Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

r. sermon

De recta in Deum fisse

res resistant, uel quo persecutionii, quae a mundo consurgunt, obliviscatur, non inebriantur. Inscelices, qui sua im spiritalem infantiam, hoc coelesti lacte non nutriunt. In scelices, qui hac sagitta non sunt in medio cordis, tam dextre pereussi, ut prorsus mundo commortui, cum Paulo dicant, Vivo ego iam, non ego uiuit uero in me Christus. Inscelices qui hoc spiritus gladio ad superandas spiritales nequitias, non armantur.

Quod uerbum Dei libentre audire it praedestinationis indicium,

contra vero non audire , reprobationis. Cap. III.

Llud a sanctis auctoribus obseruatum aduerto, piam uerbi Dei audiationem, magnum esse praedestinationis indicium , contra uero non at dire, certae diuinae reprobationis praesagium. Interea, inquit Berna dus, quae fiduciam praestant, di materiam spei, unum illud maximum est, ut de Deo est, uel ba Dei audit. nonnullos enim, sic interdum audie tes inuenias ac si ad eos nihil omnino pertineant, quae dicuntur; non i trare cor suum, non discutere mores suos, non cogitare, ne sorte quod audiunt, dictum sit propter eos: in his ego salutis signa non uideo, magis autem uereor, ne forte pro pterea non audiant uerbum Dei, quia non sunt ipsi ex Deo . Gregorius etiam in eandem sententiam Certissimum inquit praedestinationis indicium est, libenter audite uerbum Dei. et August. Sicut nullum inquit est maius signum praedestinationis aeternae, quam uerba Dei libenter audire, ita nullum est peius signum, quam illa contemnere . Hoc autem ex eo loco deducunt, quo Christus ad Iudaeos, inquit, eorum reprobationem ostendens, inui ex Deo est, uerba Dei audit, propterea uos non auditis, quia ex Deo non estis. In quae uerba idem Gregorius, Interroget, inquit, ergo se unus. quisque, si uerba Dei audit, & intelliget, unde sit. Idem nonnulli ex Christi ad Pilatatum responso, colligunt, Ego inquit in hoc natus sum, di ad hoc ueni in mundum ut testimoniu perhibeam ueritati. Omnis, qui est ex ueritate, audit uerba mea. In quae uerba Aug. Si naturam cogitemus, in qua creati sumus, cum omnes ueritas creaverit, quis non est ex ueritate Sed non omnes sunt , quibus ut audiant ueritatem di credant, ex ipsa ueritate praestatur. Nullis proculdubio praecedentibus meritis saluannir, ne gratia non sit gratia. si enim dixisset, Omnis, qui audit uocem meam, ex ueritate est, ideo dictus ex ueritate putaretur, quia obtemperat ueritati. Non aurem hoc ait, sed omnis inquit, qui est ex ueritate, audit uocem meam. Ac per hoc non in ideo ex ueritate quia audit eius uocem , sed ideo audit quia ex ueritate est. Hactenus Aug.sHabet pro secto uerbum Dei quandam suauitatem N amoris paterni dulcedinem, quam si soli, qui sunt per aetemam electionem ex Deo, ex ipsa uerbi auditione percipiunt. In eo ta tum laetantur, in eo exultant, in eo pascuntur, in eo reficiuntur, & omnium malorum

medicinam reperiunt. Hi soli sunt, qui cum David, Deo dicunt, Quam dulcia faucibus meis eloquia tua, super mel ori meo. Hi soli cum Apost. Petro C isti uerba, uitae uerba esse cognoscunt, atque adeo hi soli aperte, ciues supernae illius diuitatis se probant , dum tantum audire laetantur , quae ad eam spectimi, di quae, qua sit ad illam eundum , insinuant. Tales sunt, qui ecclesias christiana quadam simplicitate frequentant, a quocunque uerbum salutis sine ullo discrimine audituri. non est horum, uerba praedicatoris cum vita conferre, non est horum, sermonis in praedicatore pigmenta conquirere, non est horum, humanae sapientiae fastum sit sipi re, sed quasi coelesti paranympho aut tabellioni, de sua illa ciuitate nuntianti, aures simpliciter admotas praebere . Sunt contra quidam , qui nihil aeque formidant ac uerbum Dei audire, quibus furor. seeundum similitudinem serpentis, sicut aspidis surdae obturantis aures suas, quae non exaudiet uocem incantantium; di uenefici incantantis sapienter. Sunt prosecto Euangelici praedicatores , sapientes quidam incantatores, qui animas, quas antiquus serpens suo afflatu serpentes reddiderat, coelesti sermone quasi carmine quodam incantare comtendunt. Horum uerba qui refugit, serpentina illa ratione uiuendi se gaudere demonstrat, & uerum filium se serpetis ostendit: nam si ad eum uitae uerba attinerct, quorsum ea contemneret Sunt huiusmodi homines phrenetici quidam, qui quod omnino desperato

212쪽

Liter tertius.

sperato morbo laborent, neque medicos, qui praesenti potuissent subuenire remedio, aequo animo tolerant. Sunt aegri, qui non modo nutrimenti suscepti, concoquendi uir tute destituuntur, sed insuper, ingenti cibi fastidio laborant, quod est malorum exire nium . Qui cibum inquit Grego. non gustat, habet palarum alteratum , ita qui ver cri bum Dei non gustat, habet animam alteratam: iudicatur mortuus, qui non comedit aut comesta non digerit, silc & anima quando de illa dicitur, Omnem escam a mi nata est &c. Hactenus Grego. E, et tamen aduertendunt, non quanta is diuini uerbi auditionem extrinsecam, di uinae fore praedestinationis indicium, sed eam solam, quae sit intus cum affectu con iuncta. dum scilicet, ut Bernardus dicebat, Qui audit, cor suum intrat, mores dia scutit, & ad se, quae dicuntur pertinere, sibi persuadet. Nam non uniuersos, qui se Iis auribus aut solis corporibus Euangelico praedicatori appropinquant, ueros auditores uocari Hieronymus docet , in ca uerba Solomonis, Custodi pedem tuum in grediens domum Dei, di appropinqua ut audias. Praecepta, inquit, uitae dat, & non Melisi λuult ostendere euntes ad Ecclesiam, non enim ingredi domum Dei, sed sine ofici sione ingredi, laudis est , & si essu omnium , qui sunt in Ecclesia, Dei audire ser monem, nunquam addidisset, Appropinqua ut audias. quod Mosis exemplo subinde confirmat, qui inter omnes Israclidas, solus ad audiendum Deum appropinquaret. Et Ambrosius, Non omnes sinquit uerbum Dei audiunt, Nam si Omnes audirent, non diceret I . . . . . Qui habet aures audiendi audiat . Immo tantum abest, ut 1. . ie,trinseca ista uerbi susceptio , sine cordis affectu', diuinae praedestinationis praes l. . o. gium praebeat, ut etiam ciusdem uerbi praedicatio plerunque a reprobis exerceatur sub tiliter. Diuina eloquia, inquit Gregorius, in ea uerba, Qui ex Deo est 3cc. etiam reprobi eloquuntur, sentire autem nisi electi non potiunt. Nentitur enim ea res, cuius uirtus agnoscitur . nam & aegri , pisces comedunt, sed uis aegritudinis tollit eis experimentum saporis, ut quod uidentur comedere, prohibeantur de sentire. Sic ni mirum camates quique, dum ccelestia loquuntur, quae non diligunt, uelut aegri rebus utuntur, quas sentire prohibentur. Contra uero per humilitatis meritum, sancti uiari, coelestia, quae loquuntur, magno affectu charitatis excipiunt, ut ualde dulce sit eis superna discere, eo quod dulciter ac ualde dulcius per amorem faturantur . Unde etiam scriptum est , Edent pauperes & saturabuntur . diuites saturari, non possunt. P H. quia nimirum electi uiri , qui superna diligunt , quoties haec audiunt, ad haec feriauentius incalescunt. Reprobi superna loquuntur, di audiunt. quae in nulla dulcedine, ad mentis suae refectionem luscipiunt. Hactenus tarc rius. Et alibi, Sunt non- 1 .is. nulli, qui prxcepta Dei nec aure corporis percipere dignantur, di sunt nonnulli, qui haee quidem aure corporis percipiunt, sed nullo ea mentis desiderio complectuntur. Et sunt nonnulli, qui libenter quidem uerba Dei suscipiunt, ita ut etiam in fletibus compungantur , sed post lacrymarum tempus: ad iniquitatem redeunt. Hi prose uerba Dei , quia ea opere implere contemnunt, non audiunt. Sed id omnium clarissime in Evangelica parabola de semine, Christus ostendit, quadruplici illa se minis ratione . neque mim, quod secus uiam, aut in petra, aut inter spinas cecidit, fructum attulit, sed quod in terram bonam ceciderat. Est igitur non quaeuis uer hi Dei auditio, aeternae salutis fructum allatura, sed quae in terram bonam, idest in

piam mentem prosula, ceciderit. Vitam ergo nostram ante mentis oculos reuoceamus, Et alta consideratione pertimescamus hoc, quod ex orc ueritatis sonat, scilicet. Qui ex Deo, uerba Dei audit.

Quod maxima commoda ex verbi Dei auditione oriantur. Cap. IIII.

Ihil est quod pluris sanctae scripturae contextus appendat, quam quod

Deus diuinum nobis, sermonem indulserit , et nos suorum conlii iorum consortes est erit. Haec est inquit Moses ad istaclem, cui in hae- αλιι reditate successimus uestra sapientia de intellectus coram populis, ut audientra univcrsi praecepta haec, dicant, En populus sapiens N intelli sens, gens magna, nec enim est alia natio tam grandis, quae habeat Deos suos appro

A a ij pinquantes

213쪽

De recta in Deum se e

pinquantes sibi, sicut Deus noster adest cunctis obsecrationibus. quae enim est alia gens inclyta, ut habeat ceremonias iustaque iudicia, & uniuersam legem, quam ego proponam hodie ante oculos tuos Z Et David, cum Israclitico populo coelitus exhibita be-U I. r. neficia recenset, inii annunciat, inquit, uel bum sui mi Iacob. institias N iudicia sua Israci, non secit taliter omni nationi, & iudicia sua non manifestauit eis. Beati sumus. O Israel, inquit Baruc, quia, quae Deo placent, manifesta sunt nobis. Nec iniuria pro secto, beatum Israclem uocat, quandoc lectis disciplinae thesauro, nihil homini tum ad aetcrnae talicitatis assequendam coronam , tum ad praesentis uitae miserias & exilium aequo animo serendum , utilius a Deo potest contingere. Haec est illa coelestis sapientia, toties maximis encomtis in fancta scriptura commenda ta, quam iussi tegnis di sedibus tibi. solent proponere, & diuiti. S nihil esse dicere, in comparatione illius . non comparantes illi lapides preciosos, quoniam omne aurum in comparatione illiu λ arena est exigua. &tanquam lutum astinactur argentum in conspectu illius, super salutem & pulchritudinem diligentes eam , & proponentes pro luce habere illam , quoniam inextinguibile est Iumen illius. Crandis profecto S incomparabilis thesaurus coelestis doctrina, in qua tot utilitates, tot commoda, ad uitam hanc mortalem agendam, piis offeruntur. Quaecun- Roma. is, que, inquit Apost. Paulus, scripta sunt, ad nostram utilitatem scripta sunt, ut per patientiam & consolationem scripturarum, spem habcamus. Habebant olim Iudaei fideleς, inter suarum urbium excidia , inter hostiles insultus, inter ingentes illas calamitates, Mi ,.in quas a gentibus quotidie accipiebant, pro solatio sanctos libros; habet modo Christianus homo , praeter hos, stequentissimam diuini uerbi praedicationem, quam si colat, inter huius uitae pericula, ad c testem patriam tutus incedet. Liberat, inquit August. v Isei 3β a laqueo uenantium, uel bum Deli in corde; liberat a lapsu, uerbum Dei in corde; liberat a uia praua, uerbum Dei in corde. Origenes cliam, cum Iudaeorum sabbatii in nostrae christianae dominicae diei, hac ratione praeseret, quod in illo manna corruptibili coelitus pluerit, in hac , Dei sermo ecclesiastica consuetudine, in corda fidelium per Euangelicos ministros descendat, ad eiusdem Euangelici manna auidam collectionem nos urgens, Festinemus , inquit, hoc manna suscipere, quod, prout uult quisque, sep rem reddit in ore, unde apud Matth. Fiat tibi secundum fidem tuam. Et tu ergo si uerbum Dei, quod in Ecclesia praedicatur, tota fide N deuotione suscipias, fiet tibi quotacunque desideras, si tribularis, consolatur te, dicens, Cor contritum S: humiliatum 'si I Deus non spernit. si lataris, pro spe futura cumulat tibi gaudia, dicens, Laetamini in domino & exultate iusti. si iracundus es, dicit, Desine ab ira, & relinque furorem . 7. si in doloribus sis, sanat te, dicens, Dominus sanat languores tuos omnes. si pauper-Μat. . tate conismeris, consolando dicit, Dominus alleuat de terra inopem, & de stercore eri-d i. a. git pauperem. Hactunus Origenes. Ruibus uerbis, quamuis magno compendio, in

gentia nominis Christiani solatia, in Evangelici uerbi auditione latere demonstrat. In eo profecto, qui uel ob admissa delicta trisatur, uci mundi aut diaboli persecutionibus prainitur, quo tristitiam expellat, statim ostendet. Mi id enim huiusmodi homini su MauI,. a. uius, quam dulcis illa Christi uocatio, Venite ad me omnes qui laboratis, & onerati estis, &, ego reficiam uos; di similes multae affictoruni hominum consolationes, quibus omnis Euangelica pradicatio respergitur In ea etiam, qui spiritali laetitia tripudiat, suturam μlicitatem anticipans; dum huius mundi labores, di amictiones, in immensam quandam uitae beatitudinem commutandos audit, mirum est quantum incrementum laetitiae Euangelica praedicatione suscipiat: Iram, odium, rancorem, & reliquos humanos affectus, qui praeter hoc, quod spiritalis uitae rationem pessiandant, mortales quoque saeuissime torquent, nihil est quod potentius diluat, quam frequens diuini uerbi auditio. iniis enim, & si grauissimis iniuriis affectus fiterit. fratri infensus, ab Euan gelica praedicatione discedat, qui Christum in crucem actum , pro his, qui cundem, tot opprobriis , tot blasphemiis , tot atrocissimis iniuriis , a tactum , uita quoque ipsa priuarunt, patrem Obnixe oraste audiat Z Q uis demum non ingenti animi j ..c titia, huius uitae sordes & paupertatem si nondum amet in saltem sustineat , si audiat, Christum ab ipso uitae mortalis exordio, eam uitae rationem elegisse, quae eia set pauperrima , si audiat , alterius uitae , quam speramus tutissimam uiam , non diuitias , non fastum , non potentiam , sed paupertatem, sed abiectionem , sed ii

it . . firmitatem,

214쪽

firmitatem, a diuina sapientia, quae selli non potcst, proponit λ Beati, inquit , pauperes spiritu , quoniam ipsorum est regnuin coelorum. Quis inter lacrymas, nivndi persecutiones, S Sathanicos insultus , si modo alterius uitae rationem habeat, Scnondum poenitus Christum exuerit, non malit consenescere, quam inter gaudia inundi, delitias, ta blandimenta, si praedicatorem audiat ex ore Christi dicentem, beatos sore qui lugent , quoniam ipsi consolabuntur, & beatos qui persecutioncm patiuntur propter iustitiam , quoniam ipsorum est regnum caesorum, & beatos esse quibus maledicatur, dic. Recte itaque Origenes, diuini uerbi audictionem, coelesti illi cibo , qui in Arabiae deserto , Israelitico populo suit diuinitus indultus, aequiparat . quemadmodum enim ille, omnem saporis de nutriendi uirtutem in se continebat, ita, ut quod uellet quisque, hoc esset palato, ita diuinae legis auditio, uarios habet sapores , uaria auditoribus , spiritus nutrimenta ministrat. Sed illud est obse

uandum magnopere, ne sertim te clanculum hoc coeleste manna colligatur, aut ampliori mensura, quam ad spiritualis uitae usus sit necessarium ; putrescet enim, quem admodum illud olim, plusquam oporteret, furtim, contra Mosis praescriptum collectum, putrescebat. Scriptum est enim, Altiora te ne quaesieris. Est etiam Euangeli- DAEDca arca, id est publicus Ecclesiae locus, in quem purum putum diuinum uerbuiti ab Euangelicis nubibus, idest ab Ecclesiasticis praedicatoribus depluit. Illic legitimum Dei uerbum licet exquirere, non in angulis , in quibus se nonnunquam Sathanas in angelum lucis transsormat. Sed de hoc postea, nunc ad uerbi diuini auditionis commoda enarranda reuertor. Vidit Ioannes Apost. in sancta illa ciuitate , fluuium aquae uiuae splendidum, tanquam crystallum, proceden tem a sede Dei, & agni, N ex utra-rt que parte fluminis, lignum uitae, afferens duodecim fructus, per singulos menses, singulos fructus suos,& solia ligni, ad sanitatem gentium : quae mirabilis uisio Euangelici uerbi originem, naturam & effectus, ostendit. Humum splendidum in sancta scriptura, Spiritus sancti personam notare, frequente eius interpretatione, Ecclesiastici uiri sanxerunt, unde N apud Danielem, antiquuS dicrum, a propheta uidetur, a ra. e. cuius facie igneus fluuius& rapidus, idest diuinus Spiritus, qui corda mortalium algen- r tia succenderet, aegredi dicitur. Et apud Ioannem, ex credentis uentre flumina aquae uiuae suitura dicuntur; quod Euangelista de Spiritu sancto, quem erant accepturi discipuli, Christum dixisse, testatur Agnum deinde, Christum, Deum autem communi sanctae scripturae sermone, personam patris intelligi, cuncti consentiunt. ergo a sede Dei & agni, fluuius aquae uiuae descendit, quoniam Spiritus sanctus a patre filioque, non in temporis motu , sed in aeternitatis quiete procedit. Ex utraque uero fluminis parte, lignum est uitae, quoniam diuinum uerbum, quod nouo dc ueteri testamento concluditur, eundem S. Spiritum habet auctorem ; ipse est enim, qui docet omnem ueritatem. Sed hoc lignum duodecim Ductus, per singulos anni menses producit, quos Apostolus Pau. ad Galathas numerat, Fructus, inquit spiritus est charitas, gaudium , Pax, patientia, longanimitas, bonitas, benignitas, mansiretudo, fides, modestia, con 'tinentia, castitas, aduersus quae nullam esse lege pronuntiat. Sed & solia huius ligni, ad salutem gentium, prodesse dicuntur, quoniam etiam quae in Euagelica praedicatione in fructuosa uidentur , salutem quoque auditoribus, si pie suscipiantur, conciliant. Vnde

de Euangelici uerbi ministro, qui eo quod, id sanctum lignum in se habeat, lignum

quoque uocatur, Dauid canit, Beatus uir, qui in lege domini meditatur die ac nocte, i& erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum , quod fructum suum dabit in tempore suo,& folium eius non defluet. Aquas uocat Spiritum san- ,-- .ctum, & eius charismata, quibus sancti praedicatores, ad Euangelicos fructus in hor- Mai. eo Ecclesiae serendos, quotidie rigantur. Foelix igitur, qui fiuctum, ex hoc sanctae uitae ligno, in medio paradisi, idest in medio Ecclesiae plantati , quotidie sine fastidio decerpit . idest scelix, qui uerbi Dei studio frequenter incumbit, renovabitur ut aquilae, iuuentus eius. Marcescit profecto spiritalis homo, nisi huius sancti ligni frequenti, esu ingruentem spiritus senectam depellat, neque uires animae, quas quotidie mu di solicitudines deterunt, reficere poterit, nisi frequenter huius ligni uitae fructus decerpat . Sed iam quae ex uerbi Dei Dequenti auditione commoda proueniant, quoad eam, si fieri possit, fideles alliciantur, singillatim tractemus.

Α a iij Illuminat

Cata. s.

215쪽

De recta in Deum fise

r, is asai It i e u i κ et coelestes uerbi praedicatio auditorum mentes, iuxta Dauidis oraculum, tist Declaratio sermonum tuorum illuminat, & intellectum dat paruulis. Et rursus, Lu-

.iis coma pcdibus meis vcrbum tuum, & lumen semitis meis. Quemadmodum igitur sine Diiii 3. corporali ista luce, non potest quis tuto incedere, sed est necessarium , alicuius luminis claritate persundi, quo sciat qua sit, quo tendit, eundum, & a quo sit declinandum, alioqui frequentissime Oiscndet, ita nobis, in densissimis mundi huius tenebris. caecii tientibus, necessaria est uerbi diuini lucerna, quo sciamus, qua sit in patriam, ad quam tendimus eundum, di quid sit declinandum. Nihil magis agit Euangelicus praedicator, quam christiana , quam post hanc uitam mortalem siperamus scxlicitate monstrata, eius ac uirendae rationem ostendere, N periculorum, quae ab eius consecutione impedirent, admonere . Est diuini ucibi praedicatio, speculum Socraticum, in quo Christiani hominis anima, uel sua pulchritudine cognita, in eadem coram coelesti sponὶ quotidie proficere contendit, uel maculas deprehensas, poenitentia S sanctis sectibus eluit . unde de Pp 7, coelesti sapientia, idest uerbi Dei studio , ait Sapiens , Candor est lucis Hemae, & speculum sine macula. Mirum profecto quantum frequenti uerbi Dei auditione, Christi hominis fides illustretur, quantumque in Dei cognitione proficiat, a qua cuncta bonai procedunt, Sicut solaris radius inqui I uigen. in instanti, subita illustratione, totum

μ' mundum illuminat, sic radius diuini uerbi procedens a sole iustitiae, illustrat totam rationalem mentem radio ueritatis. Insalix prosecto, qui huius sancti solis radiis, non laborat quotidie perfundi, caecus est & in tenebris ambulat. Nec est magnopere mirandum , quod hi, qui hanc coelestem lucem, quasi uenenum auersantur, opera tenebrarum quotidie proserant, immo paulatim illud quantulumcunque fidei, quod tum ex sacro baptismo, tum ex christiana educatione, remanserat . in uaria haeresum portenta etia-R nescat, quod quotidie videmus. Fides, Apostolo auctore, ex Euangelica praedicatione gignitur; eadem igitur conseruatur di crescit . qui ergo praedicationem diuini uerbi aversantur, fidem euertunt. Atque hinc est profecto quod videmus quosdam, quibus Sathanica fraude pcrsuasum est, bonam esse ingenuitatis partem, diuini uerbi auditi nem declinare, neque cum caeteris fidelibus publicas conciones audire, in fide tam de biles& infirmos, ut potius ex quodam usu ,&quod ita a parentibus acceperint, quam ex uero corde, & quod ita persuasum habeant Christianae religionis dogmata promteantur. de quibus norunt omnes , quam magnificos triumphos diabolus quotidie r portet, quantumque carnis S mundi ludificentur aflectibus. Languet & marcescit enim uero fides, quam assidue diuini uerbi cultura non sustinet, paulatimque Christianae religionis saeuissima caries, humanus sensus, quasi domesticus sur, mentem sunR- a. i. fodiens, fidem pessi dat, danturquC plcrunque in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt, sicut est dies haec. nimirum quod fidei lumen, quod semel acceperant, R in . 3. fiequenti sanctae praedicationis auditione non colant, unde insipiens cor eorum, quod antea fidei sapientia illustrauerat, humanarum cogitationum frequentia, quam ipsa mdei praedicatio non impedit, obscuratum, si non in idololatriam, aut impietatem, sal rem in haeresum portenta paulatim declinat. Sed iam secundum Euangelicae praedic tionis fructum proseramus. . t

De fortitudine ac robore θ iritus , suod auditione verbi Dei

conciliatur. Cap. V.

Si autem quaedam animae uirtus quoddamque robur, quo ad recte ope randum , atque ad hostiles triumphos, Christianus erigitur . Mirum est profecto quantum sanctae praedicationis auditione charitas augescat, quae dum sit uera, nihil habet difficile. Vbique charitatis seruorem, Euangelici pradicatores ingeminant, quod sciant ad uirtutes exercendas, N aduersas potestates superandas, nihil esse potentius. Nam quantae uires , quantumque robur Charitas possidonii conciliet, ad Romanos scribens, docet Apostolus, viris inquit separabit nos acharitate Christi Tribulatio, an angustia, an persecutio, an tames, an nuditas, an periculum, an gladius e Sicut I b . . . scriptum

216쪽

Liber torti .

scriptum est uia propter te mortificamur tota die , aestimati sumus scut oves occisionis: sed in his omnibus superamus, propter eum, qui dilexit nos. certus sum

enim quod neque mors, neque uita, neque Angeli, ncque principatus, neque uirtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neq; creatura aliqua, poterit nos separare a charitate laci, quae est in Christo I. . domino nostro. Paruus uidebatur Iacobi scpicin annorum labor, quem pro Rachelepa G-. 18. Eius fuerat cum socero, nimirum, quod amoris magnitudo dc certa spes eius potiundae, quod alioqui grauissimum fui siet, leuissimuin redderent. Hunc autem spiti tualis sertitudinis sentem, potissime a diuini uerbi praedicatione descendere, dum Dei S

Christi beneficia narrantur, dum qua nobis praparauit, rccensentur, nemo est qui nonsuerit expertus. Dissoluit profecto animae glaciem, diuini sermonis calor, stupidaque peccati frigore membra, ad uirtutem exercendam incendit. Ignitum, inquit David , eloquium tuum uehementer, & seruus tuus dilexit illud . Verba mea , inquit alibi Deus, 1 m. a. quasi ignis ardens, di quasi malleus conterens petras: inflammant enim diuina uerba, cupie suscipiuntur, humana corda, di eadem, quanuis peccati frigiditate durissima, in rectas operationes resoluunt: quod, duo illi discipuli cuntcs in Emaus, aperte fatentur, L. ii. Nonne cor nostrum, aiunt, ardens erat in nobis, dum loqueretur nobis in uia & aperiret nobis scripturas Mirum est, quantum sanctarum scripturarum expositione incale stat pius auditor, qui sibi alterius uita rationem habendam suaserit. Sermo Dei , ait Gregorius, ad aurem dicitur, & mens ex internae dulcedinis flaina comburitur. Et alibi, Vita, inquit , praedicantium sonat N ardet, ardet desiderio, sonat uerbo, aes ergo candens est praedicatio accensa, sed de candenti aere scintillae prodeunt, quia de corum exhortationibus, uerba flammantia ad aures audientium procedunt. Recte ergo uerba praedicatorum, scintillae appellantur, quia illos, quos in corde tetigerint, accendunt. haec ille. Non est aliud eni muero diuina bencficia recensere , Christi amorem exponere, Qturae talicitatis praemia narrare, diem mortis & extremi iudicii reficare auditorum animis, quod Euangelici praedicatores frequentissime faciunt, quam scintillas quasdam emittere, quibus peccati torpor, di glacies, quae uirtutis exercitium impediunt , ab anima fugiant. Fcelices, qui huic sancto igni, quem dominus in terram mit- intere uenit, se quasi stipulam prabent, uniuersam peccati uliginem, & humolem su-gantes ab animis. Omnibus uero optandu summopere ut in ore mininistrorum Euan- s. gelii, diuina uerba dentur in ignem i& populus iste in ligna, ut devorent eos. Sunt Euangelici praedicatores, diuinae quaedam citharae, quae mirabili quodam conccntu, uniuersum animi languorem , & uecordiani expellunt, quae interdum dulcia sonant, dum Dei misericordiam , di futurae beatitudinis gaudia recensent; interdum acuto sono conscientias pungunt, dum aeterna supplicia ad memoriam peccatorum reducunt; interdum mite, ac suaue melos auditoribus praestant, quod eos inter huius exiiij solicitudines, ac pressuras leniendo, obdormire faciat, dum Christi ac sanctorum patientiam& amictionum uberes fructus, denuntiant: quo sertan attinebat quod Saul a nequam spiritu uexatus, pulsante David citharam, refocillabatur di melius habebat. Excluditur profecto recte operandi torpor, qui in nobis a Diabolo gignitur, sanctae praedicationis cocentu, dum diuina uerba, quae sunt quasi claui in alto cordis defixi; Dulci qua- risi. dana uiolentia nos agunt ad amorem uirtutis. Nihil, inquit Hugo Victorius, in hac uita, dulcius sentitur, nihil auidius sumitur, nihil ita mentem ab amore mundi separat, nihil sic animum contra tentationes roborat, nihil ita hominem excitat ad omne bonum, & ad omnem laborem, ut sacrae Scripturae studium. Vocat autem studium sanctae Scripturae, non solum quod sacris libris impenditur, quod tantummodo ad eruditos in lege Domini pertinet, sed de eiusdem sanctae Scripturae auditionem, qua perseetius multo quam librorum studio, uoluntas domini de sacra fidei mysteria discuntur. Ingens

ergo robur uel ad Christianae uitae rationem obeundam, uel aduersarias potestates proterendas , eorum animis additur, qui uerbum Dei, cum uera pictate frequentant. Eo tra , uero plurimum caco monis incursibus patent, qui illud audire contenipserint.

Quemadmodum enim ilites, & si alioqui fortissiini, ingruentibus hostibus, non tantum rit bis, tympanis, aut, quod quidam consueuere, mutua uociferatione, sed sapienti etiam ducis oratione, in qua regii amoris N inagnificcntiae, maiorum suorum uirtutis, propriae

217쪽

propriae dignitatis ,&sortitudinis, hostium imbecillitatis & ignobilitatis, & demum

gloriae, quae cx uictoria consequitur, admoneantur, ne mortis terrore deficiant, & animum despondeant, sunt confortandi & erigendi; ita Christiani, quibus non aduem b. 6. sus carnem, S sanguinem , sed aductius principes N potestates, aduersus mundi re et ores tenebrarum harum , contra spiritalia nequitiae in coelestibus, bellum ab ipso uitu Christianae primordio, ad hiatum extremum usque, suscipitur, hortatione sunt admonendi, ne uel insidiis anteuersi, in laqueos diaboli incidant, ne uel fauissimiti l i. R potentissimi hostis, quem tantae sciunt esse uirtutis, ut mortis olim teneret impe-t.b 46. riuin, & csiet rex super Omnes filios superbiae , α quasi sortis armatus pacatisfinia Navii. ia. possessione, ta dominio in uniuersos mortales, in huius mundi atrio obtinuerit imperium, truculentia & potestate deterriti, in spiritali conflictatione Iabascant. uotidiano stratagemate colendi sunt, qui ab indes bilioste, quotidiano bello petuntur, quibus ad comparandam gloriam, non est fatis semel uacille, quibus quotidi nae insidiae struuntur, quorum uita, non est aliud quam perpetua militia. Sunt regis Christi beneficia , amor N praemia proponenda, sunt eorum heroum, qui nos in Christianae iiitae exercitio praecesserunt exempla refricanda , quo, quas semes acceperunt. stationes seruantes, omni socordia profligata, de hoste triumphcnti. Q emadmoduni ucro miles, qui ducis orationcm contemnit, non tanto animi robore di sertitudine aduersus hostiles acies decertat, ut ille', qui orationis militaris simulis nouos animos induit, ita Christianus, qui sanctae pradicationis sermoni non interest, minus aduersis potestatibus Obulat , imbecilliorique uirtute contra hostes insurgit. Qia. s. De catero, inquit Apostolus, ad Ephesios scribens, confortamini in domino, d inpotentia uirtutis eius,& induite uos armaturam Des, ut possit, stare aduersus insidias

diaboli, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela inimici ignea extinguere, di galeam salutis assumite, ει gladium spiritus, quod est uerbum Dei. i. IMO. Et Ioannes, scribo uobiS filioli, quoniam sortes estis propter uerbum Dei, quod manet in uobis. Sunt igitur uera Christiani hominis arma, Dei uerba, uera animi pietate suscepta , ingentemq; illi animi consantiam de robur conciliant. quod illustres sanctorum Martyrium de imbecillium alioqui puellarum , quae anterioribus saeculis mundum in Christo uicerunt, triumphi uberrime demonstrant. Manebat in illis Dei serino, nihilque frequentiuS animo uoluebant quam illas suturae talicitatis diuitias dei.ων. t. ccclestes thesauros, quos nec oculuS uidit, nec auris audiuit, neque in cor hominis

ascenderunt, Deus autem illis reuelauerat per spiritum suum, cuius sunt Euangelicir . . . a. praedicatores fideles ministri. Est sermo Dei, clypeus ignitus omnibus sperantibus in se , quo profecto, si Christianus homo se protegat, parum illi obesse poterunt ignea tela inimici, unde Christus Agonotheta noster, de uerus spiritalis belli magister, nul-mub. 3. lo alio quam Dei uerbi memoria, quasi igneo clypeo, Sathanae aggressiones elusit Debilia sunt prosecto ieiuni hominis membra di ad bellum inepta, uiresque quavis robustissimae, nisi pane reficiantur continuo soluuntur ; sed debilior est Christiani b minis.uirtus, deiad conflictandum cum spiritualibus hostibus infirmior, nisi hoc coelesti pane reficiatur. Et quemadmodum:ad uires corporis conseruandas, non satis est semel pancm comedisse, sed quotidiana resectione sunt illae muniendae, ut solid*sint & uegeta, ita non satis est semel aut iterum in anno Euangelicum hunc panem edisse , sed oportet, ut robur sipiritus uegctum seruetur, frequentissime huic sancto conuiuio Euangelicae pindicationis, aut taltem lectionis insistere. Sed heu, quantum diuini istius panis taediima , quanta nausea mortales inuasit, praecipue uero mundi quosdam fidelissimos filios , qui satis sibi esse persuaserunt, ut Christiani uideantur,

nam cite non curant) s quadragesimae tempore , nec tamen toto, sed diebus quibusdam, somno, quem propter praecedentem crapulam nondum excluserunt, sopiti, concioni non tam anima quam corpore, quod illuc uiolente intulerunt, intersint. Done Deus, quam marcidus, quam debilis, quam imbecillis, quam languidus erit horum spiritus, qui sexies aut septies in anno, immo nunquam rescitur diuini naque sermonis auditio, non quacunque ratione, sed pie, sincere, & deuote suscepta, quod longissime ab istis abest, spiritum reficit. Contra igitur, qui non tam eo oris saginandi quam spiritus nutriendi cura distringitur, quique uitae Christianae, quae non est aliud,

218쪽

- Liber tertius. 9 Z

est aliud, quam aduersus antiqui hostis ieelinas , & assultus pugna perpetua , ratis-nem habet, dicat cum sancto propheta, Dormitauit anima mea prae taedio; confr-- s. ma me in uerbis tuis, idest praesentis uitae solicitudine, & humanorum negocioriani di

lauto quae humana est stagilitas ) quasi taedio quodam & socordia conscctus , a pristino illo, qui seruum tuum decet, seruore desciui . uersim si mihi tui sancti se

nionis robur infuderis, continuo ad currendam uiam mandatorum, nouaSuires assumam. Frequentet Dei seruus Ecclesias, stequentet conciones, nullum praedicatorem

despiciat, quia nullus de Christo non loquitur, & quanti suis aerabilis, idest mundi Do. huius persecutionibus actus, ambulabit in sortitudine panis istius, qui modo, quod mundi amatoribus sit despicabilis, sub cinericius apparet, usq; ad monte.Dei Oreb, qui cce testis est patria. Fruatur Christi seruus diuina magnificentia, quae mortalibus splendidius

. quam unquam nostra memoria, coelestem hunc pane indulget, uenient f orl n dies, cum nostris facinoribus, adactus Deus , auserat a nobis omne robur panis, & omne' robur ij.. 3. aquae, ac proinde fortem S uirum bellatorem e uenient krsan dies, quando mittet DO- AM, Rminus famem in terram, non famem panis corporei, nimirum S: frumenticij, sed audiendi uerbum Domini, & commouebutur a mari usq; ad mare, & ab Aquilone usq; ad Orientem, & circuibunt quaerentes uerbu Domini, de non inuenient, quod de quibusdam prouinciis nostro quoq; tepore accidis te uiden ius. In illa die deficient uirgines pulchrae di adolescentes in siti, qui iurabunt in delicto Saniariae, & dicent ,Vivit Deus tuus Dam,& uiuit uia Bersabeae, Se cadent & non surgent ultra. In quae uerba Hieronym. Mittit Dominus famem in terram, super eos, qui terrena sapiunt, & famem non paui sitimq; non

aqua, sed audiendi uerbum Domini, quando propter peccata populi, doctriisa ecficit in ecelesiis, & a mari usque ad mare , id est a falsis, di amarissimis fluctibus, usque ad

mare perueniunt, non occurrentes fluminibus, non dulcissimis uariis sontibus, sed rursus ad amara currentes, di ab Aquilone usque ad Orientem, cupientes Aquilonem deserere , qui est uentus durissimus, Fc ab ignorantibus dexter uocatur, de pei uenire ad Orientem, quem reperire non poterunt, quia non recto pergunt itinere, sed deuiis circumeunt callibus, uiamque regiam non tenentes, curuis ducuntur anfractibus. In illo tempore deficient animae uirginales, quas incorruptas Apostolus nominat, de cupit aeternam pudicitiam possidere, scribens ad Corin. Despondi uos uni uiro uirginem castam exhibere Christo. descient autem uirgines, quia vcibum Domini non inuenient. Ex quo intelligimus, quando doctrina non fuerit in Ecclesia , perire pudici clam , castitatem mori, omnes abire uirtutes, quia non comederunt uerbum Domini, quod qui comederit, saginatus eius cibo, audiet per Solomonem , Iulius comedens sati irat animam suam; anima autem impiorum esuriet. Deficientibus autem uirginibus, dc ad - ρο-λinlescentes deficient, qui prius uicerant mundum ;& idcirco deficient, quia iurabunt in idolo Samariae, quam in haereticorum persona semper accepimus, dicente hoc propheta, Vae qui despiciunt Sion, & confidunt in monte Samariae, despiciunt enim haeretici ecclesiam Dei, & confidunt in falsitate dogmatum suorum, erigentcs se contra scicii-tiam Dei. Hactenus Hieronym. Cuius sententiam, ipso, quod modo saeuit, Ecclesianico incommodo comprobatam videmus. Significat itaque sanctus propheta , nostris peccatis, aliquando futurum, ut misecat dominus in Ecclesia spiritum soporis , N claudat is . oculos nostros, prophetas & principes nostros, qui uident uisiones operiat, & sit Euangelicis praedicatoribus, uisio omnium, quae in lege Domini continentur, sicut uerba libri signati, quem cum dederint scienti literas, & dixerint, lege istum, resipondebit, non possum, signatus est enim , & dabitur, liber sanctarum scripturarum nesciciati,& di- . cetur quoque ei, lege, di respondebit, nescio literas. Eo enim quod ore tantummodo appropinquamus Domino, de labiis tantum illum glorificamus, cor autem nostrum, quod tamen Deus potissime postulabat , longe est ab illo, de colimus eum, non cius

gratia, sed mandatis & doctrinis hominum , idest, quae humano sensu, & non Euangelico sipiritu, sed in hominum gratiam, plerunque sunt excogitata, addet Dominus, ut admirationem faciat populo nostro huic, miraculo grandi de stupendo. Peribit enim sapientia a sapientibus eius, & prudentia a prudentibus eius abscondetur. Tunc quibus nihil maius taedium affert, quam quae nunc est uerbi frequentia, forsan dicent, Ubi est is . 11. literatus ubi est legis uerba ponderans Z ubi est doctor paruulorum λ Tunc ergo sancto

B b diuini

219쪽

De recta in Deum fige

diuini uerbi pastu ob peccata destituti, a mari usque ad mare , ab Aquilone ad Orientem, idest per uniuersum terrarum orbem, Euangelici uerbi uerum ministrum conquirent, nec tamen inuenient. Unde mentis, quam Christo libauerant, uirginitatem perdentes , & ob cibi penuriam , iuuenile animi robur, quo de hoste triuataphauerant, fame prorsus eneruati, amittentes, ad haereticas doctrinas, quae carni di languini adblandiuntur, concedent. Nihil profecto certius, quam ex contemptu uerbi Dei in peccata defluere, ex peccandi uero licentia, quam sibi, qui freno uerbi Dei non retinentur, indulgent, sicut non probant Deum habere in notitia, ita tradi in reprobum sensum, ut faciant quae non conueniunt, repleti omni iniquitate, malitia, for- M. i. nicatione, auaritia . Md haec, quae sunt usu quotidiano comperta amplius prosequi sorsan Ociosum.

Quod ex Euangehcae praedicasionis avditione, ingens animi comsolatio derivetur. Cap. VI.

Ertius , qui ex pia uerbi Dei auditione fructus legitur, est consolatio,

qtiae taci terrores, quibus ob praecedentia deli talia diuinam inaleslatein commissa concutimur, lenit, uel cacodaemonis tentationes, & mundi pu

secutiones, quas ex decreto diuinae prouidentiae iusti in hac uita mortali patiuntur, spe diuinae misericordiae di coelestis talicitatis alleuiat. Nihil profecto spe, quae coelestis sermonis auditione concipitur, ad animi moerorem , qui ex his, aliquando iustis hominibus intolerabilis ingruit, leniendum

potentius . nunquam tantum mundus aut Diabolus iniustos desaeuit, quantum eos di-nuis. uini uerbi dulcedo solatur. Propinat eis aliquando sel 3c insiti potat eos aceto, sedi,M.tag. iiii to uehementiori diuini uerbi dulcedine delibuti exultant, qui aiunt, Quam dul- Ri,1. cia faucibus meis eloquia tua, seper mel ori meo. Torrentem pertransit anima ill rum , & aquam persecutionum humanis quidem uiribus intolerabilem, sed in uerbi ,3s, diuini auditione, inebriantur ab ubertate domus Dei, & de torrente uoluptatis illius, quantum capit praesentis fragilitatis angustia, potantur. Benedictus Deus, Ec pater Domini nostri I. , . Christi, inquit Apostolus Paulus, pater misericordiarum, & Deus x. eis.1. totius consolationiS, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus Nipsi consolari eos, qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur& ipsi a Deo. QSoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita N per Christum abundat consolatio nostra. siue autem tribulamur pro uestra exhortatione, &salute , siue consolamur pro uestra consolatione & salute , siue exhortamur pro uestra exhortatione di salute, quae operatur tolerantiam earundem passionum, quas ecnos patimur, ut spes nostra firma sit pro uobis, scientes quod sicut foetj passionum estis, sic eritis de consolationis . Abundabant in sancto Apostolo Christi passiones, sed per Christum abundabat consolatio illius, interiori , nimirum, di secretiori uerbi Dei ministerio, quod nomine exhortationis, qua a Deo exhortabatur intelligit. Redundabat in alios illud idem diuini colloqui j solatium , ita ut operaretur tolerantiam earundem passionum, quas N ille patiebatur, per externae praedicationis exhortationem, qua docebat eos, qui in hac uita mortali socii passionum essent, suturos ali-- quando consolationis participes, iuxta illud , Secundum multitudinem dolorum in

corde meo, consolationes tuae laetificauerunt animam meam. Facile tolerat prosectis

humanae fragilitatis infirmitas , in exilio praesenu, mundi persecutionibus concuti ,

Rama. g. quando audit non esse condignas Passiones huius mundi, ad futuram gloriam, quaei .ere. . reuelabitur in nobis, & quando audit, manere per horum tolerantiam bona, quae nec oculus uidit, nec auris audiuit, nec in cor hominis ascenderunt, adeo ut in his iusti plerunque gaudeant , & persecutionum & laborum aceruos , quasi thesauros di-x. m. M.' tissimos incredibili studio contentionis ossentent . Hebraei sunt x ego, de quibundam olim dicebat Apostolus, Israelitae sent, & ego, semen Abrahae sunt, & ego, mi nistri Christi sunt,& ego. Vt minus sapiens dico,plas ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus stequentet, a Iudaeis,

220쪽

Liber tereris.

quinquies quadragenas una minus accepi, ter uirgis caesus sunt, seniel lapidatus sum. ter naufragium feci &c. Hoc tam ingens animi solatium, haud aliud profecto Apo

stolico pectori infuderat, quam diuinus sermo, ex quo acceperat, se reguneratum in l. t. spem uiuam per resurrectionem I a , . Christi ex mortuis, in ii reditatem incorruptibilem, incontaminatam . de immarcescibilem construatam in cesis, paratam re--uelari in tempore nouissimo: in quo exultabat modicum nunc. Ad hanc rem tinere arbitror, quod multis locis Deus noster, Deus totius consolationis aut sola

iij , in lancta Scriptura uocatur: quod scilicet, per sui uerbi ministros, quoties ape C..is.' catorum conscientia, aut mundi persecutione prosterninuar, omni solatio & conso latione nos repleat: miale illud, quod apud Isaiam, post diras populi pressuras , dcs gentibus persecutiones toleratas, iuxta septuaginta uersionem, sacerdotibus praecipit. . :Consolamini, consolamini populum meum sacerdotes, loquimini ad cor Hierusalem' consolamini eam , quia repleta est humilitas eius, solutum est peccatum illius. aut iuxta communem uersionem, quia completa in militia eius , di dimista est iniqui, eas illius. Loqui ad cor, idionia Scripturarum est, inquit Hieronymus: qui enim nα-xenti loquitur, & blandiens consolator est, loqui ad cor dicitur. doceat nos Sichen QIius Henior, qui corrupta Dina loquutus est ad cor eius, dc consolatus est eam, de ubi sinilla quid inueneris, hunc sensum habet. Hactenus Hieronymus. Nihil ergo at udetrinum illud populi, consolandi praeceptum significata, quam ingens, per sui uel biministros nobis exhibendar consolationis studium, quod scilicet nostra perueros animi dolores, di dignos inmitentiae fluctus, dimitia fuerit iniquitas, quod huius Hie .rusalem , quae adhuc Chaldaorum insultibus paret, di ab sponso suo huius mortalitatis macerie dishmgitur, militia, & landi tempus a Deo constitutuin, fuerit ex platum . Duplici enim ex causa potissimum pij in hac uita mortali afliguntur, tu gent aliquando, quod diuinam bonitatem offenderint, & se ab eo per peccatum diauiserint. Lavabo, inquit David, per singulas noctes lectum meum , lacrymis meis

ratum meum. rigabo. Et Erechias, Recogitabo tibi omnes annox meos in amari- pDI. tudine animae meae. quo pacto sancta illa Euangesica peccatrix tam ubertim sevit, de ici ,8 eundum Deum est contristata, ut sacros Saluatoris pedes abluerit. Sic etiam Petrus, post Christi negationem S respectum, fleuit amare. Lugent deinde quod prae- i ta sentis uitae militia, in qua tot hostium impressionibus quatiuntur, in quaque tot ad- 'versarum potestatum impetus sustinent, multum prorogetur. Hei mihi, inquit, Data ='uid, quia incolatust meus prolongatus est ; habitaui cum habitantibus Cedar, mul. η ς λ' eum incola fuit anima mea.& alibi, praesentis uitae taedio consectus, Educ, ait, do I. ivi, custodia animam meam ad constendum tibi , me expectant iusti donec retribuas mihi. Et alibi, Fuerunt mihi lacrymae meae panes die hac nocte, dum dicitur mihi , quotidie, Vbi est Deus Z Huc & Pauli singultus pertinere uidentur, cum inoras huius '' Ditae non substinens , lamentando dicebat, Inscelix homo quis me liberabit de corpore mortis huius, &c. Iubet igitur sacerdotibus , Deus ut populum suum consolentur , & placido susurro ad cor Hierusalem loquantur , dicentes, inlod completa sit eius militia , de dimisium sit eius peccatum, quod iustorum, qui sunt in Ecclesia, tristitia, hoc solo duplici consolationis genere leniatur , & lacrymas ter rat.

Vnde protinus praedicatorum aut sacerdotum.Obedientia subiungitur. Vox claman- .

tis in deserto, parate uiam Domino, rectas facite semitas Dei nostri, omnis ual lis implebitur & omnis inons S collis humiliabitur , re erunt praua in directa , de aspera in uias planas, de reuelabitur gloria Domini, & uidebit omnis caro pariter quod os Domini loquutum est. Quibus uerbis typo liberationis I fraelitici populi, sub Babylonica seruitute detenti, S remigrationis ad optatissimam patriam, in qua remigra

tione, tam prospere cuncta deberent cedere, ut montes de colles essent comprimendi,

contra ualles di humiles loci erigendi, & aspera de tortuosa . in rectas di planas uias conuertenda quae cuncta hyperbolice, regressus facilitatem significant, iustorum in coelestem illam Hierusalem, quae in libertatem filiorum Dei illos peperit, post prae sentis saui. exiiij pressuras , ic diras seruitutes, regrestis ostenditur : In quo montes & colles interiecti, aspera etiam & lubrica itinera, quae ingentes illas difficultates, quae humanae fragilitati, in talicitatis adeptione opponuntur, commodissime denotant, diuina ui

tute

SEARCH

MENU NAVIGATION