장음표시 사용
261쪽
Apostolus, Cum uenerit, inquit . quod perficiun .est, et iacuabitur quod ex parte est a messem paruulus , loquebar ut paruulus, sapiebam ut paruuliari, cogitabam ut parames Iust quando aute iactus sum uir, euacu au i quae erant p.ri uulis Videmus nunc pςt specuulum in aenigmate , tunc autem facie ad flaciem , nunc cognosco mc parte, tunc autem co , gnoscam sicut & cognitus sum. Vocat hic Aposto tis aenigmaticam cognitioncm, aut cognitionem ex parte , siue paruulotum sapienti In , sermonem , aut cogitationem. fidei doctrina ua, sicut peruiri sapientiam cogitati es sermones, linquutiones &c. beatamae stilicem illam, quae fidei suecedit, uisionem intelligit. sed neque eadem fidei Euange
licae species , iuxta propriam rationem, in damnatis erunt, quod scilicet mcte operandi principio destituti, uoluntatem non habeant, quae adeo i ninred i temota , ad alienti ei dum intellactum inclinet, quantas in his infirma quaedam &a nostra consideratione prorsus aliena, sit fidei ratio , Quae ci ouorundam principiorum euidentia descendit. quam etiam in daemonibus poniti ais, iuxta Apostoli dictusti, Daemones credunt & contremiscunt. An uero angelus ante cofirmationem, fidem habuerit, an clariorem cognitationem , quanuis multi multa dicant, di variis coniecturis in hac parte philosophentur, non est nostrum decernere. a .
plici portione . rationali, bruta uegetativa. ex communis philosophiae traditione c sistat, quid horum sit fidei sebiectum , non immerito quaeritur λ Et primo quidem certum est, corpus non esse fidei subiectum, sed humanam animam, sed nem cuiuis animae parti, quasi proprio subiecto fides tribuitur. Vegetatiu stilicet, quae nobis cum plantis communis est aut bruta, quam etiam animalia ratione destituta sortiuntur, ted soli rationali portioni, qua mentem c unx. Ouorum omnium ratio est; quod sit habitias cognitivus ab ullo eo potiti organo nisio pacto dependens. qta est enitia cognitibus habitus, cum vegetatrice animae Portimc cut amerci a non habςt: qua uero a nullo sensorio aut ab instrumento pendet, ab oculo scilicet a Giquisammae organis, nisi quatenus mentis cognitio sensuun cognitionem supponit, quod cunctis mentis operationibus est commune , t brutae partis natura distinguitur, cuius uniuersae operationes, certa qua dam sensoria quasi instrumenta requirunt. Nec enim lios habitus, qui ad auditum pertinent , per oculum aut gustum, qutiquam acquirre &c. cum iamcn nullum sensum sibi fides usurpet , nisi quod inter uniuersos sensus auditus, qui minus est cuidens, magis fidei generandae si idoneus; qua ratione docet Apostolus, fidem ex auditu progigni . fillo ita lue fidem in mente siue ii ollectu ita enim eandem quandoq; Peripatetici uocant aquasi in subiecto consistere, est tamen ulterior indagatio, qua parte mentis collocetur, i inperativano parte scilicet, quam uoluntatem dixerunt, aut ea mentis portione, quae in copioscendo uersatur, quam usurpato nomine totius, intellectum dixerunt ρ est autem ambieuitatis non parua ratio, quod fides, non tantum cognitione constet sed, ut antea docuimus, uoluntatis imperio. rei enim propositae cognitio cum uoluntatis consensu. fidem constituit. Nec sola cognitio, fides, sed cum consensu uocatur, praesertim Chri stiana fides, qua uoluntatis quoque denotat obedientiam, qua in fidei obsi quium intes lectum captiuamus. Et sunt inrct auctores scholast. quidam, qui totam fidei essentiam in intelledui constituant, quod ea sit habitus cognitivus, ac proinde ad potentiam cognoscendi rationalem spectas: uoluntatem uCro, quasi quoddam extrinsecum mouens eide adiungunt. Sed horum sententia in hac parte mihi prosecto probari non potest, cum uideam in fidei generatione non minores, immo potiores partes uoluntatem sortiri. coimst ituimus enim non sola cognitione, sed uoluntatis imperio, immo de obedientia fidem constare, quae nulla ratione possunt ab intelicetii proscassici. Sed & cur, quemadmodum ex actione cognoscendi fidei articulum , habitus cognitivus progignituri, ex actione illa frequenti imperandi consensum, habituS quoque non profluet porro habitum illum
262쪽
constituere in intellectu a ratione est ut mihi uidetur prorsus alienum. Sunt alij.,
qui, cum fidem in uoluntate constituant, harum serian rationum uigore compulsi, iatis.Tlis. .p. uoluntate alium habitum collocenti, quo uoluntas,ad credendum ni Catur: atque, et 3
hoc quidem, tum, quod in fidei generatione, credibile inc enim uocant fidei obiectum limn sit tantae uirtutis , ut possit seipso ab intellectu fidem inrorquere, sed requiritur ul-itra in .fidei productione uoluntas, tum deinde quod intellectus in fidei generationes:
instrumenti, uoluntas uero, principalis agentis rationem subeat: unde ii inini puniento, intellei tu scilicet, habitum collocamus, cur in agente principali, idest in uoluntate noni collocabimus p sed is hunc habitum, non alium a charitate constituunt , an quo huic sententiae suffragari non possiim i Primo, quod quemadmodum intellectus operatio-ines, uoluntatis aetus, ita quoque intellectus habitus, uoluntatis habitum in fidei geneia ratione necessario supponit, non e conuerso, ergo ut intellectus suum actum producat, . 'nulla ratio cogit ut uoluntas habitu informetur, dc preserti in hoc uerum cito deprc hcnditur in fidei generatione, quae suapte natura charitatum p cedit; charitas enim exifidei notitia progignitur. Deinde habitus ille, qui ad credendum uoluntatem coadi l 1 uat, magis habet obedientiae quam charitatis rationem . nec enim sub boni, sed sub prratione ueri uoluntatem mouet , nec alias uoluntas consensum imperaret, nisi quia, istellectus praeticus conesulit, Deo aut primae vcritati a dendum csse. Existimo ego, fidem. praelertim Christianam, quae praeter Intellectus assensum, hanc uoluntatis obe dientiam importat, non unicum este habitum, atqueiataci nec in unica animae potentia constitia. nam quod fides non siit unicus habitus, hoc mihi satis aperte probare uidetur, quod ad eius generationem non unica animi potentia sufficiat . intellectus scivi licet aut uoluntas, sed ani t simul nocessario concurrant. si enim Socrati proponatur, Deum hominem laetum, etiam cum omnibus congruentiis, quae huic atticulo pollunt applicari, nequaquam fidei actum praestabit, nisi uoluntatis rut eliciendum consensum, imperium accesserit. ita igitur fidei tam intrinsecum uoluntatis imperium, quam intellectus consensus. Ergo cum neque imperium ab intellectu, neque intellectus asensus a uoluntate, possit ulla ratione derivari, a duplici potentia, intcllccta nimirum i& uoluntate quast iduobus principiis hoc totum, quod fidum vocamus, oriatur oportet. Non igitur est unius habitus fides, sed duo, quorum alter in intellectu, alter iniuoluntate reponitur . neque ulla ratione fieri potest, ut a duobus dii tersi ordinis potentiis, & sub diuersa prorsus ratione motis , unicus 3c idem habitus generetur in tentiae enim distinguimtur pet actus, ut recte docet Aristoteles , S actuS per obieeta formalia. . Impossibile igituriest, ut actus distincti. & diuersae rationis, uoluntatis scilicet imperiima, de intellectus assensus, ab eadem potentia deriventur. Erunt igitur duo actus,& rursus, ergo eorum frequentia duos habitus generabit distinctos quorum uterque, in ea potentia collocetur, a qua sua causa, actus nimirum , ex cuius frequentatione fuit genitus, antea profluxit. Deinde uniuersii docent, dc fidei generationem, praeter intellectus consensum, uoluntatem requiri, non utique nudatu potentiam, ted sub actu, . quem vocamus imperium . quemadmodum igitur ex assensi is intelletius frequentia gignitur habitus , qui postea eundem intellectum ad assentiendum inclinet, ita ex imperiit quoque uoluntatis frequentia gignetur habitus, qui rursus eandem uoluntatem, ad imperandum propensam faciat. hic autem habitus, cum longe a spe,& charitate diuersam naturam habeat, non erit Eliaritas, aut spes: aut igitur erit ipsa fides aut fideli portio, quae cum altero habitu intellectus, hoc totum, quod fidem vocamus perficiat. Atque hoc quidem potissime uerum est, ut diximus, de fide christiana, idest qua credimus his, quae religio docet. nam humanam fidum, nihil habere cum uolam in commune , crediderim. cum enim dicitur mihi, Romam este, non ideo assensu na praebeo, quia uolo. sed quia intellectus prius apud ipsum practico syllogismo conuincit, grauibus, de ueracibus hominibus, in his, quae non uidimus, adhibendum est consensum quemadmodum huic benefaciendum esse decernitur, quod prius ille benefecerit: sic enim sine alterius ullius potentiae adminiculo, apud seipsum colligit, beta faciori benefaciendum est; hic est benefactor, huic ergo benefacieiadum est . similique sorma, in his, quae non uidimus, grauibus hominibus aut historiis crcdcndum est, alioqui totius uitae humanae conuictus periret. huic igitur historiae aut uiro graui, dicenti Romam
263쪽
esse, quem ego non uidi, credendum est, praesertim, cum non appareat contrarium. quo statim syllogismo compulsus, sine uoluntatis imperio producit asensum. In alte uero fidei specie, qua rci igioni credimus, praeter intellectus, practici collectionem, v luntatis quoque imperium est necessarium, quo fides formetur, quamuis diuinae auctoritati fidem esse adhibcndam practicus intellectus conuincat, non tamen an illa, quae asserit, auctoritas diuina sit, euidenter cognoscit, sed ut accipiatur necessarium uoluntatis imperium , & animi pietas, qua non omnia ad rationis naturalis libram reuocemus. Est igitur fides, qua religioni credimus, non una , sed duplex uirtus, altera, suae a frequenti actione intellectus originem ducens , ipsum rursus intellectum ad facilem religionis assensum coadiuuat, altera, quae ex Dequenti uoluntatis imperio, ad prompte rursus exhibendum imperium, quo producatur intellectus assensus, in candem v luntatem seu t. Vnde Arist. cum uniuersos, tum practici, tum theorici intellectus habitus enumeraret, nullam de fide mentionem facit, nimirum quod non sit unica sit plex uirtus, quales ibi describit, sed prorsus composita, & ex uoluntatis &intellectus
s. TM. ix. actionibus constans. Neque huic sententiae, illorum auctorum aduersatur:opinio, quae
unam uirtutem fidem constituit. illi enim non de quavis unitate, sed de obiectiva in quuntur, de fidei inquam) ratione formali non unitate subiectiva aut integrali, det qua nos in praesentia sermonem facimus. quamuis enim fides non sit unica uirtus, sed duplex subiecto distincta, nihil tamen minus erit una unitate creditorum, quod eadem credantur a cunctis fidelibus & unitate obiectiva, quod nimirum in ea pars illa, quae ad intellectum pertinet, sub eadem ratione seratur in omnia credibilia, N ea, quae ad uo-hmtatem spectat sub eadem ratione in omnibus credibilibus ad producendum consei sum, uoluntatem inducat. Neque uero sequitur, si fides sit la duabus potentiis, quasi inlsubiectis, credere perinde utriusque potentiae intellectus inquam di uoluntatis acti nem esie, sed est elicitive ab intellectu, imperatiue uero a uoluntate, quasi a remoto principio. Est enim fides, id, quod ad credendum religioni requiritur, id est uolunt iis imperium, aut habitus imperativus, & insuper intellectu assensus, aut ad allentie . dum ex fiequenti actione collecta promptitudo; credere uero non integer fidei et ctus, sed is tantum, qui ab intellectus habitu proficiscitur . nam quia uoluntate deria
uatur, obedientia aut obseruantia uocabitur, obedientia cinquam non eorum Op
rum, quae fides praecipit praestari salioqui nulla fides destitueretur operibus) sed qua assensum diuinae auctoritati exibere praecipimur. Quando igitur ei edete, esse fidei
actum , auctores alunt, aut Communi nec omnino exacta ratione, aut de principalicia
sectu loquuntur. Fides enim religiosa essentiatiori ratione asensum intellectus insinuat quam uoluntatis imperium, immo actionem uoluntatis non diceret, nisi quia, quod credibili apposito intellinus ad producendum assensum necessario non cogitur , sit ne cellarium. In caeteris enim habitibus, qui ad intellectum pertinent, nullo pactoad pro ducendum assensum, uoluntas requiritur, quod scilicet ipsemet assensus uirtute praemisiatum neces lario resultet, ut in scientia prudentia, aut arte, aut quod statim dicebamus in humana fide videmus contingere: in quibus solo syllogismi uigore consensus exprimitur, in fide uero quod uel rei excellentia, uel ineuidentia, conclusio exprimissis necessario non fluat. Vt consensus habeatur, uoluntas requiritur, ergo pri cipaliori ratione, fides asensum intellectus, idest credere, dicit, quam uoluntatis acti
nem atque adeo fidei enectus credere dicimus, quod eius tantum quasi principalioris
uae necessarium sis homini credere.
e uero, quae fidei subiecto, homini scilicet , suerit necessarium ci dere , paucis dicamus, de qua re tamen non est absolute loquendum, sed singulos flatus hominis conditi , discutere oportet, quoniam non ad e dem omni tempore credenda suit obligatus, sed pro ampliori luminis, quod diuinitus indulgebatur, illustratjone, pluribus fidem praestare, illi fuit necessarium. Fuit semper Ecclesia a mundi nascentis initio, quasi aurora consurgens, atque adco, quanto minus ab Euangelico sole homines distarunt.
264쪽
tanto maiore Iumine suerunt persuli , tantoque plura cognoscendi obligatio increscebat. Ergo praeter id, quod omni saeculo , homini accedenti ad Deum, nec arium docet Apost. Paulus, credere nimirum quod sit Deus, di quod inquirentibus se remunerator sit calioqui, nec iustitiae, nec religionis ullam pollet habere rationem , si hac duplici notitia destitueretur in quovis post conditam naturam statu, quadam peculiaria
credore tenebatur, ita ut hac duplex generalis notitia nequaquam susticeret. In statu igitur innocentiae non tantum Deum esse, & esse remuneratorum, necessiarium illi fuit credere , sed etiam Deum esse conditorem omnium uisibilium & inuisibilium, este de- ,.stire, inde supremum quoddam genus scelicitatis, quod cum aliquando cum corpore, tum animam cadum assi impiis maneret, quorum omnium, an essent aliqua sacramenta, quae uisibilibus signis de his rebus eundem instruerent, in quarto libro sententiarum tra ctamus. In uero itaque statu, quem naturae vocamus: i cst, qui a peccato primorum mi-.'aparentum, ad Mosaicam usque legislationem cucurrit S sub ipsa Motaica legislatio- t... ne, usque ad Christi aduentum, iam grassante peccato, unanimi consensu sanxerunt Theologi teneri uniuersos mortales, si modo uellent esse salutis participes . Christi Sal vatoris fidem habere, ita ut qui ea prorsus destitueretur, etiam si alioqui bonis ope ribus abundaret, nequaquam salute consequeretur. Patres nostri, inquit Paulus Apost. ,. O .io. de utriusque statu naturae, scilicet di legis cultoribus loquens, omnes sub nube fuerunt. de omnes mare transierunt, de omnes in Mose baptizata sunt in nube, di in mari, & om nes eandem escam spiritualem manducauerunt,& omnes cuniam potum biberunt. Bibebant autem de spiritali consequenti eos petra, petra autem crat Christus. His uerbis mystica ratione designat Apostolus ueteris testamenti cultores, Christum & e rum sacramentorum, quibus continetur Euangesica gratia, participasse uirtutem, quod
cum re ipsa non potuerit illis contingere , restat ut id iactum per sdem intelligat. Hoc ipsum idem Apost. ad Romanos scribit, dum inquit, Omnes peccauerunt, & egent glo- Rom. 3.ria Dei, iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem, quae est in Christo ris v, quem proposuit Deus propitiatorem per fidem, ad ostensionem iusiitiae suae, propter remissionem pracedentium delictoruui, ut sit ipse iustus dei iustificans eum , qui ex fide I. c. Christi. Vnus est enim Deus, qui iustificat circunctiionem ex fide, S praeputium per fidem . Vides Christum nonialia ratione a Deo propitiatorem propositum, quam per fidem: uides non quemcuoque, Deum iustificare, sed eum, qui fuerit ex fide: ut des demum , tam circuncisionem quam praeputium; idest tam Israclitici populi homines, quam gentes , quae diuina illa Llatione destituebantur, non nisi ex fide aut per fidem in Christum, accepisse histitiam. Hoc etiam singillatim probat idem Apollolus, tum de his, qui sub naturae statu, uixerunt, tum de illis, qui legem a Mose latam c Iuerunt . Ad Hebr. scribens, inquit . In hac. loquitur autem de fde testimonium con- adHA. sequuti sunt senes: &subinde. Iide plurimam hostiam Abel, quam Cain obtulit Deo.
Perquam testimonium consequutus est, esse iustus, i stimonium, perhibente operibus eius Deo, &per illum deiunctus adhuc loquitur, fide Moch translatus est ne uideret mortem, de non inueniebatur, quia transtulit illum Dominus. ante translationem enim
testimonium habuit, placuiue Deo, sine fide autem impossibile est placere Deo: fide Noe responso accepto de bii ,.quae adhuc non uidebantur, metuens aptauit arcam in sa- Iutem domus suae, per quam damnauit mundum, Naustitiae, qua per fidem est haeres, est institurus: fide qui uocatur Abraham, O diuit in locum exire, quem accepturus erat in haereditatem, de exiit sciens quo iret: fide demoratus est in terra promissionis. tanquam in aliena, in casulis habitando cum Isaac di Iacob cohaeredibus promissionis eiusdem . expectabat enim fundamenta habentem ciuitatem, cuius arti sex de conditor est Deus illa fide N ipsa Sarra sterilis, uirtutem in conceptione seminis accepit, etiam praeter tempus aetatis, quoniam fidelem credidit esse eum, qui repromisiti iuxta fidem defunicti sunt omnes isti non acceptis repromissionibus, sed a longe eas aspicientes, &salutantes Sic fitentes , quia peregrini di hospites sunt super terram . Qui haec enim dicunt, signiscant, se patriasu inquirere: fide obtulit Abraham, Isaac, cum tentare tur & unigenitum offerebati, in quo susceperat reproinissiones: fide de futuris benedixit
Isaac, Iacob, de EM: fide Iacob moriens, singulos filiorum Ioseph benedixit, & ad rauit fastigium uirgae eius: sule Ioseph moriens de prosectione filiorum Israel memor
265쪽
tus est, de ossibus suis mandauit: fide Moses natus, occultatus est mensibus tribus a parentibus suis, eo quod uidissent elegantem infantem & non timuerunt regis edictum. Hactenus Paulus . Et ne de quacunque fide eundem loqui tibi suadeas, de fide in Christum mediatorem haec omnia sore intelligenda, protinus subdit, Fide Moses grandis factus, negauit se esse filium filiae Pharaonis, magis eligens amigi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere iocunditatem, maiores diuitias aestimanς thesauro Aestyiaptiorum , improperium Christi. Atque hac ratione profecto in sancta scriptura Christus agnus ab origine mundi occisus, idest oblatus de Deo pro peccatis hominum mactatus uocatur, quod nimirum nemo mortalium Deo sine huius sancti agni per fidem oblati sacrificio placuerit, S hanc eandem Christi mediatoris fidem, idem Paulus fundamen tum non tantum Apostolorum, sed Sc prophetarum, cui noui testamenti cultores sua pera dificamur, appellat. Iam sinquit non estis hospites & aduenae, sed estis ciues sanctorum, & domestici Dci, superaedificati super fundamentum Apostolorum S Prophetarum, ipso senimo angulari lapide Christo I . , Q, in quo omnis aedificatio constructa crescit, in templum sanctum in domino . Tota igitur Ecclesiastica fabrica, siue quae Christi aduentum in carnem sequuta est, siue quae eundem uel naturae statum, uel Mosaico praecessit, eidem Christo quasi fundamento, ta quasi lapidi angulari connititur, Christo, inquam, non quacunq; ratione sed fide concepto. Fundamentum aliud,dicebad ε .c. . . idem Apost. nemo potest ponere, praeter id,quod positum est, quod est Chris Ius I., ι, quod scilicet totius Ecclesiae a mundi initio Christus per fidem fundamentum existat. Et demum, in hanc sententiam celebres illae tres epistolae, Ad Romanos, Galatas de Hebraeos, a Paulo diriguntur, quod scilicet uelit, nec legis naturalis, Mosaicae, circu-cisionis, a ut aliorum rituum obseruantiis potuisse homines a peccato mundari, sed fide , quae erat in I ... M Christum. Fuit hac sententia apud priores Theologos semper Autua . in firmissima , eandemque Omnes, uariis ex Apostolicis, S: Euangelicis locis semper comprobarunt, Illa, inquit August. sit fides salua, qua credimus nullum hominum, siueis maioris, siue paruulae quamlibet recentis aetatis, liberari a contagione mortis antiquae Ee obligatione peccati, quod prima natiuitate contraxit, nisi per unum mediatorem Dei & hominum Christum I M , cuius hominis eiusdemque Dei saluberrima fide , etiam illi iusti salui facti sunt, qui priusquam ueniret in carnem, in carne cvCdiderunt esse uenturum : eadem nanque fides est nostra & illorum, quoniam hoe crediderunt illi futurum, quod nos credimus factum. Et sacramenta quidem potuerunt esse pro temiaporum diuersitate diuersa, sed ad uuitatem eiusdem fidei concordissime rccurrentia.
Proinde, cum omnes iusti siue ante incarnationem sue pos , nec uixerunt, nec uiuat.
nisi ex fide incarnationis Christi, prosecto quod scriptum est, non esse aliud nomen subi ' coelo datum, in quo oporteat nos saluos fieri, ex illo tempore, ualci ad saluandum genus humanum , ex quo in Adam uitiatum est. Hactenus Augustinus. Repetit de eamdem sententiam in epistola ad Dardanum , Sacramentum, inquit, regincrationis mstrae, manifestum esse uoluit, mana iustatus mediator. erat autem antiquis iustis ali
quid occultum, cum tamen illi eadem fide salui fuerint, quae fuerat suo tempore re uelanda . non enim audemus fideles nostri temporis praserre amicis Dei, per quos nobis ista prophetata sunt, cum Deum Abraham, & Deum Isaac, de Deum Iacob, ita sedens commendet, ut hoc dicat suum nomen aeternum. quod si circumciso antiquis sanctis pro baptismo suisse creditur, quid respondebitur de his, qui antequam hoc praeceptum esset, Deo placuerunt, non tamen sine fide, quia sine fide, ut scriptum est ad Hebraeos. impossibile est placere Deo. Habetes, inquit Apostolus, eundem spiritum fidei , propter . quod locutus sum, de nos credimus, propter quod loquimur, non diceret eundem, nisi de illorum idem esset spiritus fides. Sicut autem illi, quando idem sacramentum occes tum erat, credebant Christi incarnationem futuram, sie de nos credimus tactam .,Et nobis intem dc ab aliis suturus expectatur ad iudicium, eius aduentus. Haec Augustinus illo loco, & in epistola ad Innocentium Romanum Pontificem, simul cum Alipio. Au relio, Euodio, di Possidio contra Pelagium ita inquit, Ex quo per unum hominem peccatum intrauit in mundum, di per peccatum mors, de ita in omnes homines pertransiit. in quo omnes peccauerunt, proculdubio a corpore mortis huius, ubi alia lex repugnat Iegi mentis, neminem liberauit aut liberat sua possibilitas, quae perdita, indiget re
266쪽
demptore, saucia Saluatore, sed gratia Dei per fidem unius mediatoris Dei & homi
num hominis Christi Ihιψ, qui Deus cum esset, hominem secit, S manens Deu homo factus, resecit ipse quod fecit. puto autem quod eum lateat loquitur aute de Pelastio fidem Christi, quae postea in reuelationem uenit, in occulto fuisse temporibus patrum per quam tamen ipsi etiam Dei gratia liberati sunt , quicunque omnibus temporibus Iuberari potuerunt. Hactenus illic, adducitque eundem locum ex Epistola ad Corinthios Habentes eundem spirituni fidei tae. adducit de Christi ad Hebraeos dictum, Abrahant pater uester exultauit ut uideret diem meum dec. adducit & faetiim Melchisedech , qui ι- 3. prolato sacramento mensae dominicae, nouit aeternum eius sacerdotium figurare pro ducit ex Apostolo in epistola ad Romanos multa alia, quae causa breuitatis omittimus ad Hilarium etiam scribens in ea Pauli uerba, Sicut per inobedientiam unius &e. ita in eandem sententiam, Vide inquit quemadmodum comendat unum ει unum , idest Adam & Christum, illum ad condemnationem , hune ad iustificationem, cum tamen post Adam uenerit Christus in carne, ut sciamus etiam antiquos iustos, quicunqueessu potuerunt, non nisi Der eandem fidem liberatos, per quam liberamur de nos, fidem scili cet incarnationis Christi, quae illis praenuntiabatur, sicut a nobis facta annunciatur Ideo Paulus Christum hominem uocat, cum sit & Deus, ne quis existimet antiquos iustos per Deum tantummodo Christum, idest per uerbum, quod erat in principio , non etiam per fidem incarnationis eius, qua & homo Christus dicitur, potuiste liberari. Sententia enim ista destrui non potest, de qua N alibi dicit, Per unum hominem mors& per unum hominem resurrectio mortuorum . sicut enim in Adam omnes moriuntur
ita & in Christo omnes uiuificabuntur. Et paucis interpositis, Hinc & in ueteribus La cramentis circuncisio paruulorum, octava die fieri praecepta est, quoniam Christus, in quo fit delicti carnalis expoliatio, quam significat circuncisio, dic dominicci resurrexit, qui post septimum sabbati octauus est. Haec ergo fides antiquorum etiam iustorum, unde & Apostolus dicit, Habuistis eundem spiritum fidei &e. Et statim . Non diceret ait in habentes eundem spiritum fidei, nisi admonens, antiquos iustos habuisse etiam eundem spiritum fidei incarnationis Christi, sed quia illis sutura pronuneiabantur, quae
iam iacta nobis annuciantur, & tempore ueteris testamenti. abantur, quae temporἡ noui testanienti reuelantur, ideo eius sacramenta uaria fuerunt, ut alia esient in uetera
testamento, alia in novo, cum fides uaria non sit, sed una sit. Libro praeterea de peec to originali contra Pelagium, Erat sinquit 'illo tempore qui diceret, credidi proptet O ., e. quod locutus sum, eadem quippe N ipsi mundabantur fide, qua de nos ., de & Apostolus dicit, Habentes eundem spiritum fidei, secundum quod scriptum est, & nos creadimus, propter quod loquimur. Ex ipsa fide dicebatur, Ecce uirgo concipiet & patiet filium &e. ex ipsa fide dicebatur, Et ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo rce. 'ex ipsa fide dicebatur, Thronus tuus Deus in saeculum saeculi dec. Eodem spiritu fidei ab 'illis haec futura uidebantur, quo facta ab illis creduntur. In psalmi etiam septuaresimi ptimi expositione, Quid est, inquit, quod Isracliticum populum per prophetam incre S pat, dicens, Israel autem me non cognouit, de populus meus non intellexit Sed proseia udicio erant etiam in illo populo, qui intelligerent habentes fidem, quae postea reuelata est: - . non ad legis i iteram, sed ad gratiam spiritus pertinentem . Non enim sine fide fuerunt . . qui eius in Christo suturam reuelationem praeuidere dc pranuntiare potuerunt: cum ecilla uera sacramenta significatiua suerint futurorum, an soli prophetae habebant hanc fidem, an de populus λ immo etiam qui prophetas fideliter audiebant: sed utique sacramentum regni cαlorum uesabatur in ueteri testamento, quod plenitudine temporis reuelatur in nouo. Hactenus August. inducitque subinde Apost. Pauli ad Corin. locum, Nolo uos ignorare fratres, quod patres nostri omnes sub nube fuerunt dec. Quibus omnibus locis, uides quam certum habeat, neminem absque Christi fide post prunum illum casum potuisse saluari. Cyrillus etiam Alexandrinus patriarcha libro priori contra IuIianum Apostatam . eandem patrum noni, de ueteris testamenti fidem fuisse docet, quod ab uno eodemque spiritu, siue hi, siue illi fuerint edocti: quani obrem, nos filios Abrahae per fidem, a Paulo Aposto. in epistola ad Galathas uocari suadet. Hieronymus cata in commentario epistolae ad Galathas in ea uerba, Scientes quod non iustificatur homo
ei operibus legis nisi per fidem Christi Is . ., Admonere sinquid debemus sancios, qui H h antia
267쪽
antiquitus fuerunt, ex Christi fide iustificatos, siquidem Abraham uidit diem Christi re
utatus est, & Moses maiores diuitias existimauit thesauro Aegyptiorum, improperium Christi; aspiciebat enim in remunerationem: & Isaias uidit gloriam Christi, ut Ioannes Euangelista comemorat, di Iudas de omnibus generaliter. Hactenus Hieron. Quantistentiam de in expositione illius loci eiusdem epistolae, Quandiu hae res paruulus est, dic. in haec uerba confirmat, Haeres iste paruulus, qui nihil differt a seruo, sed sub tutoribus est usque ad praefinitum tempus a patre, totum humanum genus usque ad aduentum Christi significat. quomodo enim omnes in prothoplasto nedumi nati moriuntur, ita de omnes 3e hi, qui in aduentu Christi nati sunt, in secundo Adam umificantur iste intel- Iectus, Ecclesiae catholicae conuenit, quae de ueteris renoui testamenti unam asserit prouidentiam, nec distinguit in tempore, quos conditione sociauit. Omnes aedificati sumus super fundamentum Apostolorum S prophetarum , continente nos angulari lapide Christo I. i. : omnes unus panis sumus, & unus consensimus super tetram, & quomodo hos super Prophetas fundati sumus, ita & Patriarchae in Apostolorum fundamento constiterunt. Haec Hieronymus . Gregorius etiam Romanus Pontilax homil. 16. in Ezechiel. In huius rei figuram docet, turbas in publica illa laetitia. qua fuit, Hierosolymas ingrediens, exceptus, tam quae praeibant, quam quae sequebantur, Christo acclamasse, Ocinna
filio David, benedictus, qui uenit in nomine domini &e. quod nimirum tam illi, qui ueteri testamento, Christi incarnationem praecesserunt, quam qui postea Euangelico statu sequuti sunt, omnes Christo, per fidem, acceptam salutem referant: atque in hoc, nullum fuit aliquando in Ecciesia dissidium , sed talia uetus quam noua Theologia, nulli absque Christi fide, post primi hominis casein, docet potuisse salutem contingere.
Quod sub lege naturali Mosaica, fides tantum implicita Affceret ad salutem. Cap. IIII.
Erum, cum duplex a sacrae disciplinae prosesioribus fides consi ituatur, implicita una , & explicita altera, haec, quae in singulari omnia considerat, illa, quae generali cuidam principio, in quo caeteri particulares articuli concludantur, Mesulat, uidendum nunc est utrius horum senerum illa Patriarcharum, & eorum, qui camis assumptionem praecesserunt, fides extiterit. Demadmodum autem omnes sacri auctores, ab illis , Christi mediatoris necessUrio fidem exigunt, ita uniuerit, non explicitam sed implicitam, satis eo saeculo fuiste ad salutem, statuunt. Conclusit, inquit Paul. scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide I as u Christi daretur credentibus. Prius autem quam ueniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in eam fidem, quae reuelanda erat. Quibus uerbis plane docet Apostolus, antequam Euangelium ueniret, corum saeculorum mortales nondum Euangelicae dispensationis exactam habuisse notitiam, sed confusam tantum &prorsus implicitam. Vnde Augultinus, Tunc, inquit, occulta erat fides; nam eadem credebant, eadem sperabant, omnes iusti,&sancti, etiam illorum temporum, di m
missiua erant omnia sacramenta, omni Sque ritus illorum sacramentorum . Nunc autem
reuelata est fides, in quam conclusus erat populus, quando sub lege custodiebatur, de quod fidelibus promittitur, in iudicio, iam completum est in exemplo, per eam, qui legem & prophetas non uenit soluere, sed adimplere. Credebant itaque generali qua dam & implicita fide eius saeculi homines, Deum aliquando missurum, qui generis humani delicta, in seipso poenam sumendo, persolueret. H. . e uero fides cum Euangelicae fides respectu, in uniuersis ante incarnationem moetalibus fuerit implicita, fuit tamen tempore legis naturae implicatior & magis obscura quam statu Mosaico , quo multiplici typorum & figurarum inuolucro singuli articuli. quos in singulari nunc credimus, fuerunt propositi: nihil enim aliud erant illa sacramenta, de ueteris religionis ceremoniae, quam Euangelicae dispensationis figurae, quibus. pro status illius in persecta ratione, quae re ipsa Euangelico tempore praestanda erant,
obscure adumbrarentur . sed Zc inter eorum saeculorum iustos magnum erat discrimen.
neque enim omnes uno eodemque fidei genere pollebant, sed pro Spiritus sancti plec
268쪽
niori illustratione, magis aut minus implicite suturae dispensationis mysterium credebat. alio enim pacto prophetae, alio plebs credebat. Prophetarum enim uero fides, popularis fidei respectu, explicita erat, quia clarior & distinctior : plebis uero , prorsus implicita, quia uel fidem suam de Euangelico mysterio in maiorum fidem refundebant, aut Christi uenturi tantum fideli confessione contenti, caeterorum mysterioru, quae ad Euangelicae fidei integritate spectabant notitia, in eius temporis Ecclesiam renuntiabant: neque multum aberat prophetarum & sanctorum patriarcharum fidei explicatio, a fidei, quae uiget
Euangelico tepore, explicatione, cum, ut recte contra Montanu docet Hicronymus, quaecunq; prophetica uisione denuntiabant, perfecte intulligerent. Neq; uero, inquit, ut Montanus cum in fanis foeminis somniat, prophetae in cellasi sunt locuti, ut nescirent quid loquerentur ,& cum alios erudirent, ipsi ignorarent, quid dicerent: de quibus Apost. ait, Nescientes, quae loquantur, neq; de quibus affirmant: sed iuxta Salomonem, inii loquitur in prouerbiis sapiens, intelligit quae profert, de ore suo, & labiis suis portabit scientiam, etiam ipsi sciebant quid dicerent. Hactenus Hieronymus. Intelligebat igitur Isaias, sanctum incarnationis mysterium, non tantum implicite, sed explicite, cum prophetico uaticinio praediceret, Ecce uirgo cocipiet & pariet filium, S uocabitur nomen eius EMA- Nur L. Videbat sanctam natiuitatem cum diceret, Puer natus est nobis, di filius datus est nobis, cuius imperium super humerum eius&c. Intelligebat dominicae passionis sacramentum , & fructum, cum diceret, Et ascendit sicut uirgultum coram eo, & sicut radix de terra sitienti, non est species ei, neque decor, di uidimus eum, & non erat aspectus, &desiderauimus eum . dejectum, & nouissimum uirorum&c Idemque iudicium esto de reliquis Christianae religionis mysteriis, caeterisque prophetis. Erat nihilominus prophetica cognitio, quam Euangelica, qua nunc pollemus, magis implicita, quod esset rerum nodum exhibitarum, sed tempore plenitudinis futurarum praeuisio quaedam. Atque haec dae duobus humani generis teporibus, quae Euangelium praecesserunt, sint dicta.
Quod Euangelico statu, non quaecunque fides, sedexplicita, si necessaria ad salutem. Cap. V.
E Euangelico uero statu, qui ab Euangelicae legis praedicatione sumpsit
exordium , communis est Theologorum sententia , regulariter , fidem explicitam ad salutem requiri, dico autem regulariter, quod non prorsus sit extra controuersiam apud quosdam, an temper & in omni retu I corum , & temporum conditione, sit necessaria, ut postea dicemus. T nentur igitur, qui Christiana professione censentur, non tantum in gen rati aliquo & uniuersali principio, Dominicae incarnationis conclusa sacramenta credere , sed in particulari, eius quoscunque praecipuos articulos explicita religione profiteri. Prius, inquit ad Galathas Paul. quam ueniret fides, sub lege custodiebamur, conclusi in ea fidem , quae reuelada erat, Fidem, Christianae religionis professionem intelligit, quae cum sub Mosaico statu latuisset occulta, tempore gratiae reuelata, se prodidit. Atq; hoc est quod alibi Euangelicos homines, docet idem Apostolus, reuelata facie, domini gloriam speculari, cum tamen Mosis facies, ad filios Israel uerba facturi, tegeretur uelamine . Per velamen profecto Mosis, sanctorum & Ecclesiasticorum uirorum sententia, figuras & umbras illas, quibus in lege Mosaica Evangelica occulebantur mysteria, Paulus intelligit: per iaciei domini reuelatae contemplationem , apertam, explicitam claram Christi , Neorundem mysteriorum notitiam insinuat. Hoc est enimuero, utriusque status, Mosaici de Euangelici certum discrimen, quod illo, uelamen tantum uidebatur, non ipsa sub uelamine delitescens Mosis imago : hoc uero sublato uelamine, non tantum uerZMosis facies, idest uera legis intelligentia, conspicitur, sed& domini , id est ipsius Christi . qui ea lcge quas umbra uelabatur, facies, aperta cognitione uidetur. Huc etiam contendit, quod Euangelicae legis praedicationem, reuelationem appellat Apostolica phrasis, quali ea Christus & Euangalica mysteria, quae olim sub ueteris legis umbra latuerant, lucem acceperint. Deus, inquit Apostolus Pau. Domini nostri Iasu Christi, pater gloriae , det uobis spiritum sapient iae & reuelationis, in agnitionem eius, illuminatos oculos
269쪽
cordis vcstri, ut sciatis, quae sit spes uocationis eius, & quae diuitiae haereditatis in san- . r. i . tac. Et alibi,Nunc autem fratres, si uenero ad uos linguis loquens, quid uobis prodero, nisi uobis loquar aut in reuelatione, aut in scientia &c. reuelat lonem; my lteriorum latentium , expolitionem intelligit, quae apud alios quoq; sanctos auctores frequentissima est pluasis. Reuelatur itaq; fides, quae antea sub Mose latuerat, Euangelico statu, quod nimiru fuerint Euangclicae legis mysteria, eiusdem cultoribus, iam tandem exposita . Vnde niti uana sit corum explicatio futura; hi, quibus sunt ex diuino praecepto an nunciata, ea quoque cxplicitu profiteri tenebuntur . ea enim ratione, qua nobis diuinitus exponuntur, fide illis praestare tenemur, alioqu i ociosa esset explicita praedicationis ratio, qua nuc diuina prouidentia praescribit. Ergo quando fides implicite de sub tenebrarum inuolucro hominibus proponebatur, implicite quidem, cu uero sub apertam lucem religio suggeritur, explicito fidei astensu consentire tenentur. Est & illud optimum huius rei argumcntum,HMib. 3. quod Christus docere omnes gentes,quaecunque mandauit, Apostolis pracepit, de sic tandem easdem baptismo coornare, ut a peccatis soluantur. requiritur ergo ante peccati pumgationem , eorum, quae Christus credere di operari praecipit, persecta notitia: haec aute V - fides , quam scholastico uocabulo vocamus explicitam . Atque id apud Marcii inani festius innuitur, cum in cαlum abiturus , eis Euagelici mystcrij dispensationem iniungit. Euntes,ait, in mundum uniuersum,praedicate Euangeliu omni creaturae: qui crediderit de bapti ratus fuerit, saluus erit; qui uero non crediderit, condemnabitur. Euangelium , de totam Euangelicae legis oeconomia, & Cluilliani hominis catechesina,in qua credenda droperanda continentur, intelligit. sic enim semper Christus, & Apostolici uiri hoc nomine utuntur. Ergo si ante traditionem baptismi est Euangelium praedicandum, de illi per sidepraestandus consensus, ita ut qui non crediderit, condone tur, oportet homines Euangelici status , eiusde status mysteria si suggeratur explicite credere. Varias in hanc partem Theologi rationes proserunt, sed quaS pro rei claritate huc adducere non sit ncccssarium
Quod nonfit omnino necessarium omnibus in universim Christianis,ecclesiasilicam cateche sue uniuersos fidei articulos Macramenta; c. ut qui
dam putarunt, memoria retinere. Cap. VI.
N uero cunctis hominibus, qui uiuunt Euangelico tempore, ex aequo sit necessarium, integram hanc Christianae religionis catechesim, idest uniuersos, quos uocant, fidei articulos memoria continere, aut explicite crcdere , merito quaeritur: quod nostra memoria quida Theologi, editis libel-- lis, quos doctrinas Christianas inscribunt, docuerint, quemcunq: Christianum poli discretionis sui uocant annos, peccare mortaliter, nisi eos omnes uiua memoria conseruet; idemq; de Christianae religions sacrametis, immo de decalogi mandatis persuadere conantur. iniae sententia tum quod sit uniuersis ecclesiasticis auctoribus prorsus aduersa, tum quod grauissima scandala, postquam opera quorunda,bono sertaste zelo, sed non secundum scientiam,in populos Christianos emersit, pepererit, mihi non summu displicere non potest . Vidi ego non tantum ex plebeiis de extrcmis, sed ex mediocri, immo ex supremo ciuium ordine plures, in profundam desperationem demersos, quod parumemoria ualentes, Apostolicum symbolum, fidei articulos, decalogi praecepta, Ecclesi sti ca sacramenta, Sc. quae isti de necessitate salutis, memoriae mandanda docebant, continere non possent. Vidi & quosdam in immedicabiles phreneses incidisse, ex eade causa, quod se, quos impotes prorsus satis sciebant, ad haec omnia memoriae commendanda,praedestinatos non crederent. Eo autem quorunda sacredotum in hac parte superstitio processerat, ut nemini absolutionis beneficiu impenderent, qui non uniuersum Christianucatechismum se coram, imperturbate proserret. Sunt autem hi Theolo gi duplici nomine mihi arguendi ; tum quod cunctos Christiani populi ordines ad fidem explicitam
necellario compellant, tum quod memoria eandem tenere necessarium existiment. quae duo collidere atque comminuere suo Ordine oportet. IN RAC uero parte, Theologorii, qui de hac re scholastice egerunt,recitatae sententiae, quini excogitatae rationes, quae ex Ecclesiae hierarchica ratione ducantur, plus habebunt
270쪽
inona et i; atq; adeo non tam argumentis, quam eorum auctoritate in liac concertatione mihi erit literadu . D.Th. Aquinas, quem tamen hi maiore ex parte praeceptorc clegerunt,
Explicare articulos iidei, inquit, contingit dupliciter, uno modo quantum ad ipsorum ar- UIRs et 'ticulorum substantia, secundum quod homo ipsos articulos distinctescit, alio modo qua in Τ' tum ad ea, quae in articuli S continentur implicite . quod quidem contingit, dum homo scit ea, quae ex articulis consequuntur, & uim ueritatis ipsorum articulorum, perquam possunt de sendi ab omni impugnatione. Ad primam quidem explicationum totalem,tcnentur omnes, qui officium habent docendi fidem, siue ex gradu dignitatis, sicut sacc dotes; liue ex reuciatione, sicut prophetae; siue ex minasserio, sicut doctores, di praedicatorcs : non autem alij, quibus non incumbit ossicium doccndi fidem: quia cum ipsi non habeant nisi seipsos regulare, sufficit illis articulos cognoscere, per quos possint propriam intentionem dirigore in finem ultimum. Ad secundam autem explicatione articulorum, non tenetur aliquis totaliter,ut sciat omnia explicare, quae in articulis de salute continentur, quia hoc non potest, nisi in patria &c. Vbi uidos ad integram explicationem articulorum, quantum ad eorum substantiam , idest ut integre & iustincte sciantur, tantum NM eos de salutis necessitate compelli, qui munus habent docendi. Neq: uero in partibus, ubi plura ex his, quae antea probaucrat, solet reiicere, huic contrarium docuit, immo ex hie- i. rarchica ratione,qua fidei illustrationem, per maiores in minores descendere, inquit, ide twm. ara. confirmare uidetur. Explicatio sinquit credendorum , non aequaliter quantum ad omnes, est de necessitate salutis, quia plura tenentur explicite credere maiores, qui habent officium alios instruendi, quam alij. Docet id clarius D. l onauentura, Si quaeratur inquit - ην- an onanes aduentum Christi subsequuti, teneantur explicite credere uniuersos articulos ii
dei respondendum, quod immo. quod tamen tripliciter potest intelligi; primo quod tenetur credere omnes articulos fidei implicite; secundo quod explicite; tertio quosdam explicite, quosdam implicite . credere omnes implicite, est fidei diminutae, nee sufficit
modo alicui usum rationis habenti, credere in communi, redemptorem di remunerat rem . in tantum enim notitia quorundam articulorum fidei manifesta est, quod nullus ratione utens, eos ignorat, nisi omnino sit negligens de contemnens Dei cultum & salutem
suam. Credere autem quosdam implicite & quosdam explicite, sufficit ad salutem, quia simplicium fidei, hoc potest sufficere . nempe illos tenentur explicite credere, quos eisnaanifestat, non solum praedicatio, sed & Ecclesiasticus usus,di consuetudo, sicut est fides de Trinitate, quam pollumus nos scire ex ipso actu consignationis: contignat enim se in nomine Patris & Fili j & Spiritus sancti. sicque est de Christi natiuitate, passione, resurrectione, & peccatorum rem issione: quos omnes articulos cognoscere possumus ex ipsis solemnitatibus Ecclesiae. idcirco ab horum notitia nemo ratione utens excipitur, neque ignorantia se excusat, cum talis ignorantia esse nequeat, sine negligentia de contemptu. Alios autem articulos non tam manifestos, tenentur credere implicite. Credere autem implicite,uoco, ut in generali, credant omne, quod credit sancta mater Ecclesia .
ita quod in particulari a nullo illorum dissentiant , neque alicui contradicant, neque aliquem illorum discredant. Porro credere omnes articulos fidei explicite, est fidei iam prouectae, nec necessarium generali fidei necessitati, sed si alicui necessarium est, illis potissime , qui in fidei profecerunt notitia, & qui alios habent fide instruere seu praedicandi ac praesidendi sui nunt officium. Multi tamen sunt simplices boni, qui quanuis sint Al .
paruae cognitionis, attamen sunt magnae deuotionis. Hactenus Bonaventura. Albertus magnus,non modo explicite sed neq; implicite credit uulgus ad omnes articulos obligari, nisii in quantuni a maioribus docentur. Scotus autem de eadem re disserens, enumeratis os. q. t.
omnibus sdei aniculis, in eandem sententiam sic quaerit, Sed cst ne necessarium, habere actum circa omnia haec uel aliqua illorum Cui quaestioni sic respondetur, Dico, quod necessi trium suit pro omni statu, habere actum implicitu de omnibus . tunc enim habetur actus implicite, quando habetur habitus; sed habere solum talem actum, non sufficit: sed in habenti usum rationis requiritur actus distinctior N explicitus, sed non requiritur necessario in quolibet pro statu isto, scilicet quod omnes illos articulos explicite, & distinctu credat, quia Deus nullum obligat ad impossibile .& ideo si sit aliquis rudis, qui non possit concipere . quid est natura, & quid persona, non est necesse quod habeat actu
ςxplicite de articulo pertinente ad essentiae unitatem, S personarum Trinitatem, sicut