Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

De recta in Deum si se

lectu triumphum agat. primo enim qui illum essentialem ordinem causarum negaret, nequaquam magnopere in naturale intellectus acumen delinquerct: parum enim periaret platio sopitiae , si unumquodque ens naturale , saum effectiam totum de integrum , uiratualiter continere quis diceret, ac proinde sine alterius cuiusque causae adiutorio eunia , dem in natura posse producere assereret. Immo sunt, inter Christianos auctores non pakisi postrema notae scholastici, quidam, qui Deum ad cuiusque effeciusproductione immea A m η , diate concurrere, impossibile uel salteria non necessarium, costantisti me doceant: quo arum sententiam, nec Scotus ipse damnare fuit ausus, sed iustis & aequis rationibus utra a' que partem Quens, quod nec naturali rationi, nec fidei, quavis Deum doceat omnipotentem , ta creatorem Omnium uisibilium N inuisibilium, detrimentum afferre crediderit , iudicium suspendit: solis etiam & aliorum astiorum, siquis non aliam actionem quam caloris fomentum, quo in terra semina rerum tepescant, existimet, ut lib. I. contra astrologos diximus, nequaquam in solem, queadmodum olim Anaxagoras, impius malabitur . quo pacto est accipiendum, quod docet Aristoteles, solem rerum, quae gene rantur & intercunt, causam existere: unde nulla physica ratio conuincit, animantes, quae interno calore semina inuent, i sole uel alio quocunque astro in generando pen Mie. Nulla igitur rationis necessitate ordinem hunc causarum statuere cogimur. ae sine illo recte naturae opera seruare poterimus. Quod si eundem statuamus abicitionem illam in infinitum, quam Aristotcles timet demus, nequaquam perueneamus naturam, aut illud, quod ille sormidat, incidemus, dari nimirum infinita numero actu,quemadmodum nequc unquam apud eundem infinitae reuolutiones actu dabuntur. etiam si mundus nec sit aliquando desiturus, nec incaeperit esse. Exemplum deinde sp

eierum & numerorum, tantum abest ut rem promoueat, ut eam potius euertat: nam si

species persectior dicitur quod plures entitatis gradus possideat, species persectior,nuia

mero maiori conserretur. quemadmodum , igitur nunquam ultimus numerus dabitur,

sed semper erit in infinitum abitio, ita nunquam ad persectissimum enς illud , quod nullum aliud superare possit, intellectus perueniet. Quod is, quod Pythagorae placuit,

Deus sit unitas, numeri uero, qui ab unitate derivantur, sint species creatae, sunt igitur infinitae numero specici, quod nequaquam Aristoteli placuit. Nam eum species sint res necessariae, qudd sint de uniuersitatis integritate, di in rebus necessariis idem sit esse dapoile esse; tot igitur erunt species, quot elle postunt: possunt autem esse infinitae sic in numeris non datur postremus . sunt igitur actu infinitae terum species Itaque potest humana ratio per creaturarum uestigia, Deum aliquali cosnitione appraehendere, sed non demonstrativo syllogismo eundem inelucrabili argumento concludere; quod tamen ad uoluntatis efficacem Operationem , quam iustitia consequitur, Omlim' requiritur.

Atque idem prorsus iudicium esto de secunda illa letione fidei, quam Apostolus postulae, Et inquirentibus se rem orator est inam prouidentiam non esse dentonstrabilem, multitudo eorum sapientum, qui eandem non prorsus e nidis humano sensui ratio nibus negarunt, abunde indicat, praesertim si aliorum, qui eam staruerunt, sententias aduertamus, in quibus paulo magiS prolud ni ia promouetur. Talem enim Aristoteles eam, & Platoe, & quicunque tali rationi naturali nituntur, depingunt; ut multum a uecra ratione prouidentiae et edat. Vox illa inultis non modo uulgaribus. sed sapientibus Iob,1. placuit. id cnim nouit Deus: Et quasi per caliginem iudicat. nubes latibulum eius& circa cardines c li perambulat, nec nostra considerat, Et illa, hidisti nisi i a

M. de illa, a,a Saepe mihi dubiam traxit sintentia mentem, i uuiri t I a

Maximo cum applausu fuit Ennius a uulgo susceptus, ut docet Cicem, cum diceret. ο

Sed eos non curare o ror quod agat humanum genus . i. ilia li 4 L . . .

Atque utinamtam superabiles cssent illae rationes, quas ad improbandam prouidetiam impij homines exeogitarunt, ut etiam poli fidei illustrationem non quosdam pellund diilent, ta transuersos egillent. Non suerunt leves gentibus illae rationes, quas Caecui a lius

292쪽

Liber quartus. IJψ

lius Epicureus philosophus apud Arnobium cogit, Si mundus, inquit, aliqua proui-Lib. 8 6

dentia, Sc alicuius numinis auctoritate regeretur, nunquam mereretur Phalaris, de Dio- 'nysius regnum, nunqua Rutilius, di Camillus exilium, nunquam Socrates uenenum. ecce 'arbusta frugifera, ecce iam seges cana, iam temulenta vindemia imbre corrumpitur, grandine caeditur, adeo ut incerta nobis ueritas ocultatur de premitur, aut quod magis

credendum est , uariis de lubricis causis, soluta legibus fortuna dominatur. Non erat leuis Dauidi, homini non tantum lumine naturali ualenti, sed qui iam in seipso magna prouidentiae signa fuisset expertus, immo qui diuino munere, do Rex erat de propheta, ex hac parte Satanicus aggrestiis, sed grauissimus omnium, quos ni quam pei tulerat, Mei inquit pene moti sunt pedes, pene effusi sunt gressus mei, quia zelaui super ini- GL 1,. micos pacem peccatorum uidens, quia non est respectus morti eorum: In labore hominum non sunt, cum hominibus non flagellabuntur, ideo tenuit eos superbia , Se operti sunt iniquitate & impietate sua; prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum, transicrunt in affectum cordis, cogitauerunt de loquuti sunt nequitiam, iniquitatem in excelso loquuti sunt, posuerunt in coelum os suum, & lingua eorum transiuit in terra, & dixerui, Quomodo scit Deus, des est scientia in excelso. Ecce ipsi peccatores re ambulantesimaeculo, obtinuerunt diuitias . de dixi ego, Sine causa iustificaui cor meum, de laui inter innocentes manus meas, de fui flagellatus tota die, & castigatio inca in matutinis. Vides sanctissimum uirum post cogitationum tentamenta, pene iam animo consternatum, ex prosperitate malorum apud se statuisse, frustra fuisse ilagellatum Sc lauisse inter innocent manus suas&e. Grauissiina est illa prophetae querela, di qua etiam sortissimos uiros posset anteuertere, Quare domine non respicis super iniqua agentes, de ta- Abarae. t.

ces deuorante impio iustiorem se, di facies homines sicut pisces maris, de quasi reptile non habens principem. totum in hamo subleuauit de traxit illud in sagena sua, di congregauit in rete suum, super hoc laetabitur di exultabit, propterea immolabit sagenae & s crificabit reti suo, quia in ipsis incrassata est pars eius Scc. Verum priorem horum, tam his cogitationibus fuisse obnoxium, quandiu sola naturali ratione prouidentiam metiebatur, quae ibi subdit declarant, Existimabam inquit ut cognoscerem, hic labor est ante me, donec intrem in sanctuarium Dei, & intelligam in nouissimis eorum. Qui, ubi intrasset ait Propter dolos posuisti eis, deiecisti eos dum alleviarentur, quomodo facti sunt in desolationem, subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem, uelut somnium surgetium; domine in ciuitatem imaginem ipsorum ad nihilum rediges. Qua per fidem uera prouidentiae notitia donatus, quod eum praecedentes illi fluctus cogitationum subierunt, panitentia ductus suam illam humanae rationis caecam indaginem , accusare incipit, de gratias agere, quod illa tentationum tempestate non fuerit absorptus ,& demum nouo uoluntatis affectu Deo se astringit, Ruia inflammatum est, inquit, cor meum, & renes mei commutati sunt, & ego ad nihilum redactus sum, Nnesciui ; ut iumentum factus sum apud te, de ego semper tecum. Tenuisti dexteram meam & in uoluntate tua deduxisti me, Se cum gloria suscepisti me. quid mihi est in coelo N a te quid uolui super tetram, essecit caro mea Se cor meum, Deus cordis mei, di pars mea Deus in aeternum , quia ecce qui elongant se a te, peribunt; perdidisti omnes, qui sornicantur abs te. mihi autem adhaerere Deo bonum est , S ponere in Deo spem meam. Et demum postquani intrasset in sanctuarium Dei, & uerae prouidentiae rationem accepisset per fidem, exclamare cogitur, Quam bonus Israel Deus. non qui- Ua 7s. de his, qui propriae rationis alveolo, diuinae prouidentiae iudicia,quae simi abyssus multa, continere nituntur, sed his, qui recto sunt corde, adest, qui per fidei notitiam ingruentes cogitationes amoliuntur. Idem contigiste sibi alter tropheta recenset . nam post iustissimas illas, ut sibi uidebantur, querelas, Super custodiam meam cinquit stabo, Abatiae. a.di figam gradum super immunitionem, de contemplabor, ut uideam quid dicatur mihi, de quid respondeam ad arguentem me: & respondit mihi dominus, ta dixit, Scribe uiusum, de explana eum super tabulas ut percurrat qui legerit eum , quia aduc uisus Pr cul , de apparebit in snem de non mentietur, si moram fecerit expecta illum, quia ueniens ueniet, de non tardabit. Ecce qui incredulus est, non erit recta anima eius in semetipso. I ullus autem in fide sua uiuet, di quomodo uinum potantium decipit , sic erit uir superbus di non devorabitur . qui dilatauit sicut insemus animam suam. Vin

293쪽

, De recta in Deum fide

des ergo quam aperte ad cordis firmitatem, fidem postulet Deus, vii Incredulus.

inquit, est, non erit recta anima eius in semetipso. Iustus autem ex fide a uiuet, qua-uis ex rerum, quae in mundo cernuntur, ordine diuinae prouidentiae rationes appareant, ut recte dicit Octauius apud Arnobium, non tamen tanti fiunt apud uoluntatem humanam, ut earum impulsit bonorum operum, quae ad iustitiam exiguntur , executioni manus admoueat, quoniam nimirum sint tantum topicae & non illa, quam fides habet,

certitudine stabiles. Atque adeo magnificὰ quidem pollunt mortales, solo Iumine rationis adiuti, de prouidentia philosophari, sed non operari, aut in Deum seipsos per

affectum refundere. quod si hae duae notitiae, quae tamen, ut Apost. docet, totius humanae iustitiae sunt fundamenta, tanta certitudine, ut ex eis operari possit humana uoluntas, per solum naturale lumen haberi non pollunt, nec reliquae prosecto, quae has consequuntur. Iam animorum immortalitas, quae totius etiam iustificationis est basis, quanuis de eadem mundi sapientes magnificos tractatus Ediderint, nullus tamen demonstrativis rationibus eandem ostendit. neque enim omnes sunt Cleombroti, aut Catones, qui perlecto Phaedone Platonis sibi manus iniiciant, immo ex eisdem rationibus, Lib. x. A- quibus immortalitatem Plato uenatur, mortalitatem Arnobius, eiusdem philosophiainst . AE eludens, efficacissimc onendit. neque semper apud eosdem sapientes suit immortalit iis opinio, sed primos omnium Chaldaeos, Indos, & eorum magos eam in medium aditia. -- duxisse, ex quibus Pherecydis Syri opera, Graeciae fuerit inuecta, & Platoni probata, Pauia bisci sanias scrabit. nisi sit certius, quod Eusebius docet, illam quaiacunque immortalitatis notitiam, quam Plato habuit, non naturalis intellectus uirtute, sed Hebraica tradi- in tione accepisse, ita ut non tantum immortalitatis certitudinem, sine coelesti reuelatione, humana ratio possidere nequiverit, sed neque in eiu5 unquam uel incertam cogniationem uenire. Nam & Chaldaeos per candem, reuelationem acceptile, qui priorum saeculorum historias euoluerit, itaquibu&eae gentes omnium antiquissimae recensentur, utpote a quibus Abraham,& caeteri fidei patres descenderint, compertum habebit. Est igitur fides, ut immortalitatis animorum certitudo habeatur, sine qua anima in Deum efficaciter conuerti non potest, adeo necessaria, ut sine illa uix ipsa immortalitatis notitia possit acquiri. A, et v. hactenus quidem de priori illa conditione fidei, quae certitudo notatur, quam ratio naturalis non potest obtinere, sumus locuti; nunc iam de posteriori dic mus, quae est fidei ratio obiectiva. Ratio naturalis profecto, si fidei constituatur auxi-

tilia ν; lio, quantumuis multum laboret ScotuS, Deum tamen nostrarum actionum ultimum m. ni mp. finem, insuperabili argumento non docet. Nam praeter ea, quae in eiusdem auctoris S Aristot. rationes , parum antea produximus , non leuibus argumentis contendit

Avicenna, non tantum hominis, sed intelligentiae uoluntatem in aliquo . quod non sit Deus, perfecte bcari. credit enim, non omnium auctorem esse.Deum, sed prioris cuiusdam intelligentiae, a qua secunda deinde processerat, a secunda tertia, a tertia quarta &c usque ad ultimam , quae rerum insernarum, & materia mistarum sit auctorquatum singulorum salicitatem, in sui immediati auctoris fruitione constituit. Tunc enim ex eius sententia perfectus est circulus, cum res effecta, in suum auctorem S principium reuertitur: unde hominis, non immediate in Deum, sed in posteriorena interuli gentiam, quasi in ultimum finem, actiones ascendent. sed neque in Platonis philoso phia homines sunt immediate propter Deum, sed propter damones, daemones propter deos, dij propter primum illum, quem totius naturae parentem constituit e immo su runt, qui nullum mas alterius gratia, sed solius sp iei conseruandae fabritatum a natura

LA. it. A cognoscant. quorum sententiam imitatus nostram oria uidetur Hierony. Cardanus,

δε- uir magis meo quid ni iudicio subtilis quam pius . docet enim muscam ut de uilis. simo animali proferat exemplum ut in sua specie maneat, persestam & ad ornatumnuindi esse, di omnia sibi ncccstaria, non solum ad uitam, sed ad beatam uitam sortiatam esse, suique gratia non hominis causa creatam . quam sententiam Iulius Caelah r. as Scaliger dignis rationibus tundit, scd quae uel fidei, uel morali consideratione; non m thematico rigore t crurgeant. Est ergo fides necessaria, quae humanam uoluntatem, in Dei , quasi ultimi finis prosecutione confirmet. D, ikn, quanuis ratio naturalis Dcum nostrarum actionum essetallimum finem a praehendere

294쪽

Liber quartus.

praehendere queat , non tamen sub obiecti beatifici, in cuius post uitam praesentem seu Ltione beatitudo consistet, ut docet Christiana fides, sed sub naturalis tantum obieetiratione, appraehendet, eo inquam pacto , quo Aristoteles docet, Deum, caeterasque substantias a materia separatas , esse contemplativae scaelicitatis obiecta, quod scilicetentis, quod est obiectum intellectus, sit optima portio: sub qua profecto ratione, licet a Deo rerum temporalium forsan possint obtineri compendia, spiritualia tamen em iumenta , fides inquam spes, charitas, de caetera Spiritus sancti charismata, prou nire non postunt. Fit igitur, ut iam tandem huic disputationi extremam manum imponamus Apostolicum sermonem, quo inquit, Impossibile esse sine fide placere Deo, etiam formaliter, idest non tantum sumendo fidem pro quavis notitia, ut in priori quaestione sumebatur, sed iuxta suam se alem rationem, qua est assensus ineu idcns, certus tamen, & otandens, quod Deus supranaturali ratione fit uerus: & hoc non ex necessitate praecepti, quod N in praecedenti disputatione dicebamus, sed ex fidei natura, quae sola potest originis labem sua certitudine ostendere, & ad operandum efficaciter u luntatem mouere, & demum, Deum ultimum finem eidem de sub supranaturali ratione diligendum, praefigere. Vniuersae uero rationes illae, siue quas pro Dei, S unius Dei numine, siue pro asserenda prouidentia, uel apud Arnobiu Octauius, uel alij quicuq; in hoc

genere sunt auctores, excogitarunt, non sunt demonstrationes censendae, sed uiolentae quaedam persuasiones, quae sine fide quidem confirmante, nihil aut saltem parum, pr sertiin inspirituali negotio, apud humanam uoluntatem obtineant, cum fide tamen, magni sunt apud eandem momenti. Atque haec est quidem non minima causa, cur tam eximia opera eidem fidei scriptura nuncupet, & cadem bonorum operum, sola radix uocetur, nimirum quod caeterae quaecunque notitiae Deum non sub tam amabili rati ne uoluntati ostendant, neque certitudinis desectu ad recte operandum tam efficaciter moueant. unde non quasi fidei praeparamenta uel propter uulgares articulus ille ,

quo nos in unum Deum credere confitemur, & si qui sunt similes, in symbolo ponuntur, ut quidam uoluerunt, sed quasi uerae fidei portiones; licet hi articuli ab illis, qui sunt de rebus prorsus contingentibus, quales sunt incarnationis articuli, id habeant discriminis, quod illi quidem mantiductiones quasdam habeant a lumine naturali prosectas , quae tamen solui queant eiusdem luminis beneficio , illi uero non habeant, quod a sola uoluntate diuina sint orti. Nam si naturales illae manuductiones fidem euacuant; ergo nec Deum esse trinum S unum , nec caetera, quaecunque ad diuinam naturam spectant, per fidem habebimus: quoniam rationes illa, quibus Scotus hoc probat, tanti sunt uigoris, ut quibusdam demonstrationes appareant. λ

Quod sine fri , in Ausu Euangelico , nemo possit consequisa tem . Cap. I

Lrum iam certamen tertiae disputationis accedat, in quo nobis grauissima illa quin o post graues auctorcs est disceptanda, An scilicet communiter, N ex lege ord inaria nemo post primorum parentum peccatum, sine Christi fide, fuerit salutem consequutus, ut antea ex sanctorum patrum sententiis statuimus, possit tamen aliquando dari ille rerum status,&conditio, in qua unius Dei fidem habens, iuxta fidei rmalem rationem, quam necessariam docuimus, queat obtinere spiritualem iustitiam. statuamus, uerbi causa, Socratem, qui cum a quopiam Iudaeo, lacum unum omnium rerum conditorem& gubernatorem acceperit, de Christo tamen nihil ab eodem audierit, uel quod Iudaeus ille quales sunt apud eos haeretici multi in nullum Christum aliquando futurum existimat, uel quod, ut communior habet Hebraeorum sententia, Christum tantummodo teniporalem Regem, nullum cum hac, quam nos credimus, spirituali iustitia commeratium habentem , eidem tradiderit, quod est ad consequendam spiritualem iustitiam tantundem. Christus enim non quocunque pacto, sed per fidem quasi medicus animarum acceptus, non corporum, per sanguinaria bella trucidator, spiritualia peccati detrimeta. restaurat. de hoc igitur quaerimus, an si prorsus Euangelica praedicatione destituatur,

295쪽

De recta in Deum fide

di ex unius Dei remuneratoris, & reliquorum , quae ad diuinitatem spectant, attributorum fide, se in Deum per poenitentiam uel animi efficacem dilectionem conuertat; sine fide Christi consequatur iustitiam. E, Y autem ingens dubitationis occasio, quod licet in antecedentibus, Christi fidem, post primorum parentum praeuaricationem, uniuersis hominibus ex sanctae scripturae Ecclesiasticorumque patrum diffinitionibus necessariam sanxerimus , docet tamen Apostolus accedentem ad Deum , credere oportere quod sit, & quod inquiretibus se r t. Raiis. munerator sit . quasi has duas fidei notitias ad accessum ad Deum, satis esse uideatur sentire, cum tamen in eis, ut antea ostendimus, nec explicite nec implicite fides Christi,. p M. claudatur. QSod si hac ratione parum inouearis, quod parum antea illorum Apostolicorum uerborum germanum sensum explicantes, dixerimus, ibi non ab Apostolo fidem ad iustitiam, & accessum ad Deum sufficientem tradi, sed potius quod sit totius accessus aut spiritualis iustitiae iundamentum, ea profecto non est inualida ratio, qua durum re inhumanum prorsus uidetur, hominem in sylvis uel in nemore nutritum, ad quem nutilus unquam Euangelicus praedicator accesserit, si fide unius Dei polleat, ta ex ea recte operetur, Dei gratia , & tandem aeterna scelicitate fraudari. Deinde, magnorum uirorum auctoritate decretum est, fidei Christi ignorantiam inuincibilem dari, & uerisimile est, eas nationes, quas nuper a nostris Hispanis inuentas: Indos occidentales vocamus, hac Christi & Euangelicae doctrinae laborasse ignorantia, cum apud eos nulla satis sint apparentia uestigia, illuc ante haec tempora peruenisse Euangelium S ut demus illuc peruenisse, cum hoc tempore nulla sit apud eos Christi opinio, tantundem est, ac si non peruenisses. Est igitur apud eos Rapud similes alios, quales patrum & nostra memoria in Oriente reges Portugalliae, suo imperio adiecerunt, ignorantia inuincibilis. ignorantia enim quae culpa uacat, inuincibilis dicitur . non potest autem culpae obnoxiuesse, quod ineuitabile est : ignorantia uero fidei Christi, his prorsus est ineuitabilis, qui

non audierunt. Maomodo enim credent ei, quem non audierunt, aut quomodo a x ,.io..dient sine praedicante λ Atque hoc est, quod Christus de Iudaeis aiebat, Si non uenissem dc loquutus eis non fuissem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo . quae uerba de peccato infidelitatis, cui nullus sit obnoxius, priusquam eidem credenda proponantur, esse intelligenda, & Augustinus, & ipse contextus Euangelicus aperte insinuant. Vnde protinus subditur, Si opera non secissem in eis, qua nemo alius fecit; peccatum non haberent . quasi Elus ille esset in Christum infidelitateis notandus, qui eius praedicationi & admirandis operibus fidem non daret. Vnde Augu--lamo. stinus, Si non suit a quo quis disceret, neque ad eum aliquo modo rumor doctrinae pe uenit, tunc non aliquo uicio ignorat, & immunis est a condemnatione. Damnabuntur

igitur illi, qui Christi euangelio non sunt delibuti, ob alia delicta, quae contra legem naturae aliquando patrarunt, non tamen propter infidelitatis peccatum, quod nunquam admiserunt. Ergo si fide in unum Deum, & legis naturalis obseruantia peccata uitarunt, non damnabuntur, sed consequentur salutem, quemadmodum & illi, qui in Chri,. italis. stum crediderunt. Est & illud per magni momenti, quod Cornelius Centurio, ut tradit Apostolica historia, ante fidem Christi, & Euangelicam doctrinam , quam accepit a Petro , Iustus fuisse dicatur, Vir, inquit Apostolica historia, erat in Caesarea Philippi, no- a. ita mine Cornelius CCnturio cohortis, quae dicitur I talica, religiosus, de timens Deum, cum omni domo sua, faciens eleemosynas multas plebi, ik deprecans Deum scmper. Is uidit in uisu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introcuntem ad se, & dicentem sibi, Corneli λ at ille intuens eum, timore correptus dixit, mi is es Domine Z Dixit autem illi, Orationes tuae & eleemosynae tuae ascenderunt in memoriam in conspectu Dei, & nunc mitte uiros in Ioppen, de accerse Simonem quendam, qui cognominatur Petrus &c. Vides nimirum Cornelium antequam ad eu Petrus accederet, timentem Deu, di eum deprecante, facientem eleemosynas cum tota domo sua, testimonio sanctae scripturae uocari; immo, quod est luculetius, eius orationes N eleemosynas ascendisse apud De uni, Apostolico testimonio reserri. Potest igitur quis, dum recta in unum Deum

mundi totius conditorem, de gubernatorem. fide polleat, adipisci iustitiam . his ac simi- .r . O libus argumentis permoti quidam uiri docti nostra memoria . non tantum publice do- abi. cuerunt, sed scripto mandarunt, sine fide Christi, posse illos ad quos nondum Euangelu notitia

296쪽

Liber quartus. I

notitia peruenit, iustitiam consequi. Temperarunt alii sententiam, docentes, sine silequidem Christi absolutὰ3d simpliciter, nemini contingere posse salutem, posse tamen mmtaein sine eqplicita fide, cum implicita nimirum, etiam post Euangelii diuulgationem. V rum hi nihil a priori sententia declinare uidentur, cum fidem implicitam Christi, ut a . . .,. ex eorum exemplis potest intelligi, solam fidei in unum Deum notitiam intelligant, immo non iuxta fidei formalem rationem, id est , secundum quod es certa notitia, ineuidens tamen, sub ratione supranaturalis & beatifici obiecti Deum ipsum ostendens, sed secundum quod est a creatura mundi uel aliunde, ab ipsa natura collecta cognitio . loquuntur enim omnes de homine illo , qui esset in remotissilinis insulis, quo nullus unia

quam praedicator accessisset, perpetuo educatus, qui tandem consideratione naturae, unum rerum auctorem de Qrte prouidentiam agnosceret . inuam profecto notitiam

nullo pacto uocandam esse Christi filem implicitam, cum ex illa syllogistico discum fi des Christi explieita, immo rualla Christi notitia sequatur, ut antea ex ipsa ratione tota

quend i docuimus, uel parum eruditus cognoscere potuerit. ex uniuersa enim consjder tione & contemplatione naturdi, nulla Christi notitia colligetur. Nec enim uerbi diuini incarnatio, a creaturarum persectissima cognitione, immo nec ab ipsius, quantum

ad naturam diuinam spectat, persecta Dei comprahensione, si possibilis esset, colligi

poterit. immo uero , ne duin res contingentes. 8: quae tantum a Diumae uoluntatis arbitrio dependent, qualis est incarnatio, sed neque diuinae ipsae notiones, quae tamen in Deo sunt tam necessariae quam ipsa diuinitatis hiluntia, ex uniuersa cognitione naturae, sue quae circa creaturas uersatur, siue quae diuinitatem considerat, cognoscere possumus. Quin, si ex effectibus t creaturis, at notionales proprietates surgamus ut rc-is Mis ι.cte docet Scotus) potius in errorem contrarium incidemus, atq; hoc inde quod tres per- p M'.q. . sena non inquantum tres, sed inquantum rerum principium cuncta producant. Vnde recte Paulus a creatura mundi, per ea, ouae facta sunt intellecta conspici dicit , non tres personas in unitate substantiae, sed sempitemam bonitatem & diuinitatem, quae sunt essentialia. Et sapiens, a magnitumne speciei di creaturae cognoscibiliter, non pe sonarum trinitatem, sed creatorem , haberi possemos docuit. Si igitur ea, qua sunt diuinitati intrinseca, & quae pertinent ad ipsam diuinitatis naturam, ex uniuersa creaturarum etiam perfectissima. cognitione ι cognosci non possunt , qui fit ut homo ille, qui apud Indos occidentales, uel in insulis remotissimis nutritus, sacrosanctuna lucarnationis mysterium aliqua ratione, idest implicita puel explicita fide appraehendat de Fit igitur, ut posteriores hi Theologi, qui hominem illum sola contemplatione naturae, in Deum conuersum, salutent spiritalem cuspisci testantur, quantuuis ore dicant, neminem sinesta implicita posse saluari, re tamen ipsa, sine ulla fide sue implicita sue explicita, eudem cum praecedentibus illis possesaluari, clarissime doceant. Fides enim Christi siue implicita siue explieita, fides eui: fidem autem ex contemplatione naturae, quae non est aliud quam ipsa philosophia, posse deduci prorsus stolidum. Docent igitur hi Thetam Mai. . . gi ut ex duobus solo nomine differentibus unam efficiamus sententiam ) quod quanuis ex communi lege, nemo sine Christi fide iustitiam accipiat, eos tamen, ad quos no- dum Euangelicae praedicationisAratia Ilariti nit. si ex rerum naturalium contemplatione ,silvis conuertantur in Deum, Zd legem naturalem observent, accepturos iustitiam: quae sententia clementiae, quam inuolaere uidebatut4 imagine, multis arrisit. i V x x v ia hoc eorum placitum , quatenus ex notitia illa naturali, aut legis naturalis naturali obseruantia, sine fide, quatenus fides est notitia certa & nobis Deum insinuans supernaturali ratione, salutem aut spiritualem iustitiam conciliare contendit, suis cientibus argumentis non modis lalsum, de sanctorum patrum uni rmi sententia e trarium, sed ex ipsa iustificationis natura & sormali ratione prorsus impossibile & repugnans , in antecedentibus diximus. Nunc quatenus, quod ad praesentem quaestionem attinebat, docet, sine Christi fido etiam unius Dei prouidi remuneratoris &c. fide, se- eundum suam rationem formalem, idest quatenus est notitia certa es ostendens Deum nostrae scelicitatis obiectum, firma constante, salutem contingere, idem est in gloriam Christi diligenter praestandum. Ostendemus nimirum non modo in quocunque rerum statu, sine Christi fide, aut contingere aut contietisse unquam alicui, salutem esse rectae Theologicae sanctorum diffinitioni contrariam, sed, quod in praecedentibus quaestion

297쪽

De recta in Deum fide

bus secimus i ex ipsa iustifieationis formali ratione, esse omnino Impossibile: impossiabile inquam non simpliciter ut implicare contradictionem contendam , sed quod lege semel de spiritali iustitia statuta, fieri non possit: quod genus impossibilitatis ex suppo

sitione vocamus.

Ex, ut quod prius polliciti sumus, prius quoque praestemus, in hoc profecto militant uniuersa illa, quae ex sanctorum Ecclesiasticorum patrum scriptis, pro necessitate fidei Christi, post primorum parentum delictum superius produximus, quae cunctis quacu

que temporum, rerum, S personarum conditione adeo Christi fidei necessitatem imponunt , ut sine illa nec ulli mortalium aliquando contigisse, nec posse contingere sal tem euincant. Enimuero patres Ecclesiastici sine ulla prorsus differentia loquuntur, quaquam non ignorabant multas esse Euangelica praedicatione destitutas prouincias, in quibus homines estent philosophi, qui rerum creatarum contemplationi uacantes, in Deum ipsum rerum auctorem, pcr legis naturalis obseruantiam assurgerent. Agedum, cur Α ugustinus, cur Hieronymus, Gregorius, Ambrosius, Chrysostomus, Cyrillus &c. quorum dicta citauinius, In naturae contemplatores non inciderunt, immo cur in eos tam iniqui filissent, ut eisdem salutis, uniuersali illa ratione loquendi, qua nemini Gne Christi fide, unquam obtigisse salutem constantissime.afferunt, portas occluserint λTemperassent utique sententiam, eosque excepissent, qui in sylvis a mortalium conuem

satione longissime abessent, qui in remotissimis insulis agerent, quo nulla Euangelica praedicatio accesti siet: non suisset in hoc stupidus Augustinus, qui hisce subtilibus disputationibus inter sanctos auctores magis indulsit. Sed age, ulterius contra hos a sancta scriptura N a sanctis patribus testimonia petamus. Nemo, inquit Christus apud Ioan- nem , ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo filius hominis, qui est in coelo: di sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis, qui credit in ipso, non pereat, sed habeat uitam aeternam. non enim misit Deus filium suum in mundum ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. QSi credit in eum non iudicatur, qui uero non credit, iam iudicatus est,mn. . ,. quia non credit in nomine filij unigeniti Dei. Docet Christus auctore Augustino, huius i. t 1-ι. sententia prioribus uerbis, neminem in coelum ascendere posse, qui prius, cum illo non fuerit per fidem & charitatem unum corpus essectus. Si ergo, nemo, inquit, nisi ille descendit & ascendit, quae. spes erit & caeteris λ spes erit, quia ille propterea ascendit Ndescendit, ut per illum & cum illo, unum essent qui per illum ascensuri essent. Hactenus eo loco Augustinus. Et Iibro de peccatorum meritis, Nemo inquit ascendit in c*Ium, nisi qui descendit de cαlo filius bominis, qui est in coelo. sic inquit, fuit generatio spiritualis ut sint homines coelestes ex terrenis, quod adipisci non poterunt, nisi membra mea efficiantur, ut ipse ascendat qui descendit. Hactenus ille. Ergo qui per fidem& dilectionem in Christum, unum cum illo corpus non fuerit effectus, auctore Christo, non ascendet in coelum quantumuis agat in remotissimis insulis. Ex secundo uero loco sic licebit colligere, Mai olim serpentem in ligno exaltatum non aipiciebat, non co ualescebat a morsu serpentis: ergo qui Christum pro nobis exaltatum, per fidem non aspicit, a morsu diaboli sanari non poterit. Posterioris Ioci sententia collectione non indiget, sed sicut credentibus in Dei filium promittit salute, ita non credentibus ape tissime minatur sempiternum exitium .iQSi non credit inquit iam iudicatus est. Muare non alia ratione quam quod non credat in nomine unigeniti filii Dei. Qui igitur in sylvis aut in remotissimis terris nutritur, nulla alia ratione damnabitur, qua tumuis legem naturalem observet, quam quod in nomine filij unigeniti Dei non crediderit . Et profecto ociosum mihi uidetur in re tam aperta, scripturae sanctae testimonia uelle undiq; cogere, cum, ut antea diximus, non aliud uelit tota illa ad Romanos epistola Paulus Apostolus, quam utriusque legis naturalis & Mosaicae ad iustitiam tribuedam, insufficientiam ostendere, & quod omnes, siue apud Dei populum, siue apud gentes , ex Christi uiua fide fuerint assequuti iustitiam. Miror autem uiros alioqui docti sismos, tanti legis naturalis siue sine unius Dei fide, siue cu illa, obseruantiam appendere, ut illi uelint iustificationem attribui, cum Paulus tam aperte totius Mosaicae legis obedientiam , quae tamen a Deo lata fuerae N AEEntiali & intrinseca ratione fidem habebat adiunctam, ab hoc munere excludat. Profecto si lex, quae a Deo lata est, eoque

auctore

298쪽

Liber quartus. I i 37

auctore inoleuit, quaeque imius Dei sine ullo errore cognitionem includit, sine Christi fide, etiam studiosissime illi obedientium , a peccato conscientias perpurgare non potuit , neque illa poterit sine eadem, iustitiam infundere, quae non Deum, sed naturam ipsam habet auctorem . lex naturae nunquam profecto tot notitiis, nec tam ab erroribus purgatis, hominis intellectum, quot lex Mosaica poterit, sed neque uoluntatem & cae teras animi potentias tanta praeceptorum mole potuistet imbuere. Si igitur sine Christi fide lex Mosaica ad tribuendam iustitiam, prorsus inepta iudicatur ab Apost. Paulo, Cur non & idem eudem dicemus de naturali sensita Z lex deinde Mosaica, quemadmodum N modo euangelica, naturalem mesudit. complectitur enim uniuersum decalo gum , & reliqua, quaecunque praecepta natura nos docuit. Q uod si Iex ipsa Mosaica, quae lege naturali S positivis sanctionibus diuinitus ad humanam uoluntatem per sal brem obedientiam edomandam inuentis, peccata cum unius Dei persectissima fide, sine sile Christi purgare non potuit, qui, obsecro, legis naturalis impletio, quae tantum legis Mosaicae erat altera portio, sine fide Christi donabit iustitiam λ aut, ut apertius di. camus, si lex naturalis, unius Dei, ue prouidentiae,&caeterarum, quae in lege M saica traduntur, Dei notitiarum, fidei coniuncta, etiam cum aliis positis praeceptis, quibus uel mystica ratione, uel ad exercendam obedientiam diuina prouidentia populum illum astrinxit, ad tribuendam iustitiam, inualida decernitur ab Apost. Paulo, cur non ea sola sine hac praeceptorum congerie, quae quantumuis iudicetur inutilis, erant omnia illa tamen quasi Iegis naturalis propugnacula Brtia, sine illa multitudine notitiarum Dei, ab eodem Apostolo, ad promerendam iustitiam inepta censebitur Z An credendum erit, legis naturalis obedientiam, cum fide creationis mundi, quam uniuersa natura ut antea dicebamus, non potest tribuere, sine Christi fide iustiῖcare non io, posse, & eandem sine fide creationis de aliis Dei notitiis, quas lex tribuebat, sine Christi fide iustitiam tribuere Dicant mihi qui tantum huic legis naturalis, etiam cum i tegra unius Dei fide , obseruantiae tribuunt, an credant Apost. Paulo contrarium eum,

qui in remotissimis insulis, aut apud Indox Occidentales, Iudaeum, qui per omnia legi Mos icae obediret, sine ulla tamen Christi notitia implicita uel explicita fide, posse iustificari, contenderet quod si annuant, ergo ille quoq; Apostolo aduersabitur, qui qua-tumcunque ab hominum conuersatione remotum. sola legis naturalis obedientia, que-piam posse cosequi iustitiam doceret. Illud deinde ad legis naturalis, etiam cum exuera unius Dei notitia prodit in opera, insuffcientiam ostendendam , maxime facere uidetur, quod Abraham , qui tamen & integra Dei fide, & perfectissima legis naturalis obseruantia pollebat, non eiusdem legis obedientia, sed fide iustificatum contendat Apostolus, nimirum Christi, cuius in tota illa ad Romanos epistola causam agebat .d nique Dei inuocationem, quae fuit omni laeulo ad assequendam iustitiam necessaria, ad Christi inuocationem resert idem Paulus, Si confitearis sinquit in ore tuo dominum I. Vis , & in corde tuo, & credideris quod Deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris.

corde enim creditur ad iustitiam, ore autem consessio fit ad salutem. Dicit enim scriptura, mi icunque inuocauerit nomen Domini, saluus erit. Miomodo enim inuocabunt eum , in quem non crediderunt aut quomodo audient sine praedicante aut quomodo praedicabunt nisi mittantur Ergo fides ex auditu, auditus autem per uerbum Christi , sed duo non audierunt, & quidem in omnem terram exivit sonus eorum.

Tam igitur Apost. Paulo Christi fides necestaria censetur, quam Dei inuocatio, sine qua nullo saeculo ad assequendam iustitiam quispiam prosccit. Itaque recid Bernardus ad iugonem scribens, maiorem fidei Euangelia, sine qua nemo possit saluari, quam baptismi, qui per uotum suppleri potest, necessitatem attendit . explicans enim illa uer-ha, in quibus utriusque necessitas imponitur, Quei crediderit & baptizatus suerit, saluus erit, qui uero non crediderit, condemnabitur. Caute, inquit, & uigilanter non re petiit, Q ui uero baptizatus non fuerit, sed tantum, Qui uero non crediderit, con- i a. a.demnabitur . nimirum innuens solam interdum fidem sumcere ad salutem , & sine ipsa sufficere nihil. Hactenus Bernardus. Iam ad Ecclesiasticas diffinitiones deueniam, quibus in hac parte nihil potest ese patentius, Sacrosancta inquit Florentinum conciliu) - ,,

synodus firmiter credit, nullos extra Ecclesiam catholicam existentes, nec Paganos,

nec Iudaeos, nec Haereticos, nec Schiunaticos , aeternae uitae fieri participes, sed in ignem

299쪽

1 De recta in Deum fide

aetemum ituros, nisi ante finem uitae , cidem fuerint aggregati, tantumque ualere Ec clesiastici corporis unitatum, ut nemo quanta scunque eleemosynas secerit, possit saluaca 'm. ri, nisi in cactolicae Ecesesiae gremio debunitate permanserit. Hactenus concilium. docet Innocentius Tertius Pont. max. in Lateranensi concilio .Vna, inquit, estis . fidelium uniuersalis Ecclesia, extra quam nullas omnino saluatur. Qui ergo licclesiaustici huius ambitus muris non clauditur, quantumuis bonis policat operibus, non con sequetur iustitiam; qui autem contineri poterit, aut eiusdem coelestis civitatis pars esse dicetur, qui fundamentum fidem non habeat. Christus profecto non quodvis sundamentum , sed Petri, huic totius Ecclesiae aedificio consessionem substrauit ,Tu es inquit

Petrus, Christus filius Dei uiui, Et ego dico tibi ait Christus quod tu es Petrus, &super hanc petram aedificabo ecclesiam meam. Totum ecclesiasticuin aedificium fidei

Christi consessioni connititur, ergo de quicunque lapis, qui pars sit zdifc ij, di qui fidei

sundamentum non habet: ecclesiastici aedificij non est pars appellandus , atque adeo neque ad Christi corpus ullo pacto attinebit. Neque uelo satis idonee a quibusdam huic meo quidem iudicio satis ualido argumento, respondetur, quod ille, qui in remotissimis insulis agit, per legis naturalis obseruationem, iam sit iustus, ac proinde intra gremium Ecclesiae... Primo enim hac responsio petit principium , quae irespondendi ratio semper sapientibus iudicatur uitiosa. hoc enim est quod tota disputatione contendimus, quod nemo , ac proinde nee ille consequatur iustitiam: deinde fidem esse quae nos in Ecclesiastico gremio contineat , nemo dubitat. Illum enim intra ecclesia inesse dicimus, qui eandem nobiscum fidei confessionem habet . nam si aliam habeat fidem , uel omnino non habeat, nemo; intra ecclesiam esse dicet. Vnuin corpus & unus

spiritus dicebat Apost. 3 sicut uocati estis in una spe uocationis uestrae, unus dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus di pater omnium, qui est super omnes, S per omnia, R in omnibus nobis. uo pacto unam cum Ecclesiastico corpore poterit cile, qui nec fide, nec dilectione cum illo coniungitur λ Quo pacto poterit unus spiritus esse cum Ecclesiastico spiratu, qui eum illo in unam fidei sentem iam non conspirauit /Qu

modo erit illa,quae naela est, una & eadem cum Ecclesiastica fidei Z.Enimuero nexus, quo in Ecclesia homines uniuntur, fides esse decernitur . nam licet sine charitate intra Ecclesiam esse peccatorcs non repugnet, prorsus tamen sine fide, in Ecclcsia contineri non

possunt, sine fide inquam non quavis, sed Christi, qui totius ecclesiassici corporis

caput est & uocatur. Ecclesiastici corporis membra, non quavis ratione, sed fide cum Christo capite, di charitate cum caeteris membris Ecclesiasticis cocunt: ergo qui fide caret, cum& charitate carere opus sit, neque cum Christo, neque cum Ecclesiasticis i membris unitur . non est ergo ecciesiae pars, non ergo saluabitur, quoniam extra Ecclesiam nemo potest saluari . Sed di illud apertὰ hanc sententiana profligare uidetur, quod in symbolo Athanasius docet, necessarium esse ad aeternam salutem ut incarnationem

quoque Domini nostri I . Christi fideliter credamus,quam necessitatem intelligat, se binde declarans, Haec est .nquit, fides catholica, quam nisi quisque fideliter firmiteri;

crediderit, siluus esse non poterit. Est ergo non quocunque pacto necessarium, sed impossibile, cuiquam mortalium, sine fide Christi iustitiam contingere. - Η, te uero impossibilitas unde proueniat, quod secudo loco nos praestaturos promu simus iam est declarandum . in hoc enim totus disputationis neruus situs esse uidetur. ωι.....is Ergo quemadmodum in superioribus, impossibilitatem gratiam ineundi cum Deo, sinerem ξηε Dci cognitione, non a praecepto sed ex ipsa amicitiae Qrmali ratione, manare tradidia . ..ue i mus, ita & modo iustilicationis Christianae, hanc esse naturam docemus, ut solum per Luis. Christi fidem de dilectionem contingat; ita ut semel statuta lege, qua neminem, nisi per Christum ad gratiam , aut ad scelicitatem acceptari decretum est, ipsi diuino statuto,& decreto, in quina longinquo uelis deserto, aut terrarum spacio, saluari hominem aut iustitiam accipere, sine fide Christi omnino repugnat. Hanc uero repugnantiam non uno loco, sed pluribus ac diuersis tropis ,& metaphoris scriptura nos docet, Ego, in-ti .i,. quit apud Ioannem cap. io. hristus, sum hostium, per me si quis introierit, pascua inueniet. hostium se uocat Christus, quod in praesentem ecclesiam, qua est domus Dei uiui, per eius fidem tantum intretur, & in suturae beatitudinis arcem, eius dilectionelia.. in solum aditus Pateat. Hac est, inquit , alibi uita aeterna ut cognoscant te solum uerum I Deum

300쪽

Deum & quem misisti Ihi . v Christum . quasi trinitatis de I . Christi fidem, ad aeteria m. d. d nam salutem unicam esse uiam, ut Cyrillus docet, aperte doceret. Huc quoque & illud Uspectat, quod idem Christus ad Apostolos inquit, i D sum uia, ueritaS , de uita, nemo ita. simit ad patrem, nisi per me. Igitur qui in Christi fidem, quasi salutis unicam uiam. ','

non ambulat, ad aeternae loel icitatis mansionem. post uitae praesentis functionem non ueniet. Quicunque igitur aliam uiam obtuerit, non ueram sed falsam uiam, S in sem- . .apiternae damnationis praecipitia ducentem , obivit. Quicunque igitur Christum non arripuerit per fidem, non in uitam sed in mortem perii et . Q icunque igitur alio iter direxerit, ad patrem non ueniet. Benedictus Deus S pater Domini nostri I, , , Christi, ait ad Ephesios scribens idem Apostolus, qui benedixit nos in omni benedictione spi rituali, in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut ςssemus sancti & immaculati in conspectu eius in ς has itate; qui praedestinauit nos in adoptionem filiorum, per I Christum in ipsum, secundum propositum uoluntatis . suae, in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificauit nos in dilecto filio suo, in quo ha- . a.-.

bemus redemptionem per sanguinem eius, remistionem peccatorum. Non ergo ex m

Apolloli Pauli sententia, quisque mortalium, quantumcunque ab hominum conuersistione remotus, poterit spiritali benedictione perfindi, nisi in Christo: quemadmodum. nec potuit este electus ad aeternae Delicitatis consolitum, nisi in Christo. Non ergo alibi potest habere redemptionem , nisi in Christo, posteaquam secundam situm beneplaci-xum , Deus proposuit in eo, instaurare omnia, quae in coelis, & quae in terra sunt. Et ne dicas, hominem quidem illum Euangelica praedicatione destitutum, per Christum quidem benedi ei, di per Christum habere redemptionem, & caetera uniuersa, quae toto illo contextu docet Apost. licet non Christi fidei, Christi tamen merito illi continge re , ut indicet sine Christi fide hoc vile impos bile, protinus subdit . In quo & uos cum audissetis uerbum ueritatis, Euangilium salutis uestrae, in quo credentes signati estis spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis n0strae, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius. Propterea ego audien' stam uestram, quae est in Christo Iaa. , &dilectionem in omnes san s. non cessis Matias agens pro uobis memoriam uestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri I, , . Christi pater det uobis spiritum sapientiae illuminatos 'culos cordis vestri, ut sciatis quae iitspes uocationis eius, 3c quae diuitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, de quae sit superena mens magnitudo uirtutis eius in nos, qui credidimus secundum operationem,uirtutis eius, quam

operatus est in Christo ciscitans illum a mort s Nonerso signati fuissent spii itu pro-hiissionis sancto nisi Euangelium alutis audissent, hon ergo accepissent pigrius haereditatis' aetemae in redemptionein acquisitionis stlorix Der, niti Euangelium, idest Christisdem credidissent. Solos igitur eos, qui credunt secundunt operationem uirtutis Dei, ruam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis, de e. spes illa diuinae uocationis N

iuinae gloriae haereditatis eius. S. supereminens magnitudo uirtutis civ K manet, caeteros

omnes quantumcunque bonis operibus polleant, spes nulla, neque gloriae diuitiae in nebunt. In eandem sententiam profecto eundem Apostolum contendere suspicor, cuni

in epistola ad Romanos,eleganti illa antithesi Christum cum Adamo consere, Non sol - , tum, inquit, sed & gloriamur in Deo per dominum nostrum I x , v v christum, per quem

nunc reconciliationem accepimus. Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intrauit, de per peccatum mors I & ita in omnes homines pertransiit, id quo omnes peccauerunt: usque ad legem cnim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur , cum lex non esset, sed regnauit mors ab Adaan utq; ad Mosem , ptiam in eos, qui non peccauerunt in similitudinem praeuaricationis Adae, qui est forma

futurii sed non sicut delictum ita di donum . si enim unius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia Dei, re donum in gratia unius hominis I εων Christi in plures abundauit. Et subinde, Igitur sicut per unius delictum in omnes homines, in condemnati

nem, sic di per unius militiam, in omnes homines in iustificationem uitae. Ex quibus . Apostoli uerbis ita licebit colligere , Vniuersi mortales quanturiacunque ab humana con uersatione remoti, ex Adam iuxta carnalem propagationem descendunt omnes ; ergo i iuxta sipiritualem generationem, a Christo pendςnt . in Christo autem, iuxta eiusdem

Apostoli testimoniuin, per Euangelium quis gignitur; nemo igitur sitne iChristi fide spi, urus. L a za M in ij rituali

SEARCH

MENU NAVIGATION