnunquam uerbum reuelatum a Domino dicitur.
Vochi. x virga ea pars sanctae scripturae , quae iudicium aut punitionem impo eat; unde de Christo Isaias, Percutiet terram uirga oris sui, di spiritu labiorum tuorum interficiet impium. Vise, to margarita abditior. pars uerbi diuini, idest quae secretiora mysteria complectitur, unde Christus ante porcos margaritas, idest, ante carnales homines, & qui nondum ea, quae sunt spiritus percipiunt, profundiora Christiana religionis arcana, prosundi non sinit. M uocatur, quod in ea uaria & opipara rerum. spiritualium conuiuia pareniatur . Parasti inquit David in conspectu meo mensam, aduersus omnes, qui tribu-4ant me. Vocatur pluuia, quod ea in animae agro uirtutes progerminCnt: Pluviam, inqu it David, uoluntaria segregabis Deus haereditati tuae, & infirmata est, tu ucro pe secisti eam. Vocatur lex Domini, quod in eo, uiuendi praecepta tradantur, quae phrasis est in sancta scriptura frequentissima, Lex domini, inquit David, immaculata comuertens animas: Vocatur & a Paulo, potentia siue uirtus Dei, di stultitia, quod potentes reddat eos, qui idem uerbum uiua fide suscipiunt, & quod sit humanae sapientiae contraria, unde Paulus, uerbum Criacis pereuntibus quidem stultitia cst, his autem, qui salui fiunt, idest nobis, Dei uirtus. Sunt de alia diuini uerbi symbola, turn in sancta scriptura, tum in sanctis auctoribus, quae quod eius uirtutem tam expressὰ non explicent, hic non libet scribere Ius ci ci es, igitur, qui in huius mundi densissimis tenebris, hoc lumine destituuntur, infoelices, qui huius aquae coelestis, potu , inter medios huius mundi aestus, non reiiciuntur, infoelices, qui hoc uino coelesti, uel quo diaboli tentamentis sorti