Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

De recta in Deum fisse

habent clerici literati, sed sufficit quod si non potest talia intelligere, quia nec nouit terminos, quod credat sicut Ecclesia credit. Quilibet tamen habens usum rationis, tenetur pro aliquando ad aliquem actum explicitum, S maxime ad illa, quae sunt facilia ad capiendum, sicut quod Cluillus natus est S palliis, S alia, quae pertinent ad redemptionem. Sic igitur omnes tenentur ad aliquem actum explicitum pro aliquando, Sad alios in generali, ut scilicet credant quod Ecclusia credit, sed ad omnia credenda explicite t

nentur maiores in ecclesiis, qui praesciuntur aliis, di tenentur alios instituere uerbo ueritatis, & exemplo honestatis. & de huiusmodi loquitur August. i . de Civit. Dei. c. i. Aliud est seste latum modo quid homo credere debeat, proprer adipiscendam uitam beatam , quae non nisi aeterna est; aliud est scire quemadmodum opituletur ,& contra impios defendatur, quod est maiorum in Ecclesia. Hactenus Doctor subtilis. Duran- dus praeterea cum duplicem posuisset implicationem , unam sicut actum in potentia, d alteram sicut particularem in uniuersali, cumque quid credere tenerentur illi, quibus primitus fidei facta cst reuelatio , dixisset, de his demum statibus, quibus modo contine tur ecclesia , sic docet, inlidam, inquit, sunt supremi, ut Papa & Episcopi, quidam me- dij, & quidam infimi , ut communis populus. supremi, scilicet Papa & Episcopi, tenentur scire explicite omnes articulos , di non solunt hoc, sed etiam qualiter defendantur contra haereticos, declarentur,& persuadeantur: quod patet sic. Ad pastores Ecclesiae pertinet gregem nutrire S multiplicare, sed Papa & Episcopi sunt ex officio summi pastores Ecclesiae, ergo ad eos pertinet ex ossicio grege fidelium nutrire in doctrina fidei, quantum ad credentes, & multiplicare quantu ad dispositos ad credendum, di defendere a lupis, idest a subuersione haereticorum, & pro hiS si necesse esset, tenerentur mortem subire . sed hoc non possent facere, nisi explicite scii ent omnes articulos, quos debent docere, & scirent eos persuadere ex dictis scripturae ad trahendum efficacius illos, qui dispositi sunt credere, & scirent defendere contra impugnationem haereticorum sacram scripturam pem uertentium, ergo &c. Medij autem fiunt in ecclesia curati simplices, & qui ex officio uesministerio alios docere habent, ut praedicatores & doctores, di hi tenentur scire explicite quantum pertinet ad suum officium, hoc est articulos fidei, quantum ad substantiam

eorum: in difficultatibus autem do haereticoru impugnationibus debent seue rtere ad superioresi infimi autem ut communis populus, non tenentur scire explicite uel credere, nisi quantum eis traditum est ex maiorum doctrina, & communi ritu Ecclesiae, qui neminem latet , nisi ob culpam suam ad hoc impediatur. Puto autem quod pro moderno tempore nullus potest excusari , si isnoret articulum Trinitatis, incarnationis, resurrectionis, ascentionis, de aduentus ad iudicium, cum ex publico ritu ecclesiae & festiuitatum cel bri solemni ratione de uulgata praedicatione, omnibus haec innotescant. Haec Daraiad.

Richardus Media uillanus, positis in hac quastione utrinque scholastico more argu-I ij. i. mentis, sic decernit, Respondeo, quod qui aduentum Christi sequuti sunt, quidam sunt,q.tibus uel ratione officii, ut doctoribus; uel ministerii, ut praedicatoribus; uel ratione gradus dignitatis, ut praelatis, uel ratione specialis actus illustrationis, ut prophetis, incumbit, non tantum dare oper: m ut seipsos disponant, ad hoc ut perducantur in finem , quanuis hoc principalius teneantur, sed etiam incumbit eis dare operam , quantum in eis est, ut alii perducantur in finem . Alij sunt minores, quibus doctrina fidei a maiori bias determinata est, & sic uidenaus fieri quod diuinae illuminationes derivantura superioribus ad inseriores. Dico ergo quod oportet superiores habere in Ecclesia notitiam pleniorem, qua in inferiores, unde superiores praedictos credo teneri ad credendum omnes articulos fidei explicitὰ , quanuis non teneatur quilibet eorum credere numerum illorum, aut artificialem distinctionem illorum. Minores uero tenentur explicite credcre omnes articulos, qui magis sunt necessat ii ad dirigendum in finem, & qui in Ecclesia solemnitantur communiter, & publice, ut sunt articuli pertinentes ad personas, & articuli pertinentes ad unitatem ess entiae,& Christi natiuitas, passio, resurrectio, ascensio, aduentus ad iudicium: non tamen tenentur ad credendum omnes articulos fidei explicite. Hactenus Ricard. Ioannes cognomento Basolus, uir prater ma- ,1. gnam eruditionem in scholasticis disputationibus acer, In lege, inquit, gratiae dico quodi, omnes adulti tenentur credere explicite aliqua, quae tenet fides, praecipue aliquos de artu se liculis magis uulgatis & sensibilibus uel perceptibilibus communitati, & plura tenentur

credere

272쪽

Liber quartui.

eredere explieste quim tenentur adulti communiter sub lege scripta , sicut etiam illi plura quim sub lege naturae: alia uero omnia implicite saltem credere, uolendo credere uod credit mater Ecelesia, in suis prouectioribus & doetioribus in fide, quasi comitteno ipsis fidem suam. De doctoribus de Pallaribus Eceletiae praecipuis, saltem sicut sunt Epistori uel superiores praelati, qui ex ossicio habent potnilum regere & instruere, dicitur quod debent omnia explicite scire, quae tenet fides, saltem quantum ad articulos fidei, quos de ni credere &, alios docere, & silmilitar praecepta decalogi , quae debent implere , de peccata mortalia, quae debentu itare, & similia necessaria, quae com muniter occurrunt hominibus ad salutem uel impedimentum salutis. Haec Ioannes Ba solis. Gabriel Biel statuta de hac re conclusione, sic inquit, Ad quaedam articulariter te- 32-nentur maiores, ad quae non tenentur minores. cuius enunciati prior in partem, cum

iustis rationibus suasisset, de posteriori, sic inquit, Simplices,qui nullum habent docendi ossicium, neque aliud ministerium docendi habent in Ecclesia, non habent nis seipsos

regulare, & ideo sussicit eis illos articulos explicite credere, per quos pollini ultimam intentionem dirigere in finem ultimum. Praeterea Deus nullum obligat ad impossibile , ideo minores & rudes, non potentes capere siue distincte intelligere certos articulos, notenentur eos explicite credere, quia nihil potest explicite credi, nisi appraehensimi per intellectum. Et subinde; Quae autem sint illa ,suae minores tenentur explicite credere, particularius inuestigando, dico quod in genere tria colliguntur, scilicet quod Deus est, quod remunerator est, quod mediator est, siue redemptor humani generis. De primis duobus, loquitur Apostolus Hebrae. i ci. Credere oportet accedentem ad Deum quia est,& quia inquiretibus se renumerator est. de tertio dicitur Actu .a. ubi Petrus loquens de Christo, ait, Non est in aliquo alio salus, neque aliud nomen sub coelo datum hominibus, in quo oporteat nos saluos fieri. Hactenus Gabriel. Subindeque multa ex Augustino, quae nos antea adduximus, profert in eandem sententiam. Ioannes Gerson, de hae materia differens, sic inquit, Deniqtie an omnes teneantur ad fidem explicitam, du-bium est apud quosdam .dicunt enim aliqui quod nec ante aduentum, nec post aduen- : πῖ dium Christi tenebantur homines scire omnes articulos fidei explicite, nec etiam Omnes i. a. explicite credere, nisi inquantum docti erant a maioribus, & illam doctrinam in intellectu capere poterant. sed tamen illi, qui praecesserunt, minus tenebantur propter umbra 1 quae tunc erat; isti autem plus propter doctrinam & ueritatem expressam . Vnde nune quilibet, quantumcunque simplex, qui humanam habet discretionem, tenetur ad minus explicate scire & credere primum articulum , di reliquos nullatenus dissileri, sed in generali credere. quicquid sancta & uniuersalix credit Ecclesia, de tenetur prater hoc separatum exhibere addiscendum amplius, cum doctorem catholicum habuerit. & quo niam obtusum sensum habent simpliciores, non credo quod teneantur ita explicite scire. sicut explanatur eis, quia susscit quod ipsi accipiant explanationem secundum suam potestatem intelligendi, & non secundum uoluntatem aut facultatem explanatoris. Si autem primum articulum uel plures etiam alios explicite crederent, uni tamen pertinaciter contradicerent, haeretici iudicarentur: secus.de sapientioribus, qui, tenentur omnes

articulos explicite scire, & maxime praelati, aut quicunque alij, qui se fatentur docto res, cum ignorantia iuris non cadat in principem aut doctorem. Hactenus Ioannes Gemsen. ubi uides eY eius & aliorum sententia, ad prioris articuli latum , quod est magnopere aduertendum, notitiam, sit pliciores arctari: quod tamen Christi notitiam a salutis necessitate u ideatur excludere, non omnino approbo. nisi sorte de illo. cui nunquam de Christo Saluatore praedicatio subuenit, intelligat, de quo tamen statim. Iacobus Almainus parentum memoria Theologus celeber, Notandum inquit quod fideles sunt i ,hain in duplici differentia, quidam maiores ut praelati, alij minores ut laici,&non eadem s..M. lassiciunt credenda maioribus & minoribus . nam minores renentur credere explicite articulos, qui sestiuitatibus celebrantur, ut Ecclesia celebrat festum de natiuitate, de conceptione, & talia tenentur credere minores explicite & non possunt praetendere ignorantiam , sed maiores ex ossicio, multa alia renentur credere. Haec Almainus, quasi ex communi & uulgatissima & uniuersalistima theologoru sententia sine ulla contradictio ne producit. Nicolaus orbellus Parisensis theologus, uir in scholastica disciplina erudiatus , postea quam numerum articulorum scholastica ratione distinxit, Sed tunc, inquit,

273쪽

i l De recta in Deum fide

oritur dubium, utrum omnes teneantur post Christi aduentum credere distincta & exi plicite omnes articulos. Cui quaestioni, ex Bonaventurae, Richardi, α Petri Tharant iij sententia, non teneri respondet. Simplices inquit illos tantiim tenentur explicitὰ credere, qui conamuniter praedicantur in Ecclesiia, di quos manifestat eis Ecclesiasticiis usus & consuetudo, sicut est de Unitate & Trinitate,quam possunt nosse ex ipso actu consignationis. consignant enim se in nomine patris, & filii, & spiritus ancti, sicut etiam denatiuitate, passione, ex resurrectione, asccnsionei S peccatorum remissione: hos siqui dem articulos possunt cognoscere ex ipsis solemnitatibus, quas Ecclesia celebrat, alio uero articulos non tam manifestos, tenentur credere implicite, ut scilicet in generali credant omne id, quod credit sacrosancta mater Ecclesia: ita quod in particulari a nullo is

lorum dissentiant e non tenentur etiam scire numerum uel ordinem articulorum, eum

hoc uix scire possint homines multum literati, di periti. Haec Orbellus .LPossemusci; in eandem sententiam Theologici ordinis innumerosialios auctores adducere, nisi ex horum uniformi consensu, aperte cognosceretur quina sine contradictione fuerit omni bus sapientibus semper persuasum, integram istam aut explicitam articulorum notitia, nequaquam esse de necessitate salutis, quod isti contendunt, cum uix ut recte dicit OG bellu doctissimi uiri, & qui bonam natis partem sanctarum scripturarum cognitioni& Theologicis disputationibus insumpserunt, omnes Christianae religionis articulos

memoria contineant. Ita I

ctriniani Vis Mi Mo uero rationi contrarium est, S prorsus inauditum, quod etiam Christianos omnes ad numerum sacramentorum sciendum, de necessitate salutis astrictos pronum tiant, cum nullus, quae ad se non pertinent, scire teneatur. uniuersa uero sacramenta. νώ freta, eidem homini conuenire non possint. Quamuis mim quae singularibus hominibus meadendis decernuntur, qualia sunt, bapti sinus, confirmatio, eucharistia, poenitentia, de ....2 extrema unctio, uni ex eidem subiecto conueniant; matrimonium tamen, di ordo saceri . ex ecclesiastica constitutione, aut ut quidam uolunt, ex diuino iure eidem homini conia uenire non possunt. Quinetiam ex Christianis secramentis quadam sunt de necessitate salutis simpliciter, ut baptismus, quadam ex suppositione, ut pcenitentia, quaedam nullam necessitatem nisi ad non contem dum, Christianis inducunt, ut confirmatio, euia charistia, & extrema unctio; quaeda, quae non singularibuςhominibus , sed uniuersae e munitati sunt necessaria, qualia matrimonium, & ordo. Est igitur prorsus aduersum y non modo rationi sed omni theologiae, pronuntiare, a quartodecimo aetatis anuo, querauis Christianum de salutis necessitate ad eorum numerum memoriae continedum astrinia

gi. Idemque iudicium esto de decem decalogi praeceptis, quorum prosccto, quae ad secundam tabulam pertinent , ut opere ipso exhibeantur, satis est implicite, idest in generali , in his naturae principiis, Quod tibi non uis, alteri ne seceris: &, Mamunque uultis ut faciant uobis homines, haee & facite illis. in quibus auctore Christo uirtute coiatinentur, eadem cognostere..in priori enim cuncta negativa, in posteriori uero euncta affirmativa clauduntur. Includuntur & eadem, tum Christo, tum Apostolo auctore; R-. M in Dei, di proximi charitatis praecepto .HNon adulterabis, inquit Paulus, non occides se

non surtum facies, non falsum testimonium dices, non concupisces, & si quod est aliud inandatum, in hoc uerbo instauratur, Diliges proximum tuum sicut teipsum Dilectici Mus.11. proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis cst dilectio &c. Quaerenti uem Pharisaeo, quod esset maximum mandatum in lege, Christus respondit, Diliges domianum Deum tuum, ex toto corde tuo, di Vc tota anima tua, ex tota mente tua, hoc est

maximum & primum mandatum. secundum autem & simile huic, Diliges proximum tuum sicut teipsum, in his duobus mandatis uniuersa lexi pendet S prophetae. Sufficiti ergo ad decalogi praecepta praestanda, haec duo uniuersalia principia memoria tenere kex quibus , c lirillo auctore, & uniuersia lex S prophetae dependent. inro magis miror o quosdam, qui alioqui necessitatem sciendi omnes fidei articulos a Chiistiani; exclu dunt , ad horum decem praeceptorum notitiam eosdem obligare, quod nemo pracepta . quae ignoret, implere queat: quae rario nihil ultra obtinet quam quod aliqua ratione ad

eorum in plationem sit necessarium praecepta cognoscere, quod nec nos negamus. C

gnoscuntur enim quantum ad eorum obedientiam attinet, in his uniuersalibus princi piis abunde: qui enim, quod sibi non uult, alteri non faciat, neminem Occidet, nullius

torum

274쪽

Liber quartus. IIJ

thorum usurpabit, nullius res lario labducet, falsum testimonium aduersius quempiam

non dicet, non uxorem, non ancillam , non bovem dcc. concupiscet. Contra qui, quod

sibi fieri uult, aliis faciat, parentes uenerabitur, caetera quae in praeceptis illis iuben- πtur praestabit. Qui Deum ex toto corde, ex tota anima, S ex tota monte diligat, non habebit profecto deos alienos, non eriget sibi idolum, sabbatum sanci ilicabit, di ex- . , terno aliquo cultu prosequetur . rursus, qui proximum diligat sicut seipsum, non occidet, non moechabitur cum alterius coniuge, non furtuin faciet, non falsum testimonium, non concupiscet uxorem, ancillam, bouem &c. quae proximus possidet. Ingens igitur est eorum audacia, qui line ulla ratione aut fundamento, contra ueterum theologorum placita, immo uero contra Christi & Pauli sententiam, qui ad nihil aliud, aquam ad hac generalia naturae dictamina obligarunt homines, sola sua auctoritate pronunciant, eum mortaliter peccare, qui uel articulos fidei, uel ecclesiastica sacramenta , uel decem decalogi praecepta memoria non tenent, sed maior de pernitiosior eorum sacerdotum stupiditas, qui horum libellorum auctoritate, mi seros rusticos, intino non uulgares ciues, absolutione peccatorum frustrantur, quod ista omnia uiua memoria a non seruent, & coram eis imperturbate pronuncient. quod si ab eis exquireretur sorsan non essent facturi. Non damno, immo summis laudibus effero eos pastores, qui certis poenis ad haec omnia dicenda subditos urgent, praesertim, quo magis intelligant, uernacula lingua, sed ita esse necessariam eorum omnium explicitana memoriam, ut sine iulis , ut isti contendunt, nemo consequatur salutem, omnino falsum existimo. . S. o neque quisquam est, his praesertim temporibus apud Christianos, quanuis opilio, quanuis bubulcus modo rationis sit consors qui haec omnia uel ex Christiana, quanuis rustica educatione, uel ex aliorum Christianorum conuictu, uel ex Euangelicapradicatione, quae modo est frequentissima, ignoraret, quanquam eadem ordine, quoselent tradi, memoria non teneat. A quo enim tam rustico quaeras, an Deus sit unus, auomnium rerum creator λ glorificator, eorum qui bonis operibus illi placuerint, an in Deo sit Pater , & Filius, & Spiritus sanctus, qui non protinus annuat, re contraria horum, religioni Christianae fateatur aduersa a quo quaeras,an idem Deus suerit aliquat

do incarnatus & natus ex Virgine, mortem pasilis, an resurrexerit, an coelos ascende-xit Sc. qui non integra fide haec omnia uera esle respondeat, contraria prorsus falsa dc haeretica λ a quo quaeras an baptismus sit ad salutem necessarius, an sit in ecclesia confirmationis sacramentum ,an sit eucharistia, idest uerum Christi corpus & sanguis sub sacramento contecta, an sit extrema unctio, poenitentia, ordo, di matrimonium, qui uel ipsa Christiana ratione uiuendi, & paterna edueatione, nonrannuat a quo rursus inquiras, an Deus alienus sit colendus, an in ueri Dei iniuriam sit erigendum scillimite an ueri Dei, quem colit nomen sit peierandii 3 an sit eide dies uel cultus aliquis externus, que sanxerit ecclesiasticus usus, sacro ocio consecrandus, an parentes, qui nos genuerui, re aluerunt, sint honorandi an proximus sit occidendus an eius uxor sit uiolanda an fortunae eius, quas labore proprio aut alio iure tibi coquisiuit, sint usurpandaei an ad uersus eundem proximum testimonium falsum sit pronuntiandum λ an demum uxor, ancilla, bos, & reliqua issipello sit ambienda λ qui uel ex naturali ratione, uel ex educatione Christiana, uel ex ipso Christiano conuictu, hoc aut illud licere aut non licere respondeat Haec omnia profecto adeo natura ipsa metibus hominum indidit, ut Apost. dicat, getes, quae lege non habent, naturaliter ea, quae legiis sunt tacere, praesertim si cducatio accedat, & eius uitae institutio, quae ea omnia, quae haec praecepta probant, probet, 'ec quae damnent, omnino condemnet, qualis est Christiana. Itaq; ociosa est tanta horuindoctorum libellorum cura, tamque inexorabilis rigor, in Christiana cateches sub culpae mortalis reatu exigenda, parumque Christianae pietati deperit, siquis dum fidem, dilectionem, & opera praestet, quae uel articulis, uel decalogi praeceptis iubentur, eadem memoria non teneat, quanuis, ut dixi, eorum pastorum opera multum sit commenda da , qui ad hac omnia uiua memoria tenenda poenis populos adigunt. Tametsi semper

impium & sacrilegum credam, absolutionem denesare illis, qui cum sui par est de christianis omnibus credere in se explici id, aut in his naturae principiis quae Christus de Apostolica doctrina praescribit implicite uere sciant, ob memoriae desectum recitare enon possiunt. Scio olim in Concilio Cabillonensi praeceptum suisse, ut oratio dominica,

i I i in qua

275쪽

De recta in Deum fide

sn qua omnia necessaria humanae uitin ut illic dicitur) comprehenduntur, & symbolum Apostolorum, in quo fides catholica ex integro comprehenditur, ab omnibus discerentur. Verum si quod plebes admoneantur, ea memoriae comendaro, argumentum est, quod quicunque illa non retinutrit, mortaliter peccat ; peccant igitur mortaliter quia cunque totius anni praedicationes, in quibus, iuxta eiusdem concilij Cabillonensis de creta, presbyteri plebem , de dilectione Dei di proximi, de fide di spe in Deum, de humilitate, de patientia, de castitate, benignitate, misericordia, de eleemosynis, de consessionibus, de inauriarum remissione, etiam docere praecipiuntur, memoria non retinet. haec enim omnia aeque in Evangelico instituto, mimo magis quam oratio, a Christiano exiguntur. Scio deinde in concilio Remensi, presbyteris praeceptum esse ut parochianis suis, symbolum & orationem dominicam aut ipsi insinuarent, aut aliis ii sinuanda iniungcrent, & cum ad consessionem tempore quadragesimali uenirent, ab unoquoque decantari facerent, nec ante sanctam communionem, alicui traderent, nisi his excorde pronuntiare posset, quod scilicet ut ibi dicitur sine horum scientia, nullus saluus esse possit. nulli hi tamen in eo concilio peccatorum absolutio denegata resertur, quod nimirum hoc nunquam fieri soleat, nasi cum quis sit immenitens dein peccati mortalis statu desideat. Eucharistiae uero sacramentum sine peccato denegari potest, quod eius sumptio ad conciliandum iustitiam, sicut sacramentum poenitentiae. non sit neccssaria. Rationes uero Remensis concilij, quod sine fide nemo possit saluari.& quod haee snt tam parua, ut nullus stoliditatem sensus aut ingenii exiguitatem possie causari, parum horum theologorum sententiam promouent. neque enim nos dicimus, quenquam sine fide poste saluari, sed eum ordinem aut orandi aut credendi, quem uel dominica oratio, uel symbolum Apostolicum continet, de salutis necessitate requiri, sui siet ostendendum. Porro licet haec parua sint ac proinde panis temporalibus into quenda fidelibus, peccare tamen mortaliter ignorante cabsit contemptus persuaderi non potest. An uero recte secerit concilium Remense, quod scimus prouinciale fuisse, orationem dominicam de symbolum memoria non retinentibus, eucharistiam denegando , alij diiudicent, ego prosecto pios homines, & qui eadem memoriae tenuitate eo tinere non possent, ullum Ecclesiasticum sacramentum denegare non ausim, cum ad ea memoria retinenda, nullo praecepto aut necessaria ratione constringatur fidelis, immo uero, cum Christus, solum illa generalia principia, quibus implicite aut uirtute tam tum continentur, di post Christum Paulus, hominibus ad salutem necessaria praeseri pserint . iam quantumcunque ignorantia orationis dominicae, aut Apostolici symboli, ex horum ac similium conciliorum decretis culpabilis seret, nulla tamen hie aut sacra mentorum Ecclesiae praeceptorum, aut mandatorum decalogi si memoria, quae tamen isti quoque ut memoria teneantur & explicite sciantur, necessaria docent, immo dum in istis duobus, symbolo scilicet di oratione dominica, omnia necessaria comprehendi

consentiunt, caetera omnia ignorata, nullam culpam inducere, necessario satentur. a que haec quidem tam acriter fuerunt urgenda, non quod laudemus ignorantiam, & h

minum popularium desidiosam inscitiam absit) sed quod omnino infirmis plebium conscientiis, quibus isti salutis efficacissima obstacula obiiciunt, exanimo Christiano

cupiamus mederi. Solent autem nonnulli pastores, inter eas imporarias poenas, qui bus ad Christianum catechismum memoriae commendandum picbes adigunt, eam nuptiarum solemnitatem , qua tandem uxor in mariti domum traducitur, quaq; uxor ipsa mater familias esse incipit, quam solemnitatem nos uelationem appellamus, interdicere, quod maxime laudo. aequum est enim ut qui patresfamilias esse incipiunt, quo paeto liberos christiana fide moribus formare dc ant, optime nouerint.

276쪽

Liber quartus. II 6

Quod sola Dei notitia naturali, sue eiusdem Dei fide, nullus unquam potuerit consequi salutem. Cap. VII. i

Voniam uero absque unius Dei & Christi fide, nemini salutem post primorum parentum peccatum contingere diximus, non ab re futurum est,

si eam quoque edisseramus quaestionem, qua quaeri solet, an hoc in omni rerum conditione, & euentu sit uerum, id est, an adeo uel unius Dei vel .υ- Christi mediatoris ad salutem fides sit necessaria, ut quicunque, quocunque pacto uel Deum uel Christum ignorauerit, saluari nequeat. aliud enim est de his, qui cum audire pollent Euangelium, repulerunt; aliud de his, qui, quod ad eos Euangelica praedicatio non uenerit, uel alia inculpabili ratione, Christum

non audierui, futurum iudicium. Si non uenissem, ait Christus, d loquutus CiS non fuis- i....is.sem, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.

Longe igitur alia habenda est ratio, de eo, qui Euangelicae praedicationi consentire non uoluit, quam de illo, qui nunquam Christum auribus hausit. Est profecto fidei ignorantia prorsus ineuitabilis his, quibus Christus nondum cst praedicatus. Quomodo, L. a. to. inquit Apostolus Paulus, credent ei, quem non audierunt aut quomodo credent sine

praedicante ξ non ergo infidelitatis est his imputandum delictum , qui sola impotentia . fidei professione priuantur, sed illis, de quibus idem Apostolus. Sed dico, nunquid1siael non cognouit Primus Moses dicit, Ego ad aenaulationum uos adducam in nongentem, in gentem insipientem, in iram uos mittam . Isaias autem audet & dicit, Inuetus sum a non quaerentibus me, palam apparui his, qui me non interrogabant. ad Israel autem dicit , Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, de contradicentem mihi. Quae uerba , populi rebelles animos,& diuino sermoni inobedie res insinuant. To a s xx autem lixe quaestio non modo antiquiores Theologos, sed nostri saeculi doctissimos quosque, dum uel sine fide quenquam saluari. amrmate non audent, uel inculpate uiuenti, di legem naturae seruanti, salutem spiritualem non poste, contingere, durum existimant. alterum enim horum dandum esis necessario consequitur, nisi ad illud quod quidam excogitarunt, confugiant, uitae probitate, Euangelicam praedicationem promereri: postquam tandem iustilicatio contingat, quod non magis quam prudentia nonnullis probatur, quod nimirum nollent miraculis, quorum certitudo non habetur, ex lege, rem prorsus committere. I u hac uero parte eum ordinem, quem in praecedenti disputatione seruauimus, sumus conseruaturi, ut prius de unius Dei quam de Christi mediatoris fide., quae nobis uia Aia ridebuntur, afferamus in medium. Sunt itaque inter scholasticos auctores primarios non g . 4M.

palici , qui sine Dei unius fide. posse hominis salutem accidere, asseuerantissime doceat; non in quocunque, sed in eo solum, qui eum in remotissimis insulis aut desertis r gionibus ageret, uniuersam uitae suae rationem, legi. naturali a rmaret, in eo inqualm qui recta naturae diei amina sibi legis praefigeret . quam sententiam his rationibus com Probant. Facientem quod in se est, idest quod suarum uirium potestati subest, Deus LMi. i. nunquam propriae subuentionis auxilio destituit; qui autem leges naturales & praecepta coseruat, quod in se est faciti Deus igitur illi nunquam est defuturus, sed suam gratiam di perinde gloriam eidem pro legis obseruatione retribuet, praeserti in si horum, quae contra eandem legem designauit peccatorum, quatenus naturali rationis dictamini dinsonant, uero cordis dolore. eniteat. Idem secundo suadent, quoniam si statim, huic Loisi. homini facienti quod in se est, gratia non daretur diuinitus, sed esset expectanda Euan-elica praedicatio, suae fidem infunderet, cum ea uno temporis momento non possit haeri, ut potet quae auditum, di discursum requirat, daretur tempus, in quo quicquid

homo uiator faciat, maneat extra gratiam, & tandem morte praeuentus damnetur,

quod prorsus diuinae legis dulcedini contrarium uidetur, quae no impossibilia, sed quae humana fragilitas posset exhibere , mandata praecepit. Q)iod si dicas, Deum facientiquod in se est, non expectata Euangelica pradicatione, sine mimstro fidem infundere,

277쪽

De recta in Deum fide

ut quae sunt ad salutem necessaria cognoscat, unde, aiunt, id constat cum Paulus dicat, R. a. 3ο. QSomodo credent sine praedicate λ Maod si facienti,quod in se est Deus fidei infusione succumt, cur non simul largiatur de gratiam, cum ad eam sit idonee dispositus; cur dis- strat, cur expediet 8 cum, quo minus id faciat, nihil obstet λ Deinde non quaerimus, aiunt, quid miraculose, & antiquo ordine suae constitutionis peruerso Deus sit effecturus, sed quid communis lex prouidentiae requirat: esse uero talem legem diuinam, ut secundum illam multi citra miraculum iustiticari non possint, derogat suavissima Dei prouidentiae, & incomparabili ipsius misericordiae, eximiis Christi meritis, & demum . est contra uiae ratione, in qua nulla dcbent esse salutis obstacula. Accedit quod pronior est Deus ad miserendum, quam ad puniendum: ergo cum iusti citra ullum miraculum possint iustificationem amittere, poterunt &iniussi citra miraculum eandem ac i' quirere . Amplius, rigor iste in nullis aliis praeceptis diuinis inuenitur, sed si opere praestari non possint, satis est uotum implendi, etiam implicitum, quod in baptisuai de p*nitentiae, quae tamen sunt necessaria sacramenta, praeceptis, communi aheologorum suifragio docetur. Immo nullum est, aiunt, grande, neque paruum praeceptum, cui si opus ipsum imperatum, reddi non possit, uoto ipso de implendi uoluntate satis non fiat. R iis .. Quod si ea co itio, quam humanitus habere non possumus, ad salutem necessario requiritur, requirit igitur a nobis Deus, ut simus prophetae, di ut sciamus quae prorsus ca- r. ptum nostrum exuperant, quod est absurdissimum . Cur demum cum, ut modo dicebamus, reliqua omnia praecepta mites habeant interpretationes, unum fidei praeceptum caeteris omnibus rigidius, de inclementius, interpretabimur, quod nullo maiori rigore fuit traditum, praesertim cum fides, quod sit bonorum cunctorum initium, quema modum in rebus omnibus principia esse solent caeteris, quae in Christiana religione iubentur, si magis difficilis λ suscepta uero fide proeliuiora sunt reliqua, & crodentibus omnia sunt possibilia. sufficit ergo ei sua dissicultas, nec eget isto rigore, qui ab interpretationis inclementia proueniat.

Hi, isti, ac similibus rationibus colligunt, fieri non posse, ut qui ratione naturali

ductus, uitia caueret, & uirtutes excoleret, uniuersamque legem naturae seruaret, solo

fidei desectu damnaretur , sed continuo credunt eum ipsa legis naturalis obseruantia, iustitiani accipere, neque oportere ullam Euangelicae fidei praedicationem praeced ς, cpianuis ingenue fateantur communiter , fidem unius Dei este, ac semper fuiste Mecta riam, tum quod uix quisquam mortalium sine Dei fide possit legem naturalem seruare, tum quod tam prouida nostri suerit semper diuina bonitas, ut non sit uerisimile quenquam absque culpa ignorare posse aut potuisse, Deum ess . Decreta itaque conciliorum , & uniuersum auctoritatum examen , quae uel a sancta scriptura . uel ab

Ecclesiasticis patribu&, contra petuntur, quae docent, sine fide nullo pacto poste iustis- , .cadionem obtineri, de eo, quod re ipsa accidit, non de eo, quod contingere posset, loqui decernunt : quasi uelint concilia, sanctos, de sanctam seripturam, ubi de fidei neceia sitate loquuntur, non prorsus absolutam, de ineluctabilem, sed moralem, quae penes id, quod fit, non penes id, quod fieri potuisset,attenditur, neeessitatem inducere: docent, inquam, ea omnia huc tendere, quod nemo sine fide consequatur salutem, sed neque consequi possit potentia morali, cum id legis naturalis obseruantia fieri debuisset, quae tamen sine Dei fide haberi uix poterit. Miae uero suapte natura sunt dissicilia, communi ratione loquendi, impossibilia voeamus. Hactenus isti . Q uorum profecto sent tiani, quod sit ab ingenti animi pietate prosecta, semper desideraui tam ueram quam

clementem uideri. odi ego semper ex animo quorundam tetricam & rigidam Theol giam tractandi, rationem, qui tunc sese ueros Theologos agere existimant , cum Me Mai uos mortalium ad insema detrudunte alligant onera gravia , de importabilia , dc Φmp nunt in humeros hominum; digito autem suo plerunque nolunt ea mouere: interpreta tur de exponunt diuina praecepta, tam dure dc inclemendet , ut qui audiunt, ciamareto. cogantur, Et quis poterit saluus fieri λ Contra illorum Theologia uehementer delectar, qui in omnibus interpretandis praeceptis habuerint diuinae misericordiae rationem. Est .. a. ramen modus in rebuS, estque attendendum, misericordiae praetextu, ne quid nimis. n...il M Easo in hac Parte, nequaquam mihi a communi sanctorum & Ecelesiasti eorum uia re rorum sententia, recedendum uidetur, qui cum Apostolo Paulo, sine' fide impossibile

278쪽

Liber quare . I a T

esse placere Deo, communi suffragio sanxerunt, Oportet, inquit idem Paul. accedentem ad Deum, credere quod sit, di quod inquirentibus se, remunerator sit . quasi his uerbis declararet Apostolus , quod saltem fides ad humanam iustitiam necestario requiaratur. Nec satis commoda est eorum in hac parte interpretatio, qui uolunt, locum hunc posse de infusa fide accipi , quasi uelit Paulus, sine habitu illo infuso neminem posse Deo placere . nam propter hoc quod uix unquam Apostolus Paulus ab habitibus, quibus praemium non decernitur, praesertim his, qui non studiosarum actionum frequentia' resultant, sed diuinitus infunduntur in animos, fuit multum solicitus, utpote ad quos, quod in nostra non sint potestate, nemo sit exhortandus, hic ipse locus manifeste se prodit, non de habitu fidei in suis, scd de actu, & fidei ipsius exercitio accipi dcbere . nam cum dixisset impossibile esse sine fide placere Deo, protinus quam fidem intelligat, se

dit, Oportet enim accedentem ad Deum credere fi c. credere prosccto non habitum, sed actionem, di habitus fidei exercitium, msinuat. Deinde comuni a heologorum sent

tia, fides infusa, licet in paruulis, quod sint omnino impotentes, sine acquisita fide infundatur, nunqua tamen id in adultis contingit, sed fides acquisita fidem infulam praecedit. Ergo quamuis Apost. sententia, de fide infusa fuisset interpretada, adhuc eosdem neruos obtineret aduersus hanc opinione. recte enim sic colligitur, Sine fide insula impossibile est placere Deo,& fides infusa in adulto fidem acquisita neces lario supponit,ergo sine fide acquisita impossibile est placere Deo. sed neq; illa eoru dem uerborum expositio, aequa mihi uidetur, quod scilicet, ea uerba non rei ipsius, fidei scilicet, sed praecepti nccessit tem insinuent, que admodum de baptismi praecepto Theologi docent. Illis enim uerbis quibus baptismus imponitur, non baptismi absoluta necessitas indicitur, quasi sine illore ipsa suscepto, iustitia non possit ulla ratione contingere. potest enim quis eiusdem baptismi uoto saluari, sed tantum praecepti necessitas significatur , qua Ex occulta diuinae uoluntatis ratione, etiam, qui iam sunt conlequuti iustitiam, ad baptismi susceptionem tenentur; ita fidei praecepto ut hi uolunt, non ipsius fidei absoluta indicitur necessitas, quasi sine illa non possit homo eratus Deo fieri, aut iustitiam accipere, sed quod aliquando etiam suscepta iustitia, fides sit necessaria, idest uel ante iustitiam susceptam, ut fit regulariter, uel postea, ut in eo homine, qui cum naturalis legis iustitiam excoleret, euangelica'pradicatione caret. haec' inquam expositio, neque cum Apostoli mente conuenire uidetur, quae non quacunque ratione fidei necessitatem insinuat, sed impossibile dicit, aliter quenquam Deo posse placere, neque satis fidei, Naliorum; quae in Christiana religione proponuntur, dii ferentiam aduertit. Fides enim uero, toti Christianae iustitiae, non tantum ex druino praecepto, sed propria natura, fundamentum substemitur, Nemo sinquit alibi idem Paulus Apostolus fundamentum aliud potest ponere, praeter id, quod positum est, quod est Christus I ει τι, nimirumper fidem susceptus: quasi doceat, ubique locorum sine fide impossibilem esse perbii, Re .3- ternam animi iustitiam accestum ad Deum. Naturalis profecto legis, qua talis est, Obseruantia, absque ullo diuinitatis intuitu, non est aliud quam ex honestatis studio uirtutum exercitium, & cultus, & legis naturae qua talis est , verus ille cultor dicitur, qui tantum amore fortitudinis, sortis existat, qui iustitiam ob eiusdem splendorem admiretur, qui temperantiam, captus eius uirtutis excellentia, in nullum alium finem referendo suspiciat, atque illa in caeteris uirtutibus, quae in humanae uitae compositione uersantur, se habeat. Huius uero legis naturalis cultus, qua naturalis est, iustissime a natura ipsa praemium statuitur , inlamarum uirium nimirum compressio, qua mens brutae portionis catena resoluta, in separatas a materia substantias, contemplatione progrediatur. hoc enim ipse rerum ordo postulare uidetur, ut naturali obseruantiae, naturalis Iegis, naturale quoque praemium, sufficienter respondeat . nec mirum, opera enim & actiones, finis, qui eisdem praefigitur, naturam induere, uulgaris philosophia nos docet. Ergo qui ibiam naturam, uirtutum, inquam, honestatem, sibi finem praestituunt, naturae tantum ualorem habebunt, eisdemque susticientissime, finis ipsius adeptione, idest honestate ipsa, aut ea, qua ex ipsis descendit uoluptate, satis fiet, neque diuinitatem, ad spiritualia& altioris ordinis infundenda charismata, ulla ratione pellicient, quemadmodum neque bos, neque leo, quod recte se actiones naturales aut sensorias efficiant, amplioris alicuius doni capaces existunt, quam eorum, quorum

I i iij propria

279쪽

De recta in Deum fide

propria natura sit capax. sunt uirtutum exercitia quando solum a naturali ratione, idest ab earum honestatis amore, imperantur tantum hominis naturales functiones, quemadmodum bene currere Equi, aut bene arare bouis. Est enim homo animal, non quodvis, sed rationale, idest si propria in agendo naturam sequatur, ratione utens. Ergo ex eorum operum ratione formali, nulla eisdem spiritualis iustitia, sed naturalis scelicitas, quae in abstractu quadam contemplatione uersatur, necessario respondet, inamouero nihil omnino prosunt ex propria ac serinali natura ad internam iustitiam, nisi Hrsan remota quadam ac diminuta ratione. omne enim meritum , ut docet communior νε-ῶJ- Theologia, aut est condigni, cum id, quod meremur ex iustitia debetur, aut est con-

δ' grui, cum non quidem de rigore iustitiae, sed quia ita diuinam magnificentiam decet, praestandum est aliquid . Vtrunque autem horum necessario Dei notitiam supponit, immo non Dei notitiam, quocunque pacto, sed eam , quae Deum quasi finem ultimum in operando respiciat . neque enim alio pacto meriti ratio seruabitur, quam si in agm-do Deus finis ultimus statuatur. uo pacto enim a me uel ex iustitia, uel ex cOgruo, tuis operibus mereberis aliquid, si mei notitia prorsus destituaris, aut in agendo mihi placere nunquam intendisti Z duo pacto tua opera mihi reserendi gratiam, aut ex iustitia aut ex congruo obligationem inducent, si non ut mihi, sed ut tibi placeres, aut eorundcm operum ratione, di gratia, ea es operatus λ Quo pacto Deo cultus ille naturalis iustitiae, aut legis, qua est naturalis, idest quatenus solum a natura imperatur, intereae iustitiae donandae in condigno uel ex congruo obligationem inseret, si non Deo placendi studio, sed ipso uirtutis amore, aut uoluptatis, quae ex uirtute fluit, desiderio praestetur. Est quidem honestas uirtutum laudabilis, sed non est Deus ipse; ergo quae solo uirtutis amore fiant, non perinde propter Deum fiunt. Quemadmodum itaque, ut ex tuis operibus, Socrates tibi uel ex iustitia uel congruo obligetur, oportet ut studium ei placendi, tibi finem praestituas, quod placendi studium, absq; Socratis eiusdem notitia, impossibile est habere: ita prorsus est impossibile, ut his operibus, quibus

Deum finem supremum non praestituisti, ulla ratione iustitiam spirituadem merearis. Deus autem humanis actionibus finis ultimus, sine sui cognitione praefigi non potest, quaecunque igitur, sine Dei cognitione mortales essciunt, neque ex congruo, neque ex condigno, ac proinde nulla meriti ratione, Deum, ad impartiendam interiorem iustitiam astringunt, nisi serian illa diminuta, & imperfectissima meriti ratione, qua quis bene iungens ossicio suo, non propter Socratem, neque illi placere studens, sed sui ruria ἐ u suorumve operum gratia, Socrati eidem diceretur obligationem inducere , Eli igitur fides non tantum necessaria ex diuino praecepto, quemadmodum baptismus de pleraq; 22k ν is multa, sed ex sua natura & ratione, quod opera, quae aliquo pacto placere Deo debent, rapis, sol placendi studium, ac proinde Dei notitiam, ex qua in eum tanquam in ultimum finem dirigantur, in efficiente requirant . unde Apostolicam sententiam non de in possitati- . tale quacunque, sed de ea, quae ex rerum ipsarum sermali contradictione colligitur, intelligamus oportet, quod di cundem A postolum sensisse, ex eiusdem loci contextu, ma- niseste colligitur. Fide, inquit, Enoch translatus est ne uideret mortem, & non inu niebatur quia transtulit illum Deus. ante translationem autem testimonium habuit placuisse Deo: sine fide autem impossibile est placere Deo. credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est , di quia inquirentibus se remunerator sit. Pronunciarat Apost.

Fide Enoch translatum fuisse, ne uideret mortem, cuius rei, cum ex sancta scriptura sufficiens testimonium percre non possct, quod eadem, licet eum translatum a domino in. s. doceat, non tamen fide translatum indicet; protinus ad naturae dictamina seipsum coi uertens, ex altero a sancta scriptura, altero uero ex natura ipsa petito enuntiato, misto

syllogismo sic colligit, Enoch placuit Deo ante translationem, & impossibile est, idest repugnat, sine fide placere Deo. Enoch igitur ante translationem, fidem habuit, ergo

fide translatus est, ne uideret mortem &e. Prioris syllogismi prius enuntiatum a sanct scriptura, secundum a naturali ratione, quae docet, non modo diuinam amicitiam,

sed nullam prorsus, sine studio placendi Deo, haberi possibile, profecto descedit. Quod

subsimaptio illa quancunque, & non absolutam & formalem impossibilitatem denot ret, nihil profecto uigoris syllogismus haberet, sed & assumptio illa, Fide Enoch transelatum fuisse e cc. nutaret ornoino, quemadmodum siquis de Socrate allereret, quod

280쪽

Liber quartus. II 8

suisset baptizatus, per hoc quod testimonium ex sancta scriptura habuisset, quod placuisset Deo, nequaquam essicaci ratiocinio illud comprobase dicendus futilet. nam quantiis de lege ordinaria & communi, qui crediderit de baptizatus fuerit, sit saluus, Fia i qui uero non crediderit, condemnetur, & nisi quis renatus fuerit ex aqua e Spiritu sancto, non possit intrare in regnum Dei: quoniam tamen illa necessitas, aut introeundi in regnum Dei impossibilitas, non a rerum formali ratione, sed a diuina prorsus u luntate desumitur neque enim ulla est repugnantia sormalis, hominem sine baptismo regnum Dei intrare, sed quia ita diuinae sapientiae occultiori ratione placuisse probatur nihil tali discursu certi, aut pensi colligitur, quoniam nimirum potuerit Deus etiam urgente lege quod de quotidie facit illum sine baptismo sibi per fidem & chariatatem caeterasque uirtutes, quae nequaquam ex sua ratione formali a baptismo sacramentali dependent, gratum reddere, uel tandem coelesti scelicita te donare. Itaque in- .

dignus estet discursus hic Apostolico uiro, immo sapienti quocunque, Socrates testi i monium habet in lege Euangelica, quod placuerit Deo, aut quod tandem fuerit sal tem consequutus, ergo fuit baptiratus baptismo illo sacramentali, de quo praecepta illa Euangelica necessiario intelliguntur, abs quorum implectione, neminem posse introire in regnum Dei, aperte docetur; nimirum, quod haec impossibilitas, non ab ipsa--, rum rerum se ali ratione, sed a diu inae uoluntatis arbitrio descendens, Deo libera imaneat, ergo indignus esset Apostolico uiro, immo di uiro mediocri, hic Pauli discumsus , quo, quia Enoch Deo placuisse, sanctae scripturae testimonio probatur, quasi necessaria consequentia subinfert, eundem polluisse ficie, si fidei necessitas non ab ipsa iustitiae spiritualis se ali ratione, sed a praecepti sola necessitate descendat. Deinde iussos esse gratos Deo, aut illi placere, non est quacunque ratione accipiendum . neque enim sunt grati Deo tantummodo, quod ab eo diligantur, quemadmodum p mum aut aurum hominibus placent, sed cum reciproco amore, quam rationem, dilugendo amicitiam vocamus, unde amicitia, aut si amorem uelis appellare, actum illuna, Aristiα8.

ut habitum uoluntatis diuinae, quo adultum & rationis compotem hominem c de hoc G 9 L- enim semper loquimur ad suam scesicitatem admittat, ex propria sui S Brinali ratione, in eo, qui admittitur, idest ex peccatore iustus, & Dei amicus esticitur, Dei ipsius amicitiam aut amorem supponit. homo enim a Deo humana ratione, non bruta aut insensibili, diligendus est. humana uero diligendi ratio, non est quicunque, sed reciprocus amor. diligimus pomum, equum, aut phyalam, sed in nostrum usum, quod

nimirum nostris ussibus apta credamus: non item quia redamemur aut ad uitae, aut earum rerum, qua uitam consequuntur consortium, quod amicitia requirit. Immo εο

seruos, quouis sint humanae rationis participes, ac perinde humanae amicitiae, quo niam tamen eos in nostros usus,& non quia ament, aut in uitae consortium diligimus, non humana amicitia sed diminuto illo commodi amore, quo equum & caetera bruta, aut insensibilia prosequimur, amare dicemur. Homo igitur ut homo, diligitur, quan do in eodem homine reciprocus est amor, quo diligentem redamet, non item cum tantum amatur. Ergo cum ea dilectionis species, qua iusti ut austi sunt, a Deo diliguntur, ueram habeat amicitiae rationem, quia ea non tantum ut homines, sed Qrmaliter etiam ut amici diligantur, quia non commodi aut solius delectationis gratia, sed in scelicit eis consortium, necessario, in eo, qui diuinitus diligitur, aut iustus esticitur, redamationem supponit. Cum igitur nemo possit sine Dei notitia Dcum ipsum diligere, impossibile est, non quocunque pacto, sed serinali rerum repugnantia, sine fide placere Deo. Quod si ad habitus insusos recurras, quos Deus sine nobis possit infundere, ac proinde nos sine fide, sibi per gratiam infusam reddere gratos, aduerte quod licet ex sua essentiali ratione habitus in Hii habitibus acquisitis non alligentur, quoniam habeat

omnino distisctas essentias, in adultis hominibus, tamen quantum ad rationes forma les , ab eisdem acquisitis habitibus, necessario dependet. neque enim fides adulto infunditur , nisi fides acquisita praecesserit, neque spes, nisi habitus, aut saltem actus a quisitus sibi respondens prius in animo fuerit. Ita quoque charitas aut gratia, animi conuersionem in Deum per acquisitum amorem, necessario supponit. Atque hoc est quod ubique docent propheticae uoces, Convertimini ad me, ec ego conuertar aduOS; LAE M. Conuertimina iiiij reuertentes, di sanabo auersionem uestram Ec. Quod si infusa His . i. gratia

SEARCH

MENU NAVIGATION