장음표시 사용
321쪽
scientiae pollicitatione decipiunt, & reprehendunt,eos, quos simpliciter creden tes inu b, snerint: de quoniam omnino carnalia persuadent, quasi ad carnalium oculorum operationern conantur adducere, ut interior oculus excaecetur. Hactenus Augustinus. Est
profecto proprium haereticis, propter animi fastum , qui eos ueritate uacantes inuasit, reliquam omnem sapientiam ingenti fastidio prae illa, quam ipsi sibi compararunt, contemnere . Arriani inquit apud tripartitam historiam Alexander Constantinopolitanus Patriarcha, nec priscorum quempiam dignantur sibimet comparare, neque praeceptoribus se, a quibus nos ab infantia eruditi sumus, aequari patiuntur, neque ministro- rum quenquam nunc ubicunque consistentium, in mensura sapientiae reputant, quasi soli sapientes& nihil habentes, atque nouorum dogmatum inuciatores, di quibus iolis reuelata sunt, quae a nullo alio sub sole intellecta noscantur. Hactenus Alexander . Ex hoe haereticorum insolitissimo fastu, se quidam eorum Gnosticos, alij Catharos, quasi scientes & mundos appellasse, cum tamen omnium mortalium essent stolidissimi &spurcissimi, anteriores Ecclesiastici saeculi testantur historiae . Et Gregorius Pontifex in illa uerba , Porro, ad me dictum est uerbum absconditum , Sc. Verbum abscondi- ia..tum haeretici audire se simulant, ut auditorum mentibus quandam pradicationi suae
reuerentiam obducant. Vnde Sc latenter praedicant, quatenus eorum praedicatio tanto sancta quanto occulta uideatur: comunem autem scientia habere refugiunt, ne caeteris
aequales existimentur : occulta uel noua semper c xquirunt, quae dum alij nesciunt, apud imperitorum mentes, scientiae singularitate glorientur. Idemque , cum de locis, a quibus Iob amici uenissent, dissereret, a Theman de sui, idest a calore de loquacitate uenire referuntur haeretici, quia per hoc, quod scripturarum lectione se studiosos exhibent, status uerbis loquacitatis, non autem uisceribus charitatis calent: Naama uero, interpretatur decor . quia enim docti, non esse sed uideri appetunt, ex eruditionis uer- his, speciem bene uiuentium sumunt, N per calorem loquacitatis, in se imaginem ostendunt decoris, ut eo per decorem linguae, peruersa facilius persuadcant, quo sceditatem , sensus calid itate occultent. Simileque ait in illa uerba, Aquam stilo non dedisti 5 e. Haeretici sinquit quo ueritatis soliditatem non tenent, eo nonnunquam itu--13. dent, ut loquaciores appareant, de contra catholicorum fidem, quasi doctrina scientiae glorientur. Et subinde , Haeretici igitur sua dogmata praedicate non cessant, de Ecclesiam quasi de imperitia irrident. Hactenus Gregorius. Hinc arro antis, ima prorsus& Christianis aliena animatio illa, qua se solos nouerunt suspicere,& caeteros uniuersos, prae se ipsis contemnere : ex qua quidam eorum celeberrimae Nicanae synodi sancta decreta, quasi stulta traducit, & idiotas patres omnes in illa conuenientes, simplices de idiotas appellat, quod Martinum Lutherum haretica illa sua procacitate de uniuersis Ecclesiasticis patribus nostra mcmoria prodidisse, sua scripta testatur. Scit nimirum Satanas si utitutibus & uera uita sanctitate cum Ecclesiasticis patribus sit agen- 222 2 dum, se non posse superiorem euadere: ergo uel falsa opinione, cum illis certandum. nam licet multo etiam in hac parte sint hareticis doctiores, & excellentiores catho- Iici, quia tamen Christianam modestiam, quam cum uera charitate, quae scientiae sa- stum comprimit, caeteris uirtutibus retinent, nec apud se, nec apud in fanum uulgus, L h. li εquod nunquam ex ipsis rebus, sed ex earum iactatione & fastu aliqua nactitur, se commendare nouerunt, plerunque ipsius uulgi opinione indoetiores & impeditiores habentur. Contri haeretici, tum quod sibi ipsis magnopere placeant, tum quod quantu- Iumcunque illud est scientiae , quod habent, apua uulgus charitate N humilitate destituti, gloriolissime iactent, tum quod placidis N blandis sermonibus insanae plebis auribus pruriant, quasi docti di acuti continuo laudantur; unde certam sibi qualicunque eruditione, dux eorum diabolus de iisdem, de uiris catholicis uictoliam promittit. Sciunt tamen plerunque Ecclesiastici uiri, parumper pro temporis opportunitate, adhaereticorum insolentiam retundendam , prudentissime Christiana illa modestia dissimulata, suam sapientia in N eruditionem, cum maximo haereticorum ludibrio, & contemptu populis exponere et sciunt sapientiae gladium vagina humilitatis, in qua antea fuerat inclusus, cum ingenti haereticorum strage, solertissime eximere : sciunt insolescentem eorum ignorantiam, quae uerae sapientiae silent io aliquid esse uidebatur, grauissimo eruditionis imperio compescere. Norunt hoc olim Praxaeae, Marciones, hic
322쪽
mogenes , Valentini, N ati, Ioviniani, Heluydij , Vigilantii, Pelagii , Manichaei.
Donati, Iaulti, Fcelices, Secundini, Hilari j, Gaudentij, luliani Sc. in quos, non ta tum Christianis sed gentium philosophis plerunque iudicibus, cum summa, non solum Christiana, sed saeculari sapientia, Tertullianus , c yprianus, Ireneus, Origenes, Hieronymus, Augustinus, Ambrosius, de reliqui Ecclesiastici patres declamantes, non modo sententiarum, a sanctae scripturae legitimo sensu dissidium carpentes, sed uessi tum ipsorum spurcam barbariem di styli obscoenitatem grauissimo uerborum flagello
via. Πω- uciberantes, gloriosos reportarunt triumphos . quod & nostra memoria multis cathot' licis uiris cum haeretico surore certantibus, non cum minori gloria contigisse videmus.
V. G. Sciunt hoc ante id temporis pseudo illi Apostoli, qui crucis sermonem in Paulo, quasi ab ignorantia prosectum despicientes, habebantur mirabiles, in quos temperata parumper Christiana modestia , idem Apostolus Euangelico telo tam acriter fertur. ae in. QSod loquor, inquit non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hae t substantia gloriae, quoniam multi gloriantur secundum camem & ego gloriabor. Et subinde, in quo, quemadmodum & alij, possit gloriari, demonstrans ,.In quo quis
audet in insipientia dico Audeo, & ego; Hebraei sunt, & ego; I sraelitae sunt, & ego; seme Abrahae sunt, & ego; ministri Christi sunt, di ego; ut minus sapies dico, plus ego.
Se plus sapientem uocat Apostolus, non mendaciter, sed plane uerissime , quo eorum pseudoapostolorum fastuosam ignorantiam, ipsa sapientiae auctoritate comprimeret. Nam cur tam humili sermone in docendis hominibus plerunque uteretur, qua una re falsorum Christianorum contemptum inciderat, alibi demonstrans, sic inquit, Et ego fratres, non potui uobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus . tanquam paruulis in Christo lac uobis potum dedi, non escant. nondum enim poteratis, sed nec nunc potestis; adhuc enim carnales cstis Sc. Et alibi, Sapientiam loquimur inter perfectos , sapientiam uero non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur Re. Immo uero, non tantum falsis illis uerbi ministris, qui cum essent uerissima Satanae instrumenta, se tamen Christi Apostolos mentiebantur in plebe, indoctior uideri nolebat Apostolus, sed neque in hac parte ueris ipsis Christi ministris inferior. , Existimo enim ait me nihil minus secisse a magnis illis Apostolis. nam si imperitus sermone, sed non scientia. Sancti ergo & Ecclesiastici uiri, quique id ipsum cum Eccissia sapiunt, non modo scientia & rerum uera cognitione non sunt haereticis inferiores censendi, sed semper, etiam apud eos, qui foris sunt, quod luculenter demonstrant E clesiasticae historiae, doctiores sunt habiti; nec mirum, quia ut praeclare dixit sapiens. Vbi humilitas, ibi sapientia: contra ubi tumor & inflatio, ibi stultitia. Et abscondit Deus arcana suae diuinae sapientiae mysteria his, qui sibi uidentur sapientes: contramtio,. reuelat ea paruulis, id est, his, qui de seipsis modestissime sentiunt. Sunt Ecclesiastici uiri, humiles valles quaedam, in quas de superioribus, sontes diuinae sapientia mittuntur ; contra, haeretici, montes quidam exccisi & decliues, qui coelestis pluuiae imbres
retinere non possunt: unde in his non aliud, quam spinae ac tribuli di uenenatae herbae, id est, spinosa, ac uenenata dogmata, quae homines in certissimum uitae discrimen aff- ducant ; in illis contra, pi aeter delectabilem florum, id est, uirtutum, ornatum, pomuserae , falutiferae & humanae uitae conseruandae commodissimae arbores, id est , uerae docti inae saluberrima dogmata, quae spirituali cibo mentes reficiant, consertissime pultatulant. Nihil excelsius haeretica mentei quae dum se solam sapere, dum se solam ueritatis punctum, in rebus attingere persuasissimum habet, caeteros omnes pro animi a rogantia & sui obliuione, stupidos truncos, ac stipites credit. Nec enim uel cum caeteri; hareticis haereticus conuenit, sed se solum audit, sibi soli subditur quae res in a . . quirenda sapientia, etiam prophanorum iudicio perniciosissime obest. Oportet enim y ad distentem credere. &, Nisi credideritis, non intelligetis, ait Isaias ad quosdam . hine Him .is . de Actio ut antea retulimus Socrates narrat, quod uenientes ad se, disiputationibus M.f. . I, sophisticis eluderet. Hoc autem faciebat inquit in sequens categorias Aristotelis, dia sputans & quaedam concinens, quae non sentiebat, neque ab eruditis intentionem Aristotelis nouerat. Sic habet prosccto haereticum ingenium, ut nulliun patiatur magiantum: contra uero Ecclesiastici uiri, non modo pro materna obedientia, quam Eccle siae conseruant, Ecclesiastico subduntur magisterio, sed pro Christiana modestia, omniu
323쪽
iudicio & censurae uerba, sensus, & opera exponunt. Itaque non iniuria Petrus Apostolus sui temporis haereticos, qui Pauli epistolis abutebantur, indoeios appellat, nimirum, quod dum quantumuis simplicibus, aliud haeretici uideri desiderant, solida eruditione priuentur, In quibus inquit sunt quaedam dissicilia , quae indocti & instabiles depra- 1. Pim a. uant, in suam perditionem . his haud dubium) si quibus aliis, potissimὰ conuenit, quod sapiens dicebat, In malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Hi sunt, qui nec scholas agnoscunt, nec magi stros sciunt, sed, subita sutorum N cerdonum approbatione sine discipulatu, magistcrium excrcent. hi sunt qui sacrilege illotis pedibus Theologiam conculcant. damnant enim Philos phiae studium, Dialecticam improbant,&caeteras liberales disciplinas, a Christianis
scholis quali superiluas & uacantes proscribunt. In qua re opportunum eritqucda ira co- episti adrum diuinitus actum loquentem audire, Peculiare inquit N priscis & nostri saeculi δ haereticis esse videmus, omnem ueram eruditioncm damnare, nec id quidem abs re: uident enim quo mentes hominum ad ueritatem lunt instructiores , hoc minus ualere ipsorum imposturam. Dibus uerbis, & quanta sit haeretica eruditio, & quo sum hunianas literas damnent, ab haeretico discimus, eo nimirum animo, quo olim Iulianus Apostata easdem Christianis hominibus interdixisse, memoriae proditur, nisi desupidis hominibus mitius sit suspicandum, hoc eos ideo facere, quod omnes uel intdile sicut se ipsos, idest ignaroς & stupidos, ut olim de coelibatu desiuerabat Apostolus; aut quod nolint Euangelieam regulam, in suis discipulis uiolari , quae non este maloiem t. r. magistro discipulum docet; aut demum quod cum uniuersae haeretes sint aduersae rationi , nolint eas disciplinas, quae, quod illis ratio excolatur, rationales uocentur, in haereticae doctrinae gymnasium admitti . Timent sibi, non publicae causae, quod scilicet in Iaan. i catholicis uiris disciplinis liberalibus excultorum ingeniorum uigorem persenserint. Vident tantam esse suorum dogmatum impudentiam , ut uel ipsa naturali ratione, sine sanctae scripturae testimonio damnentur. Vident ea proborum Philosophorum decre- Q- 1. tis contraria, quid aliud agerent, ratione & liberalibus disciplinis, quae eandem exacuunt, proscriptis, quam nos ad suos illos sensus plusquam profundos prouocare: in quibus tamen, non quod ipsa ratio & sententiarum cosequentia postulare uidentur, sed quod ipsis libuerit, est approbandum. Omnes haereses ait quidam illorum natae sunt ex rationis argumentis: quia enim Euangelij doctrina, dissentiat a ratione, necesse est er- ώ irare eos, qui non Euangelium, sed suae rationis iudicium sequuntur. Et rursus, Haereses, ait, nascuntur ex probabilibus rationibus, quas contra scripturain, impij homines ines amplectuntur . nam, cum uerbum Dei tradat incomprahensibilia rationi, non uultratio ea sequi, quae per secernit, de compraehendit, ita fit ut discedat a scriptura . Vides stupidi Grammatici horrendam uocem timebat nimirum haereticus homo rationem, quae cunctorum haereticorum est gladius. Euangelium enimuero quanuis excellentia mysteria nos doceat, nihil tamen docet aduersum rationi, praesertim, in moru doctrina , ubi ipsum nobis ius naturale colendum praestituit. Demum auersantur liberales disciplinas haeretici, praesertim qui nostro saeculo insultant Ecclesiae, pro haeretico ingenio, quod semper eidem Ecclesiae sectantur aduersa. Naiiabant olim operam Ecclesiastici uiri, pro eius saeculi persectione, solis uirtutibus, di sanctarum scripturarum studio, quod nimirum, ad ea, quae proponebantur credenda, humanae ratiocinationis, uel interna reuelatione, uel unctione spiritus, in fide retenti, non egerent praesidio . contra haeretici dialecticis N physicis studiis se totos tradebant. Ambrosius, Haeretici, inquit, loquitur uero de iis, qui suo saeculo torserunt Ecclesiam ) omiacm uim neruoruin suorum in dialectica disiputatione constituunt. nunc uero quod pro magna diuinae prouidentiae ratione Ecclesiam ubique terrarum, iam tandem in infantiam exuctam liberaliabus disciplinis si quod fuit ullo seculo hominum genus excultam aspiciunt, ad tumnem ignorantiam &rusticum quendain stuporem, diabolica aemulatione confugiunt. hunc laudant, hunc in aettiera plusquam diuinis laudibus efferunt, qui nullum unquam studium sapientiae coluit, sed simplicitate Christiana ut uocant scripturas perlegit. N. is quo loco fit illi habendus haereticus, quantumuis seipso plenus, quantumuis tu- Qia . midus, quantumuis caeteros omnes extremae cuiusdam eruditionis fastu contemnens, icatholicus discat. apud Ecclesiam, nullus quasi doctor auditur, neque magisterium. I' p ij exercet , Disi
324쪽
ρη- a exercet, nisi prius multam aetatem liberalibus disciplinis insumpserit, nisi earundem subiai rigidisii nus iudicibus exactissimani rationem reddiderit, nisi publica sapientum magiri, stroru approbatione magistrale insigne susceperit. Apud Haereticos contra, nullius horu .am iura is ratio, sed subito quidam e sutrina aut tonstrina, aut demum ex puerorum paedag gia prosiliens, quem alioqui Deus & natura ad agendos porcos aut uaccas sine ulla di istiua . . sensione formarunt, absque ullo publico suffragio, aut approbatione, sine ullo examine, ad tractandas scripturas admittitur. Quis hos admiretur quis hos suspiciat, quantumuis suam illam linguarum & historiarum notitiam ostentent Z quae duo lcimus sine intellectu& ingenio, quod liberalibus disciplinis tantum excolitur, nihil prodesse. Verum de his hactenus. Ergo ut, quae longiori sermone diximus , in epilogum redeant, nonnunquam diabolus perditionis ministros eruditione & eloquentia cohonestat, ad paruulorum perniciem , ut plurimum tamen cum ut par est credere diuina id prouidemtia prohibente, eruditos uiros assequi nequeat, eos tandem, quos potest, falsa eruditi
nis specie depingit, quo simplices fallat.
Quod Ecclesiasticae fidei zelus cir aemulatio praetensa, non temper
sit veri doctoris certum indicium. Cap. III.
Ertius diabolicus sucus, quo quasi uerae doctrini signo simplicibus hominibus solet imponere, est Ecclesiasticae fidei χclus praetensus. Solent enim haeretici homines pleriaque in caeteras omnes haereses leones agere, cumuere sint vulpes, quae uineain Domini Sabaiicit, uvida simulatione demoliri contendunt. Quas autem eum hominem haereticum intelligat, quem uideat, non tantum quotidiano sermone haereticas blasphemias,
quasi gladio proscindere, sed insuper scriptis insectari uis eum hostem Ecclesiae ii
beat , quem uideat Ecclesiasticum militem infatigabilem agere, de ut ille simulat, zelo domus Dei, quae est Ecclesia Dei uiui, & columna & firmamentum ueritatis immobilis
..Υ-.3. Verum hunc doIum iam olim in ministris suis coluisse Satanam, non modo nostri saeculi, praesertim apud Hispaniam , ubi pro nostrorum Principum Ecclesiasticae fidei cose uandae solicitudine, ac zelo, de antiquae fidei amore, haereses nisi fraudulenter seminari non possunt, sed anterioris etiam aetatis historiae testantur. Vidimus multos, qu rum cum Ecclesasticae fidei zelum parum antea admiraremur , postea tamen propria consessione & in iudiciali processu sub integerrimis iudicibus, quales negotium religionis requirit, legitimo tinimonio conuictos detestabiles haereticos, S in eandem E clesiasticam fidem lacrilegos, depositis larvis, quas diu gestaverant, tota Hispania in tellexit : quod cum sit notissimum, ad caeterorum haereticorum historiam reseramus sermonem. De Nestorio illo olim Constantinopolitano Patriarcha, sanctae N Deiparae ui ginis hoste, sic scribit Vincentius Lyrenensis, Quo tandem isto modo non cuiuis fidem faceret se recta docere, rectet praedicare, recta sentire, qui ut uni haeresi suae aditum patefaceret , cunctarum haeresum blasphemias insectabatur Z De Apollinari uero, qui a Christo animam rationalem exclusit, sic idem, Nam quid illo praestantius acumine, exercitatione , doctrina quam multas ille haereses multis uoluminibus oppresserit', quot inimicos fidei confutauerit errores, indicio est opus illud triginta non minus lubrorum, nobilissimum ac maximum, quo insanas Porphyrij calumnias magna probationum mole confudit. De Tertulliano autem post cximiam eius sapientiae commendationem, de laudem, Sciunt inquit hoc Marciones, Apelles, Pragaeae, Hermogenes , Iudaei, Gentiles, Gnostici, caeterique, quorum ille blasphemias inultis ac magnis uoluminum suorum molibus, uelut quibusdam fulminibus, euertit. & hic tamen quoq; , post haec omnia cinquam Tertullianus Catholici dogmatis, idest uniuersalis ac uetustae fidei parum tenax, ac di sertior multo, quam scilicior , mutata deinceps sententia, &cit ad extremum, quod de eo beatus consessor Hilarius quodam loco scribit, Sequenti inquit errore, detraxit scriptis probabilibus auctoritatem, & fuit ipse quoque in E Uelia, magna tentatio. Haec Vincentius. Idenique de caeteris, qui cum alliqua nominis opinione,
325쪽
opinione, praecedente memoria haereticas doctrinas seminarunt, in Ecclesiasticis annalibus licet aduertere. Hoc autem non aliunde quam ab Haereticorum ingenio prouenire credendum, quod ut ait Cyprianus Carthaginiensis Episcopus studio praesumptio- Ad rimnis N contumaciae, potius sua praua di falsa defendit, quam in alterius facta & uerba consentiat. Non amant haeretici Ecclesiastica dogmata, sed sua, Ecclesiasticis di caeteris hareticis aduersa, conrantur astruere. Vnumquodque haeresiam dogma inquit Orige- in Naiib. nes non solum ueritati aduersatur, sed etiam caeteris dogmatibus inmiliter falsis. Nec Mρ mirum quod haeretici, nec cum caeteris haereticis & Ecclesiasticae doctrinae aduersariis insensu consentiant. nam, ut ibidcm idem docet Origenes, Regnum alicuius uerbi, insurgit aduersus alterius uerbi erratici Regnum, quoniam Satanas & omne mendacium aduersus seipsum diuiditur. Hinc neque olim neque nostra memoria, uel cum suae factionis haereticis ullus haereticus per omnia consensit', sed carnali reto etiam cum inagistrorum iniuria, suum dogma unusiquisque defendit. Cauendum ergo ne nobis Ecclesiastici militis tessera, diabolus imponat. Sed sciamus non esse impol sibile, cum Ecclesiasticae fidei simulato reto, & amore fidei simulato, haereticum animum interius lateret.
Quod quandoque per antiquae Cr sanctorum doctrinae amorem I via, tum, diabolra fideles decipiat. Cap. IIII.
Varius haeretici dogmatis sucus, est doctrinae sanctorum & Ecclesiasticorum uirorum simulatus amor & studium, quo non iam tantum simplices& am usi homines, sed plerunque, qui magnos in re literaria prouentus fecerunt, ab Ecclesiastica disciplina perniciose deficiunt. Ingens est profecto occasio ruendi. Augustini, Hieronymi, Ambrosii, Cypriani, Gregori, Chrysostomi, Hilari j & aliorum Ecclesiasticorum Patrum, qui propter illam Christianae Philosophiae peritiam, propter quam perpetuo saeculorum decursu, uerae Euangelicae doctrinae magistri sunt habiti, admiranda quoque uitae sanctitate Ecclesiam honestarunt, libros, quos magna diuini Spiritus unctione non dubitamus scriptos, a parte haeretici dogmatis, quod docetur , stare. I M primis ergo catholico & Ecclesiastico uiro aduertendum summopere, nihil anti-tiquius esse Satanae, quam ut pestiferae doctrinae, exitiale uenenum aureis uasitS propinet, quo externa splendoris specie sumatur incautius. Sunt sancti uiri uasa aurea, electa diuinitus ad portandum nomen Domini cora gentibus . his ergo, quibus Euangelicae doctrinae salubrem potionem fideles assueti sunt bibere, haereticae fraudes uenenum ab scondunt, id est suos errores horum auctoritate communiunt, quo sub eorum nomine,
quos quasi magistros & Euangelicae religionis praeceptores honorant, in diaboli sensinipoteitatem concedant. Sunt haeretici cuculi quidam, qui propriam prolem, id est propriam doctrinam, palumbis, id est Ecclesiasticis magistris, qui e uitae simplicitate &eximia charitate Lecundi, in Christo I. . . per Euangelium nos gignunt, fraudulenter supponunt: sunt aucupes quidam, qui similium auium simulato garritu, idest sanctorum uirorum auctoritate praetensia, simplices aviculas, id est simplices quosque fideles in diaboli retia fraudulenter pelliciunt. uerum frustra iacitur rete ante oculos penna- ' . . torum ,& eorum, qui per taritum adulta sapientia, eiusdem artes depraehendere norunt . Sic olim Euangelico saeculo primos illos Euangelij corruptores, Apostolo Paulo suas haereses intrusisse, coapostolus eius Petrus testatur, Propter quod inquit charis- , , simi haec expectantes, Satagite immaculati & inuiolati inuentia in pace, & Domini nostri I. . . Christi longanimitatem, salutem arbitramini, sicut charisiiinu X frater noster
Paulus secundum datam sibi sapientiam scribit uobis in omnibus epistolis, loquens in eis de his, in quibus sunt quaedam difficillima intellectu, quae indocti S instabiles de-
Prauant, sicut caeteras scripturas, ad suam ipsorum perditionem. Abutebantur iam eunc pseudo illi prophetae ad suorum dogmatum inducondam perniciem , auctoritate
Pauli, di sub sancti uiri ouina pelle, lupi rapaces in gregem dominicum grassari cupiebant . Rogamus cait alibi quorundam falsorum praedicatoruin imposturas praeueniens
326쪽
x NU. a. uos fratres per adu cntu Domini nostri I. 1 V Christi, & nostrae congregationis in ipsimul non cito moueamini a uestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum , ncque per sermonem , neque per epistolana tanquam per nos missam, quasi instet dies Domini. Et alibi, Et inon sicut aiunt quidam cinquit nos dicere, faciamus mala ut inde ueniant bona, quorum damnatio iusta est . quibus nimirum innuitur, iam tum Pauli auctoritate, qui inter Apostolicos uiros celcbrior habebatur, ad intorquenda sua dogmata haereticos abusos. Sed N post Apostolica tempora, Arthemon haereticus, a tactoret: . : Eusebio , suam blasphemiam in uiros Apostolicos retulit, Arthemon ait haereticus
'' purum hominem, id est absque Deo, fuisse Saluatorem confirmat, idque antiquitus ab ipsis etiam Apostolis essemcntitur, aduersus quem unus Ecclesiasticis scriptoribus respondit, Aiunt inquit etiam ipsos Apostolos, ita uel suscepiste, uel caeteris tradidisse, sicut nunc ipsi aserunt, di hanc ueritatem praedicationis esse seruatam usque ad Victoris tempora . Hactenus Eusebius. Augustino etiam non alia fuit causa scribendi contra Donatistas septem libros, quam quod suas illi insanias, sancti martyris Cypriani auctoritate protegerent, itanique de caeteris haereticis, qui unquam temporis nouas in Ecclesia seminarunt blasphemias, ex Ecclesiasticis historiis licebit aduertere. Cupiunt illi suorum dogmatum testes omni exceptione maiores habere, quod scilicet propria auctoritate apud plebem, applausum obtinere non possint. Captant haeretici inquit Vincentius Lyrinensis ueteris cuiuspiam uiri scripta paulo inuolutius edita, quae pro ipsa sui obscuritate dogmati suo quasi congruant, ut illud nescio quid, quod proserunt, neque primi, neque soli sentire uideantur . Maorum ego nequitiam duplici odio prosequendam iudico, uel eo quod haereseos uenenum propinare aliis non pertimescunt, uel eo etiam, quod sancti cuiusque uiri memoriam , tanquam sopitos iam cineres profana manu uentilant, & quod quasi silentio sepelire oportebat, rediuiua opinione diffamant . sequentes per omnia, uestigia auctoris sui Chan, qui nuditatem uenerandi Noe, non modo operire neglexit, uerum quoque irridendam, caeteris denunciauit. Hactenus ille. Ergo in primis aduertere debet uerae religionis amator, haereticum Ingenium non ampliari in sanctorum scriptis sciendis, quam in alleganda scriptura side & obseruantia THA. 3 Δ vcrsari. Nam quemadmodum quoties est scripturis agendum , ut Cyprianus dicebat pNuc. corruptores isti Euangelij ac interpretes falsi superiora praetereunt, partim memorra repaitim subdole corrumpentes, ita immo maiori ratione sanctorum auctorum scripta non integra & inuiolata, sed semilacera & prorsus corrupta ad sua dogmata conii
manda producunt; tanto nimirum facilius quanto quod sint canonicis scripturis plura& in manibus fidelium minus frequentia, difficilius deprahenditur dolus. Non ergo illis fides est adhibenda, etiamsi myriades locorum ex Augustino, Hieronymo, Ambrosio , Hilario, Chrysostomo, & caeteris Ecclesiasticis patribus in suorum dogm
tum confirmationem adducant, nisi & eisdem quoties ad eandem muniendam, Euangelia caeterasque canonicas scripturas, sursum ac deorsum conuertunt, sit etiam credendum, aut nisi diabolo cum ipso Christo scripturis agenti credere oporteat. Quid, quaeso, frequentius, aut nostri saeculi haereticis familiarius, quam poli sancti Spiritus, de sanctarum scripturarum proditionem, sanctis quoque auctoribus de Ecclesiasticis patribus suas impias & blasphemas opiniones intrudere e Videas in Lutheri , M lanchthonis , Buceri , Zuinglij , Vuallangi, Bul ingeri , Brentij, Oecolampadij, Caluini, & reliquorum pseudoprophetarum scriptis, tertio quoque uerbo uolutari Augustinum, Hieronymum, Ambrosium, & caeteros, tum Graecos, tum Latinos Eccletiasticos patres , di eorum scriptis haereticas quasque sentcntias muniri. Verum quam longe ab eorum qui non fuit alius quam Ecclesiasticus sensu discederent, cath licorum uirorum , quos nostra aetas strenuissimos genuit, opera indicant. Nec tamen hoc sceleris perditis hominibus satis est admisisse, ut sanctorum auctorum scripturas 'infideliter tractent, nisi iisdem etiam sacrilegas manus asserant, dum easdem suis sacrilegis sententiis intertextis corrumpunt: in qua re, praeter ueteres historias, qua sanctorum patrum scripta haereticis blasphemiis uiolata recensent, locupletissimuin nostra memo- .seria Martim Lutheri, expertissimi, & omni exceptione maioris in hac parte testimonium
Ac habemus, Miseri inquit in homines non sunt contenti suum uirus, propriis 3c alijs ins Lis. nitis libris sparsisse, nisi S alimos libros, eo ueneno illico perdant. testantur & id sanctorum
327쪽
ctorum scripta nostro saeculo typis excusa , in quae sicut & in aera Biblia quantum uirus
haeretici sparserint, nemo non nouit. D ikia illud uiro catholico mentoriae mandandum, non uniuersa sanctorum scripta, Hpraesertim si Ecclesiasticis definitionibus distbnent, aut cum illis non per omnia cohae- Unt .. reant, quamuis eorum uitam & mores admirari liceat, quasi fidei normam amplecti de- . . --bere. Ego inquit Augustinus in solis eis scripturarum libris, qui iam canonici dicuntur, ' didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribedo errasse, audeam credere, aut si aliquid in eis offendero, quod uideatur contrarium ueritati, ni-- .hil aliud quam mundosum este codicem, uel non esse assecutum interpretem, quod dictum est, uel me nihil intellexisse, non ambigam : alios autem, ita lego ut quantalibet sanctitate, quanta ue doctrina polleant, non id eo uerum putem, quia ipsi ita senserunt, sed quia mihi per alios auctores canonicos uel probabiles rationes, quod a uero non a horreat, persuadere potuerunt. Idemq; alibi, in is nesciat Epistoporum literas, quae uel post confirmatum canonem scriptae itine, uel scribuntur, & per sermonem sorte sapientiorem in ea re cuiuslibet peritioris, Si per aliorum Episcoporum grauiorem auctoritatem doctorumque prudentiam, de per concilia licet reprehendi, si quid in eis sorte aueritate deuiatum est Et iterum contra quendam, qui se suas blasphemias ex sanctorum scriptis messuisse iactabat, Noli inquit stater cotra Diuina tam multa, tam prae- υ Π.48. clara , tam indubitata testimonia colligere uelle calumnias , ex Episcoporum scruptis, siue nostrorum , siue Hilarii, siue Cypriani, de Agryppini, antequam pars Donati separctur. Primoque hoc genus literaruin ab auctoritate canonum distinguendum est: non enim sic leguntur, tanquam ita ex eis testimonium proferatur, ut contra sentire noliceat, sicubi sorte aliter sapuerunt, quam ueritas postulat: in eo quippe numero sumus, ut non dedignemur, etiam nobis dictum ab Apostolo accipere. Et siquid aliter sapitis, de hoc quoque uobis Deus reuelauit. Tale est oc illud, quod ad Fortunatianum Episcopum alibi scribit, Neque quorumlibet sinquit) disputationes, quan uis catholicorum S p. 3. laudatorum hominum, ueluti scripturas canonicas habere debemus, ut nobis non liceat, salua honorificentia, quae illis debetur hominibus, aliquid in eorum scripturis improbare atque respuere, si sorte inuenerimus, quod aliter senserint, quam ueritas habet, diuino adiutorio uel ab estis intellecta, uel a nobis. Et ne sua uideatur statuere, dum ali rum scriptis auctoritatem derogat, Noli meis cinquit literis, quasi canonicis stria Lin. 3. Pluris deseruire, sed in illis, di quae non credebas, cum inuoneris, incunctanter crede, in istis autem, quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmum tenere. Immo uero ita ipse de se confitetur ingenue, Negare no possum nec debeo, sicut in ipsis maioribus, ita multa esse in tam multis opusculis meis, quae possunt iusto iudicio de nulla temeritate culpari. Maae uerba tum de se, qui tamen ingentes diuinae de humanae sapientiae thesauros aperuit, tum de reliquis, quos ipse maiores appellat, ncri modo modeste, sed uere confitetur. Nam, ut multa, quae posscimus afferre, conlulto omittantur, quis nesciat fuisse olim sancto reto crediderim inter eorum praecipuos, de quibusdam non omnino futilibus rebus grauissima iurgia, de contrarias sententias, quas simul ueras esse, nulla ratio permittit ab Augustino Hieronymus in simulatione legalium non
obscure dissentit; Epiphanius, Chrysostomus ,Theophilus, Cyrillus, Isidorus, Pelusio-tes de eius saeculi celeberrimi quique, suo dissidio Ecclesiain Graecam concusserunt. sunt Ze multa alia in sanctorum scriptis, prorsus contraria, quae simul este uera non ponsunt . multa ignorarunt, quae postea augescente Ecclesiastici luminis splendore patuerui. nec enim omnia simul accepit Ecclesia, sed pro rerum emergentium necessitate, diutinam illustrationem promeruit. Decreuit olim cum uniuersa Africanorum Episcopo rum Ecclesia, Cyprianus Carthaginiensis Episcopus, praeter eruditionem, uitae sanctu Cri .ων tate de martyrio conspicuus, Hareticorum baptisma non conserre salutem: quam sententiam Stephanus Pontifex, quod esset Euangelio contraria, continuo collisit. Spiritum sanctum a filio procedere, bona pars Ecclesiae Graecae ignorauit: eundem a Patre de iaFilio tanquam ab uno principio produci, di Graeci de Latini, post multa saecula, Eccle-sa reuelante cognouerunt. His prosecto , de similibus multis, sine fidei 5c sancti talis di- sisin min. scrimine, sancti patres uaria sentire potuerunt, quod scilicet haereticum dogma hominem haereticum non faciat, sed illi iuncta pertinacia , de inuicta rebellio. Ad haec sancti su i
328쪽
auctores, pro sui saeculi candore etsi uera de ex Ecclesiastico sensu, obscurius tamen, Seminus proprie, quam mens haeretica pro sua prauitate requirat, non pauca di xcrunt. Tale est quod Hilarius filium minorem patre, quod ab eo generetur, scribit. Maod si non ex sancta illa linceritate interpreteris, Arrianu dogma confirmare uidebitur . Tale est quod idem auctor libro de Synodis, eos qui non consilio & uolutate genitum Filium crediderint, anathemate percutit . quod tamen, si de antecedente uoluntate, quae sola consilio ducitur, uelis accipere, filium Dei, creaturam fateberis. Innumerae sunt in sanctis auctoribus formae loquendi, quas si ad exactam sermonis rationem exegeris , pr bare non poteris, nimirum quod nondu haereticorum, in ea re, de qua agitur, saeuiente perfidia , saeculorum candor, planam illam rationem loquendi permitteret. Icivo demum oportet aduertere quod tamen apud eosdem latissime patet sanctos auctores plerunque, pro rerum & temporum opportunitate, & conditione loquu-tos , quod di ipsa eloquentiae praecepta a prudentia derivata docere uidentur. Hac, nisi praeuia consideratione eorundem scripta, praesertim Augustini in Pelagianos acceperis, Lutherana de liberi arbitrij impotentia ad recte operandum, & uitanda peccata, si tuetur in fania. adeo illi offerebant libertatem arbitrij, ut eorum sententia, sine diuina gratia ,& ad peccata cauenda &rectὰ operandum facultas suppeteret. contra Ecclesiastici auctores, adeo uircs humanas extenuant, ut nihil nisi peccata posse per seipsas praestare uideantur docere. Non quod ita sentirent, absit sed quod ici ipsum haei elici dogmatis, totam salutem naturae tribuentis, postularet occasio. Nam quemadmodum ad medium, in quo solo uirtutis ratio sita est, attingendum, in illud, in quod uel uitio, uel natura sumus propensi, contrarium extremum, inclinandum esse docent uirtutis .magistri, ita recte in fidei institutione, Ecclesiastico doctori faciendum, rationis parilitas admonet, Longe inquit Aristoteles a delinquendo secedentes, ad ipsum tandem med ium accedemus, ut solint hi facere, qui lignorum, ea, quae sunt obliqua, ad rectitudinem redigunt. Ex eadem sagacissima disputandi ratione, neque etiam propter mortalitatem assismptam ueteres auctores Christum esse creaturam, Arrianis uoluerunt concedere, quod tamen posterioribus saeculis, idiomatum communicatione, probatita sinis theologis non omnino displicuit. Ex eadem quoque, sic Hierony. contra Iovini num inuehitur, ut nuptiarum danatoribus Encrathitis favere,quibusdam uideatur, dum ita castitate effert, ut matrimonio uideatur detrahere. Talia sunt, S: alia multa in se ciorum scriptis, quae nisi pro temporum & haeretana, quas profligabant ratione hyperbo-l ice acceperis, in contrarium errorem confestim incideris. Non igitur infallibile signum catholici dogmatis habetur, cum pro eodem sanctorum libris multi loci eruuntur.
Quod nec sanctitatis externa Decies, certum sit ueri magis rij
Vinius lim elici dogmatis sucus, quo simplices fascinantur, esse solet e tema quaedam sanctitatis imago, qua nonnunquam Satanas falsae doctri nae ministros coram niundo depingit. scit is nimirum tum externum sermonem sortissime pungere, cum uitae puritas cum doctrina coniungitur. N proprij mores praedicationi respondent. scit sermones minus credi quam opera, & tunc demum sperni, cum ab operibus dissonant. scit luporum imagine diu, falsos prophetas in greges dominicos grassari non posse, & nisi ad eos in ovium uestimentis mittantur, cito detegendam malitiam. Adornat ergo sagacissime suos exterita quadam sanctitatis hypocrisi, quo mundo.probentur,& saltem propter uitae speciem apud plebes indoctas uenentur applausum. Pessima profecto uita haeretico derogat fidem. contra, quanto integrior, tanto nocentior: nimirum quod Ouina pelle tecti , Occultam uapido celet Ab pectore vulpem.
Quam diaboli astutiam, non tam prolixo quam iocundo sermone Origenes Adamantius describit in illa uerba Ezechielis, Sumens de uestimentis meis, fecisti tibi excelsa, accepisti uestimenta uaria , de aperuisti illa, dec. Varia uestis, inquit, Est & hic unus in . scripturis
329쪽
scripturis locus, quo induimur assumentes uiscera misericordiae, benignitatis, humilita tis , mansiuetudinis, longanimitatis ad sufferendum inuicem: has uarias uestes & pulchros amictus, quos nobis largitus est Deus, si laceramus, atque concidimus & circun- damus falsae doctrinae ad deceptionem hominum, non dubium est, quin uariis uestibus operiamus Idola. Intelliges hoc, quod dicitur, si ipsam rem manifestius describamus. uide mihi aliquem Marcion istam siue discipulum Valentini, aut certe cuiuslibet hare- sis defensorem :& considera, quomodo Idola sua, idest figmenta, quae ipse composuit, mansuetudine, di castitate uestiat, ut in aures audientium, facilius ex uitae bonitate os natus sermo subrepat, & cum hoc secorit intellige eum astumpsisse uestem uariam morum & couersationis optimae , & idolis subiecisse, quae ipse contraxit. ac iuxta mei quidem animi sensum, multo nocentior est haereticus bonae uitae, N plus in doctrina sua habet auctoritatis, eo, qui doctrinam conuersatione maculet . qui enim uitae pessimae est, non facile homines ad falsum dogma solicitat, nec potest per umbram sanctitatis, audientium decipere simplicitatem : qui uelo sermone peruersus est N in disciplinis sa- Iuti contrariis, mores autem compositos & ornatos habet, nihil facit aliud, nisi accipit indumenta uaria instituti boni ta conuersationis quietae, & circundat ea idolis suis, ut magis decipiat audientes. Idcirco licite audiamus haereticos, qui conuersationis optimae sunt, quorum sorte uitam , non tam Deus quam diabolus instruxit. Nam quoia modo quasdam illecebras, escarum aucupes ponunt, ut facilius aues capiant per ob-
Iectamentum gulae, sic ut audentius dicamus & est quaedam castitas diaboli, idest decipula hunianae animae, ut per istiusmodi castitatem & mansuetudinem, & iustitiam possit facilius capere, di falsis sermonibus irretire. Diuersis diabolus pugnat insidiis, ut miserum perdat hominem , & bonam malis tribuit uitam, ad decipiendos uidentes, di malam bonis inurit conscientiam. Mihi ipsi, qui in Ecclesia praedico, laqueos saepetendit, ut totam Ecclesiam ex mea conuersatione confundat :& ideo plus hi, qui sunt in medio oppugnantur ab inimico, ut per ruinam unius hominis, quae celari non potest, omnibus scandalum fiat : & impediatur fides, per conuersationem pessimam clericorum . Omnia, ut diximus, diabolus, quae per naturam suam mala sunt, aduersum humanam commentatur animam . Hactenus Origenes. Miam sententiam & Satanas ipse, Deo compellente, per quendam ex suis satellitibus apud Augustinum confirmat. vista n Haec est, inquit, uera diaboli consuetudo, ita demum decipere, si sibiniet uendicet uo--acabulum sanctitatis. Sic olim Manichaeorum , ut resert idem Augustinus, duae maxime AN erant illecebrae, quibus decipiebantur incauti, ut uellent eos habere doctores, Vna cumscripturas reprehendunt , uel quas male intelligunt, uel quas male intelligi uolunt: Ica si Altera cum uitae castae& memorabilis continentiae imaginem praeferunt. Arrius secundum externam speciem compositae uitae fuisse memoratur: sic enim de illo scribitur. ιι.j'.. t Presbyter quidam apud Alexandriam nomine Arrius, uir forma magis quam uirtute religiosus, sed gloriae laudisque de nou itatis improbae. Agelium Nouatianorum Episcopum, integrae conuersationis suisse, docent Ecclesiasticae historiae. Eustathium, qui cau- - . II., . iam synodo Gangrensi subministrauit, tanta externae sanctitatis specie splenduisse me- c. 3. lib. moriae prodiderunt, ut & apud Armenias, Paphlagoniam , & Pontum, monasticae uitae
auctor extiterit, & uacanti Sebastiensi ecclesiae, tricenis Episcopis N presbyteris appro- M i. e. . . hantibus, suerit praesecuis. Apostolicos hareticos, de paupertate & inopia gloriari, dc ab omnium rerum corruptibilium renunciatione sese uocasse, & Valesios ob is eximium castitatis amorem, seipsos excindere, Epiphanius scribit. Resert & idem Α dianos, in monasteriis habitationem habere, & ad solitudines secedentes, monasticum contubernium colere. Fuerunt S haeretici, qui horrenda flagellatione, proprium sanguinem sunderent, & demum, ut Eras docet, Manichaeorum prodigiosa narratur a stinentia, atque etiam continentia: opes aspernantur Ebionitae; iugiter orant Psallani et in desertis locis uiuebant Antropomorphitae, canabeis tegebantur; ieiuniis N Iaboribus macerabant carnem ; Priscilianus & haeretici Encratitae carnes non comedebant. Hinc illa insolentissima nomina, quibus haereticorum quidam Angelicos, quod angelicam uitam in terris ducerent, Apostolicos, quod Apostolicam persectionem exterius expri- rimerent, Catharos, id est puros, & a peccatorum sordibus mundos, Euchitas, id est, orantes, aut supplices sese uocitarunt. m. d.
330쪽
N. et . 1 uero solo externo uirtutis fuco tantum falsae religionis magistros diabolus cohonestat, sed plerunque uel eius studio, uel diuino iudicio, cum tamen sint vasa irae in interitum praparata, ad maiorem sui damnationem, S acerbiorem fidelium tentationem, fastigitim uerae sanctitatas permittuntur ascendere. Sic olim Nicolaus ille, unus ex septem Apostolicis Diaconis, inter illos non ficte sed uere, Spiritu sancto plenus , omnium, quae hucusque surrexerunt foedissimae di teterrimae haeresis auctor suisse, Lib. - . nlemoriae proditur. Nicolaus, inquit Epiphanius, suit de septem Diaconis electis ab .e.as. A postolis, una cum sancto Stephano primo martyre, N Prochoro, dc Parmena, atque aliis. Hic ab Antiochia originem ducens, Proselytus accesibrius fuit. Postea uero, ubi suscepisset sermonem de praedicatione, etiam ipse coniunctus est discipulis, di inter pia cipuos primas obtinuit. atque hic inter electos ad uiduarum curam electus, tum con numeratus est. Postea uero, in ipsum subiit diabolus, S dccepit cor ipsius, codem cum praedictis errore, ita ut amplius prioribus illis sauciaretur. Nam cum hic haberet uxorem formosam , & ab ipsa se continuisset, ad imitationcm eorum, quos Deo addictos uidebat , aliquatenus tolerabat, non tamen in fine, suae intemperantiae dominari potuit, sed uolens uelut canis ad proprium uomitum reuerti, praetextus quosdam non ita bonos sibi ipsi uenans excogitabat, ad proprij affectus di petulantiae defensionem , ea, quae magis ipsi conserebant. Deinde igitur a proposito lapsus, cum propria uxorc coibat minnime curiose : postea uero erubescenS se uictum csse,& ueritus depraehcndi, audebat dicere, nisi quis singulis diebus Venerem exerceret , non poste participem fieri uitae aeternae: & ex alio ad alium praetextum confugit. nam cum uideret coniugem suam pulchritudine quidem decoram, uerum humilitate serri, relotypus ergo in hanc ciscctus est. & de aliis ex propria petulantia iudicans, primum insultum in propriam uxorem faciebat calumnias quidem ipsi inserens per sermones. Tandem uero se ipsum detraxit , non solum in usum carnis, qui est hominibus secundum naturam, sed etiam in blasphemam suspicionem & peruersi moris detrimentum, di maligni erroris ingressium, atque hinc, ij, qui salso appellatam scientiam iactant, in mundo exoriri coeperunt, Gn stici, inquam, de libionitae, & Epiphaniis sectatores appellati, Aratioticique St Levitici, di alij plures haeretici. Haec de Nicolao Diacono Epiphanius. Mianuis sciam Iap. 3IM. Eusebium Caesarien .ex Clemente Alexandrino, aliud quiddam de Nicolao scripsisse. d 'i, De Bardesene Syro ita scribit idem Epiphan. Bardesenes ex quo haeresis Bardesianista--.ib.i. rumorta Est, ex Mesopotamia, secundum genus ex habitantibus ciuitatem Edcssen Sim t. riam extitit, qui primo quidem optimus uir fuit, & non paucos libros consci ipsit, qua-do sanam mentem habebat. Hactenus Epiphanius. Multa sunt in Ecclesiasticis historiis, huiusmodi exempla, quibus non tantum salsam sanctitatis imaginem, in hoc genere hominum diabolum simplicibus, & incautis hominibus offundere cernitur, sed &nomuinquam, uera morum sanctimonia lethale falsae religionis uirus abscondere, e denique quasi uase quodam aureo, in certam pernicicin cis dena propinare. Novit Dcus ex malis bona producere, nouit & diabolus, ex bonis, immo ex ipsa sanctitate, mala pro sua malignitate proferre. Ab hoc haereticorum genere, quos nouissimis temporibus non paucos futurus praeuidebat, quod nimirum sint caeteris omnibus pestilenti t. . 3. res, Paulus ApostoluS cauere nos admonet . Hoc autetia, inquit, ad Timotheum scribens, scito, quia in nouisiimis diebus instabunt tempora periculosa, & erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, non obedientes parentibus, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores, immites, sine benignitate, pr ditores , protervi, tumidi, uoluptatum amatores magis quam Dei. Ecce haereticorum pestilentissima uitia, uerique mores, quibus uel ipsis daemonibus odiosissimi fierent. lam audi, quo uelo quave nube ista tegentes, dissimulent. Habentes, ait, speciem quidem pietatis, uirtutem autem eius abnegantes,& hos deuita. Speciem pictatis appellabat Apostolus , externam quandam sanctitatis laruam , qua perditi homines Iliadem illam uitiorum obnubunt, quo perniciosi ueneni propinandi simplicibus, aditus pateat. iis horum eleemosynas largissimas, ieiunia, exterminatas facies, non H--γ. ad iniretur is horum simulatam continentiam non omnino suspiciat Verae ergo religionis amator aduertat, non statim, qui ieiunat, ut Hieronymus inquit, Deo ie- fit i. iunare; aut pauperi extendentem manum, Deo foenerare. Ieiunat ait idem Manliachaeus,