Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

De recta in Deum fide

gratia aut charitas habitum acquisitum, aut saliena actum charitatis supponunt, nunquam igitur pollunt alicui infundi, sine Dei notitia aut fide, quae Q ali ta necessaria ratione dilectionem praecedit. Incognita enim amare non possumus . Itaque totam hae humanae amicitiae cum Deo siue per infiisos , siue per habitus acquisitos rationem , i. . , 3. Christus apud Ioannem depingit. Si quis, inquit, diligit me, diligetur a patre meo, di ad eum ueniemus, & mansionem apud eum faciemus. Deus Ergo neminem ea dilectionis specie, quae iustos emciat, quaeque Deum, uel per habitus infusos, uel per peculiarem illum illapsum, quo iustos inhabitat, in humanas mentes accersat, quempiam diligit, nisi prius ab eo diligatur . Et ulterius, Ergo, cum necessaria ac sermali ratione, amor Dei fidem & cognitionem supponat, nemo sine fide Deo placere poterit , quod docebat A postolus. M Ex vi, de illa huius loci expositio colliditur, qua dicebant, impossibil itatem i stam, qua dicit Apostolus, impossibile esse sine fide Deo placere, non impossibilitatemptitavi., is metaphysicam aut logicam dicere , quae a rerum uel uocabulorum sermali repugnantia mora, sed proueniat, sed impossibilitatem moralem, qua quod multum est difficile , impossibile dicimus. Impossibilitas prosecto moralis minor est quam ea, quae t praecepto descendit, utpote quae tantum sit ipsa rei, quae agitur difficultas; quo pacto impossibile est, mre.lo. diu item intrare in regnum coelorum, non quod sit ulla repugnantia formalis, sed quod difficulter disponatur ad ingressum. Itaque si tantum est moralis impossibilitas sine fide, minus impossibile est, sine fide iustificari, quam sine baptismo, quoniam ad baptismum re ipsa suscipiendum lege tenemur, ad fidem uero habendam nullo praecepto constringimur , sed solum erit difficile sine fide consequi iustitiam, non tamen aut ex rerum so mali repugnantia, aut ex praecepto impossibile, immo magis erit impossibile sine pαnitentia , sine cucharistia, di caeteris quibuscunque, quae in Christiana religione praeciapiuntur, iustitiam consequi, quini sine fide, quoniam prior impossibilitas ab extrinseco uoluntatis arbitrio, idest a praecepto proueniat, posterior a rei difficultate, quae tamen non est tanta, quae uinci non queat. Sancit legem Imperator, ut quicunque pueritiam excesserit, in reipublicae tutelam arma sumat, alioqui & suarum Qrtunarum de uitae iacturam faciat. hac profecto lege urgente, nisi arma, qui sunt legitimam aetatem adepti; protinus sumpserint, impossibile est uiuere, non quod eos prorsus uiuere repugnet nec enim uita & hic homo, qui arma non sumpsit, repugnant ex suis rationibus somnialibus, ) sed quod ab extrinseco, idest a principis sancientis legem, uoluntate, uiuendi impossibilitas huic homini incumbat. Haec autem impossibilitas quanuis minor sit illa, quae prouenit a formali repugnantia, maior tamen est ea, qua cuipiam est impossibile ,

cum sit diues, in regnum coelorum intrare, aut cum sit adolescens, cum uitae licentia, castimoniam seruare . fuerit igitur ut, si apostolica uerba tantummodo moralem impos-bilitatem inducerent, minor esset fidei necessitas, quam quorumvis aliorum praecept rum, quae in Christiana religione iubentur. Postremo, nemo mortalium absque sacramento potest ab originali culpa purgari, sine fidei & charitatis actu . sola enim legis

naturalis obseruantia, absque ullo diuinitatis intuitu, ut antea dicebamus, nequaquam culpa abstergetur: ergo cum uniuersi post primi parentis delictum, simus G1' s. s. iij irae, Deo placere non possumus nisi per sacramenta, quae ille signa reconciliationis instituit, aut per poenitentiam , aut demum per charitatis actionem. Originalis profecto eulpa, in eo, qui actuale non habet, Elo sacramento deletur sine ulla poenitentia: in eo uero, qui originali mortale quoque coniunxit, dolor quoque requiritur. in eo, qui sacramento destituitur, aut uehementi charitatis actione, aut ingenti animi deuotione, quem fluminis baptismum solemus appellare. Is ergo, qui fide destitutus est, quant uuis legem naturalem observet, culpa saltem originali expurgari non poterit, nisi aut sacramenti uirtute, aut charitatis actione. ergo cum homo ille sacramentum non habeat ex lege, nisi per actum charitatis, iustificari non poterit. charitas autem sine fide, aut diuinitus infundi, aut humanitus acquiri non ualet. Est igitur impossibile, non quacui que ratione, sed formali repugnantia, sine fide placere Deo. Quod si cu originali, mo tale quoq; coniunxerit, quod in adulto uel est necessarium ex quorundam sentcntia, uel 3. saltem sine illo esse, summe difficile, sine poenitentia iustificari non poterit; iuxta illud, Omnis, qui suae uitae constitutus est arbiter, inchoare non . potest nouam uitam, nisi iulum

282쪽

Liber quartus. I 29

Ium poeniteat ueteris uitae. Ergo cum poenitentia sine Dei amore , amor autem sine Dei notitia, haberi non possit, fides etiam in illo, qui legem naturalem obseruat, ex ipsa rei natura necessario requiritur. Est ergo Paulinae sententiae legitimus sensus , impossibile esse, sine fide placere Deo, sine fide inquam, non tantum infusa, sed acquisita, impossi- invisis . bile non tantum impossibilitate, quae a praecepti necessitate proueniat, aut impossibilitate morali, quae non est aliud quam rei difficultas, sed impossibilitate formali, quae ab ipsarum rerum rmali ratione, di ab ipsa natura desumitur. Nec tamen docemus, implicare contradictionem, hominem sine fide praecedente, iustitiam accipere: quemadmodum contradietionem di repugnantiam includit, chimaeram aut sphyngem est e: potest enim Deus absoluta potentia, non tantum hominem innoxium, qualis ab istis depingitur , sed qui omni peccatorum contagione sordesceret, in suam amicitiam asciscere, si ita liberet: sed docemus stante lege, qua neminem iustificare, nisi hoc uel de contagruo, uel de condigno, per bonorum operum dispositionem mereatur, decreuit, nemine ex illa naturali naturalis legis obseruantia, di eius sormali ratione, ullam meriti rati nem contrahere: repugnat enim naturalis legiS Obseruantiam naturalem, idest quatenus a nullo superiori fine mouetur, Deo ullam obligationis ratione inducere . naturale enitia quatenus tale, tantum naturale merebitur, non item supernaturale: non tamen implicat contradictionem eadem opera, si Deus non leges, quas semel itatuit, sed proprium uoluntatis arbitrium sequeretur, ad uitam aeternam idonea censeri, sed hoc pacto de Iudae proditio post et meriti rationem sortiri. At iam ex his, ea, quae eos Theologos ad contrariam opinionem impulerant, argumenta diluamus. E. eo quod primo loco dicebant, huiusmodi hominem , qui fide destituitur, & lG s,liata, μή gem naturalem obseruat, facere quod in se est, quasi falsum negamus pugnant, facere quod in se est, ut quis iustificetur, ει quod fidem n- - . -i.

quod in se est faciat ut iustificetur, ergo quod in se est facit, ut Dei amicus ex peccatore reddatur . nemo uero ad Dei amicitiam anniti potest, nisi eundem per fidem, uel per alterius generis cognitionem cognoscat. Absurdum profecto est, eum quod in se est facere, ad consequendam spiritualem iustitiam: qui nec spiritalem iustitiam ipsam, nec eiusdem Iustitiae doctorem agnouerit . facit ille quidem quod in se est, ad colendam

honestatem N ad rectae ac naturalis rationis amussim uitam a rmandam, sed non ad placandum Deum, aut expellendum peccatum, quod nunquam agnouit. Hic autem annisus faciendi quod in se est, cum sit ex sua formali ratione quid naturale, idest naturam

tantum finem habens, nec de congruo nec de condiuno aliquid spirituale meretur, sicut si o sacerem quod in me est,non ut tibi placerem, sed alia ratione, quae nullum tui re- . spectum nec actu nec uirtute includeret, nequaquam dicerer facere quod in me est, ut tuam amicitiam assequerer, unde nec de congruo nec de condigno mihi tuam gratiam

aut amicitiam deberes. Et prosecto isti in hac parte, in foribus mihi delinquere uidentur, dum credunt, legis animalis obseruationem qualemcunque, ad salutem sussicere, quod est oninino falsissimum. non enim legis naturalis obseruatio naturalis ea est quae tantum sibi finem naturam praestituit dispositio est ad gratiam, sed supernaturalis, quae stilicet, non naturae gratiae, sed duamitatis, quasi ultimus finis, intuitu fiat,

cum nimirum homo parentes colit, non occidit, non adulteratur, non furatur, non falsum testimonium dicit, &c. non naturae aut tantum honelii gratia, sed Dei ipsius, qui naturam inllituit. Itaque non qui quocunque pacto opera a natura praecepta praestat,

quod in se est ut iustificetur facit, sed qui ex numinis, quali finis ultimi intuitu, eandem

exsequitur . MEk his secundae rationis imbecillitas proditur- licet enim non tantum aliquod tem- s .ia. . pus, sed multum detur, in quo quicquid homo uiator faciat, sine Dei cognitione, di n- diis nequaquam Deo placere studens, sed naturae colendae gratia, aut studio afformandae uitae. rectae ration i, non iustificetur, immo si tunc moriatur damnetur: quod libenter conc dimus : non tamen dabitur aliquod tempus, in quo uiator, quicquid faciat studio consequendae gratiae de spiritualis iustitiae, noni iustificetur, immo confestim, cum huiu modi annisu, spirituali tultitia donabitur. Primum prosecto nullum est inconueniens, posterius, stante lese, maximum monstrum . Scriptum est enim, Convertimini ad me in ,.s.

di ego conuertar ad uOS.

283쪽

1 De recta in Deum fige

N. V. nobis illa sentetitia probatur, quae huiusmodi legis naturalis obseruatoriabus, cum cani tantum natura imperante conseruant, fidem diuinitus infundendam, aut Dei imperio, quod Cornelio Centurioni contigit, administrandam docet. fides enim , quemadmodum Sc gratia, charitas & caeterae irituales uirtutes, quae interiorem iustitiam perficiunt, legis naturalis naturali obseruantia , nec de congruo nec de condigno, sub meriti rationem cadunt, quod nimiru sint prorsus altioris ordinis, de quod omnis actio aliquo horum modorum meritoria, sibi Deum finem ultimum necessario praefigat, quod hic non contingit, quavis gratiae aut charitatis, quam fidei, ad naturalem hanc recte uiuendi rationem,maior sit improportio, quod fateor. minus enim repugnat hominem istum iustum , naturaliter illa legis naturalis obseruatione fidem promereri, quam charitatem aut gratiam, quod immediatius cum Deo ipsb coniungat & spiritu liter iustum efficiat. Est tamen legis naturalis, naturalis obseruantiae, improportio de in eptitudo quae sufficit, ut sub merito eius uel de congruo, uel de condigno fides aut praedicatio non cadat, nec sit aliqua ratio iustitiae, quae ad impertiendam fidem, Deum sic obseruanti legem naturalem, deuinciat. Sed neque illud urget, quod tamen aliquam

aequitatis imaginem habere uidebatur, quod scilicet, qui solo studio colendae honestatis uirtutes excoleret, si cidem Dei notitia fuisset reuelata, & suturae secticitatis bravium , quod iustos expectat, fuisset propositum, idem fuisset, immo maiori studio tacturus, de

ad numinis uoluntatem uitam afformaturus, hoc inquam tantum abest ut urgeat, uel

ad fidem, uel ad gratiam impertiendam , ut multos uideamus, qui cum Dei notitia polleant, in colenda de Operanda uirtute, non Dei, sed ipsius tantum honestatis amore ducantur . In quo numero sunt Stoici philosophi, immo δι Peripatetici, qui omnes,

cum unam principem causam faterentur, non tamen rectis suis operationibuS, aut uir tutum culturae, Deum finem praefixerunt, sed honinum ipsuin, cuius stultionem sus iacientissimum p mium communi suffragio rebantur. Immo Auerrous inter naturae cul πι- tor non omnino postremus, neque Christianos, neque Arabes ueram aliquam uirtu-

r tem tabere docet, quod quaecunque faciant, non uirtutis amore, sed diuinitatis causa praestent,aut quod magis uirtutis rationem apud illum deterit) commodi, id est sutura: foelicitatis gratia, aut pinnae, quam malefactis post uitam rependendam credimus, timore . Non igitur naturalis ista uirtutum cultura, itast quae a natura tantum imperatur,ta religiosa carundem obseruantia, idest quae a Dei notitia, dc eidem placendi studio dirigitur, adeo sunt affines dc germanae, ut una alteram mereatur , ut isti putant, sed sunt potius res dissitae de impertinentes. v. G Ex his, tertiae rationis uigor labascit . nec enim miraculum, ut de lege ordinariatis dilM. quis consequatur salutem , necessarium existimo, sed quoties ex fide & dilectione peccatorum poenitet, iustitia donabitur, modo tamen ille, qui Dei iustitia destituitur, nec, fidem habet, nec dilectionem . ergo ita manens nec iustificari poterit, quantumuis naturalem legem naturaliter colat. sol .re. Ix a x M s cst Guartae rationis infirmitas. bonum profecto ex integra causa, malum autem ex singulis desectibus. Vnde non mirum quod toto uitae tempore, iustorum spiritualis iustitia per eorundem mala opera sit obnoxia discrimini, di rursus sine fide & cliaritate eadem non possit haberi. Itaque pronior est quidem Deus ad miserend.m quam ad puniendum, sed cum uidet in peccatore congruam dispositionem, quae prosecto non est illa naturalis iustitia, quae ex legis naturalis naturali obseruantia, descendit; misericors dicitur Deus, non quando tale nihil merentibus, aut cogitantibus, culpam remi tit, sed cum propter uerum dolorem, ueram animi dilectionem aut opera, propter illum , quasi propter finem ultimum facta, peccatum condonat. . Hi . omnibus facilius quinta ratio diluitur . non enim ex hac doctrina sequitur prae--ui M. cepisse Deum impossibilia, quod ille, qui fide deseritur, sine fide saluari nequeat. Impossibile prosecto vocamus, quod cum totis uiribus annitimur, praestare non possumu'ut coelum digito attingere. neque enim ea, quae nunquam somniasti, tibi impossibilia dicuntur : qui autem omnino fide, aut Dei notitia destituitur, nunquam ad animae iustitiam annititur . neque enim eam aut eius unquam datorem cognouit. non est igitur illi impossibile Dei praecepta implere. Annitentibus autem non modo non sunt impossi

284쪽

Liber quartus.. IJ o

tio, unde illi, qui lustitiam. & Dei amicitiam niteretur habere, nisis ipse Sc conatus comciliaret iustitiam, atq; in hoc non parum Euangelicae dulcedinis, quam Christus iugulo Naub. t. suaue & leue uocat, est situm. neque uero Christus ab hominibus necessario exigit, ut sint prophetae. fides enim non tam hominibus praecepto proponitur, quam totius aedificii Christiani fundamentum substernitur, quod si quacunque ratione deficiat, nihil prorsus ardificari queat, di si fuerit aediscatum. totum protinus concidet. est fides in spiritali iustitia quod in caeteris quibuscunque rebus solet osse cognitio: cognitio uero, non praecipitur, sed omnes leges N praecepta praecedit. nihil enim prorsus praecipi potest, nisi illius, qui praecipit & eius, quod praecipitur cognitio praecedat. Fides igitur non praecipitur hominibus, sed per eam uniuersa diuina praecepta innotescunt. non ergo si fides est simpliciter necessaria ad salutem, tenemur esse prophetae, aut diuini, quoniam fides non nobis praecipitur, nisi eo pacto forsan, quo gratiam aut charitatem infusam habere iubemur . nec tamen hinc colligitur, fidem non esse necessaliam, immo sequitur adeo esse necessariam, ut nullo pacto possit indici praecepto. Est enim necessaria non necessitate praecepti, quae ab extrinseco uenit, sed ex ipsa spiritualis iustitiae natura, quae nullo pacto sine Dei notitia coalescere potest. Neque enim quis Deo aut amicus esse aut ab eo gratiam consequi potest, ut sape diximus, nisi eundem agnoscat i quemadmodum, nec cum homine gratiam possum inire, nisi eundem agnoscam. neq; uero quod apud Ioa nem Chrisus inquit, Si non uenissem &loquutus eis non fuissem , peccatum non haberent . & similia, praeceptum esse de fide conuincunt, ut quidam uoluerunt. non enim ibi peccatum illud, quod Christus Iudaeis imputandum minatur, a trasgressione praecepti credendi descendit, sed docet eo damnandos esse, quod oblatam gratiam Euangelij r pulerint , atque adeo peccatum totam Euangelicae legis transgresSionem appellat, quam ii credidissent, laruassent. Damnabuntur igitur qui fide prorsus destituuiitur; damnahuntur & illi, qui oblato Euangelio, non consenserunt, sed non eisdem peccatis aut eadem ratione. Ptiores enim propter alia peccata, di originale defectum; posteriores propter hac quidem & propter Euangeli j repulsam, quod illic Christus peccatum appellat. Non itaque eis praecepti credendi, sed totius Euangelicae legis transgressio imputabitur. Est igitur fides unius Dei necessaria ex natura spiritualis iustitiae non ex praecepto, quae tamen maior necessitas: atque ideo nullo diuino praecepto, aut esse prophetae praecipimur, aut aliqua alia ratione ad impossibile cogimur. inrod si quaeras, quare non prorsus patulam & omnibus obuiam religionem, quae esset medium consequendae salutis, nobis Christus tradiderit ,& in qua nihil esset nostra ratione sublimius, aut quate illos Euangelica praedicatione destituat, his uero indulgeat Respondeo, sitiat haec altiora mysteria, quam quae humana ratio possit metiri, uel longiorem, & alterius loci dispu- Φ.ist. 7. tationem desiderant. septimae tancle ratiopis qu aestioni, in qua huius opinionis auctores inquirunt, quare in praecepto fidei maiorem obseruamus quam in aliis rigorem, ex his, quae modo diximus, respondemus, quod ideo, quod non sit praeceptum . nam si esset praeceptum, non modo eundem, quem in caeteris seruaremus rigorem, sed multo mi norem , quanto esset nimirum res magis difficilis, di magis ad salutem necessaria. sed fi dei necessitas prouenit a natura spiritualis iustitiae uti diximus, quae nullam temperatio MLm patitur . quae enim ad naturam pertinent, temper ri non possunt, quemadmodum illa, quae a uoluntate , & extrinseca causa.

Quod sine fide, fecundum rationem formalem fidei, idest, quatenus est nos' titia certa in Deum, quasi in obiectum supranaturale animam mouens.

1 nemo possit consequi salutem, etiamsi aliunde eas res, quas fides

docet , cognouerit. Cap. VIII.

Vnciam alteram huic amnem eontrouertere licet. qua quaeri solet, An, esto quod sine fide, sdem pro quacunque notitia sumendo, nemo possit adipisci iustitiam, & cum Deo gratiam inire possit, nec qui Euangelica praedicatione destituitur, ae proinde fidei; secundum fidei sormalem rationem, dum alias Dei notitia polleat, iustitiam spiritualem lucrari.

285쪽

De recta in Deum fide

I sto , aiunt, naturae uir prudentissimus , qui uel rationis naturalis indagine , uel

parentum aut reipublicae auctoritate , Deum esse cognouerit, ad quem tamen nondum Euangelica praedicatio peruenerit et hic sciat est. non tantum uniuersalis naturae , sed di rerum humanarum prouidentiam , ex qua & iustos praenua & peccatores postri.ortem maneant certa supplicia, quod & Plato & nobiliores Philosophi, & respublicae semper probarunt: agat & operet ar hic omnia, ex ea prouidentiae de diuinitatis notiatia, quasi ex ultimo fine: poterit ne hic sine fide, hoc est, sine reuelata ista notitia, quam fidem vocamus, quae cum sit certissima, est tamen ineuidens, iustitiam obtinere pNam non posse quidem, quod impossibile sit sine fide placere Deo, docer Apostolus, obiastare uidetur . contra tamen quod possit, hae rationes suadent . primo quidem quod mundi sapientes incuset Apost. quod cum Deum cognouis lent, non illi detulerunt diuinos honores, quodque ueritatem Dei in iniustitia detinuerint; unde uiae reuelationeinde coelo meruerint, immo eos lumine naturalis rationis ducetite, iustitiam Dei eognouisse testatur, Q uicum iustitiam si quit Dei cognouissent, non intellexerunt, quod qui talia agunt, digni sunt morte, non solum qui ea faciunt, sed etiam qui consientiunt iacientibus. Deinde fides nihil aliud operari uidetur in efficienda spiritali iustitia , quam finem ostendere, in quem opera nostra sint dirigenda cum hoc igitur naturalis possit operari cognitio. nam Dei essentiam & unitatem sufficienter ostendit, iuxta illudi Apostoli, A creatura enim mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur, sein-' piterna quoque eius uirtus ac diuinitas, ita ut sint inexcusabiles, non multum necessaria ad operandam eandem spiritualem iustitiam, fides uidetur. Adde quod fides, quam necessariam ut quis Deo placeat, praescribit Apost maturali rationis indagine po- .... test constare, oportet, inquit, accedentem ad Deum credere quod sit, & quod inquirentibus se remunerator est; quae duo non modo nobiliores philosophi, naturali cogniatione attigerunt, sed illustres quaeque resipub. semper pro comperto habuerunt. Immo, Aelianin se ut historici tradunt, nemo barbarorum, ad contemptum Deorum unquam excedit, neque in dubium uocauit , sintne dii, an non sint, curent ne res humanas, an 'non, neque Aegyptius, neque Indus, neque Celta eam cogitationem in animum induxit, praeter

quoidam male feriatos Graeculos Eu erum Messenium, Dionysium Phrygem, Hydiponem Agrigentinum, Diagoram Melium , Theodorum Cyrenaicum, Epicurum, Sosiam , Democritum, N Lucianum: reliqui omnes uel propria sapientia, uel auctoritate maiorum cum Sophocle dicunt,

EI magnus in coelo Iupitra , qui mi icit O imperat.

Alpis iunt oculis superi mortalia iactis.

I. capta. et cum Plauto

Est proficia Devi, qui quaecunque facis, ct uidet ct tussiera. De quibus multa Plato, tum aliis locis, tum dialogo decimo de legibus, & Arist. duodecimo libro de prima philosophia, de apertius lib. de mundo ad Alexandrum si m do eius libri ipse auctor sit) quo ueriorem & sanctiorem philosophiae rationem, in epitomes modum eidem principi tradidisse dicitur: Chrisippus apud Gellium lib. noctium

Atticarum septimo, Plotinus Platonicus, & Alexander Aphrodisiensis dec. Se inter I tinos M . Tullius Cicero, cum alibi, tum libris de Natura deorum, de Fato, & de Diuinatione 3ec. de Seneca, quaquam & ipse Stoicus lib. de Prouidentia, de ante hos multis saeculis, ut Iamblichus testatur, Seleucus uiginti millibus uoluminum, Menetheus uero uiginti sex millibus. Maod si dicas gentes, diuinitatis quidem obtinuisse notitia ,& prouidentia cognitione attigisse, multis tamen falsis opinionibus, fle sententiis eandem L, ι ,. . . dctui passe, diuinitatem enim in multa numina diuiserunt, & ut Plinius secundus inquit, iis l. e. . fragilis te laboriosa mortalitas in partes diuinitatem digessit infirmitatis suae memor, ut portiones coleret quisq; quo maxime indigeret, & sunt qui fato cuncta respiciant, quod m, M. d. fecerunt Stoici, de inter eos, qui prouidentiam statuunt, quidam, qui tamen elegantio-

. res censentur, eandem usque ad lunae tantum sphaeram producunt, quasi caetera temera-

ri . . rio ducantur, quin dc Plato qui tamen in hac parte propinquius ad ueritatem accessisseue uidetur, ut lib. a. diximus, triplicem Prouidentiam statuit, uniuersalem una, quam ipsi

286쪽

Deo tribuit, minus communem alteram , quae Iuniorum deorum uirtutem suam terris ometiundentium est propria, tertiam propriain daemoniorum qui partein hanc mundi ia-feriorem administrant: Inter quas sentcntias quanuis Platonica ueritati nuHinc a Oricedat, nulla cum his, quae de prouidentia, diuina reuelatione sumus edocti, per omnia cohaeret . nam esse Dei prouidentiam fides docet, in quo nobis cum his philosophis conia uenit: eam uero, uel ad iuniores deos uel ad daemonus pertinere, quod Platoni uidetur, aut ad globum tantum lunae pertingere, quod, ut doctiores Peripatetici docent, &Aristor. uoluit, eadem abnuit, cum Deus uel minima quaeque prouideat, & ex aequo cunctis ui sua adsit di consulat. Maod si haec inquamst obiicias, aduertas oportet quod Hex Platonicis quibusdam lib. a. cap. postremo retulimus, Deorum multitudinem, non tam re ipsa creditam quina diuersis nominibus, quae diuersas proprietates exprimerent, ipsam diuinitatem a lapientibus enuntiatam . innumeros Deos inquit Plinius) cre- Lib.a.-.dere, atque etiam ex uirtutibus uitiisque hominum, ut pudicitiam, concordiam, menia Ut μν I tem , spem , honorem, clementiam, fidem, aut ut.Democrito placuit duos omnino poenam, & beneficium, magnam ad socordiam accedit. Plato etiam unicum rerum

principium , a quo cuncta procesierint, etiam illi quos iuniores deos appellat, in Timaeo constitu it, quod libro de prima philosophia duodecimo & Aristoteli placuit: immo notantum cunctis ab initio sapientibus, sed plebi etiam diuinitatis uirtutem semper suisse

approbatam , apud Arnobium docet Octauius, cuius uerba quod sint clegantissima, & Ub.8. -- in hane rem accommodatissima, nobis sunt scribenda. mi id inquit quod de. isto ἔ- - loquitur autem de Dei unitate) omnium habeo consensum, audio uulgus, cum ad coe- Ium manus tendunt, nihil aliud quam Deum dicere, Et Deus magnus est, & Deus uerus est, & si Deus dederit . uulgi iste naturalis sermo est an Christiani confitentis oratio λEt subinde, Audis poetas quoque unum patrem diuum, atque hominum praedicantes.& talem elle mortalium mentem, qualem parcns omnium Deus induxerit. Quid Mania manus Maro λ nonne apertius S proximius uero, Principio, ait, coelum de terras, &caetera mundi membra, spiritus intus alit, & insula mens agitat: Inde hominum recudumque genus, & quicquid aliud animalium .pIdem alio loco mentem istam & spiritum, Deum nominat . haec enim uera sunt; Deum nanque ire per omnes terrasque tractusque maris coelumque profundum . Vnde homines N pecudes, unde imber N ignis. quid aliud a nobis, Christianis scilicet, Deus quam mens, ta ratio, & spiritus praedica tur. Hactenus Octauius. Vbi uides ex eiusdem sententia, etiam uulgi opinioni, quam uel ipsa natura, ut Cicero docet, uel auita traditio, medullitus animis infunderat, cum Christianis, quantum ad numinis unitatem spectat, per Omnia conuenire. Recensetquo subinde omnium pene philosophorum sententias, quas omnes in hoc conuenire credit,

ut Christianae doctrinae de Dei existentia & unitate, de quod omnia ab eodem Deo quali ab unico principio deriventur, dogmata comprobent. Vides ergo fere consonam ne dum septentum excipio semper Atheos illos, quos dixi sed & uulgi cum nostra de Dei existentia & uno numine professione sententiam. Videς deinde quam consono iudicio ab eodem numine cuncta, siue secretos a materia spiritus, quos deos minores

aut iuniores uocabant, siue concretam hanc rerum materialium machinam, di demum uniuersitatem hanc, quam mundum vocamus, derivatam crediderint . Quam uero facilis fuerit, non falsae & truncatae prouidentiae, qualem Plato, Aristoteles uel alij quicunque philosophi docuerunt, appingit, sed integrae & uerae, qualem nos confitemur, persecta cognitio, ita ut sine fide per solum naturalis rationis instinctum appraehendi posset, ex eodem audiamus: Mao magis inquit mihi uidentur, qui hunc mundi to---tius ornatum non diuina ratione persectum uolunt, sed temere frustis cohaerentibus conglobatum, mentem, sensum, oculosque ipsos non habere . quid enim potest esse, tam apertum, tam confessum, tamque perspicuum, cum oculos in coelum sustuleris, & quae sunt infra circaque lustraueris, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moueatur, alatur, gubernetur Coelum ipsum uide quam latetenditur, quam rapide uoluitur, in nocte astris distinguitur, uel in die sole illustratur . Iam scies quam sit in eo summi moderatoris mira & diuina libratio: uide annum ut so lis ambitus faciat, & mensem, uide ut luna auctu, senio, labore circumagat. Quid tenebrarum & luminis dicam recursationes, ut sit nobis operis de quietis altema repat

287쪽

De rem in Deum fide

so relinquenda uero Astrologis prolixior de syderibus oratio, uel quae regant eursum

nauigandi, uel qua Arandi, metendiq; tempus inducant, quae singula non modo ut crearentur, fierent, disponerentur, summi opificis, & pcrscctae rationis eguerunt, uerum etiam sentiri, perspici, intelligi, sine sanama solertia & ratione non possunt. Quadcum ordo temporum hac frugum uarietate distinguitur, nonne auctorem suum paren temque testatur λ uer aequa cum suis soribus, & aestas cum suis mestibus, de autumni maturitas grata ,& hyberna oliuitas necessaria, qui ordo facile turbaretur, nisi maxima ratione consisteret. Iam prouidentiae quantae, ne hyems sola glacie ureret, aut sola aestas ardore torreret, autumni di ueris inser e medium temperamentu, ut per uestigia sua anni reuertentis, occulti, di innoxij trasitus laberentur. Mari intende, lege littoris stringitur: quicquid arborum est, uide quam di terrae uisceribus animatur. Aspice Oceanum, refuit reciprocis aestibus; vide sontes, manant uenis perennibus; fluuios intuere , exercitis lapsibus. Quid loquar apte disposita recta montium, collium flexa. porrecta camporums quid animantium loquar aduersus sese tutelam multiformem, alias armatas cornibus, alias dentibus septas & fundatas ungulis, & spicatas aculeis, aut pedum celeritate liberas, aut elatione pennarum λ ipsa praecipue Armae nostrae pulchritudo , Deum fatetur artificem, status rigidus, uultus erectius, oculi in summo, uelut in specula constituti, & omnes caeteri sensus, uelut in arce compositi. Longum est ire per singula , nihil in homine membrorum est, quod non & necessitatis causa sit & decoris, &quod magis mirum est, eadem figura omnibus, sed quaedam unicuique lineamenta de sexa, sic & similes uniuersi videmur, & tamen internos singuli dissimiles inuenimur. Quid nascendi ratio λ quid cupido generandi λ non ne a Deo data est, di ut ubera partae

maturescente lactescant, & ut tener status ubertate lactei roris adolescat Nec uniuersitati solummodo Deus, sed&partibus consulit . Britannia sole destituitur, sed circum suentis maris tepore recreatur, Aegypti siccitatem temperat Nilus, colit Eufrates Mesopotamiam, pro imbribus pensat indus numen,& serere Orientem dicitur di rigare. Quod si ingressius aliquam domum omnia exculta, disposita , ornata uidisses, uti luci praeesse ei crederes dominum, di illis bonis rebus, multo esse meliorem . Ita in hac mundi domo, cum coelum, terramque perspicias, prouidentiam, ordinem, legem, credere: esse uniuersitatis Cominum, parentemque ipsis sideribus, & totius mundi partibus pulchriorem . Hactenus de prouidentia Octauius. Quae omnia uides solius naturali, i tionis instinctu, posse appr*hendi, nec tantum fidei cosnitioni subesse. Nec est comitandum liae Octauium, hominem Christianum, prius fide reuelante cognosse, natui ali rationi consormia intellexisse, quod Christiani sapientus facere solent. His enim uti αqualia uel elegantiora de prouidentia, inter gentes, naturae consulti dixerunt, ut Plato

Εω his, quae prolixiori sermone protulimus, iam in hunc modum arguimus, Fides, quam ab his, qui Deo placere debent postulat Paulus, est credere quod sit, di quod inquirentibus se, sit remunerator. per quae duo unius Dei existentiam N prouidentiam intelligit: at haec duo immo alia plura abditiora, nuda ratio naturalis consequitur. ponsunt igitur multi ex hac naturali notitia placere Deo, ac proinde spiritualam rustitiam accipei C.

H i . ac similibus rationibus, adduci potuerunt quidam nostra memoria, ut multos, sine fide, solo naturalis lucis radio illustratos, praesertim statu illo naturae, qui te emanteces it, aut post datam legem, apud gentes consequi potui siὸ iustitiam, si ex eadem notitia recte operarentur, constanter assererent. Tunc aiunt a non erant mysteria ulla supernaturalia ci editu necessaria, sed id tantum quod esset Deus,& quod idem taee remunerator: ad quod efficax erat acumen naturale ingenij. Ad quam sententiam αsanctum I honiam Aquinatem in epistolae Pauli ad Romanos commentario, uolunt per trahere, in eorum uerborum interpretatione, Naturaliter ea, quae legis sunt faciunt. Naturaliter, inquiunt, idcst ex cognitione naturali, quae sufficiebat illo statu ad salutem, quavis necessaria suerit gratia ad mouendum allectum. Α ,, eadem isti docere tenentur de Euangelico statu, apud eos, qui Euangelicae retiagionis doctrinam, quod eos non accessCrit, non acceperunt. sicut enim modo communi lege, quam uocant ordimariam, est necessarium, explicitam de Christo mediatore fi

is dem

288쪽

Lber quartui.

dem habere, ita illo saeculo nec apud Dei populum, nec apud gentes ullus consequebatur salutem, sine eiusdem Christi fide implicita. Ergo si illo saeculo sine fide, quae tunc

erat necessaria, poterat salus constare, de hoc, sine ea, quae modo requiritur, quoque constabit. Itaque hi consequenter docebunt, hominem in remotissima regione nutritum , qui prorsus religione destitutus, sola sagacitate naturae in Dei prouidentiae cognitionem ascenderet, perinde consequuturum salutem & cum Deo gratiam initurum. Verum haec sententia mihi probari potest, utpote quae & falso prorsus sundamento connitatur, de fidei naturam non satis expendat. falsum est profecto & contra sanctorum patrum communem sententiam, siue de naturali statu, siue de quocunque loquaris, duntaxat, duplicem illam, quam praescribit Apost. notitiam requiri. Nam praeter itilam , quam scinper fuisse necessariam in recentibus, ex communi Ecclesiasticorum sententia docuimus, Christ i fidem, iuxta illud, Non est aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri. notitia quoq; unitatis Dei, ite mundi creationis omni potentiae&c. in quocunque statu necessario expetuntur . credidcrunt gentes multae Deum esse, crediderunt de diuinam prouidentiam mundo prospicere, nec tamen unum tantummodo numen salebantur, sed plura. sed de illorum, qui unum Deudi prouidentiam docebant,& crediderunt, quidam ingenitum, de quidam genitum, di qui genitum, quidam a Deo, quidam ab inferioribus numinibus, ut lita secundo docuimus, conditum docent: quos errores, non omni statu impedivisse salutem , qui dic ret , non recte sentiret . Nec illi sunt audiendi, qui uolunt, in illis duabus notitiis, quas accessuro ad Deum praefigit Apostolus, implicite, aut uirtualiter, omnes illas notitias includi, nisi forsan ea ratione, qua in eisdem uel lex Mosaica, uel integrum Euange- Iium includitur, idest nullo pacto, id in alio includi uirtualiter dicimus, quod ex concessa consequentia deducitur . nam cum uirtualiter continere, iuxta propriam loquendi formam, non sit aliud quam illud inesse poste producere, iuxta duplex est e rerum, duplex quoque continentia consurgit. Habent res & esse reale & intentionale, quod quidam scholasticorum, cognitum uocant. Nam Socrates, & eius proprietates, di in ipsa natura realiter& in intellectu consistunt. Illud ergo inesse reali uirtualiter continet aliquid, quod potens est ad idem, quasi proprium estectum producendum inesse reali, quo pacto & pater filium, & arbor fructum, & nubes pluviam, uirtualiter continent, quoniam nimirum re ipsa, quasi causae, sua propria uirtute, ad realem essentiain possunt illa producere . similiter illa inesse cognito , aut intentionaliter, quaepia in continere dicuntur, quae quasi uerae intentionales causae, in esse quoque intentionali, aut cognito possunt producere, qua ratione propositiones praemissae, conclusionem & subiectum quod uocamus attributionis, idest res, de qua agit scientia, uniuersas eius scie tiae notitias continet de includit. in his enim quasi inueris efficientibus causis, subordinatis tamen in agendo, intellectui , uniuersae, quae per logicum discursum ex eisdem possimi recta consequentia & inferendi ratione deduci, uirtualiter implicari aut delite-i cere dicimus. unde qui sormaliter nouit hominem esse rationis capacem , nouit quoq; cundem esse risibilem, aut esse prudentem . nouit &caetera quaecunque de homine naturali possunt sciri, non quidem Brinaliter, utiprius illud enuntiatum, sed uirtualiter aut implicite, quod scilicet haec uniuersa, in priori enuntiato implicentur. Eadem ratione in rebus, quae nullam habent a natura ipsa necessitatem, quas contingentes u Camus, qui nouit Socratem furem, nouit de iniustum, nouit di perfidum, ex reliqua omnia, qua illi priori notitiae solent esse coniuncta. Nunc ad rem regrediamur. si in

illa duplici notitia, quam Dei gratiam inituro praescribit Apost. Christi fides implicita,

quae semper post casum fuit necessaria, unitatis Dei notitia, creationis &c. implicite, ut aiunt aut uirtute claudatur, cum non priori illo & reali modo, sed intentionali, in eadem sint latere dicendae: possunt igitur, intellectus & sententiarum formali ac necessario consequio, ex illa deduci, aut duae illae notitiae Apostolicae, quasi uerae efficientes causae, possunt illas posteriores notitias intellectus, cui in efficiendo subordinantur auxilio, inesse cognito aut in intentionali deducere, quod idem est. Recte igitur sequetur; Deus est, ergo Deus est unus ; Deus est , ergo Deus mundum ex nihilo concidit ; Deus est, ergo intelligentias a materia secretas, incile produxit; Deus est, ergo non suit ab aeterno, sed in temporis initio conditus mundus; Deus est, ergo est omnia

potens,

289쪽

I De recta in Deum fi e

potens, 5: similia, quae tamen post peccatum credere etiam apud gentes, qui Deo pla

cituri erant, tenebantur omnino. Ex secunda etiam notitia, quae ad prouidentiam , ctat, recte sequetur, Deus inquirentibus se est remunerator, ergo peccatum originale est; Deus remunerator est inquirentibus, ergo aliquis inter Deum & homines futurus est alicuando mediator &c. Quam uero male ex his assumptis, quamque parua rerum aut rationis necessitate hae collectiones fiant, uel parum eruditis non est arduum com stere. Primam illam illationem, qua ex Dei existentia unitas infertur , prosecta genteriquae diuinitatem in multa dissecuerunt, negassent, neque ullae rationes, quae necessario humanum intellectum conuincant, ex diuinitatis existentia unitatem deducunt, ut libro de Theorematibus fidei, optime docet Scotus. Secunda illatio, qua ex Dei existentia, Aria3..pl mundi creatio deducitur, prorsus est inualida'. Summi enim philosophi, & qui ma-m-erc. xime ualuerunt ingenio, cum Deum esse, persuasum haberent, mundum tamen fatentur ingenitum, & Deo coaeternum, ut lib. secundo docuimus: eodemque desectu laborae tertia. docet Aristoteles Deum esse, nec tamen intellemiales illas, & a materia secretas substantias, a Deo ipso concederet factas, quod id, quod aliqua ratione acceperit esse, necesse sit interire: quod rebus materia carentibus adaptari non potest. Q rartam consequentiam Plato negaret, qui cum Deum esse,& ab eodem mundum genitum d ceat, initio tamen temporis,& non ab aeterno incoepisse esse, prorsus iret inficias. Demum quintam idem Plato nunquam concederet, qui rerum infernarum, immo &hominu plasinationem, aliis diis minoribus tribuit. quae sentetia modo multis Iudaeis Se initio nascentis Ecclesiae, multis haereticis placuit. Immo neque Aristoteles eam con- λωι,.. cederet, qui iuxta sapientiorum Peripateticorum sententiam, primae tantummodo intelligentiae primam causam effcctricem constituit, a qua, secunda gignatur, a secuda tertia, usque ad ultimam; quae orbi lunae praesidens, totam hanc rerum in istarum congeriem produxerit: cuius contrarium, solius rationis uigore non demonstrari, magnis hibis vi rationibus, docci Scotus. Q iam sententiam libro de mundo ad Alexandrum, ubi deT--δε- prouidinitia agit, ipsemet Aristoteles, aut quisquis ille auctor fuit, qui librum eum conscripsit, docere uidetur, dicens Deum non immediate singulis rebus intendere, sed quemadmodum olim Artaxerses in Ecbatanis, tantum throno aureo sedens, per minitastros latissimas prouincias gubernabat, toti inundo prospiceret. Secundi etiam gene

ris illationes, quam praue fiant, procliue est cognoscere. grauissimi profecto philosoaphi prouidentiam statuerunt, qui nihil de peccato cogitarunt, nec de peccati remedio, quod si ut multum de peccato, quod uniuersum humanum genus inuasiste cognost

rent, & de remedio cogitassent, non perinde oportebat, ut adeo mediatorem dandum, qui nos eidem i econciliaret, aduerterent. fuerunt enim aliae rationes, ut auctores sacri , Anselmin. oc scholastici docent, generis humani sanandi. Q uod si tandem, mediatorem diuini ε T. - tus dari, qui coelo nostrorum peccatorum medelam deserrct, oportere, cognosterent, iis. O e. non perinde Deum & hominem, in quem cuncti iustificandi integra fide & ueritate contenderent, sequebatur futurum . poterat enim nostram redemptionem operari Deus, si ita libuisset, per hominem purum. Vides igitur illam duplicem notitiam, qua Deus deesse,& inquirentibus se remuneratoricognoscitur, nequaquam istarum notitiarum, quae tamen omni saeculo post pcccatum fuerunt necessariae, causas intentionales habere, quoniam eas scilicet in necessaria consequentia, in esse intentionali, non possit prod cete . non igitur in illa Paulina notitia, uniuersa alia, quae ad salutem necessarium erat

profiteri implicite, aut uirtute latebant ni for san ut dicebamus eo pacto, quo totum institutum Euangelicum, in eisdem lateret, idest, ut plane loquamur, nullo pacis. Non igitur satis erat, uel in lege naturae, uel alio quocunque statu, illa duplex notitia, sed Diu in multa alia requirebantur non quavis sed neces laria ratione. Est ergo Paulini loci regiurauu Do timus sensus, non quod accessuro ad Deum duplex illa squae tamen sine fide poterat I natura constare notitia sufficiat, sed quod ea quasi fundamentum iustitiae necessariis

requiritur, quemadmodum amicitiam inituro cum Socrate, neces laria cst eius notitia,& quod eius amicitiam gratam ha bit. Nam si Socratem non noscat, nec eundem ambit, & si suam amicitiam eidem Socrati ingratam cognouerit, etiam si eum cogno- scat, non contendet cum eo amicitiam contrahere. Ire suadet eo loco Paulus Apost

lus, Enoch habuisse fidem, partim ex sancta scriptura. partim naturali ratiocinio, & ut

290쪽

Lber quartus. ιβ 3

antea dicebamus , in hane formam syllogismum nectit, Enoch testimonium habet ex sancta scriptura quod placuerit Deo, at sine fide impossibile est placere Deo, habuit

igitur fidem: N ut magis rem urgerct, continuo subiungit, oportet autem accedentem

ad Deum credere quod sit, & quod inquirentibus se remunerator est . quasi diceret clarius, ei, qui ad Deum est accesturus, quasi totius accessus fundamentum, duplex ista notitia requiritur, alioqui sine priori mens prorsus ciliet caeca, & sine posteriori uoluntas hebesceret. Vides ergo sententiam illam superstructam sundamento, falso & contrario , ueterum patrum sententiae, quae docet praeter illam duplicem notitiam, quae naturali ratione potest haberi, alias quoque, quas sola fides docet, necessario requiri. S . , iam secundum, quod nos ab ea deterrebat opinione, idest fidei consideratio , discutiendum accedat. Nostram sipiritualem iustitiam, potissimum in uoluntatis actione, quae dilectione&operum obedientia constat, sitam esse, quis nesciat λ quis deinde ignorat non modo uoluntatem ab intellectu in operando pendere, sed etiam in operationis modo. quod enim intellectus cum aliqua assensus formidine approbat, id tepide uoluntas exequitur, immo nec exequitur quidem: quod uero certo sibi sita det, de quod sine formidine comprobat, ad idem sperandum protinus uoluntatis.prosertur imperium , nisi passiones naturales impediant. atque id quidem potissime uerum est in rebus spiritualibus; in quibus quavis non semper cum astensus intellectus firmitate , uoluntatis sit exequutio coniuncta, nunquam tamen cum languido intellectus assensu, solet efficax in opus esse uoluntatis imperium. iniis deinde non uidet naturales diuinitatis notitias. eae sunt, quas intellectus naturalis indagine acquirimus etiam illas duas, quas praescribit Apostolus, non esse tanti uigoris syllogismo constructas, ut de eisdein intellectus idem non possit sormidare, cum multi sapientes in Orbe celebres, Deum essedi aliquam eiis rerum humanarum, immo mundi totius prouidentiam , aperte negauerint profecto priorem illam, quae tamen omnium aliarum, quae de Deo haberi postunt, est fundamentum , quinis in seipsa sit demonstrabilis, nobis tamen ratione naturali, istiaue a priori, siue a posteriori demonstrari non poste, multitudo illa philosophoruin, qui

deos negarunt , indicio esse uidetur, quavis contrarium uiri doctissimi aliquando prO- , ria i hauerint, qui tamen non de exacta demonstratione, quae scientiam pariat, sed de topica quadam,valida tamen persuasione, quae maximam uiolantiam inducat intellectui, lo- Uqui mihi uidentur. Nam rigorosa illa demonstrationis specie, quae scientiam gignit, non posse hoc statu cognosci Deum esse, uel hac sola ratione non multum ceruicoso intorquetur: Duplicem dialectici, demonstrationem probarunt, unam, quae ex causa, ineluciabili prorsus uigore demonstrat effectum; alteram, quae uice uel sa, per effectum causam, instiperabili choc enim est demonstrationis ratione uiolentia conuincat. Priori illa, nemo adeo de lumine naturali praesumpsit, ut ea Deu esse, posse demonstrari doceat. posteriore uero, quod in hae parte Aristotelem plurimum laborasse, & huius vicaces attulisse rationes uiderent, credere potuerunt auctores illi, demonstrari posse, Cum tamen Ioannex Scotus, qui absit inuidia caeteris omnibus Ecclesiasticis auctori-hus in his diuinitatis mysteriis inuestigandis N impensius & subtiliuslaborasse uidetur, Iibro de Theorematibus fidei, non modo Aristotelicas illas ἀ-il-, uerum etiam multo emaciores illis rationes, quas ipse libro de primo principio, in Dei existentiae demonii rationem armauerat, fidei pietate seclusa, omnino comminuat. Et certe uniuersus ille demonstrationu, siue Aristotelicus, siue Scoticus apparatus, hoc quasi totius aedificia sundamentum prosternit, quod sit ordo quidam causarum, quae a seipsis essentialiter in agendo pendeant, ita ut unam sine altera agere repugnet: quales sunt mater, pater , sol, & luna, & si ouae apud eundem philosophum sunt alia attra activa, & demum Deus , ad prolem producendam : in quo ordine processus aut abitio in infinitum non detur , atque adeo sit tandem dandum unum primum efficiens, de unus ultimus finis, a quo& omnis emcie ia, & omnis boni ratio descendat: Et cum species esse sicut numeros Arist. doceat, atque perinde, sicut unus numerus alium excellu quantitatis exuperat, ita una species aliam metaphorica quantitate, idest quid litatiua pei sectione superare debeat, tandem ad unum primum ens, quod cum cateias omnibus entibus perscctione immineat, a nullo alio sit superabile, naturalis. rationis uiolentia inducat .hina a pro

. sccto argumentandi ratio non est adeo istida, ut prorsus fidei auxilio destituta, de interuLl lectu

SEARCH

MENU NAVIGATION