Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

De recta in Deum fide

daeis, qui ut Dominum occiderent Iε , . M , & proprios prophetas, ita & nos persecuti sunt, & Deo no placent, & omnibus hominibus aduersantur, qui obsistunt nobis. ne i quamur gentibus, quo salui fiant, ut expleant sua peccata semper, peruenit enim in illos ira in finem. Quis, Deum immortalem, post Christum occisum, Christi nostrorumq: persecutiones, eius populi strages, fames, obsidiones longissimas, urbium excidia, dereliquas ingentes calamitates, quas Egesippus quinque uoluminibus, de Iosephus eius etiam gentis & religionis cultor, septem comprehendit, sine ingenti commiseratione,

i ha . enarrare ualeat Nam ut omittamus eas strages, quae per Idumaeos & Zelotas, in His 3 - rosolymitanos bis patratae sunt, in quarum altera, o mille & quingenti homines, alte- - η k i' ra uero duodecim mille ceciderunt: ut omittamus Ioannis tyrannidem, qua uno die, Pir' i. apud Engaddos, post magnam uirorum internecionem, infirmioris sexus ac aetatis, ta mus per aetatem N infirmitatem sugere ualentium, innumerabilis multitudo occisa est: 3 ut omittamus Caesareae deuastationem, in qua millia iuuenum intersecta sunt, familiae , 'hai I, captiuae abductae, domus incensae sunt: ut omittamus Simonis Caderensis drorrenda 'A' latrocinia, & insectabiles rapinas, domorumque locupletum perscrutationes, quibus uirorum caedes, & Dominarum iniuriae pro ludo habebantur, praedamque tyranni cum DB ii 7 sanquine deuo lates, post facietatem, muliebri libidine calescebant, & obscoenitare nimia nefarios coitus e gentes, in ciuitate ipsa, olim sancta, in ipsoque templo, olim toti mundo celebri, quasi in lupanari, uersabantur: ut omittamus atrocem illam & ho ribilem triplicis tyrannidis Zelotarum, Ioannitarum, & EleaZaritarum, qua toluten plum caedibus polluebatur, adeo ut stagni in morem diffusus, diuersorum sanguis c dauerum flueret, in qua & ad ipsas aras, sacerdotes sacra celebrantes mactabantur, in. - i' ο qua ueluti consulto, pro Romanis diuinae uindictae ministris, quaecunque ad obsidionem sustinendam necestaria parata erant, domos nimirum frumentarias corrumpentes, insit hoe sibi mutuo tyranni consentiebant, ut miseros perderent, in qua miserabilem illam& promiscuam lacerationem, luctum, ululatum, querelas, cum nec interdiu , nec per noctem a caedibus cessaretur declinare, di ad Romanos confugere cupientes, ut hostes interficiebantur: in qua, neque mortuis quidem, curam sepulturae adhibere licebat, sed in tumulum congesta cadauera conculcabantur. ut omittamus horribilem, &non alio quam tanto sectere dignam stragem, quae post obsidionem & uallum obductum - secuta est, in qua, cum publico usui, nulla amplius frumenta nec panes essent, milites in s. alienas domos scrutaturi irruentes, si aliquid inueniebant, uerberabant eos, qui negauerant, si uero nihil inuenissent, quasi diligentius celauissent, tormentis afficiebant: in qua V aliquid habendi argumenta erant corpora miserorum, cum ea, quae solidis uiribus sta rent, abundare cibo putarentur, tabidi autem transfigebantur, quod rationis esse non uideretur, paulo post fame morituros, occidere: in qua sicubi purgamenta olem uel casu lapsa, uel quasi arida proiecta aspexerant, semineces ad terram prostrati, ore lambebant , in qua sicubi internata parietibus uisa suerat herba, rapientes succo intalici miseram solabantur famem: in qua, aliorum uomitus horrendum esca erat; in qua uniuersa bona sua uno frumenti modo qui ditiores essent, pauperiores uero hordei perm tabant , inclusique intimis aedium tectis, summa penuria, insectum triticum comed bant : in qua uxores uiris, filij parentibus, & quod miserabile omnium maxime specta culuin erat, matres carissimis infantibus, cibum ex ipso ore rapiebant; in qua pulsi bantur senes, ne cibum irruentibus latronibus, defenderent, lacerabantur mulieres, ea quae habebant in manibus occulentes; in qua nulla miseratio uel cani capitis erat, uel infantiae, sed abstractos N ex buccella pendentes, humo illidebantur, & si qua materno affectu mulier percita, miserans uagitus infantiae, succum ciborum ore proprio uellet infundere, pij operis pcenas luebat, suspensoque ad ceruicem, uel harente ad mamillas 3 pignore, simul transfigebatur; in qua beneficium putabatur, cum uitae periculo certinsimo urbe posse egredi, ut herbae uel radices aut cortices arborum, si quid in his uiriditatis reliquum erat sibi solamina subministrarent; in qua homines maiore suorum quam hostium impressione & nece moriebatur . nam ea, quae hostis indulserat, ciuis eripiebat: ii qua lacertis uiridibus caeterisque serpentum generibus nam equorum si sorte super- 3' fuissent cadaueribus uesti, non ius tyrannorum putabantur delitiae coctis, grauissinia pestis addebatur; in qua tecta quidem plena erant mulieribus exanimatis, atque inta tibus ν

182쪽

Lber fecundus. Πλ

tibus, uiarum autem angusta, senibus mortuis, adolescentes autem ac iuuenes turgidi, uelut umbrae mortuorum S simulacra, per fora uersabantur, & ubi quem casus occupauerat decidebant; in qua super eos, quos propter foetorem tantum uitandum, sepelierant , multi moriebantur , ac sepultor plerunque praeueniebat sepeliendum, tumuloque eo, quem aliis parauerat, subito exanimis includebatur; in qua prae doloris obstinatio ne, neque luctus in his ac similibus calamitatibus, neque fletus erat, sed fame superabantur affectus, siccisque oculis, qui tardius morerentur, eo qui ante se requiescerent, tuebantur; in qua muro ia hostili circundata urbe, cum ne herbas qu ide legere licuisset, ad hoc necessitatis compulsi sunt, ut cloacas rimarentur, boumque ueteri fimo pro ali- 'no. mentis uterentur, stercusque collectum, quod nec uisui quidem tolerabile prius fuerat, cibus esset, uetustasque paleas,& sceni prpiectamenta. magno studio ad uictum requirebantur: nam eorum exiguum pondus talentis Atticis quatuor venundabatur: in qua , quod dictu & auditu horrendum maxime, nec in ullarum aliarum gentium historiis inuentum , mulier quaedam , post ereptas sibi a tyrannis omnes facultates, proprium filium, quem lactentem habebat , mactauit, & decocti mediam partem, in D Rh.6. totius miserandae urbis stupendum horrorem comedit, med iamque alteram raptoribus m. in s.comedendam reliquit. Vt inquam haec omnia di his atrociora quaedam, quae auctores

memoriae prodiderunt, quoniam domestico dissidio & seditione sunt facta, quasi Deo iLi.

per eiusdemmet scelerati populi ciues, uindictam exercente, omittamus, quotum qu iaque non horreat eius inscelicissime gentis excidium ad memoriam reuocare , in quo e . . 's, rum, qui ex his calamitatibus superfui erant, numerum intersectorum aut fame, aut peste, aut alio quocunque modo ad interitum sublatorum omnem humanam rationem excedere, Iosephus est auctor e Erant in ea florentissima urbe, codem Iosepho teste, cer- L. O . c. to numero copraehensa in die quodam Paschatis, eorum tantum hominum, quibus fa- ' δ'

crificare licebat sexceptis leprosis & alio quocunque modo immundis iudicatis uiciescentena & septingenta millia, tanta erat urbis amplitudo γ ex qua re facile est collige- M .. ire quanta suerit eiusdem urbis strages. Egesippus, decies centena millia, indigenarum eorumque, qui ex aliis undiq: regionibus ad dici festi celebritate conuenerant, caesa per omne lepus obsidionis affirmat, & cum eo Iosephus, captiuorum, qui compraehesi sunt, uel ducti in triumphos, uel bestiis dati, uel suppliciis affecti, per omnes urbes, qua iter agebat Titus, nonaginta fuisse & septem millia, asseuerauit, mortuorum uero undeciescentena millia . Nec tamen in his numerantur, quos Antiochenum incendium absum- - . .,

psit, quos Bassus capta Macherunte, in Iarde saltu, ad tria millia interfecit, quos Elea- ά; .etarus , uidens desperata esse omnia, nec Massadam castellum, ad quod cum grandi s. o. 3. multitudine confugerat, ab hostibus posse iam defendi, habita oratione de animorum 3' mortalitate, suis rebus omnibus in cumulum congestis& incensis, in mutua uulnera E-sapis compulit: quos Catullus, Pentapolitanae Libyae rector, in solitudinem circa Cyrenem, i ῖς-s quasi signa & prodigia ibi uisuros, egressos, ad tres mille confecit, quos Domitianus, quod ex ea gente futurum Messiam, qui cunctis futurus esset Regibus potentior, audia Eret. ret, undique conquisitos deleuit: quos Traianus, Duce Mario Turbine, non per Cyrenem modo, sed per totam Aegyptum, pedestri, & nauali bello, di apud Mesopota- ia i . . miam, Duce Lucio Quinto, ad innumerabilem pene multitudine trucidauit, quos Ha- eq. a.drianus Imp. ad oppidum Hierosolymis uicinum I ethera, ad quinquaginta millia, post grauissimas fames de arctissimas obsidiones, post iteratam urbis Hierosolymorum euer 'MO .sionem, post uendit iones, dcc. e medio substulit: quos ante hos & Vespasianum, adhuc in urbe constante, Tyberi j, Claudii, di Pilati, ingenti multitudine, saeuitia consumpsit, quos demum Seueri triumphus, quo eius tandem instelicissimae gentis perpetua serui--r . tus consecrata est, uastauit. . , a omnia & multa alia, quae prolixius Iosephus & Egesippus prosequuntur, pro pter populi Christianiversecutionem ei populo euenisse, si idem Iolcphus di eius gentis hist. lib. prudentissimi quique, non persuasum habuissent, ipsa mei diuinae aequitatis& iustitiae ratio demostrare videbatur, inuae omnia, inquit Iosephus, accidcrut Iudaeis,pro uindi-- I cta Iacobi iustuqui erat frater I. qui dicitur Christus,que iustiss. de piissimum omni u Aeb. va

confessione, uirum, Iudaei intersecerunt. Haec omnia, ait Eusebius, ludaeoru in genti, . post passionem Saluatoris iusta ultione evenerunt, pro eo quod auctorem uitae, a semet a .

v iij uniuersa

183쪽

De recta in Derem fide

uniuersa gens conclamauerat, auserri. Veruintamen nihil obstat etiam ea addere, per quae pietas & clementia Dei, licci ingratis, uidetur oblata . Quadraginta nanque posse adnuisum piaculam continuis protracta annis, impiorum poena differtur, in quibusta Apostoli omnes; praecipuς tamen Iacobus. qui dicebatur irater Domini, ta Hierosolymis Episcopus constitutus fuerat, indesinenter populum commissae impietatis S sera lis ausi de scelere commontibat, si serte postent commissi pomitudinem gerere, si posissent ilei e pro sectere, S ultriccs poenarum fiammas, lacrymarum ubertate, restingu re: ostendebat nanque ei Deus, per suam patientiam, *iodipisrum quaereret poenitentiam,

. 3 q. - l quia non uult tantum DeuS mortem peccatoris, quantam ut conuertatur & uiuat. Ha

ctenus Eusebius. Verum Iudaeorum tragoedia omnibus notior est, quam ut in ea enarranda pluribus uerbis sit opus, nune ad alios Christiani populi oppresibres transeamus. : Iu Qvox vu Ordine, primus iniquus ille iudex est, qui Iudaeis in Christi damnatione Gl b Ee . consensit, Pontius Pilatus, Iudari s inquit Eusebius. pro commisso scesere.. ultio diuina Mu.M. . damnabat. sed di Pilatus, qui in Saluatorem iniqui iudicis stinctus est est icio, iisdem temporibus Caia, tantis ac talibus malorum cladibus cruciatus est, ut propria se manu transverberans, nefariam uitam, ut abiecisse reseratur: neque mim poterat tanti piaculi minister impunitus euadere, sicut in historiis Graecorum repetimus, eorum dunta- . ixat, qui Olyinpiades scribunt , di annales rerum gestarimr, libros ad posteritatis me-α,μ- ., nioriλm condunt, illactenu Eusebius. Nam cum de iniusta crudelitate a Iudaeis accu-cὼ.tib. i. satu G Romam ire a Lucio Vitellio byriae praeside iussi is esset , responsurus ad obiecta, e. io dum est in medio itinere, Tyberius, in quo solo eius spes reposita erat, expirat. Scribit Ail deinde Eutropius, tantis eum irrogante Catio, angoribus coarctatu esse, ut sua se traniae I uerberans manu, nialorum compendium mortis celeritate quaesiverit. atque idem do P. N i 7' Anna,& Caipha, aliisque Scribis & Pharisais, qui Christi mortem petierunt, Niceph rus πω t . Herodes Antippas, quod praestantissimum uirum ac peculiarem Christi prae-- cai a conem, Jo. Baptis .itu gratiam sua meretricula indicta causa obtruncasset, deinde, quod

hi insidias tetendisset, & postea a Pilato sibi exhibitum, aulice iussisset, & cu con nisiais ' rumelia a se dimisisset, anno secundo Caij Caligulae, Domini uero quadragesimo, ab e

Am p. dem Caio , Lugdunum in Galliam relegatus, donatis omnibus eius bonis Agrippae Hero Pse'. an- diadis uxoris fratri, miserrime truditur. Herodes Agrippa, haud diu tulit inultam caeri iet M 'η dcm, quam Iacobo Zebedaeo irrogauerat, na cum paulo mst Caesareana prosectus tari, C. . . i. horribili morte, quam Lucas in Apostolica historia recenset, confunὶptus, evanuit. alii i. I. I is uero, ut ad Romanae urbis Imperatores, qui post Iudaicam crudelitatu in Apo- , .a ta uiro , Christiq; Ecclesiam, laniones egerunt, ueniamus, primus quianeos gla dium accepit, Caius Caligula, cum ob tyrannidem & alia diabolica facinora, cunctis caritat. honestis uiris rect inuisus, tandem contra eum coniuratione facta, S ipse in ipso Palatio plurimisuulneribus con ssus est, & cadauer eius . clam in hortos Lamianos asporrisu traxi M. tatum,& semiambustum , leui celpite obrutum. Claudius Tyberius, qui secundam cti. r,ι persecutionem, post Caium in Christianos exercuit, ueneno, quod ipsa coniux Agrip- ire M . pina fratris Germanici filia, praebuerat, interiit. Neronis turpitudinem S scelera, lx O- ω 'i. mana. r publica tolerare non potens, in eo sanctorum Apostolorum Petri & Pauli, alio- rumque Martyrum de uirginum sanguinem uindicauit .anam Hecto in Hispania Sem gio Galba Imper. lataque sentcntia a Senatu, ut nudus per publicum ductus, furca collo eiuslinserta , uirgis usque ad mortem caderetur, atque ita saxo praecipitaretur,x iis . ' undique desertus , e palatio perfugit, noctis mcdio urbem egressus, sequentibus cum Io. 8. Phaone, Epaphrodito, Neophytoq; , de spadone Sporo, quem quondam execturia su mare in mulierem tentaverat, in suburbano liberti sui, ad quartum urbis milliarium, ictu gladij se transfixit, adiuuante trepidantem manum impuro Eunucho Sporo, cum prius a quo ferirztur, nullo reperto, exesamasici, Ita no , nec amicum, nec ini-D uia.. micum habeo λ Dedecorose uixi, turpius peream. Domitianus Vespasiani filius, Neroni potius, quam patri similis , quod in Christianos quartam hostilem expeditionem

mouillet, multosque Christo Martyres consecrasset, in cubiculo a suis propriis ministris, conscia uxore Domitia, multis uulneribus consectus cst, cadauere eius, Senatus decre- to, populari sandapila per vespillonus contumeliose, gladiatoris instar elato .Traianimi, i Ti. resolutione membrorum Sstupore corporis, sensuumque, primum subito comptum suille,

184쪽

suisseadeo ut uenenum hausisse suspicatus suerit, postea uero aqua intercute repleturi si apud Selinuntc in Siciliae urbem,extinctum etiam auctores prophani prodidere. Hadria nus Imp. mostem Alcxandri Pontificis, Hermetis, Zenonis , Eufra cliij N aliorum multatorum , quo, eo tempore, quo nondum per Q uadratum de Aristitam Christianos philosophos, ta berennium Granium, uirum nobilis imum ab iniqua lege in Christiano; per Traianum lata, reuocatus fuerat, Occiderat, grauissimis ac multiplicibus morbis, luens,intaliciter periit. Primum enim nimio sanguinis saxu, adeo debilitari & exliau riri coepit. ut de uita eius saepius dciperaretur. qui morbus , etsi consiletus antea fuerat, tanta tamen acurbitate eum aggressu, cst, ut sapius ipie mortem uocaret, sape etiam sibiipsi manus inferre constituetit. Accessit sanguinis fluxui phthisis, qua cum totum corpus contabuisset, in Hydropi sim desiit, quae nec magicis artibus di incantamentis extrahi potuit, nec tunc quidem, fiuxu sanguinis uel parum restincto, sicque, dum tot malis simul exercetur, ac miserandum In modum discruciatur, dolorum impatiemtia supelatus, in proprium corpus lauim constituit. Primumque a medico, cum uenenum petiisset, nec impetrasci, Porrigenti gladium pecunia promissa , cum nullus domesticorum obtemperaret, medicorum consilio cibo N potu , quamdiit morbis de doloribus tantis conuictabatur , abstinuit : cumque hoc potius ad morbum exaugendum , quam ad salutem aut cruciatus mitigandos deseruiret , tandem , supra omnem hominum opinionem crudeliter, ins licem uitam cum morte commutauit .u Marcus Antoninus Verus, quanquam Christianos scripto mucrit , quod tamen prius Christianorum etiam sanguinem fuderit, apoplexia correptus, cum per triduum mutus decubuisset, tandem extinctus est in Pannoniis, refertque Beda propter Poly-

carpi & Pionij martyrium , quod in Asia secerat, aliorumque plurimorum . qui in taci, lia sub hoe Imperatore sanguinemPro Christo fuderant, secutam esse, quali sceleriunuindicem, atrocem pestilentiam,vastantem multas prouincias, maxime uero Italiam &Romam, quod di alij scriptores testatur. Ab armis, inquit Aurelius Victor, quies nunquam erat, perque omnem Orientem , Illyricum, italiam , Galliamq; bella l eruebant, terr motus, non sine interitu ciuitatum, inundationes fluminum, lues crebrae, locust

rum species agris iniussae, prorsus ut prope nihil, qqo summis angoribus alteri morta Ies solent, dici seu cogitari queat, quod non , illo regnante, saevierit. Auctor est etiam Eusebius, anno ultimo Antonini , Smyrnam Asia urbem, in qua Polycarpus de plurimi alij passi suerant, terraemotu corruisc. Seucrus Inὶp60m regnum s inliciter primum ad ministrasset, statim, posteaquam in Christianos persccutionem mouit, successibus destitutus, uariis ac continuis periculis & bcllis distrat j coepit tandem membrorum omnium dolore consectus, uenenum postullauit. Maximus, citin Ecclesiarum rectores, atque ita reliquam multitudinem Christianorum, ut putabat, deleturus , gubernat res uexari & fugari praecepissc t, odio eius, Senatus Romanus, ipso uiuo, alios Imperatores designauit, exercitus quoque ab eo in Africa defecerunt, S tandem uix triennio completo, cum filio adhuc puero, a militibus sitis discerpitur, conclamantibus cunctis militari ioco, Ex pessimo genere nec cat, tum quid seu habendum .postcaque omnes, qui quoquo pacto se ei adiunxerant, α amici suisse uidebantur, capti, occisi, tractique in cloacas abiecti sint. Decius, cum nec biennium quidem integrum imperasset, mox una cum liberis occiditur, quanquam Pomponius Laetus scribat, eum in praelio inscilici, aduersus Gothos uoragine absorptum. Galli Imperatoiis,quanquam initio, quando scilicet, nondum in Christianos saeuire inceperat, res bene habuerint, at posteaquam per- .secutionem in eosdem, quasi pzr manus accertam continuauit, sanctis doctoribus, qui pro salute eius orauerant, pulsis, nec prospero deinde nec diu regnauit; nondum enim hiennio exacto , cum filio Volusiano, aduersus Aemilianum pugnans, a militibus deseratus occiditur, teterrima prius populo Romano ig00minia conciliata, que Scythiae Galaus tributarium secer t. Valerianus, haud multo postquam Christianum nomen in se ctari adortus est, in Persicum bellum prosectus, siue aliena fraude id acciderit, siue istasius temeritate cnam utrunque tr/ditur in hostium potestatem uiuus uenit. seruntq: Saporem regem Persarum, A quo captus psi, adeo insolenter ac barbare capi tuo seni it lusisse, ut pro scabello, eius tergo uissetur, equum ascensurus. Scribitque Eusebius in

sermone ad conuentum sanctorum cxcoriari cum iussum a Rege. Sed tu, inquit, Va

lerianes

vis. . I

185쪽

De resti tu Deum fide

Ieriane , quoniam eandem homicidiorum saeuitiam erga subditos Dei exercuisti , tu stuni Dei iudicium declarasti, dum captiuus ac uinctus, una cum ipsa purpura ac reliquo Imperatorio ornatu abductus, ac tandem a Sapore Persarum rege excoriari iustis, sa-Ieque conditus, perpctuum in talicitatis trophaeum erexisti. Hactenus Eusebius. Eius deinde Praside in Claudium a diabolo arreptu , & post incisam minutatim linguam, siuia ιι.ό...i,. iocatum quidam scribunt. Calienus eius salius, patre in perpetuam captiuitatem abducto, quanquam cum solus imperare coepisset , persecutionem in Christianos paterno fatoc ut orosus credit 'territus compescuit, tamen quod sceleratas quoque manus sanguini Christianorum admouisset, cum patre priuatam quoque uindictam expertus est. Plurimae enim & mirabiles defectiones , rebelliones , mutationes imperio pernici sssimae, sub eodem acciderunt. Quae mala, cum Romani scriptores, in eius luxum, lasciuiam, & ignauiam refundant, nos tamen, qui altiores causas attendimus, iudicium di tationem Dei a superioribus aliorum & suis Christianorum persecutionibus accersita, in causa fuisse, certissime credimus. Nulla huius Imperatoris saeculo suit Resp.nulla prouincia, una duntaxat Italia excepta, in qua non sit tumultuatum, totque eo principe rebelliones extitere, tot tyranni, qui imperatoris nomina tulerunt, quot a Caesare Dictatore ad id tempus, in tam longa Imperatorum serie sere nunquam. narrat Trebellius, huius iaculo, triginta numero, alios, aliis in terris, exercuisse imperium, in quibus sees .s.1. minae etiam essCnt quaedam Romano nomini illudentes. Tristis, inquit Sabellicus,& te P. . . rorum plenus huiuS principatus fuit, dira naturae portenta, illo imperante, sunt omnibus terri, facia, plures dies uelut tenebris iacuit terra obuoluta, auditumque tonitruutcrea mugiente , non coelo tonante, secutusque ut solet motus terrae ingens, quo plura

aedificia cum habitatoribus, subito terrae hiatu, absorpta sunt, multiq: mortales nimi terrore exanimati. Sed id malum Asiam praecipuὰ habuit obnoxiam . Mota est Roma, mota est Libya, terraeque hiatus uastissimi pluribus extiterunt locis. Maritimas uri. ci .... DeS subitum mare Obruit. Scribit Eusebius sub Calieno, C iliciam , Syriam & Cappadociam a Persis, Saporis ductu, foeda populatione uastatas; Alemanos, S Gothos, Pontum , Aliam, Macedoniam & Graeciam populatos, miados & Sarmatas , Pannonias occupaste; a arraconem in Hi ania, a Cermanis oppugnatam 3ec. Tandem post has Rei p. di Romani imperij labefactationes Aureoli tyranni fraude, apud Mediolanum cum filio, seu , ut Euimpius credit, cum fratre Valeriano, turpi & intalici exitu, tot sanctorum. i. I Mart um languineu luiturus, c arcum uentus occiditur. Aurelianus, licet imperij ini- .... ..., ta xuΠλ . btuprit a L hristianorum persecutione , ut etiam sitam auctoritatem, coniis, cluo Antiocheno, contra Paulum Samosatenum interposuerit, illumque uel nolentem ΕHAE A.r. de Ecclesia ccdere compulerit, postea tamen, cum sumnia crudelitate esset natura pta

- ditus, adeo ut nec a propriae soroiis fisi caede abstinuerit, alienus tandem a Christianis LM tia. Ldeiu , Persccutionςm in eos mouere proposuit. Talis inquit Eusebius, tunc temporisialia. i. erga no, Crat Aurelianub; in pro3ressu u ero imperij non nihil a nobis alienatus est, ita .v. 3ω ut iam prope consiliis quibusdam inductus persecutionem aduersus nos mouerit, deque eo rumor apud nos plurimus esset. uerum cum iam nos persecuturus est et & edicta contra nos uulgando, prope subscripsisset . diuina dextera interueniens, si Icriptionem n fatidae dextrae deturbauit, morte enim subita condemnatur, qui de piorum morte censebat . Hactenus Eusebius. Et tu, & alibi, inquit, AureItane, omnium iniquitatum in ιώ-- cendium, quam manifesὶς cum Jhraciam uesane perrumperes, in media publica uia exsus, sulcos uiae impio sanguine replesti Z Itaque Aurelianus, postquam meditari pe secutionem in Christianos coepisset, cum fulmine repentino territus, ad meliora non si v.' - , cteretur, a suis inter Byetantium N Heraclaeam occisiis est. Et quanquam omnes eum

Magio ac cruenta morte Occubuisse conueniant, sunt tamen, qui eum ministrorum LM, suoru in flaude occiliam fuisse commemoret. Nam cum minister eius notarius, ad quosidam militares amicos nomina corum annotata portulisset, falso manum eius imitatus

perinde atque Aurelianus eos interficere constituisset, ab eisdem amicis oppressas o ciditur. Diocletianus de Maximianus aut Maximinus, quod hi istum iam imperii nobilissimorum uisceribus inhaerentem, Christum deturbare, de gonerosissimorum Mamtyrum constantissimos animos perdomare non potant, abdicato imperio, uitam priuatam eligentes, nec sic quidem pij effusi sanguinis uindictam potuerunt eis ei e . Dco Eetianus

186쪽

esetianus, inquit Nicephorus, diu inise xpetitus plagis, toto primum corpore tumorem Res. Iunis ingentem concepit, quo deinde uarie disrupto, lente ita emarcuit, ut blasphema eius & 7.cao. impia lingua, quae iniquitatem in altum euomuerat, intra fauces ipsius, vermium uim perferret, qui ex ore illius prorepentes, foetore pessimo. locum habitationis omnem replebant; postremo autem, more canis, quam maxime latrans, sceleratam re nefariam cum quadam uiolentia, exhalavit animam . Hactenus Nicephorus. Docent alij metu a risii Meum extinctum, nam cum a Constantino atque Licinio, ad nuptiarum festiuitatem uocatus, se per senectam interesse non posse, respondisset, postea uero ab iisdem minace '

Iiteras accepisset, quasi Maxentio amicus fuisset, & Maximino fauerct, atque hac de cau sa, necem ignominiosam expectaret, uenenum hausisse. Sunt deinde qui arbitrentur eucum Maximino, imperio deposito, poenitent la ductum, imperium uoluiste recuperare,' 'sed senatusconsulto interfectum fiuste. Domum doeique eius coelitus arsisse Eusebiu

indicat. Neque uero Maximianus Herculeus socius eius, & in Imperio collega, saeti- cius occubuit. narrat enim Ioannes Zonaras, laqueo sibi necem consciuisse . nam eum Hapud Gallias ad Constantinum Magnum, qui Faustam filiam eius uxorem acceperat, M.ν-:. accessisset, ac uendicandi Imperij rursus suspitione laborasset, compraehensusque litisset, uideretque se conatu deiectum , maluit sibi carnificis officium exhibere, quam Imperatoris iracundiam de uindictam, quae iam iam futura uidebatur, expectare. Galerij Maxi- Z --.mini per totam Asiam deccnnalem in Christianos saeuitiam S atrocem carnificinam, si e Mim diuinitus uindicatam narrat Eusebius, Ipsium, inquit, auctorem sceleris ultio diuina ita

corripuit, re ille qui laetis 3c saginatis carnibus incedebat superbus, inflatis subito uia d b, sseeribus suppuratisque, distenditur, in profundioribus denique pectoris partibus obor ''

tum ulcus, totos intrinsecus uiscerum secesius, tabe serpente depascitur. Post etiam fistulis quibusdam in superficie purulentis, meatibus adapertis, de interioribus putres ctis uulneris uenis, ebullire coepit innumera multitudo uermium,foetor ueri tam intolerabilis, ut nullus omnino nec medicorum quidem , propius posset accedere, quod carnes satis laetae de in omni luxuria murritae, grauiorem ex corruptione nidorem putredi nis exhalabant . Denique plerosque medicorum, quod nec morbo aliquid mederi, nec uim foetoris tolerare possent, interfici iubet, in quibus cum quidam iugulandus potiusquam medicaturus accederet, insipirat a Deo, Cur, inquit, Imp. erras, & quod Deus infert, ab hominibus putas posse reuocari ξ nec humanus est iste morbus, nee a medicis curatur, sed recordare, quanta in seruos Dei egeris, quamque in religionem diuinam impius de prophanus extiteriς, & intelliges unde tibi sint poscenda remedia: nam Sc ego quidem mori cum caeteris potero, tu tamen i medicis non curaberis. Hactenus Eusebius. Scribitque his medici uerbis in is reuerti, Maximinum coeptile, tresque leges, quarum unam antea posuimus. in Christianorum fauorem frustra tulisse. Tandem post

leges has latas, quasi grauissima scelera prae diuina indignatione N in Christianos atro

citate, ueniam non mererentur, quodam belli conflictu, non eo modo, quo duces inclyti ina .e. s.

pro uirtute de amicis sortiter in bello decertando , gloriosam moriem magnanimiter sustinent, sed sicut impius: ac Deo rebellis, acie adhuc in campo stante, domi manens Et abditus, competens supplici essust muat, subita plaga Dei per totum corpus cussus, ita ut grauibus doloribus Se cruciatibus exagitatus, de inedia consumptus, pronus lecto decideret, ac carnibus illius diuinitus immisso igne, labefactatis, ita defluxit, ut omnem priscae formae speciem amiserit, te sola illi arida ossa, instar simulacri longo

tempore exsiccati, reliqua fuerint, nec aliud ab astantibus corpus eius iudicatum sit, quam animae sepulcrum, in mortuo iam de prorsus deciduo corpore defossae . Cum autem uehementius adhuc & magis quam thermae soleant, ex ipsis medullarum penere libus conflagraret, prosilieruntiilli oculi, de limites suos excedentes, caecum reddiderunt. Spirans autem in istis cruciatibus, consessione domino iacta, mortem aduoc bat, ac tandem haec propter infamam contra Christum praesumptam, merito de ultionis uice consessus, animam reddit. Hoc pacto e medio sublatus est Tyrannus omnium impiissimus, qui praeter sanguincm sortissimorum militum Christi, in sacras uirgines & - - . .

Christianas sceminas libidine exarserat; hic enim est, qui Dorotheam Alexandrinam testificii uirginem , & generis nobilitate, de extrema quadam pulchritudine praeditam, di, quod - - erat' ampi ius, Christianam, quod in eam libidinis incendio aestuaret, nec potiri da- I.

187쪽

De recta in Deum fide

retur, post dira tormenta Christi martyrem reddidit. multaque hic alia crimina perr tiauit m Christum, ob quae non mirum, si scelenus, ut olina Antiochus Epiphanes, Dominum dcprecaretur, a quo non erat misericordia consequuturiis, praesertim cum, ut Euseb. docet, ficto id animo faceret. Maxentius Tyrannus, a Constantino praelio superatus cum suis tandem in fumine periit, ponte rupto, quem scaphis coniunctis . ut transire post et, ipse secciat de in proprium exitium paraucrat. Milutum eum pontem Nic phoius uocat: cuius interitus Claudius Clemens prudentius his uersibus meminit. Tri tu Conmcolae ducis aduentantis ad urbem, Miluina , exortum Tyberina instagna Tyramum Praecipitans. Licinius Crassus, cum in Christiana religione, quam cum Constantino susceperat, morum deformitate non perstitisset, in Christianorum persecutioncm conuersus, a Constantino semel atque. iterum superatus , eius mandato interfectus est : quanquam eum antea incredibilibus morbis & calamitatibus uexatum Eusebius recenseat. Pota quam enim , inquit, hic obsidionem Ecesesiae auspicatus, sanguine uirorum bonorum animam conspurcavit, sacra uindicta miserum indidem ex ipso oriunda ad animi s des usque exercuit. Ecce enim repentinus abscessus, medium pudendorum locum occupat, i de uastu fistulosum ulcus, di serpens morbi uis insanibilis; e uisceribus intimis uermiculatio, quanta dici nequit spirans, pestiferum uirus scaturire . Moles enim nimia educatione cariosa , succulentus adeps, in hoc genus facile conacabat: itaq; iam, putris aditum intolerabilem horribilem et: spectaculo faciebat. Illius aegritudo inueterauerat, cum ad se tandem rediit, ca cogitans, quae olim coeperat in Ecclesias moliri, tum ingenue delicta confiteri; compescere contra Christianos iracundiam; templa rescere; l gibus, & edictis, ad ea festinare; sua causa preces ex more sunderent, adhortari. Et se inde, Quocirca de isto non est in longam diem iudicium extractum, nam uana daemonum spe instatus, quos cile deos arbitrabatur, ac copiis infinitis aciem explicauit, tum desertus a numine, regium ornatum, male sane.aptum deposuit, animo uecordissimo multitudini imminus, illaq; se tutatus, deinde, seruili habitu per agros palatus, existimabat se latcre poste: sed prouidentiae per omnia pertingentis oculos minime fugit: ubi enim secure uitam traducere confidit, ictus igne de coelo, iacui t pronus. Illa plaga, diuina profecto, corpus exesum est, nulla pristini uultus specie, siccis ossibus idolorum instar, impense attenuatorum cmaciatorumque relictus. Cumque uires intendisset plaga, statiin exerti atque loco pulsi oculi, caecum hominem dimiserunt: aequissinio sustragio dantem poenas a se repertas in eos, qui Dei testimonium dicebant. Inerat tamen adhuc in eo quidam uitae spiritus, & quanquam sero, coram confessus est Christo, suasn-que numinis expugnandi uoluntatem publicauit, palinodia contexenda similis alterius suit: legibus S institutis suum errorem in Deorum prosessione scripto resoluit, Christum unicum Deum testatus, experientia dignouisse . iam rem edoctus ipso sensu Lucinius , haud acceptam ab aliis, iisdem adhaerebat, tanquam turbulenta nocte mentem euoluens. Hactenus Euseb. Iulianus Apostata profectus in Persicam expeditionem , ut Theodoretus indicat, annonae penuria laborauit. Ipse uero Persae culii ldam dolo in destita ductus, conto traiectus periit. Sunt qui sagitta e coelo missa, uulneratum eum fuisse dicant, unde in nefariam uocem, Vicisti Galilae, erumpens, pugillumq; proprij

cruoris inlacrem proiiciens, occubuerit. Naesanrenus uero in oratione contra Iulian.

audisse se 1 quodam scribit, Iulianum tragice, & horribiliter mortuum, nec sepulcro conditum suisse , sed a terra propter ipsiam commota, absorptum, & concrematum esse. Aiunt eum , inquit Nicephorus, in somnis , Antiochiae uid ille iuuenem quendam fauocapillo, qui diceret, ei in Phrygia moriendum esse ..1etum igitur, iis, qui aderant, rogatis quomodo locus iste uocaretur Z ut.appcllais Phrygiam audierit, exclamasse,

O' sol, lulianum perdidisti. M.

N . e uero soli principes illatae Christianis persecutionis supplicia ae poenas soluebant. sed quod semper est solenne, & ipsae quoq; Respub. & urbes, aut quod in earu punitione principes punirentur, aut quod cu eisdem in Christi Ecclesiam saeuirent, crudeles poenas

ac supplicia soluebant. Multos eorum seculorum terraemotus, multas amnium excursi nes, grauissimas pestes, innumerabilin imbrium inundationes legimus, quas nec ant riora saecula, nec posteriora, recepto semes Euagella, Romano imperio subiectae prout

188쪽

xiae pertulerunt. Anno Christi 66, Neronis io, Hierapolis, in qua Philippus Amst. ln- εν --terfectus fuerat, una cum uicinis ciuitatibus Laodicea & Colossis, terraemotu concidit. Traiani tempore Aurea domus, quam Nero priuatis publicisque expensi S cxtruxerat, M.to. conflagrauit. In Asia, quatuor urbes longe clarissime lixa, Myrina, Pytane, & Synae, e s - & in Graecia aliae duae, Opuns& Donitium, in Galatia tres aliae , grauissimo terra motu corruerunt. Nilus, inquit Aurelius Victor, perniciose inundauit magna clade aedium, de terraemotus grauis per prouincias multas, atroxque pestilentia, famesque re incendia, facta sunt.' Absorptae sunt etiam eodem tepore Nicomedia & Nicaea , cuius maior pars, motu terrae quassata est, ad quarum instaurationem, Hadrianus largitus est impensas

de publico, adno imper. sui quarto. Concidit sub Hadriano Nicopolis N Caesarea, sub Commodo, incensum est coelitus Capitolium, tanta Romanae urbis clade, ut bona pars ciuitatis solo aequata sit: quo incendio de instructissimabibliotheca absumpta est. Sub

Gallo immanis lues N pessistra in prouinciis populi Romani, praecipue uero in Aegypto, ε i. i.

orta per decennium integrum, aut ut alij uolunt per totos quindecim annos grauata, horrendam uastitatem intulit: a quo tristi & inusitato malo, Cyprianus Carthaginien. Epist. argumentum libri, de mortalitate sumpsit. Diocletiani & caeterorum, tum Oricn--- . talium, tum occidentalium tyrannorum, qui horrendam illam decennalem persecu- ctionem Querant temporibus, mare nauigiis clausum innavigabile erat, nec fieri poterat ut aliunde quis nauigio appellens, non omnis generis plagas & tormenta reciperet, M& ac si ab hostibus explorator mistus esset, tandem uel crucis, uel ignis supplicium su- H---.biret .Totum praeterea tempus rerum militarium apparatui & armorum expeditionibus, necessarium tribuebaturr quae, di multa alia grauissima mala, tanta fames intolerabilia reddebat, ut una tritici mensura, bis mille & quingentis Atticis uenderetur . erat in eluitatibus ingens hominum multitudo fame enecta, maior uero per uicos N agros pestilenti morbo consecta. quidam ergo, quae charissima ac preciosissima haberent, protenuissimo cibo ditioribus uendebant, quidam modicas graminis minutias mandentesta lethi feris herbis promiscue uescentes, ualetudinem corrupebant, multae nobilistimae Mminae ad extremam inopiam redactae, ad agros mendicandi gratia se recipicbant. Denique ne uniuersa, quae in hac parte Eusebius, di alij scribunt, huc alteramus, cum & EUA. I. canum cibus, multi fierent, ob eamque causam potissimum, qui uiuebant, canes, ueriti ne rabidi facti, ad laniandos:& uorandos homines conuerterentur, interficiebant. '' Multa narrat Tertullianus ad Scapulam scribens in eandem sententiam, hominum priua torum supplicia.. Vigellius, inquid Saturninus; qui primus hic gladium in nos egit, lumina amisit. Claudius Herniinianus in Cappadocia, cum indigne ferens uxorem suam, ad hane secidim transisse, Christianos crudeliter tractasset, solusque in praetorio suo u status peste, cum uiuus uermibus ebullisset, Nemo sciat, aiebat, ne gaudeant Christia ni. Hactenus Tertullianus .. Antiochus Aureliani Imperatoris praeses, inter tornaciata Agapiti Martyris. ubito de tribunali decidens, se tu in interioribus ardere claman S, expirauit. Praefectus quidam castrorum, quod Damasci, infames aliquot mulierculas esero raptas, partim tormentis, partim minis eo adduxisset ut scripto tradito, publice L in . dicerent, fuisse se aliquando Christianas ac noscere, quas scelestas &lasciuas actiones ει σε Chri iliani, dominicis diebus inter sese exercere solerent, ac alia, quae ad calumnias Christianorum augendas uisa sunt idonea, paulo post, mortem ipse sibi propria manu conscivit. Prolixum opus esset uniuersos caiiis & calamitates, quas a Christa pasto, diuersis regionibus, prouinciis, & civitatibus, uel Romani Imperatores uel Resp. pert lisse leguntur, minutim percensete, satis sit eius temporis hominem, Cyprianum ad D metrianum loquente audire, Certi sumus, inquit, quod inultum non remaneat, quod cunque perpetimur, quantoque maior fuerit persecutionis iniuria, tanto & illustrior fiet S grauior pro persecutione pindicta. Et, ut memorias non teneamus antiquas, documentum recentis rei satis est loquitur autem de Valeriani & Galieni temporibus quod sic celeriter quodque in tanta celeritate sic granditer, nuper secuta defensio est, ruinis Regum, iacturis opum, dispendio militum, diminutione castrorum, Sc. Hae nus Cyprianus: contenditque deinde toto illo libro, nunquam impiorum scelere, in nomen Christianum exurgi, ut non statim diuinitus uindicta comitetur. t V. - nunc de hominum eorum uindicta, qui nominis Christiani praetensione, EG ita, ..... tiu x ij dlesiam

189쪽

De rectoi in Deum fide

nara .

rius.

clesiasticam fidem & caritatem discerpunt, idest, haereticis, qui licet non in Cliristi

nam religionem, ut putant, in Eccleuam tamen & ueram fidem, uiolenti grassantur, paulisper dicamus: neque enim eorum perditorum hominum, siue qui dogmatibus , smue qui armis S potentia Ecclesiasticam fidem labefactarunt, omnes tragoedias percu rere est animus, sed tantum corum, qui illustriores & famosiores fuerunt. Inter hos Constantius imp. primus omnium haereticam perfidiam, Arriana liaereii seductus, cosecrauit Imperio, nec tamen grauissimas Catholicorum uiroru persecutiones, praesertim Athanalij Alexandrini impune tulit. Primum enim res bellicae, quas in Oriente gerebat, in salicissime illi cessere. Deinde sub exitum uitae, ut Theodoretus Cyriensis est auctor, misere conquestus est, quod fidem innovasset: quam rem inter mala, quae regno suo i digna accidisse dicebat, ut Nazian χenus inquit, enumerare solebat. Tandem in Cotristi gemitu de querela, tristi ac uiolento morbo e uita excessit. Valentis persecutio tam grauis fuit Ecclesiae, ut pene Ethnicorum Imperatorum persecutiones superasse uidea tur. Sub eius Imperio, adeo grando uiolente decidit , ut manum globus unus impleret de lapidibus similis esset. Suntque qui scribant, multos homines multaq; iument inter fecisse, eamque per iram Dei demissam, quod Imperator Valens multos Ecclesiastico uiros, eo quod Eudoxio Ariano communicare nollent, aftflixerit. Nec diu multo post Nicaeam ciuitatem Bithyniae, ingens terraemotus subuertit. Corruerunt etiam de Germa ciuitates Hellesponti. In Phrygia etiam adeo ingens fames inualuit, ut incolae sed mutare, alioque cogerentur confugere. Tandemque, cum Valenti Sanctus Isaacius cotra Scytha, I hraciam,& Macedoniam incursantes proficiscenti, prophetico spiritu diceret, ut Ecclesias orthodoxis redderet, alioqui inde non esse reuersurum, hisque com motus homo impius custodire iussisset uirum sanctum donec rediret, illeque Valenti di xistet, Si inde redietas, non est locutus per me Deus. ea nocte in somniis uirum uidit

sibi dicentem,

citus hic te uuae mortis opprimet dolor. ExperrectuSque, cum Percunctaretur, quis esset Mimas, responsumque esset sta, Nontem esse quendam Asiae ad mare situm, cuius meminisset Homerus in Odyssea, aeuentosium appellasset, Et quae me, inquit, necessitas urget, ut montem illum occupem , ibique moriar Zmia confidentia, cum subinde cum Scythis ad Thrasiam congressus fuso exercitu turpiter succubuisset, & in suga domum quadam ingressiis esset, de in aceruo palearum sese abdidisset, Scythis post uictoria praedas agentibus, uillasq'incendenti bus, ipse quoq; inter paleas conflagrauit. mio loco postea cu Imperatoris corpus quaereretur, inuentu est in aedibus ubi cobustus fuerat sepulcrum cu inscriptione, ξν 'O vi Mi 'ν, idest, hic Mimas Macedo Imperator est situs. Valestinianus itinior Iustina matre in psieritia, Ariana haeresi corruptus, orthodoxis quidem aduersati coepit , uerum subinde Maximi & Eugenij Tyrannorum potentia perterritus, temerari ausus per manus eius uindicante Deo, mortem sibi laqueo consciuit., Surgentis uero tyrannidis, quae causa extiterit, Christiane & sapienter ad eundem petent auxilia Theodosius tum temporis Orientis Imp. exposuit , Non est, inquit, mirandum, si seruus sedit iosus eo domino sit superior, qui Dominum suum repudiet, & creaturam ac se uum appellet conditorem, pari dignitate cum patre praeditum. Basilius Constantinop litanus Imperator quod in haeresim Eutichetis deflexisset, Conciliumque Chalaedonense tyrannico edicto abrogasset, totius urbis & imperii publicum odium incurrens, post

duos annos, quibus cum Zenone Isaurico uario marte certauit, inscelicissi ine occubuit.

Fuitque eius Imperium publico ciuitatis incendio, quod a foro Boario exortum, uicina loca omnia publicarum uiarum, porticus, ipsamque Basilicam una cum bibliothecae, in qua centum uiginti millia librorum reposita erant, in cineres redegit, illustrissimum. Leo Isaurius, cisa aduersus sanctas imagines bellum asti impsisset, post ingentes urbis Constantinopolitanae terraemotus, quibus magna hominu multitudo compressa fuerat, post Nicomediam & Nicaeam terraemotu etiam subuersas, cum in Reip. perniciem pro pter eorum saeculorum peccata, annos et . imperasset, ex morbo intestinorum animam insceliciter

190쪽

Liber siccundus. 83

in eliciter eructauit. Constantinus Copronymus, paternae impietatis haeres, earun- C QUAE dem imaginum insectator, post sanctarum reliquiarum ludibria, post multorum procerum & sanctorum monachorum caedes, cum omnium mortalium gaudio uiolentissi- me periit. Leo Copronymus huius filius, homo etiam haereticus,& sanctarum imagi- --.num demolitor adamata corona, quam Mauritius Iliap. in magna Ecclesia Deo cons crarat, eaque capiti suo accommodata, statiliaque uehementi febre correptus, turpi uitae ac sanctorum uirorum, in quos maxime desaevierat , caedibus finem imposuit. Leo

Armenicus cimi post aliquot tempora, eidem insaniae fauisset, a Michac te Balbo ipsa I. A-- Dominicae Natiuitatis nocte, castratis filiis uxoreque in monacham redacta, in Ecclesia occiditur, sed & ipse Michael homo etiam haereticus, cum octo annos & nouem mcnses imperasset, phrenetide a intestinorum dolore uitae concessit. Theodoricus Ostro- Gothorum Rex nam Constantinopolitant Imperatores obscuriores post hos sunt quam τώ ut eorum ratio habeatur quanquam ciuili quadam, ac plane regia alioqui animae ma- - Rgnitudine praeditus esset, quod propter Arianam haeresim, quam a pueritia imbiberat in uiros Cptholicos, praesertim uero in Ioannem Pontificem Romanum, in Symmachum N Bocthium Seuerinum uiolentus extitisset, cam semel praegrandis piscis caput, coenanti, oblatum suisset, diuinoque ostento in eodem capite, caput Symmachi atrocia nu- nitans, trucique uultu suisset repraesentatum, tandem post seras querelas & perpetrat rum facinorum poenitudinem, grauissimo morbo totiusque corporis distemperie correptus , uitam infusici exitu absoluit. Resertq; Beatus Grego. Pont. eius anima a quodam uisam eremiticae uitae cultore sancto uiro apud Liparam insula Siciliae proximam, inter Ioannem Pontificem & Symmachum, quos duos trucidauerat, delatam ab eisdem in eiusdem insulae Vulcanum N sulphuream foueam praecipitem datam . Et ne omnes haeretico sprincipes N Ecclesiae persecutores huc adducamus, qui omnes eundem habuerunt exitum, ut ex eorum historiis depraehendere licet, de haeresum in--,α uentoribus illustrioribus pauca dicamus. nam omnium exitus & mortes tragicas uelle narrare, opus suisset immesum. Ergo ut eos, quorum ante Christianum Imperium in Ecclesiam grassati sunt errores, quos non alia ratione, ut recte Tertullianus, Iustinus, &Theodoritus dixerunt, diaboli astu Ecclesiasticae societati uniti sunt, quam ut ea & pensimorum dogmatum N pessimorum morum infamia denigrarent, omittamus, ab Ario Alexandrino Presbytero auspicandum uidetur. Is itaque cum semel iam Nicaeno Conci lio damnatus anathema accepisset, cum ex Imperatoris mandato rursus in Concilio quosl contra Nicaenum eius opera cogi iam coeperat, responsurus Constantinopolim re uocaretur, orante sancto Pontifice Alex ndro, lacrymisque postulante Deum, ne lupum misceri ouisus permitteret, cum iam templum ingressurus esset, uentrem purgans, foetidam animam cum intestinis excreuit. Describit autem eius inscelicem mortem S iri Ere desius Prcsbyter his vcrsibus,

Haec est uera Mes, hanc spreuit babere salutem

Arrius infaelix, qui curua per auda rectum eat Aria.

' i's Flectere uisus iter, foueam delapsu4 in atram Ii corruit, , tetri mersus petit ima profundi,

Iam uacuus sieno, ista quam tempore m , , i Vcisceribus sum, uacuus quoque uentre remansit: Demens, perpetui qui non imitanda parentis Iura, caducorum gradibus simulauit honorum.

Eunonius, qui spiritus sancti diuinitatem labefactare uisus est, cam ab Imperatore γ Constantio, solio Pontificali, quod indignissime ascenderat, suisset detrusius, & in exilium deportatus, tandem, post omnium mortalium grauissima odia, cum maxima in famia, cum sibi pene in tota Ecclesia non esset locus, apud Dacoram Caesareae, in- , sDelici uitae concessit. Nestorius , cum summa mala in exilio , quae ille in epistola ad quendam Thebarum praesidem recenset', pertulisset, tandem lingua eius a vermibus corrosa, ad maiora & sempitema supplicia, maiores poenas soluturus, migrauit. Eoς idem demum, ne omnes adducamus, tragicos & inscelices exitus 3 reliquos omnes E clesiasticae fidei eversores, Macedonium, Pelagium Donatum &c. habuisse historiae t tantur. Necesse est enim ut qui fraternam Christianae religionis caritatem disium L,6.

X iij punt,

SEARCH

MENU NAVIGATION