Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

301쪽

De recta in Deum ibide

' rituali generatione gignetur. Deinde nullus homo, quantumcunque ab hinnam eon uersatione remotus, macula originali respergitur, nisi per Adami traducem: nullus igitur spirituat i gratia, nisi per Christum donabitur ubicunque terrarum habitet: gratiam autem, quam remissio peccatorum subsequitur, non nisi ex fide in Christum pos sideri, parum superius eodem loco docuerat Apostolus, Iustificati inquit ex fide pacem habeamus ad Deum, per dominum nostrum 1ε, via Chrisum, per quem habemus acia cessum per fidem in gratiam istam, in qua stamus, & gloriamur in spe filiorum Dei. Est itaque de humanae iustificationis ratione, Christi fides, non quod absoluta potentia, si ita libuisset, sine illa Deus homines saluare non posset, nihil enim repugnat, cum Dei unius fide, de rectis operibus ex ea lactis, homines iustos efficere, sed quod posteaquam unicam nostrae salutis uiam Christum fide susceptum constituit, & in eo tantum sibi uniuersos mortales gratificari decreuit, feri non possit. Unde magnum est in his tribus v i.,-- quaestionibus in repugnantia discrimen. licet enim in omnibus tribus ex iustifieationia' in m di ratione sot mali, sine fide Dei aut Christi, iustitiam spiritualem cuipiam contingere ponim se , dixerimus repugnare, alio tamen modo in prima, alio in secunda, alio uero in tertia repugnat. In priori quidem ex natura repugnat, quod scilicet nemo possit, quem non nouit , diligere: quod tamen ad iustificationem requiritur. In secunda quoque ex natura; etiam rei, repugnantia sumitur, quod nimirum sine certa notitia di sine supra naturali illa ratione obiectiva, nec Deus quasi beatificum obiectum, diligi possit, nee uolutas in ueram dilectionem α' operum bonorum esscacem procedere Tertia demum, non ex natura rei, potuisset enim Deus homines sine Christi fide iustos efficere, essetque tum inter Deum di hominem iustum, nihilominus formalis amicitiae ratio, quoniam tune hominis ad Deum esse possiet amor & dilectio, non quaecunque sed efficax, quae in illis duabus quaestionibus dari non poterat, sed tota in hac parie repugnantia ab statuto diuino prouenit, quo decreuit, nullum nisi per Christum , fide & dilectione susceptum, iustum efficere. unde cum dicimus ex iustificationis sormali ratione, sine Christi fide repugnare,quenquam salutem consequi, non de quacunq; iustificationis specie, & rati ne loquimur: potuisset enim Deus ait ram statuere, quae Christi fidem non includeret, qualis illa sorsan erat spiritualis iustitia, qua olim integra & nondum per peccatum cor rupta natura, nostri seuebantur parentes τ sed loquimur de hac, quam Deus post peccatum statuit, in qua Christi fidem necessario conclusit.

Quod fides implicita Christi, Evangelico etiam seculo, ad Eure, aris sis; er quid proprie fit fides Grilli implicita. Cap. N.

t Ediam propter eas rationes, quas disputationis initio iaciebamus, quia bus durum & inhumanum, immo quod maius est contra sanctarum scripturarum doctrinam uidebatur , quibusdam hominibus, qui Eua gel ica praedicatione destituebantur, salutis spiritualis portas occludere, ulterius est inquirendum ἱ an esto quod sine fide Christi, nulli mortalium spiritualis iustitia contingat, ad eam tamen conciliandam, praesertim Euangelico statu, fides implicita Christi sufficiat: nam de hoc non parum nostra mem

ria , cum illarum rationum uigorem aduerterent, quosdam exercuit. sunt enim qui sine

fide Christi explicita, quantumcunq; bonis operibus polleat, neminem uolunt iustitiam aut salutem obtinere, sed tantum bona opera, aut legis naturalis seruationem sine fida D-- Christi factam, huc tantum ualoris progredi, ut Euangelicae praedieationis ministrum, 1. 3. itfas aut diuinam fidei reuelationem, per quam postea iustitia spiritualis contingat, merea I 'i . . . tur accipere: quod Cornelio Centurioni Apostolica historia contigisse fecenset. Est aua' ' '' tem huic opinioni tum libris, tum Dequenti disputatione, nostra memoria a doctis

D Ἀ-- quibusdam uiris occlamatum, quod cum Euangelica fides mora egeat, nec uno temporis momento possit infundi, iam daretur homo, qui iaciens quod in se est quod tamex ' '' ad salutem sufficere uel ipsa ratio naturalis insinuat, damneretur, quod diuinae misericordiae proculdubio repugnat, immo ut quidam uult in impium est & haereticum. mi odsi dicatur , hominem illum, qui bonis operibus & uitae rectitudine, fidei reuelationem

υ ii. i mereretur,

302쪽

Liber quartus.

mereretur, nequaquam moriturum, quod eum diuina prouidentia conseruet, nisi nou opeccato mortali, quo eiusdem diuinae prouidentiae tutelam auertat, denuo isdetur, respondent, id prorsus esse commentitium, di nullo uel rationis, uel scripturae funda- ου -- mento conniti. neque enim haec conseruatio lege diuina constat, aut ex diuinae proui- ο dentiae ratione deducitur, praeter hoc quod ut aiunt illud non est status naturae corruptae, sed integrae prorsus, sine peccato mortali non posse mori: hoc enim olim im centia donabat. Sunt deinde nostra memoria, qui huius sententiae rigorem temperan

tes, duplicem statuant spiritualem salutem, aetemam alteram , ad quam iusti post huius uitae mortalis labores perueniant, temporalem alteram, qua in uita praesenti per gratiam 2 a peccati originalis uel actualis languore homines conualescunt, quae iustificatio uoc tur. Ergo ad priorem illam , neminem sine fide explicita peruenire permittunt, ad hanc secundam, fidem Christi implicitam, sustinere docent. Credunt enim eum fide implicitata Christi, poste hominem iustitiam accipere, licet sine fide Christi explicita, quam tamen ante mortem accipiet, nisi mortaliter peccet, saluari non possit. quod hisce rationibus confirmate nituntur. Primo quidem tacto Comet ij, qui, ut ex Euangelica historia manifeste colligitur, cum nondum Petri de Christo praedicationem audisset, iustus iam erat . cui similla est, quod de Eunucho Candacis Reginae Aethiopum, & de Lydia purpuraria, eadem Apostolica historia recenset, quorum prior bonis operibus, & spirituali a austitia, qua hominem a Dei ueri adoratione reuertentem, pollutile , par est credere, Philippi praedicationem & baptismi lauacrum; posterior uero, cum coleret Deum, ac proinde iusta esset, cordis apertionem, ad intendendum his, quae dicebantur a Paulo xtiam promeruisse uidetur. Secundo fides Christi, aiunt, explicita, ut ab homine percipiatur , mora temporis indiget, sed in quolibet momento homo , qui credit in Deum potest iustificara i non igitur fides Christi explicita ad iustitiam accipiendam requiritur. Tertio idem esse uidetur de baptismo & de fide iudicium , sed ex quorundam scholastir corum sententia, homo remissionem peccatorum per uotum implicitum baptismi consequitur: consequetur ergo remistionem peccatorum Per fidem implicitam. His sunt senilia, quae a quibusdam aliis in hac parte asseruinar, ut quod hac ratione Paulus Apostolus, tantum duplicem illam notitiam , qua fides Christi continetur implicite, quod Deus sit & quod inquirentibus se remunerator sit, Deum accestum, idest iustificando, praescripserit, quod solam illam necessariam existimet Sc. Verum hoc paradoxon absit autem auctorum iniuria, quos doctissimos alioqui sat scio non tantum sanctae scripturae, sed ipsis inuentoribus est aperte contrarium, nec tamen errorid notam illi inurere audemus, quod stiamus non tam ab opinandi pervicacia, quam ab animi candore Et pietate prosectum, qua his, qui Euangelica praediacatione destituuntur, salutis aditum patefacere cupiunt. Sed iam prius probemus. P. Oν .eeto sancta script. de Ecclesiasticae diiunitiones, no minus hominis iustificatio inem & peccati exclusione, quam aeternae salutis consequutione appendunt, immo multo magis cum magis multo arduum sit, homine ex filio perditionis N irae, aeternae haereditatis consortem essicere, quam post iusper gratiam acquisitum, eadem haereditatem illi tribuere: sicut multo maius est & magis arduu alicui titulu domini, quam post acquisitudominium, eidem possessionem dare. eigo sine fide Christi explicita, cum sola implicita , spiritualis iustitia, idest aeternae salutis , post uitae functionem habendae ius, pr ruenit , poterit etiam eadem fide eiusdem aeteritae salutis consequutio contingere. Enim uero hae ratio, a pari, immo a maiori uim habet. Ruod autem his ipsis auctoribus .etiam aduersetur, hoc pacto suadetur, In omnibus: locis, quos ad fidei explicitae, in aeternae uitae consequutione, necessitatem uel ex sancta scriptura , uel ecclesiasticis dis initionibus proserunt , aeque docetur, nos per fidem Christi iustificari, & nobis iam iustificatis aeternae salutis consequutionem contingere. Ergo si illa uniuersa, ut uolunt ipsi, ut eos e res ennuincant, qui fidem Christi explicitam in Evangelico statu, ad salutis aeternae consequutionem necessariam non credunt, de fide inplicita sunt aeeipienda, cur non & in iustificatione de eYplicita fide eadem accipientur 3 Et prosectis quidam ist rum , non tantum periculosum, sed provis erroneum, immo nisi modestius iudicarent, huiusmodi notam Ecclesiae relinquere , haereticui dicerent, asilarere hominem sine

Christi explicita fide, in euangelico satu consequi alutem, neque ad hanc tam rigidam M m iij censuram

303쪽

De recta in Deum fide

eensuram inurendam. alia loca scripturae proserunt quam ea, ex quibuς fidei Christi ad salutem habendam necessitas colligitur . neque enim ibi. quod sit explicita fides neces- satia, sed absolute, quod fides Christi sit necessaria, docetur Cur ergo si loca ea de fide explicita uolunt intelligi, quatenus ad consequutionem scelicitatis spectant, non caa.dem quoque de fidoe explicita intelligent, iustificationis resipectu, quae suti diximus multo est difficilius S magis arduum opus aut cur, cum utrunq; eisdem locis scriptu ra probetur, illud erroneum, hoc uero catholicum docent λ Sed iam singulos scripturae' locos, quibus periculosum de erroneum credunt, docere, Christi fidem implicitam ad

. G. salutis aeternae consequutionem non esse satis, in examen uocemus. Inveniemus pro

selth non tam illos de consequutione finali salutis, quam de iustificatione, di reconci liatione hominis loqui. Nam in primiis ille, quem ex Ioanne euangelista proserunt, nimirum, Sicut Moses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium homi- nis, ut omnis qui credit in eum, non pereat , sed habeat uitam aternam : qui credit in eum, non iudicatur a qui autem non credit. iam iudicatus es, quia non credit in nomine . unigeniti filij sui. Et infra. Qui credit in filium, habet uitam aeternam: qui autem in credulus est filio, non uidebit uitam aeternam. de hominis iustificatione,& de spiria tuali uita, qua per gratiam, semel excluso peccato, Deo uiuere incipit Aore intelligenia Lam. io. dum, ipsa uerba demonstrant. Apertius autem est illud, quod ex Paulo prolarunt, .Sicofitearis in ore tuo Dominum I via Christum, & in corde tuo eredideris, quod Deus illum suseitauit a mortuis, saluus eris . nam quod hic Ioeus non de finali consoquutione salutis, sed de praesenti iustitia sit accipiendus, quod statim adiungit Apostolus, d cet , Corde siliquit creditur ad iustitiam, ore autem consessio fit ad salutem . Taliaq; sunt extera uniuersa, quae ad insinuandam errorem eius sententiae, quae in xuangelico statu fidem explicitam non docet necessariam, ab his prose itur. Quod si, eum hi loci de iustificatione loquantur, uisi sunt huius senteutiae auctoribus sufficientes, ut illam opinionem, quae sine fide explicita salutem contingere docebat, periculusam &,err neam , immo nis ecclesiasticam censuram usu are erubesterent, haereticalia uocarent, cur non etiam sufficient iidem loci ad eandem notam inurendam illi. quae fidem explicitam ad ipsaminet iustificationem, de qua loquuntur, non requiri docet, cum & illa mei rationes, quas aduersus alteram illam sententiam producunt, eam aeque uehementer, immo uehementius oppugnςnt φ QSemadmodum enim extra ecclesiam nullus p

test saluari, ita extra eandem nullus potest iustificari a de qui extra illam peccata remitti doceret, tam haereticus &ecclesiasticis diiunitionibus contrarius haberetur, quam qui extra illam doceret, quempiam saluari . aut igitur qui fidem Christi habet implicitam , i

intra ecclesiam continetur, aut non continetur: si intra ecclesiam continetur, non est

igitur cur eo argumento in alturius opinionis auctores insurgant; quod si non continest tur, cum ex horum sententia cum fide illa implicita possit iussificari, iustificatur ergo aliquis extra ecclesiam, & extra celesiam remittenturi peccata, quod est prorsus haereticum. Et profecto mirabile est de hucusq; inauditum, quod isti nolint amicum esse Dei , iustum esse, aut gratiam Dei possidere, ad uitam memam consequendam sufficere i cum tamen uniuersa Christiana schola sic rectissime colligi semper putauerit: Iu-sus est, ergo saluabitur; gratiam habet, ergo saluatur ; Dei amicus est, ergo saluabitur.

nihil amplius quam gratiam ad salutis consequutionem necessarium existimans . Sed illud est mirabilius, quod etiam ex eadem sententia necessario consequitur, hominem. iustum,& Dei amicum, absque num peccatra aliquλndo damnari. Nam is Socrate*

uerbi causa qui & legis naturalis obseruantia, de Christi hae fide implicita pollens, purgationem a peccato & iustificationςm pr0meruit, ante praedicationem Euangelij decedat, iam quod non habeat fidem explicitam, eum sit iustus, prosecto damnabitur. Nisi sit satis idonea responsio illa , quae L quibusdam horum studiosis pro- sertur , Socratem non decessurum quousque fidem Christi explicitam per euangelicam

praedicationein acciperet. Quod unde compertum habeant, interrogare licebit. nes,s.. ib. enim Cornelij, Centurionis, i ydia pur Purariae, aut Lunuchi facta, quanuis Apostolica A.. g. historia ante Euangelij praedicationem iustos doceret, ad generalem inde regulam Pr My si videtitiae nectendam, satis esse uidentur, cum hi uel inter ipsos Apostollicos uiros, qui

christi praedicationem serebant i Iit ilon Procul ah cisdem habitarent. Mi id i an quod

304쪽

Liber quartus. I 4Ο

ante mortem Comelio Ceuturioni Caesareae agenti, Petrum Apostolum Deus destinaret, aut quod Eunucho ab adoratione reuertenti, in ipso Iudaicae prouinciae confinio. Philippum obuium secerit, aut quod I ydiae purpurariae, inter medias Pauli Apostoli uoces cor aperuerit, ut intenderet his, quae dicebantur de Christo, iam inde collige-mus, id ipsum praestiturum iis, qui in remotissimis insulis, aut regionibus habitent p lod si diuino miraculo Euangelicae legis expositor, ad hominem illum remotis si indagentem , quasi alter Abacue ad Danielena per capillum est adducendus, quo sine ii de

explicita Christi non moriatur, cur erit absurdum , facilius & leuius miraculum , illius t. a d. iloco difficilioris & grauioris admittere ut scilicet homo ille Euangelica praedicatione destitutus, praesertim ut ipsis uidetur iam iustus, sine explicita fide consequatur salutem λ an non hoc est leuius an non est facilius, quam ad hominem tanto terrarum

spatio, tot maribus dissitum, ministrum euangelicum mittere, cui danda sit linguarum ut sua praedicatione proficiat, persecta notitia, de reliqua uniuersa, quae ad eam lega- . tionem requiruntur , tribuenda ξ si homo ille sine altero horum saluari non potest, hoc prosecto secundum quod non in eo, sicut in illo priori, subito naturae leges uiolentur, sed in lege, quae a solo pendet uoluntatis arbitrio, dispensatio fiat, est multo facilius. uanuis enim & lexpositiva de lex naturalis' at diurna uoluntate proficiscatur, multo tamen mirabilius & est, & habetur, naturales leges quam posititias infringere: mirabi- lius est enim hominem sine u iri semine nasci, aut eundem, cum fuerit iam desunctus, ad uitam resurgere, quam aliquem sine baptismo , aut sine ponitentia post peccatum fatuari : non alia nimirum ratione, quam quod in his solum uoluntatis arbitrium, quod in lege sancienda uel a rerum conditione, uel compensatione dependet, in illis, o praeter hoc, & naturae praescripta, quae nihil horum admittunt, frangantur. Sed quid si bellum ingruat quid si propinetur uenenum quid si in uiolentas hostium manus hic iustus inciderat an quod nondum Euangelicae fidei explicitam, praedicationem acceperit, non est moriturus p Transfodiatur hostili gladio, non morietur λ Transverberetur hasta, non interibit pergo non ad hunc naturae corruptae statum, sed ad scelicem illum, quem si primorum parentum peccatum non ingruisset, fuissemus habituri, homo ille attinebit, quod antea ex his quidam obiiciebat in eos, qui sine fide explicita,

quenquam, etiam cum legis naturalis obseruant ia uolebant peccati remissione accipere. MI , is uero, uel loci uel rationes, qu ae hos in hanc sententiam impulerint, quam parum moueant, uel parum eruditus depraehendere poterit. primo enim nec Cornelium Centu rionem , nec Lydiam purpurariam , nee Eunuchum Aethiopem, ante praedicationem

Euangelii Apostolica historia iustos docet. Et ut id paucis de Cornelio probemus cu iustamen iustitiae maiora sunt apud eandem historiam indicia) profecto quaecunque de .

illo in ea dicuntur, non omnino sanctis auctoribus persuaserunt, ante Euangelij praedicationem eum fuisse iustum, immo illorum sententia, contrarium angelica uerba demonstrant, Mitte inquit in Ioppem, & accersi Simonem, qui cognominatur Petrus, qui Ioquecur tibi uerba, in quibus saluus eris tu, S uniuersa domus tua. Si his, quae erant a Petro dicenda, ipso& domus eius salua sutura crat; nondum ergo, ut Chrysostomus colligit, fuerat suis operibus consequiitus salutem : saluus enim est, non tantum, qui est uitam aeternam per mortem adeptus, sed qui exesum peccato, quod creaturae rationalis uerus est morbus, spiritualem salutem per gratiam accepit. saluus enim a salute dicitur, salus autem spiritualis ea propriissime dicitur, quae homini a peccato conualescenti conciliatur per gratiam . Immo illi angelum , non tam de finali salute, quae iusto homini per mortem contingit, quam de ea, qua per gratiam morbus spiritualis--i expellitur, sermonem facere, similis utriusque testamenti ratio loquendi haud obscure demonstrat. Mitcunque ait Ioel propheta inuocauerit nomen Domini, saluus erit. INLMquae uerba de iustificationis salute, esse accipienda, ad Romanos Apostolus docet . L-.18. Corde inquit creditur ad iustitiam, cire autem confessio fit ad salutem. dicit enim scriptura, omni , qui credit in illum, non confundetur . non enim est distinctio, idem enim dominus omnium, diues in omnes, qui inuocant illum: omnis enim quicuque inuocauerit nomen Domini, saluus erit . fidei de consessioni tribuit iustitiam Apostolus.& fidei quidem uirtutum, ex Isaia, externae uero inuocationis potentiam , ex locle su det.&cum Angelus, Ioseph sacratissimae uirginis sponso, nascituri Christi, nomen, mittit.

305쪽

De recta in Deum fide

per somnium os cnderet ,Vocabis inquit nomen eius I, , . Ipse enim saluum faciet populum suum a reccatis eorum . quo loco, nemo non uidet, nomen, saluum, spirituaἀlcm,per quain a peccato iustificamur, salutem importare sed et mulieri peccatrici apud Lin. 7 Lucam, cum illi a Christo suorum peccatorum remissio denuntiatur, Vade, inquit,tidea tua te saluam faciet. qua ratione loquendi, uel in corporalibus, uel in spiritualibus ex pellendis languoribus, Christus in Evangelica historia frequentissime utitur. Sunt de huius phrasis in utroque testamento frequentissima exempla, quale illud, quod ad C eis rinthios scribens Apostolus inquit, Placuit Deo per stultitiam priedicationis saluosia cere credentes. Vbi non tam de consecutione saei icitatis, quam de spirituali salute, quae ex Euangelica praedicatione concipitur, Apostolus loquitur . qualia alia complura, quae, quod sint lectori notissima, causa breuitatis omittimus. Vides ergo ualidissimum este Chrysostomi argumcntum , quo nomen, saluus, ex Euangelica monitione, non finalis salutis consequutionem, sed a peccato iustificationem per gratiam , signiscat. Quod si hoc uerum est, nondum igitur iustus erat hac, quae nos Deo gratos efficit, spirituali iustitia, sed oportebat prius Petrum accersere, qui sua illi praedicatione Christum infunderet , ut corde crederet ad iustitiam, di ore confiteretur ad salutem. Scio inter Ecci siasticos auctores esse nonnullos, qui Cornelio gratiam ,& spiritualem iustitiam, ante baptismum permittant, immo antequam aliquid de baptismo cognosceret, quod de ipsi Apostolica historia illis insinuare uidetur, dum narrat in ipsa Petri concione, non ta ni a. o tum illum , sed caeteros quoque, qui Apostolicae concioni aderant, Spiritu sancto perfu- 'sos. ex celebrioribus tamen illis I heologis, nullum legi sateor qui ante Petri praedicationem eidem iustitiam spiritualem indulgeat. At illic uocatur iustus, esto uerum noadeo ut olim Iob, aut si rustus uocatur, non tamen a Petro , qui diuino spiritu agente, eum iustum uocasic existimari poterat, sed a suis domesticis & a milite quodam, quos Caesarea I sen de se bene I et ro loquuturos, Nillum adducturos miserat. Cornelius aiunt Centurio uir iustus & timens Deum, & testimonium habens ab uniuersa gente Iudaorum, responsum accepit ab Angelo sancto, accersire te in domum, di audire uerba abs te. in quibus prosccto nisi omnia, quaecunque N a quibuscunque dicantur in sancta scriptura, necessarium sit credere, nihil uides nos cogere, ut Cornelium iustum credamus. Vocant illum, siue miles ille, siue domestici, iustum, non iustitia, quae nos Deo commendat , dc gratos reddit, cuius illuc usque ignorantissimi erant, miles & quia cunque illum comitabantur , sed morali iustitia, quae tum apud gentes , tum apud populum Dei, tanquam mater uniuersarum uirtutum fuit olim in pretio. qua iustiatia Philemoni, I. Inita est, non qui non fecit tauriam, Sed qui cum iniuriam positi, non uult tamen. litaeque qui a paruis capiendis abIllauit, in zz IIV. . Sed qui magna substinet non accipere,2 anuis habere queat O possidere sine periculo. . l. ' . NAn ille , qui ista Iacit omnia ut gloriam sibi uenetur, . Sed qui sincero ct candido praeditus ingenio, Esse iustus, non modo uideri uult. Et Menander Si cunos fueris, moles habebis tanquam leges, De probo uiro , mali nihil cogites, Ut mores, iniuriam facere nisiiunt. iis Atata. Mut laque similia tum apud Ciceronem, tum apud Platonem, dicta de uiro iusto repsὸ rias; Prudentes inquit Plato) iustique sunt, qui sciunt, quae erga Deum, atque homines de agere N dicere debeant. Iustus enimuero apud hos appellatur, non qui Deo gra tus est , & a peccato purgatus, ut nos sumimus, sed qui totam uirtutem , integrum inquam humanarum & diuinarum uirtutum ordinem & cumulum sibi acquisiuit. In quo iustitiae genere Cornelius a milite & domesticis, Petro commendatur. Sed hac rati ne , re apud prophanos auctores, innumeros iustos appellatos legimus , qui tamen ne cum Christi, sed nec ueri Dei notitia pollebant, ac proinde nec iusti esse iustitia Christiana, quae est remissio peccatorum, ullo modo potuerunt. At ais, Cornelius a Lucareligiosusta timens Deum uocatur, & eius eleemosynae coram Deo ascendille reserui

306쪽

Liber quari .

tur, ab Angelo: ita est e sed esse religiosam & timere Deum, tantii in arguit eundem non fuisse cultorem idolorum . hoc enim est in scriptura, timere Deum : eleemosynas uero eiusdem coram Deo ascendisse, non arguit eunde m filisse iam iustum , sed illis bo nis operibus, de congruo meruisse Petri praedicatiociem, quod etiam in cunctis, qui sunt in peccato mortali, bonis tamen operibus pollerat, docere assuevimus. dicimus enim hoc bonis illis operibus mereri, ut a Deo illuminati, tandem trahantur. Tas'. vos M ualet, quod quidam ex Petri consestis me obiiciunt. cum enim illi, quos Cornelius miserat, legationem exposuissent, In veritatc inquit comperio, quia non , . est Deus acceptor personarum, sed in omni gente , qui timet Deum , di operatur iustiatiam, acceptus est illi. Aperte aiunt, Cornelius, qui timcbat Deum, S si ierat operatus iustitiam, iuxta Petri testimonium, acceptus erat Deo, non ergo tantum politica aut morali iustitia, sed diuina ista & Christiana, qua P Catis per gratiam exclusis, corda purgantur, iustus erat. sed tamen non satis admirationis Petri causam, neque de qua acceptatione loquatur, aduertisse uidentur. Nondum fatis intelligebant Apolloli, geniates esse Euangelicae gratiae participes, quod ex ea dis latione , quam aduersus eundem Apostolum, coacto concilio, eo quod ad Cornelium hominem Gentilem & Ethnicum fuistet ingressus, habuerunt, non obscure colligitur. Immo nec ipse Petrus hoc intellexisset, nisi oranti illi circa horam sextam, S: esurienti, linteum ma num, uniuersis animantibus mundis & immundis plenirni , ex quo Occideret & manducaret, cad itus suis let ostensum, quod omnium mortalium siue ludaeorum, siue Gentilium, uniuersitatem aptam esse Euangelio & Apostolico corpori, quasi nutrimentum incorporandam,

ostenderet. Admirabundus itaque Petrus, quod & gentibus aperuisset Deus hostium fidei, in haec uerba prorumpit, In veritatε comperi, quod non ust personarum acceptor Deus, sed in omni gente, N in omni populo, qui timet eum, acceptus est illi: nimirum ad gratiam Euangelii recipiendam, qua tandem reeopta, a peccato Per gratiam purgatus fiat acceptus ad uitam aethrnam . Illa enim acceptatio, de qua Petrus illic loquitur, illa eadem est, de qua aliis quidem uerbis, sed eodem sensu, coacto concilio, itidem admirabundi loquuntur Apostoli: ergo & gentibus poenitentiam dedit Deus ad uitam . Non ergo ex Apostolica historia constarc potest . Cornelium ante Petri praedicationem, hac Christiana iustitia, per quam peccata ab anima expelluntur, iustum fuisse, idem i: Ut si iudicium esto de Eunucho, & Lydia purpuraria . nec enim quod nomine Reginae Candacis ab adoratione reuerteretur Eunuchus, aut quod Isaiam legeret, aut demum quod Lydia colens Deum, in Apostolica historia uocetur, manifeste ostenditur, hos iustos,& ad uitam aeternam acceptos fuisset fieri enim potest, ut quis non modo alieno nomine , sed suo, Deum uerum adoret & externe colat, nec tamen sit iustus.

Da is v is , illa ultima ratio, quae a uoto implicito baptismi sumebatur, deficit dupli citer . primo, quod necessitas baptismi, ut in praecedentibus diximus, non a iustificationis formali ratione, sed a solo praecepto descendat. non enim repugnat dari hominem iustum, sine baptismo, nisii praecepto supposito nullo tamen praecepto supposito, ex natura iustificationis, quae non est aliud, quam Dei amicitia, sine fide, repugnae dari hominem iustum. Secundo, quod uotum etiam uirtuale baptismi, fidem quoque

explicitam Christi, in se claudat. feri enim potest, ut quis fidem Christi explicitam

habeat, & tamen baptismum ignoret, quemadmodum Cornelio contigisse credendum est . ante enim quam aliquid de baptismo, a Petro audiuisset, cecidit in eum Spiritus 'saninus: & fieri potest, ut Turca, qui nihil de baptismo nouerit, Christum sciat i lius humani generis reparatorem esse , cum nondum tamen aliquid baptismo appraehenderit nec enim fides explicita totius Euangelicae uitae leges de statuta complectitur, sed Christi tantum persectam notitiam, id est, quod Deus temporis plenitudine filium suu factuin ex muliere miserit, ut cos, qui sub lege peccati continebantur, redimeret & adoptionem filiorum reciperemus. Contra uero fides implicita, praesertim qualis ab istisco sideratur,quae uere non est aliud,quam unius Dei fides, ut antea docuimus, no m ,do eiusdem Christi notitiam explicitam non includit, sed neq; in bona & necessaria cons quentia, ex illa Christus ullo pacto deducitur. Itaque non tantum hi auctores prorsus a ueritate mihi aberrasse uidentur , sed insuper nullam ita sentiendi, uel a sancta scriptura, uel ab ipsa ratione, Occasionem habui sic. neque enim, ut satis indicauimus, ante

N n Christi

307쪽

De recta in Deum fide

Christi praedicationem , quempia uia iustum fuisse, scriptura commemorat, aut si Comnelius, Eunuchus, & Lydia, qui inter Euangelicos praedicatores conuersabantur,su runt iusti, non erat inde regula uniuersalis ad remotissimos quosque nectenda, ita ut si Cornelius, posteaquam erat a slecutus iustitiam, diuina prouidentia fuisset ab Ap nolo, Christi notitia perfusius , ad ostendendum nimirum & gentes esse cohaeredes comparticipes regni, hoc idem inqui unque iusto sit quoque necessarium censendum. Est ergo unum ex duobus neces ario dicendum, nimirum, aut nullum sine Christi fide explicita iustitiam assequi, au t si implicita fides iustificationem conciliet, aeternam quoque per eandem salutem coni ingere , cum uno codcitique rigore de utraque salute scriptura loquatur. Prius, rigidii m admodum mihi uidetur, propter eas rationes, quae huius disputationis initio fiebam : durum est enim uniuersos mortales, Christianis. qui audierunt Euangelium excepi is, a regni coelestis consortio repellere.

Nistic ergo meo quidem iud icto uel ex sancta scriptura, uel ex Ecclesiasticis tr ditionibus obstare uidetur, quoivi inus fidem Christi implicitam, charitati coniunctam,& ad suturae talicitatis acquirendam coronam sufficere dicamus. nam quod ad peccati remissionem sit satis, argumenta illa , quae ex Apostolica Listoria a praecedentis placiti auctoribus producebantur, si cui Placeat Cornelium, Eunuchum, N Lydiam ante Eu gelij praedicationem suisse iustos, non nihil suadent. Neque hoc nobis hucusque displicuit, sed tantum contendimus, ex. ipso Apostolico textu eos fuisse iustos, mani seste non elici, quo illi auctores ad tantum paradoxon inducendum adigerentur, scilicet fidem implicitam ad iustificationem , non item ad assequendam salutem sufficere . ex illis enim locis praecipuam ita sentiendi ansam sumpserunt. Miod autem ad assecutionem quoque salutis aeternae sufficiat, ea, quar contra eos diximus nisi ego prorsus caecutio manifestissime ostendunt. E, et se His in hac parte aduertendum, non quamcunque fidem, fidem Christi implicitam apud nos uocari, ut antea docuimus, sed illam tantum, ex qua Christus sautem impersecte cognitus syllogistico deducatur discursu. Vnde eam fidem, quam communiter auctores scholastici uocant fidem Christi implicitam, idest unius Dei prouidi, &c. cum persectissima legis nauralis, non tantum naturali, idest ex fine naturali, qui est honestas, sed etiam theologica, idest ex fine theologico, qui Deus est, deria uata , penitus inualidam ad iustiti te spiritualis & aternae beatitudinis consequendam coronam , crediderim . Neque enim ea fides quoquam pacto, Christi notitiam in se ii cludit , implicite, inquam, aut explicite, cum in ea, nec implicite, nec explicite Chri- ilia - stus cognoscatur. V O ergo Christi fidem implicitam, notitiam quandam, siue expliciis ιεροι antiqua traditione, siue per reuelationem acceptam, qua & generis humani corrupti μ nis & mediatoris inter idem genus humanum, & Deum, imperfecta quaedam habeatur notitia, qua nunquam est existimandum gentes ubicunque terrarum habitarent, fuisse destitutas. Nam praeterea, quae Eusebius Caesariensis N Lactantius Firmianus ex u riis gentium auctoribus in medium producunt, & quae nos libro secundo Sibyllarum oraculis clarissima testimonia de Christo protulimus, hanc notitiam , suis minoribus generis humani parentes, in ipso mundi primordio, quasi ad salutem necessariam tradidisse, & eandem postea per omnes aetates deuolutam fuisse ad posteros, non est dubitandum. Enimuero Athenis aras quasdam Deo ignoto sacras, olim in media ipsa su-ν-α; perstitione suisse, praeter Pausaniam & Philostratum, Diogenes Laertius in Epimenide

Ain. Hii . scribit, quam tamen Paulus Apostolus ante Areopagum statutus, Deo, quem τὰ praedicabat, dicatam suisse, constanter affirmat: Praeteriens cinquit & uidens simulacra in uestra, inueni aram in qua scriptum erat, Icuo et o Da o. quod ergo ignorantes colitis, hoc ego annuntio u obis . Et subindC, In ipso, inquit, uiuimus, movemur,& sumus, sicut & quidam uestrorum poctarum dixerunt. Ipsius enim & genus sumus. genus ergo, cum smus Dei, non debemus existimare auro, aut argento, aut lapidis sculpturae amtis , & cogitationis hominis, diuinuin esse simile. In quibus uerbis uides Graecis poetisti generis humani creationem, & quicquid de diuina prouidentia Christiana religio docet : insuper di de ipsius incarnatione : notum fuisse hoc enim est quod ait, Ipsius enim de genus sumus. Nullo prosecto pacto in mentem poctarum uenire potuit, hominem ad diuinae naturae aequalitatem potuisse conscendere: potuerunt tamen quod fieri erat pos

sibile

308쪽

sibile γ' Deum ad genus nostrum , per carnis asiumptionem aliquando descensurum, mente concipere; quanuis non ignorem, nobis diuinum csse genus, aliorsum a Pythagoricis accipi , quod scilicet, animorum origo sit a Deo, iuxta illud,

Vnde nanque genus diuinum, mortalibus extat.

Sed longe aliam mentem in hac parte quam Pythagorae, fuisse Apostolo, nemo negabit. Quod inquit ignorantes colitis, hoc ego annuntio uobis. Praedicabat autem Paulus non Deum carne nudum, sed Christulia, & hunc crucifixum &c. Iob deinde quanuis gentilis & inter nationes diuinae cognitionis expertes nutritus , uel quod diuinam, quam a patribus susceperat de Christo nascituro traditionem conseruasset, uel quod in sui uel aliorum instructionem diuinitus suisset ita edoctus , Scio, inquit , quod Redemptor meus uiuit, & in nouissimo die de terra surrecturus sunt, & rursus cim cundabor pelle mea, N in carne mea uidebo Deum: quem uisurus sum ego ipse, & oculi mei conspecturi sunt, & non alius. Repos i ta est spes mea in sinu meo. quo loco Christi incamationis non modo fidem implicitam , sed maxime explicitam contineri uides. Profecto uel statim post primorum hominum peccatum , uel post totius humani generis pet uniuersale illud diluuium, interitum, latam diuinitus fuisse legem quandam, quae non modo mores componeret, sed mysticis caeremoniis & ritibus Christum praesignaret, sanctae scripturae contextus indicare uidetur . enimuero Abraham sub legis Mosaicae praeceptis, di caeremoniis non uixit, & tamen a Deo post mortem, quod suas leges de caeremonias seruasset, impense laudatur. Multiplicabo inquit ad Isaac Deus

semen tuum sicut stellas coeli, daboque posteris tuiSuniuersas regiones has, di benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, eo quod obedierit Abraham uoci meae,&custodierit praecepta & mandata mea, & caeremonias legesque seruauerit. Fuit semia per apud Ecclesiasticos auctores constitutissimum, gentium paruulos, parentum fide in Christum, adultos uero eiusdem fidei in sacrificia externa prodeuntis uirtute, a re

cato mundari: quod prosecto nunquam docuissent, nisi id firmissimum habuistent, apud gentes fidem Christi, in illis saltem sacrificiis implicitam uiguisse. Quod apud nos ualet aqua baptismi, ait Gregorius hoc egit apud ueteres uel pro paruulis sola fides, uel pro maioribus uirtus sacrifici; , vel pro his, qui ab Abrahae stirpe prodierunt. mysterium circuncisionis . neque existimandum est, diuinam prouidefitiam solam Israe liticam gentem, salutis consequendae auxiliis sevisse, nec proinde Christi notitia, quae post primi parentis peccatum exigitur, destituisse. Hinc facilla est, meo quidem iudicio,

duorum amicorum nostrorum, pro Osscio, controuersiam componere, quorum unus

Ethnicos philosophos uniuersos gehennae incendio damnat, tum quod seruandis naturae praeceptis, non faciebant quod erat in se, ut uiam salutis edocerentur, tum quod,

cum praecepta naturalia cognoscerent, eis tamen non parebant itum'demum, quod

Christi fidem, sine qua nulla est ad calutem uia, non habebant. Alter uero non quos cunque, sed uiros probos, & qui eum sapientia, uitae quoque compositionem copulabant potuisse saluari, his rationibus contendit . Primo quidem, quod nullum fuerit hominum genus, cui Deus, qui uult omneS homines aluos fieri, & ad agnitionem uerita tis uenire, non aliquod iuris legumque praesidium, quo salui esse possent indulserit. Deinde quod Apostoli Petri sententia , non sit personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum, & operatur iustitiam, acceptus est illi. In quam sententiam ab exordio inquit Augustinus generis humani, quicunque in Deum crediderunt, eumq; utcunque intellexerunt, & secundum eius praecepta pie N iuste uixerunt, quomodo ii bet & ubilibet suerint, per eum proculdubio salui facti sunt. ergo cum constet, ab Orbe condito, ad Christi aduentum, duo duntaxat iura a Deo mortalibus esse tributa,

unum , quod moribus constaret, ad normam rectae rationis, quae imago est aeternae legis, mentibus hominum naturaliter consignata directis, quod ius naturale vocamus, perpetuum N immobile, quo mortaleS Omnes uterentur: alterum scriptum, quod ius Mosaicum nominatur, quod fuerit a Mose datum , quo gens tantum Iudaica uteretur,

Iutta illud Pauli, Ruaecunque lex loquitur iis, qui in lege sunt loquitur sequitur eos, qui sub lege naturali uixerunt, cui tantum tenebantur, consequi potuisse salutem, atque adeo temerarium esse docCre, eos praesertim, quos nulla prauae uitae traducebat infa- l .: M Nn ij mia

309쪽

4.i De recta in Deum fide

mia , immo summis laudibus antiquitas effert, damnatos fuisse. Lex demum Mosaica non quoscunque saluabat, sed eos tantum, qui bonorum operum, qua in lege praecipi bantur, simplici obedientia fructus reddebant. Ergo cum, Apostolo auctore, gentes opera legis Mosaicae, solius legis naturalis ducatu, sine lege ipsa Mosaica praestarent, lege m. a. Mosaica ad salutem non indigebant. non mim,ait, auditores legis iusti sunt apud Deu, sed sectores legis iustificabuntur. Cum enim gentes, quae legem non habentes, natura

liter ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis. de paulo post,

in eundem sensum, Si igitur praeputium militias legis custodiat, nonne praeputium itilius in circi incisionem reputabitur & praputium, legem ex natura consummans, iudicabit te, qui per lituram N circuncisionum, piaeuaricator legis es λ inram sententiam de Sanctum I homam, & Alphon sium Tostatum, Abulensem Episcopum , Olim appro

basse commemorant.

H. e i . v v x isti . in qua controuersia prioris quidem rationes mihi probantur, non ite sententia. contra cum poster loris sententia mihi don displiceat, rationes tamen, ut etiapro iure amicitiae ego ingenuc loquar, probare nec debeo, nec possum, cum Christi fidem ab hominis iustifcatione uideantur excludere, cuius contrarium, non futilibus rationibus parum antea probauimus. Sed iam ad singularum considerationem proced mus. prioris quidem primam rationem, si de his tantum, qui sola natura ductrice Deum

ι.ν ratiouis agnoscunt, loqaantur, uerissimum cile, non est dubitandum . hi enim quantiis eadem π φη s natura indicante, unum este Deum, di eundem esse rebus humanis non modo invia

rati, uerum in particulari prouidentem quod quam sit difficile, in praecedentibus ostendimus intelligerent, non tamen ad eam cognitionem, qua Deus quasi obieetiam beatificum & nostris operibus in gratia factis promerendum cognoscitur, tota naturae ui tute aspirare possunt, quod tamen ad omnem meriti rationem necessario requiritur, ac proinde ad amussim illam, qua homo dicitur facere, quod in se est, ut gratia Dei imbuatur . non enim ut antea diccbamus) quocunque pacto legem naturalem seruare, est facere quod in se est, ut quis gratia donetur, sed legem naturalem propter Deum quasi propter finem supranaturalem seruare, quod tota natura non potest ostendere. Facere

enim quod in se est, ad aliquid habendum dicitur, qui ut illud habeat, totis uiribus nititur, non item qui de illo nunquam cogitauit: ergo ille solus ut iustificetur, facere quod in se est, est diccdus, qui ut cum Deo gratiam ineat, totis uiribus nititur; is uero, qui tantum ex naturali illius, quam Aristoteles proponit, scelici tatis appetitione, legem naturalem seruaret, cum prorsus diuina dilectione & intentione placendi Deo, quae duo ad omnem, siue de congruo, siue de condigno meriti rationem, necesse requirutur, destituatur, dicetur quidem recte uiuere, sed non dicitur facere quod in se est, ut salutem spiritualem, quam nunquam nouit, assequatur et nimirum quod non quodcunque facete quod in se est, sed quod habet meriti saltem de congruo rationem, ad accipiemdam inlicitatem, i ipsius faelicitat is media, qualia sunt fides & gratia,de lege semel sta tuta disponat. Nec minus cum ueritate cohaerere secunda ratio mihi uidetur: liceti enim I/hilosophi, & prudentissimi illi naturae indagatores, ipsius naturae per humanam

prudentiam praecepta cognoscerent, non tamen tanti uigoris erat illa naturalis cognitio, ut eos sua certitudine ad recte operandum firmaret, ut antea docuimus, sed uel contrariarum rationum non mediocres impetus patiebantur, uel contraria, cum nulla esset certa ueritatis regula, quatiandam, nationum consuetudine fluctuabant. Apud Persas di Lacedannonios omni genere laudis apud antiquitatem cumulatissimas respublicas, licita erant furta. nullum apud eosdem Lacedaemonios uituperium habuerunt adulteria, Nalienarum uxorum uiolationes. Fuerunt, & sunt multae modo prouinciae, quae homicidia non quacunque , sed parricidia, parentibus, uxoribus, filijs ante diem occisis, pietatem existimant. Otii damnatos, capite multandos Draconem apud Athenas lGςe statuisse,quidam scribunt et cum contra apud Thraces & Lacedaemonios otiosum esse, pro honestissimo, sicut & bello aut rapto uiuere, fuerit semper iudicatum . suerunt non . paucae Philosophorum scholae, quae nihil ex natura rei bonum, sed omnia lege constare, ut lib. 1.tradidimus,docuerunt, inter quas, Si ilco,Agatho & alij quidam non mediocris

apud antiquitatem opinionis, Philotaphi , nec sine rationis specie, ut & ipse fateturia, τ' Aristoteles . honesta enim de iusta, quae ciuilis disciplina considerat ut idem fatetur

tantam

310쪽

tantam differentiam ,.erinemque habent, ut lege tantum esse uideantur, & non natura.

Vides igitutopus se ista hismundi sapientibus , qui solius humanae rationis praesiuio praecepta naturae cognoscebant, firmiori quadam & stabiliori notitia, quae sua certitudine. in bonarum actionum studio flamaret. Nenio prosecto tantum sibi tribuit , di fidit, ut suis solis cogitationibus , ad propriae naturae passiones infringendas, N animam abia gandam , procedat, sed prorsus certiori notitia opus est. Unde erant quidam apud celebres illos Phidosophos & mundi sapientes , cesebres de sectanda N amplectetida uirtute serniones, sed ipsa uirtus integra, dc nullo humanorum actuum sumo turpata , profecto rarissima, quod Paulus ad Romanos ostendit, Et sicut non probauerunt, inquit, habere

Deum in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensam, ut faciant quae non conue- L-. i. niunt, repletos omni iniquitate, malitia, fornicatione &c. Tertiae demum rationis ueritas magno catholicorum consensu probatur. Omnes enim docent, fidem Christi, qu

cunque saeculo ad salutem requiri. Maod autem aiunt satis cile implicitam di inteetam, non imus inficias, dum tamen fidem implicitam Christi, solam eam duplicem notitiam, quam praescribit Apostolus, non uocent: quanquam enim duplex illa notitia, fides Dei implicita possit uocari, quod ex illa forsan diuinitatis articuli rationali discursu deriventur, Christi tamen implicita fides, udsuperius explicuimus, uocari non potest. nec enim, s. ria. quanuis aliud quibusdam uideatur, si Deus est remunerator, perinde sequitur quod per φῆme. ιγ . Christum remuneratio fieri debeat. nam praeter illa, quae superius diximus, Philosophi, qui prouidentiam in singulari constituunt, remuneratorem concederent, nec tamen perinde Christum agnoscerent. Probant mea quidem sentcntia, tres illae rationes, neminem exiliis, qui soli naturalis rationis cognitioni nituntur, potuisse salutem assequi ; quanquam non probent, eosdem fides, quam a parentibus ex antiqua traditione acceperunt, sitaragio non potuisse saluari. Ατetus huc contendit prima illa ratio, quae in alterius sententiae praesidium a posterioribus fiebat. Credibile est enim de maxime di ainae prouidentiae consentaneum , nul- ων istatum hominum genus, sine legum & fidei, quae ad iustitiam habendam requirebatur, praesidio, Deum reliquisita. Atque hoc est, quod Petrus dicebat, in ueritate comperi, quia non est acceptor personarum Deus, sed in omni gente, & in omui populo, qui timzt tu i LDeum, di operatur iustitiam, acceptus est illi. Neque enim quis operari iustitiam ditacetur , nisi Christi fide polleat, quae ad spiritualem, de qua loquitur Apostolus, iustitiam, necessario requiritur . QSamobrem dictum Augustini, non aliter est accipiendum, quam, Christi fide supposita, quam ipse Augustinus, ut superius ostendimus, cum cae teris Ecclesiasticis patribus in iustificando exigebat. Sit deinde uerissimum duo tantummodo iura a mundi exordio hominibus suisse tributa , quod secunda ratione dicitur, dum tamen naturali legi non plus tribuatur quam legi Mosaicae, quam sine Christi fide non potuisse iustificare, in epistolis ad Romanos , Galathas, & Hebraeos, Apostolus iudicat. Vnde quod idem Apostolus inquit, QSaecunque lex loquitur, his, qui sub lege sint, loquitur, de Mosaicis praeceptis & caeremoniis est accipiendum , aruibuS caeterae gentes, quae eius legis iugo non praemebantur, solutae erant: non item e fide in Christum, sine qua ex diuina constitutione nullus potuit a peccato pur- gari. Est demum sine controuersia uerum , quod ultima ratione ex Apostolo Paulo docetur, gentes, quae lege Mosaica destituebantur, per legem naturalem opera bona moralia praestitisse eiusdem legis Mosaicae: sed quemadmodum lex ipsa Mosaica sine Christi fide ad peccati purgationem non ualuit, ita & lex naturalis , cum uniuersis bonis operibus, homines Deo recone iliandi, sine eadem Christi fide, uirtutem non habuit. quod utrunque in eadem ad Romanos epistola docet idem Apost .i Atque ita est accipiedum, quod ibidem dicebat, Si igitur praeputium iustitias legis custodiat, non ne praeputium illius in circuncisionem reputabitur Z Sec. hoc inquam non quavis ratione

est intelligendum, sed Christi fide, sine qua supposita, nullius legis obseruatio, ad uitam aeterium conducit. Atque haec de fidei subiecto dixisse satis sit.

SEARCH

MENU NAVIGATION