Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

Liber quint .

elixus, & multi haeretici, maximeque Eneralitae, sed hoc ieiuniuna saturitate & ebrietate peius est, externa quidem pietatis species, cuna animi pietate coniungitur ad promouondam praedicationem . magnopere prodes , stateor uerum non adeo ab ea pendere debet homo catholicus, ut eandem uerae rcligionis regulam sequatur, sed sciat plerunque cum mala doctrina, bonam secundum exteriorem speciem, uitam posse manere, quemadmodum & mala uita bonam quoque doctrinam compatitur. Q tii curam

habet uitae suae, inquit Origenes in neque mansuetudine haereticorum capitur ad con- , sentiendum doctrinae eorum, neque meis delictis, qui uideor in Eccletia praedicare, in Eob. scandalia itur, sed ipsum dogma considerans, & pertractans Ecclesiae fidem, a me quidem auersabitur, doctrinam uero suscipiet, secundum praeceptum Domini, qui ait, Super cathedram Mosi sederunt Scribae & Pharilaei: omnia quaecunque uobis dicunt, audite, & faciter dicunt quippe & non faciunt.bIste sermo de me quidem est, qui bona doceo, Sc contraria gero, & sum sedens super cathedram Mosi & Pharisaeus. Praeceptum tibi est popule, si non habueris accusatorem doctrinae pessimae, de alienorum dogmatum, conspexeris uero meam culpabilem uitam atque peccata ut non habeas iuxta

docentis uitam, tuam instituere, sed ea facere, quae loquor. Nullum imitemur, & si uolumus imitari quempiam, propositus cst nobis ad imitandum Christus. Descripti sunt Actus Apostolorum, & Prophetarum gesta , de sacris uoluminibus agnoscimus, illud exemplar firmum est, illud propositum solidum, quod qui sequi cupit, securus ingreditur . Si uero quaerimus culpabiles ad aemulandum, ut cum dicimus, ille docet, & iis, uae docet, facit ipse contraria, aduersum praeceptum Domini facimus, qui mandauit

Octrinas magistrorum magis considerari, quam uitas. Haec Origenes. Quae uerba P secto catholico uiro magnopere essent expendenda, ut non post quorundam ambitiosulae sanctitatis extemae tenuissimam auram , Catholicorum praedicatorum forte peccatis ostensius, confestim abiret. Non occupat mihi crede haeresis sine caeterorum uitiorum caterua humanam mentem. Si quis dicat. quia haereticas est, ait Augustinus r ibis. δὲ non potest hoc solum esse, quin & alia consequantur. Carnalis est enim & animalis, επac per hoc aemulus sit, necesse est, & animosus, & inuidus,& inimicus ipsi ueritati, ab eaque dissentiens. Haec August. Verum hoc inter praedicatorem haereticum, extrema Μ-,. r. tamen sanctitatis hypocrisi hucatum , & catholicum uerbi ministrum . peccatorem tam n, referre crediderim, quod ille vulpina illa caliditate, intus latentia peccata, per quorundam in speciem bonorum praestigias, quominus agnoscantur, abscondit. εEst enim haereticus omnis vafer , & magna quadam sagacitate uersutus: contra C tholici , peccata, quod ea caliditate non polleant, abscondere nesciunt, sed quadam uitae simplicitate tales hominibus apparent, quales intus existunt. Caueamus itaque a salsis istis prophetis, qui ueniunt ad nos in uestimentis ovium , intrinsecus autem sunt Iupi rapaces: non enim ueniunt nisi ut sub ista lanctitatis imagine furentur, mactent reperdant. Quae sunt inquit Chrysostomus uestimenta ciuilia Z species, uidelicet simulatae religionis, & eleemosyna simulata: uestimentum ouile est, non opus ouile, &coaetemae species pietatis, quibus se uestiunt lupi rapaces . Nulla autem res sic exter- minat bonum , quemadmodum simulatum bonum . nam manifestum malum , quasi malum sugitur, & cauetur: malum autem & sub specie boni celatum, dum non cognoscitur nec cauetur; sed quasi bonum suscipitur, & ideo coniunctum bono, extemminat bonum: sic serui diaboli tum potissime Christianitatem corrumpunt, quando se simulant Christianos. de quibus admonet discipulos suos Christus; magis autem nos omnes per illos, Attendite a salsis prophetis. Haec ita Chrysostomus te alia multa illo loco, quae ad praesentem materiam commodissime faciunt. Verum ista de hoc haeretico dolo dixisse sufficiat. a

332쪽

De recta in Deum fise

Quod nec martyrium mors pro Christo tolerata , verae doctrinae aemagisteri sit certa nota. Cap.

Anta est diabolicae fraudis potentia, ut martyrio quoque S mortis pro Christo spontaneae tolerationi fidem derogauerit, & incertam ueri magisterij notam sua usurpatione reddiderit . Nam , ut hos omittamus, quos non pro Christo, sed pro suis sacrilegis inuentionibus, quibus communem & Ecclesiasticam fidem uiolarunt, dignas inuictis animis & reseuersa animi obstinatione, tum sacris, tum ciuilibus magistratibus poenas

hisce annis , apud uarias Europae prouincias dedcrunt , quorum execrabiles mortes multi haeretici auctores, in magna uolumina, Martyrum tanquam redegerunt, quis ne

sciat ingentes olim haereticorum greges, agentium magistratibus, Christi nomine ut timo supplicio allectos, di cos quemadmodii uerae religionis cultores, pro Christo quoq; mortem tolerasse λ Claudius Apollinaris Hierapolitos, apud Eusebium , de his haereti cis, qui se iactabant, quod multi Martyres ex eorum haeresi extitissent, sic scribit, Cum in omnibus, quae supra diximus , conuicti s loquitur autem de his locis scripturae Et ra tionibus , quae a catholicis illis obtrudebantur nihil respondere potuerint, ad Martyres confugiunt, dicentes, multos se habere Martyres, & hoc esse indicium quod uerus sit

apud eos propheticus spiritus. Maid ergo quod multi alij haeretici plurimos Martyres habent, ideo acquiescendum est eis, quod etiam ueritas apud ipsos sit ξ nam primo qui

dicuntur Marcionistae, habent plures martyres, sed quae esse poterit apud eos martyruueritas, ubi Christi ueritas non est Et post aliquanta, iterum subiungit, Denique de sancti Martyres, qui pro uera fide martyrium ducunt, cum de Ecclesia procedentes ad passionem ducuntur, si qui sorte inuenti fuerint de haeresi Phrygum , secemunt se ab eis, & resipuunt eorum societatem : nec ullo genere, cum iam martyrii palmam teneant, spiritui Montani N Maximillae acquiescendum putant, sicut di nostris temporibus apud Apamiam, quae est supra Maeandrum posita, gestum scimus, Cato di Alexandro, qui de Eumenia Martyres extiterunt. Hactenus apud Eusebium Apollinaris. Est ergo non noua, sed antiqua diaboli techna falsas di haereticas doctrinas martyrio ae mortis toleratione uenerabiles reddere, ut ibi ueritas religionis este existimetur, ubi nec ipsi uitae propter Christum quis parcit, & ibi uerum Christi magisterium quis credat, ubi non modo pater, mater, uxor, fili; , & sorores , sed & anima quoque propter eudem Chri stum uoluntarie dimittitur iuxta illud, Q ut non odit patrem suum , ει matrem, & uxo rem, di filios, & sorores, adhuc aute & animam suam , non potest meus esse discipulus. F. - uero multos ex haereticis di damnatis factionibus, Martyres, concilij Laodiacent canones aperte testantur. Non oportet omnino aiunt illi patres in derelictis Ma tyribus Christi, abire ad falsos Martyres: hi enim alieni a Deo sunt. Metrodorus Marcionis errorem sequutus, apud Smyrnam a persecutoribus captus, eum presbyter esset iudicaretur, uiuus combustus est, ut docti Eusebius . Reseruntur apud Ecclesiasticos auctores & alij complures, qui, morte pro Christo tolerata, suas haereticas insanias illusti es reddiderunt. Maanquam persuaderi non potest, eorum hominum, qui haeretica procacitate cum ipsa uitae communione Ecclesiasticum iugum di obedientiam excusi

tint , cruciatus, Christi fuisse martyria, sed potius pro ingentibus, quae in ciuiles magi gistratus N politicas leges designabant, facinoribus, peccatorum supplicia. Nam quod ita sit, quorundam haereticorum, qui a praesectis gentilium sunt puniti, historiae testantur. Themison assecla Maximillae ait apud Eusebium Apollonius qui indubitata auaritia circundatus, consessionis signum non gustauit, sed multa se pecunia vinculis ex mit , cum ipsi ob eam causam humiliter fuisset agendum, quasi Martyr, gloriabundus, ad exemplum Apostoli, catholicam quandam epistolam ausus est scribere, & eos instituere , qui melius quam ipse credebant, & hortari ut una secum pro nouis doctrinis e certarent , ac dominum & Apostolos eius & sanctam Ecclesiam blasphemarent. Hactenus Apollonius. De Alexandro uero eius factionis haeretico, cum Cataphrygis I queris , eodem loco sic scribit idem Apollonius, Verum ne in pluribus immoremur, diaeite

333쪽

Liber quintus. IJ

cite nobis de AIexandro, qui semetipsum Martyrem dicit , quem eonuiuam habet haec prophetissa, quem adorat ut Deum; non ne hic pro latrociniis, aliisque nefariis lia actibus, reus extitit Non nos dicimus, sed acta haec publica continent. Quis ergo eorum, cui donat peccata prophetista, ignoscet Martyri latrocinia λ an Martyri ignoscit prophetistae rapacitas , di auaritiae crimina λ Cum enim dominus dixerit, Nolite habe- .re aurum, neque pecuniam, neque duas tunicas, illi in omnibus contraria gerunt acquirentes & congregantes ea , quae Dominus etiam habentes iussit abiicere . Probamus nanque eos, qui apud eos uel prophetae, uel martyres nominantur, non solum a diuitibus, sed etiam a pauperibus, pupillis, ac uiduis pecunias congregare. Aut si habent considentiam, adsint , N pro his habeant nobiscum disceptationem, ut si conii leti su rint , uel de caetero desinant talibus se implicare comerciis: oportet enim ex fructibus uel agnosci, uel etiam probari prophetam, sicut de Dominus dixit, invia Arbor ex fructibus cognoscitur N propheta uerus probatur ex fructibus. Ut autem de Alexandro certius cognoscatur, sciendum est, quia iudicatus est apud Aemilium Frontinum procon sulem Ephesi, non propter nomen Christi, sed propter quaedam latrocinia . nam de Christi nomine iam apostata extiterat. Sed post haec ut fideles quidam, fratres, qui per illud tempus apud iudicem aliquid poterant, pro ipsis intercederent, simulau it se pro- lpter nomen domini laborare, di per hoc dimittitur, nec tamen in ecclesia patriae suae reisceptus est, ubi latro esse, ab omnibus noscebatur. uod si quis forte, minus his , quae dicimus, accommodandam existimat fidem, in archiuiis publicis apud Ephesum gesta seruantur. Hactenus de Alexandro Cataphrygum Martyre Apollonius. Non igitur propter Christum & Euangelicam legem haeretici Martyres, sed propter sua scelera & s gitia, quibus insignes erant, tolerabant supplicia. immo non modo uitae turpitudine ac propriis sceleribus legum ciuilium poenas promerebantur, sed in resiquos quoque ueros Christianos, respublicas ae ciuiles magistratus prouocabant. Quis enim nescit hor TM.2 is redam illam infamiam de infantieidiis & promiscuo post luminum extinctionem coitu, qua toto illo primo saeculo ab omnibus Christianis laboratum est , ex: nosticorum, se 'i z.

Nicolaitarum & Carpocratianorum lcelerata uita derivatam fuisse. immo uero cum Christiana uita omnibus mortalibus esset amabilis,nec ui aut fraude in eius saeculi Christianos Satanae furor quicquam posset, omnium saeculorum turpissimis ἐκ obscoenissi mis inuentis haeretibus, totum nomen Christianum apud gentes ita fecit inuisuin, ut toia Tm.2 g. to illlo primo saeculo, non modo deorum do propriae religionis asterior , sed naturae quo que uindex, quicunq; eos atrocius fuisset persecutus, putaretur ab omnibus. Quaecum ita quidem frequenter se habeant, haud tamen ignoro, tantam este diaboli astutiain, ut Fab. bii. nonnunquam tamen ad fideles efficacius decipiendos externam uitae sanctitatem cum martyrio coniungat. Nam si mors pro Christo aut Christi nomine tolerata, semper esset sancti spiritus opus, nequaquam Paulus dixisset, Si tradidero corpus meum ita ut ar- i. c. . ., deam, charitatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Charitas profecto cum ad

proximum habeatur, potissime uero ad totius Ecclesiastici corporis structuram dirigi- i. tur. Qui ergo corpus surim sine Ecclesiastici corporis charitate sacrificat, nihil illi proe

dest: en igitur non Dei, sed quo alios decipiat, diaboli opus.

Quod neque miraculorum exhibitio, veri magisterii sis certa nota. Cap. VII.

E septimo iam &postremo omniumque ad humanas mentes concutiendas Sin errorem mittendas potentiis imo suco, pauca loquamur. Is uero est miraculorum operandorum potentia, quam uel in peccatorum

perniciem, uel in iustorum exactissimum examen, Deus falsae doctrinae ministris nonnunquam indulget. Nam praeter id, quod de Eutichiano Nouatiano & eius miraculis, non falsis, sed uerissimis, quorumq; testis multorum Constantinus magnus Imperator suisse dicitur, Soetomenus de alii quidam Ecclesiastici memoriae prodiderunt scriptores, aperte sunt in hac parte Christi & Ap stolicae praemonitiones, quibus uerorum Christianorum, quo minus in hae parte circ

inq iij ueniantur,

334쪽

De rector in Deum fide

ueniantur, aduersus hunc diaboli sucum , animi praeparantur. Tunc, inquit Apostolus Paul. de nouissimis temporibus loquens reuelabitur ille iniquus Antichristus nimirum quem Dominus Iai V , interficiet spiritu oris sui, di deliruet illust ratione aduentus sui, eum, cuius est aduentus secundum operationem Satanae, in omni uirtute, & signis N prodigiis mendacibus, & in omni seductione iniquitatis, iis, qui percunt, eo quod charitatem ueritatis non receperunt, ut fatui serent. Idem de eodem haeretic rum capita sub imagine bestiae, Ioann. Apostol. in sua reuelatione sic reseri, Vidi bestiam ascendentem de terra, & habebat cornua duo similia agni. α loquebatur sicut draco dic. Et subinde, Et secit signa magna, ut etiam ignem faceret de coelo descendere in terram, In conspectu hominum, & seduxit habitantes in terra, propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae. Cornu , sanctae scripturae communi phrasi, robur aut sortitudinem metaphorica significatione designat, quod eorum, quae cornua possident, animalium in ipsis cornibus tota sita sit uirtus . Duo igitur cornua, duo, in quibus huius bestiae & suorum ministrorum situm est robur, praedicationem & miracula, iuxta illud, Sermonem confirmante sequentibus lignis, Euangelista prophetico spirita astiatus, proculdubio designat. Haec uero non eadem, sed similia agni cornibus este diacuntur, quod scilicet S ipsa praedicatione, & miraculis fallant. Aut enim, quae exhibent . non sunt uera miracula, aut si sunt, mendacia tamen signa & fallacia dicuntur, ut docet Anselmus, quod illis peccatores in errorem mittantur. Surgent, apud Matthaeum

ait Christus, de illis nouissimis saeculis loquens, Pseudochristi & Pseudoprophetae, & dabunt igna magna. Non inutilia, inquit Chrysost. neq; uana, quae ministra diaboli facere solent, sed magna, idest, utilia & plena, quae sancta facere solebant. Nam in tempore quidem Apostolorum, & postmodum ; ministri quidem Christi utilia & plena signa fata

ciebant ex parte dextra: qualia sunt caecos illuminare, ta alia huiusinodi facere: ministri autem diaboli inutilia faciebant, & uana ex parte sinistra, quae admirationum quident uidentibus excitarent, ad utilitatem uero nullius proficerent. Erat inter min:sttos di boli de ministros Christi ex hoe iudicare, di qui utilia, di qui inutilia facerent signa; in fine autem temporis, concedenda est potestas diabolo, sicut in historia Clementis Petragexponit, ut iaciat signa utilia, & ex ea parte, qua prius facete consueucrunt sancti, ut iam ministros Christi non per hoc cognoscamus, quia utilia faciunt signa. Hactenus Chrysost. Non potest prosecto ulterius in suis adomandis ministris, Satanica potestas procedere, quam ut proprium diuinae praedicationis sigillum, in eisdem laretur. Ver bum Dei furatur cum sanctam scripturam, sanctorum scripta in haereticas blasphe. mias astruendas detorquet: subscriptionem furatur, cum ficta uitae sanctinionia re tamulata charitatis specie, exterius speciosus,ostentat sigillum, quod omnium maximo fidem conciliare solet: furatur cum signa, quae solam diuinam potentiam di praesentiam, quasi chirographa quaedam attestari uidentur, ita Deo permittento in suarum blasph marum comprobationem usurpat. Diaboli prosecto mendacia per seipsa credi non possunt, nisi illis sanctae scripturae N diuini sermonis praetexat speciem, aut caetera diutianae ueritatis, quae falli non potest, instrumenta uiolet, & ad eisdem fidem concilia

dam, fraudulenter usurpet . . I 2. l. .

E io is ut iam de fallacibus uerae doctrinae notis loqui desinamus, neque scripturarum iactationi, neque scientiae eminentiae, neque E lesiasticae doctrinae ficto zelo, neque Ecclesiasticorum auctorum simulato amori, neque cxternae Immiabniae, neque maria tyrio ac morti pro Christo toleratae, neque demum miraculiuipsis, ctiam cum essent uerissima, quae omnia alioqui uerae doctrinae abfuisset modo malitia diaboli) certa si gna fuissent, omnino Medum, quod ea uniuersa uiciarit antiquus hostis, & eisdem sua uiolatione fidem ademerit. Immo tanto, quoties haec occurrerint, cautiores esse oportet , ne sortet in nostiam perniciem angelus Satana', in angelum lucis sese transformet, quanto scimus maius in occulto, quam in apcris.& patenti ueneno subesse discrimen. ri a limes idia oz tui Q, is , ic tiri Q dum to a m dc t m ein et

335쪽

Dber quint .

Quare verae doctrinae signa, a iasolo Uurpari permit statur. Cap. VIII.

t Vrgit uero ex iis, quae diximus, grauissima quaestio,&quam multorum

animos excruciare non dubito, d uare diuina clementia, quae uult omnes homines salvos feri, & ad cognitionem ueritatis uenire, & quae potius debuisset nostram infirmitatem ad capessendam talicitatem fouere, quam eidem, quo minus adipiscatur, scandala obiicere, haec, quae diximus, Euangelicae doctrinae instrumenta, ab haereticis hominibus, in 3nffirmorum exitium , usurpari permittat Quare inquam ea, quae in sancta Christi Ecclesia , ueris magistris honorem Nauctoritatem conciliant. quo eorum doctrina reuerentcr suscipiatur, a populis, sacrilega manu ad suorum ministrorum comprobationem, ita Deo permittente, Satanas furetur Recta, inquit Vincentius Gallus, interrogatio, & digna, quae diligentius, atque uberius pertractetur: ei tamen non ingenio proprio, sed diuinae Iegis auctoritate, di Ecclesiastici magistri in documento, satisfa- '' ciendum est. Audiamus ergo sanctum Mosem, di ipse nos doceat, cur docti uiri, &qui propter scientiae gratiam, ab Apostolo etiam prophetae nuncupantur, proferre interdum permittantur noua dogmata, quae uetus testamentum allegorico sermone, deos

alienos appellare consueuit, eo quod scilicet ab haereticis, ipsorum opiniones sicut a Gentilibus dii sui, observentur. Scribit ergo Deuteronomio beatus Moses, Si surrexerit inquit in medio tui propheta, aut qui somnium se uidi ste dicat, idest, magister in Ecclesia constitutus, quem discipuli uel auditores sui, ex aliqua reuelatione docere arbitrentur. QSid deinde Z Et praedixerit, inquit, signum atque portentum euenerit, quod locutus est. Magnus prosecto nescio quis significatur magister, & tantae scientiae, qui sectatoribus propriis, non soliim, quae humana sunt nolle, uerum etiam quae supra hominem sunt, praenosse posse uideatur, quales sere discipuli sui, iactant senile Valentinum, Donatum, Photinum, Apollinarem, caetcrosq; huius inodi . Quid postea Et dixerit tibi, Eamus & sequamur deos alienos, quos ignoras, & seruianaus eis. Q uisunt dij alieni, nisi errores extranei, quos ignorabas, id est noui & inauditi: & seruia mus eis, idest credamus eis, sequamur eos. Quid ad extremum Non audies sinquit uerba prophetae illius, aut somniatoris. Et quare, oro te, a Deo non prohibetur doceri, quod a Deo prohibetur audiri invia inquit) tentat uos Dominus Deus uester, ut

palam fiat, utrum diligatis eum, an non, in toto corde, & in tota anima uestra λ Luce clarius aperta causa est, cur interdum diuina prouidentia quo sitam Ecclesiarum magistros, quaedam dogmata praedicare patiatur. Vt tentet vos inquit Dominus Deus uester. Et profecto magna tentatio est, cum ille, quom tu prophetam & prophetarum discipulum, quem doctorem & assertorem ueritatis putes, quem summa ueneratione am re complexus sis, is subito latenter noxios subinducat errores, quos nec cito depraehendere ualeas, dum antiqui magisterij duceris praeiudicio, nec facile damnare fas ducis , dum magistri ueteris impediris affectu. Hactenus Vincentius. Cuius doctissimidi sanctissimi uiri sententiis S scriptis plerunque utimur, quod eius in haeretica uersutia detegenda, delectemur ingenio. Vides ergo non alia ratione, uerae doctrinae instrumenta, a falsis ministris diuinitus usurpari permitti, quam quo fideles probentur, Nutrum ne ad Christi horreum tanqliani solida grana pertineant, an uero tanquam leues paleae omni uento circunstrantur, sciatur. Quam rem Ecclesiasticis exemplis prolixe , sed utiliter subinde idem Vincentius confirmat. Hic forsitan inquit effagitet aliquis, ut ea, quae sancti Mosis uerbis asserta sunt, Ecclesiasticis demonstrentur exemplis . aequa expostulatio, nec diu differenda. nam ut a proximis & mani festis incipiam, qualem fuisse nuper tentationem putamus, cuin inscelix ille Nestorius, subito ex oue conuersus in lupum, gregem Christi lacerare coepisset cum hi ipsit, qui rodebantur, ex magna adhuc pane, ouem crederent, ideoq; morsibus eius magis paterent Nam quis eum facile errare arbitraretur, quem tanto imperii iudicio eleetum, tanto sacerdotum studio prosecutum uidetur, qui cum magno sanctorum amore, summo populi fauore

celebraretur

336쪽

o 7 De redidi in Deum fise

celebraretur quotidie, palam diuina tractabat eloquia, & noxios quoque Iudaeorum de Centilium consutabat errores. Quo tandem isto modo non cuiu1s fidem lachret, se recta docere, recta,raedicare, recta sentire Qui ut uni haresi suae, aditum patefaceret, cunctarum haereseon blasphemias insectabatur Sed hoc erat illud, quod Moles ait, Tentat uos Dominus Deus uester, si diligatis eum , an 'non λ Et ut Nestorium praetercamus, in quo plus senaper admirationis, quam utilitatis; plus fanis, quam experientiae fuit: quem opinione uulgi aliquandiu magnum, magis humana fecerat gratia, quam diuina, eos potius commemoremus, qui in multis prosectibus, multaque industria praediti, non paruae tentationi catholicis hominibus extiterunt, uelut apud Pannonias maiorum memoria Photinus, Ecclesiam Syrinitanam tentasse memoratur; ubi cum magno omnium fauore, in sacerdotium fuisset ascitus, & aliquandiu tanquam catholicus illud administraret, subito, sicut malus ille propheta aut somniator , quem Moses significat, creditam sibi plebem Dei persuadere coepit, ut sequatur deos alienos, idest

errores extraneos, quos antea nesciebat. Sed hoc usitatum, illud uero pernitiose nariquod ad tantum nefas, non mediocribus adminiculis utebatur . nam erat di ingenii

uiribus ualens, di doctrinae opibus excellens, S eloquio pra potens, quipsc qui uir que sermone copiose &grauiter disputaret & scriberet: sed bene quod commissae ipsi oues Christi, multum pro catholica fide uigilantes, de cauti cito ad praemonentis Molis eloquia respexerunt, N: prophetae atque pastoris sui licet admirarentur eloquentiam, tentationem tamen non ignorarunt. Nam quem antea quasi arietem gregis sequebant tur , eundem deinceps, ueluti lupum sugere coeperunt. Neque solum Photini, sed etiam Apollinaris exemplo istius Ecclesiasticae tentationis periculum discimus, di simul ad ob seruandae diligentius fidei custodiam commonemur . Etenim ipse auditoribus magnos allus N magnas generauit angustias, quippe cum eos hinc Ecclesiae traheret auctoritas, hinc magistri retraheret consuetudo, sic inter utraq; nutabundi & fluctuantes, quid potius sibi seligendum foret non expediunt. sed forsitan eiusmodi ille uir erat, qui dignus estet facile contemni , immo uero tantus ac talis, cui nimium cito in plurimis crede retur . nam quid illo praestantius acumine, Exercitatione, doctrina, quam multas ilia Ie haereses multis uoluminibus oppresserit Z quot inimicos fidei consutauerit errores, indicio est opus illud triginta non minus librorum nobilissimum ac maximum, quo in sanas Porphyrii calumnias, magna probationum mole confundit. Longum est uniuersa ipsius opera comemorare, quibus profecto summis aedificatoribus Ecclesiae, par esse po- euis let, nisi prophana illa haereticae curiositatis libidine, nouum nescio quid inuentia set, quo & cunctos labores suos, uelut cuiusdam leprae admistione foedaret, di doctrina eius, non tam aedificatio, quam tentatio potius Ecclesiastica diceretur. Haec Vincen. Qui deinde, Origenis & Tertulliani, qui, cum eos propter multarum & magnarum uir tutum ornamenta, maxime uetus olim suspexistet Ecclesia, ab Ecclesiastica postea desciuerunt doctrina, communit exemplis. post prioris enim &uitae&doctrinae magnificas laudes, Hic idem sinquit Origenes tantus ac talis, dum gratia Dei insolentius abutitur , dum ingenio suo nimium indulget, sibique satis credit, cum parvipendit antiquam Christianae religionis simplicitatem, dum se plus cunctis sapere praesumit, dum Ecesesiasticas traditiones & ueterum magisteria contemnens, quadam scripturarum capitula nouo more interpretatur , meruit ut de se quoque in Ecclesia Dei diceretur , Si surrexerit in medio tui propheta &c. Et paulo post, Non audies inquit uerba prophetae illius. & item, invia tentat uos Dominus Deus uester, utrum diligatis cum a a non Verum no solum tentatio, sed etiam magna tentatio, deditam sibi atq; in se pendentem Ecclesiam, admiratione ingenij, scientiae, eloquentia , conuersationis, di gratiae , nihil de se suspicantem, nihil se uerentem , subito a tuteri religione, in nouam prophanitatem sensim paulatimque traduxere. Sud dicet ali suis corruptos esse Orige nis libros, non resisto; quin potius & malo, nam id a quibusdam N traditum & scri pium est , non catholicis tantum , sed etiam haereticis. Sed illud est, quod nunc debemus aduertere , di si non ipsum, libros tamen sub nomine suo editos, magnae esse tentationi, qui multis blasphciniarum uulneribus scatentes, non ut alieni, sed quasi sui releguntur de amantur: ut & si in errore concipiendo, Origenis non fuit sensus, ad erro rem tamen persuadendum, origenis auctoritas ualere uideatur. De Tertullianciuerh

337쪽

Liber quintus. Is

post maxima encomia, sic inquit, Hic tamen Tertullianus catholici dogmatis, idest uniuersalis acuetustae fidei parum tenax, ac disertior multo quam scelicior, mutuum deinceps sententia secit ad extremum, quod de eo beatus consessor Hilarius quodam loco scribit, Sequente, inquit, errore detraxit scriptis probabilibus auctoritatem: resuit ipse quoque magna in Ecclesia tentatio. Hucusque Vinccn. Cuius prosecto uerba,

Mittites reparta placebunt.

Cupimusque ea his nostris temporibus, aut pro suggestis, aut in sacris consessionibus, populo Christiano , fideles.& catholicos uiros, qui munus habent docendi, frequenter ingerere. Nihil enimuero magis neces larium puto hoc tempore, quam simplices hristi oves, qui quorundam casu , qui mundo approbante, in uulgo auctoritatem obtinu rant, scandaluin patiuntur, diabolica uersutia retecta, corrigere, & diuinam csse te itatione insinuare. Deum immortalem , quot ego depraehendi, qui cum quosdam , qui alioqui & eruditione ta speciosa quadam morum integritate, & amplissimis dignitatibus celebres mundo haberentur, sancti magistratus officio aut ignibus traditos, aut de haeresi accusatos, carceribus mancipatos, aut demum Ecclesiastica conuersatione de Gla, in haereticas fictiones translatos uidis lent, grauissimas tentationes sunt passi, duineos quasi Ecclesiae columnaς, S: totius sapientiae sacraria parum antea uenerarentur Urgebat ex una parte Ecclesiasticae religionis antiqua traditio, & auita consessio, sed ex alia tantorum uirorum auctoritas, quam sibi publica totius prouinciae cimmo quod uulgaria ingenia uehementius mouere solent in principum approbatione quaesiuerant, exterior quaedam uitae sanctimonia, de , ut uidebatur, ad normam Euangelij uitaeque Christianae compositi mores, ingens eruditionis aceruus, eloquentiae in declamandis sermonibus uis magna , ingens sacrarum literarum peritia , quae omnia sic simplicia de Satanicae uersutiae aut potius diuinae tentationis ignara, torserunt ingenia, ut multos in desperationis voraginem absorptos uiderim. Ille, aiunt, aut ille , doctissimus erat, optime & Christianissime dcclamabat in uitia; nemo illo λlicius ad uirtutum amore auditores illexit; ingentes eleumosynas pauperibus, aut ipse praestabat, aut praestari faciebat i minime uidebatur ambitiosus, modestus maxime: cur ergo illi non credamus praesertim cum qui contraria docent, saepe ignari multoties incompositis moribus haheantur Ille libertatem, quam Christum nobis suo sanguine comparaste, non uulgaribus rationibus comprobat, docet, non esse scilicet ieiunio carnem macerandam ; non

esse generali illi propagandi sibi simile desiderio uim inserendam; non est e Christiano

homini delectum ciborum semandum; nulla nos legum humanarum obligatione teneri. Docet sola fide iustitiam obtineri, & similia , quae carni sunt dulciae cum tamen ipse in seipso, uestium , ciborum, Sc totius uitae asperitatem, ostentet. Contra alij homines. cum molesta uerbositate rigidam quandam ac penu importabilem uitae Christinae rationem intorqueant, ipsi tamen molliter uiuunt, de uitae is licias plus omnibus prosequuntur. Ergo ille solo ueritatis studio, cum uitae, honoris, di diuitiarum detrimento, se census noua ista docet: illi, quod forsan ad cum eruditionis gradum, qui ad haec intelia ligenda requiritur, nondum ascenderint, aut quod metus sacri magistratus, aut Catholici principis, confiteri non audeant, aut demum, quod in ordine Catholicorum praedicatorum aut doctorum suum locum habeant, apud nouos uero hos magistros nullum sine habituri, quae non intelligunt , damnant. Ei uiae quidem ac similia, in Christiani hominis pectore saepὰ uersantur , plerunq; cum Catholicae fidei & consessionis certissimo exitio, plerunque uero cum Ecclesiasti caedisciplinae ruina, aut certe contemptu: ratissime cum laseruoris spiritalis reminsione, quae minima est in tam ingenti tentatione iactura, nili Molis oraculum semper prae oculis habeat, Si surrexerit in medio tui propheta Sc. Non audieS uerba prophetae

illius, quia tentat uos dominus Deus uester, utrum diligatis eum an non Profecto qui attenderet se diuinitus a Deo probari, cuncta illa, quae diximui, auctoritatem externam, uitae compositionem, dignitatem, eruditionem, sapientiam. eloquentiam, & tera talia, quali diaboli machinas, ad sui exitium paratas, contemneret. tantoque magis in catholicae fidei consessione perstaret, quanto maiores uirtutum fucos, in nou rum dogmatum inuciatore, conspiceret. Quis enim mel gustet, quo dirum aconitum

latere praesentiat Aut quis poculum sitiat, cui praesentissimum uenenum mistum intel Rr ligat,

338쪽

Dc recta in Deum fide

ligat , qtiod aureo uase di margaritis ornato contineatur ρ Euangelici praedicatore uasa ut colestis doctrinae; sed quidam uasa electionis & gloriae, quidam uasa ignominiae.

Hae uero distet entia non in externis picturatis emblematibus, sed in ipsa metalli interiana natura consistit. Fieri quidem potest, ut uas cum sit aeneum, pulchras oculis caela turas ostentet, secatas tamen et contra, cum sit aureum, uel ob situm uel ob neglectum. minus oculis humanis arrideat. Q i ergo in illo ementitos colores, de artis nicos admirabundus extolleret, contemneret autem ueram auri naturam, haud dubium haberetur stolidus: ita quem sapientia, diuitiae, nomen, potentia, & reliqua humanae auet ritatis ornamenta fucant, si sonus uerum aurum non sonet, illi praeserre, qui eum uerum sonet aurum, idost Ecclesiasticam doctrinam. tot sanctorum uirorum examinatione probatam , externam tamen calaturam non habeat, prosccto stultissimum. A tendat ergo Christianus non alibi quam in pulchris uasis,& quae oculis huna an is placeant , propinari uenena ,& non per alios quam per eos, qui speciem quidem exterius cram . pietatis ostentant, interius uero uirtutem eius abnegarunt, errores effundi. Advertati. Ge. it. quod quemadmodum Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant, ita oportet ea L.

dem non per quoscunque, sed per eos, quos Sc mundus & diabolus diuersis auctoritatis emblematis ac fucis caelaverint, ad exactiorem cribrationem fidelium, & probationem induci: quo nimirum ij , qui propter sua peccata de libro uitae deleri merentur, quos aperta iacie recipere noluerunt, uel laruatos suscipiant: aut quo iusti, & qui semel aeceptam Ecclesiae fidissima in stationem conserirant, quasi aurum probentur. Surgente emit uero leui aura, cum grauiora grana in area, immota subsistant, leues quoque paleae mouentur: nimirum quod ad solida grana mouenda, non satis sit ualida: saeuiente uero ualidissimo uento, crassiora quoque acera , concussis etiam nonnihil solidissimis granis, rapiuntur in acre a. Habet uentilabrum Christus in manu sua, quo permundet aream suam, & congreget triticum in horreum suum: paleas autem comburat lene inextinguibili. Est uentilabriim, non aliud in hac parte, quam diuina illa prouidentia, qua haereseon uentis sufflantibus, leues homines, subsistentibus granis, idest solidae fidei hominibus, Ecclesiastica area dimissa ac deserta, aeterno igne comburendi, rapiuntur in aera, idest in uanassaarum cogitationum inuentiones. Fiant autem leuius aut uiolentius diabolici turbines, iuxta huius diuini agricultoris imperium, quod in arca ista, idest in Ecclesia, inter paleas ipsas cum tamen omnes uere sint paleae aeterno igni destinatae in quaedam sint grauiores S uiolentiori proinde tempestate, quo a uero tritico caris, o separentur, indigeant. Triticum, inquit Cyprianus, non rapit uentus, nec arborem so-zae lida radice fundatam , procella subuertit: inanes paleae tempestate iactantur: inualidae

arbores turbinis incursione evertuntur. Hos execratur Ioannes Apostolus, Ex nobis exierunt, sed no erant ex nobis: si enim ex nobis filissent, utique permasissent nobiscum. Hactenus Cyprianus. Et paucis interiectis, Fieri, ait, haec dominus permittit, de patiatur , manente propriae uoluntatis arbitrio, ut dum corda & mentes nostras ueritatis di sertinen examinat, probatorum fides integra, manifesta luce clarescat. Per Apostolum praemonet Spiritus sanctus, 3c dicit, Oportet haereses esse ut probati manifesti sint nobis i

sic probantur fideles, sic perfidi deteguntur, sic ic ante iudicii diem, hie quoque iam.

ivli orum atque iniustorum animae deteguntur, &a frumento paleae separantur. Hactenus Cyprian. Et alioqui quanta, Obsecro, tentatio esset, si sutor aut caementarius, aut sitirilis aliquis, quem nullum uel mundi, uel disciplinarum honestaret emblema, Ecclesiasticae disciplinae desertionem doceret, cum ab omnibus statim quasi delirus contemneretur, neque ullam apud uulgus haberet auctoritatis speciem sed neque multo grauior esset, quando in noui dogmatis inuentore sola eruditio aut eloquentia suspiei tur: quae profecto morum compositione destituta contemnitur . Enimuero, aut nulla aut certe paruissima tentatio est, quando noui de haeretici dogmatis auctor, sola doctri nae aut eloquentiae commendatione apud uulgus nitescit. Quis enim, nisi, qui uitam& salutem desponderit, medico sic credat, qui nouam de inauditam medendi rationem profiteatur, cum sit ipse morbosus, neque ulla a se donatae salutis exempla proserat, sed contra Ze se re familiam graui sis imis morbis insecerit Z aut quis tanto Ecclesiasticae di seiplinae fastidio laborct, ut cum in ipso doctore novo, rara sanitatis exempla non uideat, nouae & inauditae eius doctrinae contra communia & Ecclesiastica dogmata sese

totum

339쪽

Lber quintus. Ii 8

totum committat λ.Itaq; tunc tantum Christianus homo tentationis graui turbine qua titur , quando eruditionis , eloquentiae , diuitiarum , & dignitatis pigmentis , Heus quoque sanctitatis adiungitur: sed nondum adhuc expulsatur grauissi ina, quae tunc . est sutura , quando pseudoprophetae signa quoque re prodigia praestabunt. Surgent, inquit Christus, pseudoprophetae, N pseudochristi, & dabunt signa magna ta prodigia, ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam ciccti. An non sunt haec Christi ver γ Mi. 14.ba quantum ergo restitit, qui nondum his restitit λ aut quo pacto putas cum, quem tantum doctrinae, aut certe doctrinae di uitae tantum, sine prodigiis & miraculis auctoritas opprimit, ex electis este, quos nec his duobus prodigia coniuncta, a Christo & Ecclesia ni ea disciplina ualebunt abstrahere si Christus non monuisset ut a falsis prophetis, qui

xstent ad nos in uestimentis oui uin uenturi, cum intrinsecus essent lupi rapaces, nobis attenderemus, potuissemus forsan excusationem praetexere. Modo cum non solum ouinae simplicitatis imagine, idest in apparentia uirtutum, & ucrorum magistrorum specie, Ied prodigiis quoque in nos grassaturos praedixerit, nihil habemus, quod iustissimae accusationi possimus pratendere, si non intelligamus eorum uersutias & Satanicos dolos, i. ri aut potius diuinae prouidentiae consilium: qui quo simus praetiosiores, nostram in semel i Pa. s. accepta fide, perseuerantiam explorat. - Οι iis tanquam leo rugiens diabolus, aperta uiolentia tyrannorum , in Christianos erudescebat: Christo deinde, imperio Romano consecrato, subito ex uiolento leone, in insidiosam draconem conuersus, eosdein per haereticas inlidias, coepit inuadere. sed ita iiD- tanto cum maiori discrimine, quanto minus eius depraehendebatur insultus. Sed in hoc secundo aggressionis genere, quo in nostram perniciem occultius castes & tendiculas sonat, omnia experitur. Αggrestus est primitus sola eloquentiae & humanae sapientiae sum. admiratione , e caesis dominicis, idest Ecclesiae, fideles abigere: ad quod tentationis genus Paul. Apost. praemuniebat, cum diceret, Hoc autem dico ut nemo uos decipiat in collis. 1..ublimitate sermonis. Et rursus, Videte ne quis uos decipiat per philosophiam, S: inanem sallaciam, secundum traditionem hominum, secundum clementa mundi. ad quem scopum ambae etiam ad Corinth. epistolae, prior praesertim, diriguntur. Docet ibi sanctus Apostolus, huius mundi sapientiam , stultitiam esse apud Deum: sublimitatem uero & cultum sermonis, minime cum cruce aut Euangelio cohaerere, quod eos falsi quidam Apostoli mundanae philosophiae uerbosa eloquciatia, Apostolorum obiectantes ii siitiam , ab Apostolica disciplina abduxissent; idemq; in caeteris Pauli & aliorum Apo stolorum epistolis depraehendere liceat. Contra nullum enim magis hominum genus, Apostolica illa expeditione certatum est, quam contra eos, quos humana capientia, quae tunc in Orbe frequentissima erat, armatos ad sui exitium Satanas direxerat. Erant tunc in pratio in toto orbe sapientes, & uel hoc solo titulo, mundi principibus admirabiles. contra, Apostolicos uiros nulla commendabat excellentia doctrinae, nec tamen intellexerat mundus diuinum consilium, quo perdita & PCprobata mundana sapientia, persul tota iititiam praedicationis salvos facere credentes, decreuerat. C V is uero nihil ea techna se proficere aduersus Ecelesiam, quae non tam eruditionis & eloquentiae pigmenta, quana uitae sanctitatem haberet in praetio, diabolus aduerteret: compositorum morum hypocrisim eximiae cuidam eruditioni attemperauit, eo potissimum tempore, quo uita Christiana saccescente, propter raritatem externa uirtutis species esset amabilis, ut scilicet sub externae uirtutis ueste, gladius eruditionis occultus, in ea simplicitate, quae est in Christo I. 1 V, horrendas ac pemiciosas daret strages: ut subamabili esca, detestabilis erroris hamum absconderet, ut in deaurato vase, uirus propinaret, ut demum pestilentissinium uenenum, dulci melle misceret. Atque hoc vaframento & stra ingemate ab Apostolicis saeculis, usque ad Antichristi tempora, quibus omnium grauissima futura est tentatio,Satanas utetur: & quanto rarior uirtus, tanto maio- ,

rem fucatae uirtutis speciem, quo simpliciores alliciat, in suis instrumentis ostendat. Sed hanc quoque diaboli uersititiam, quo nos paratiores essemus, per Apostolicos uiros Spitaritus sanctus quoque manifeste retexit. Spiritus manifeste dicit, inquit ad Timoth. Apostol. Paul. quia in nouissimis temporibus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, de doctrinis daemoniorum, in hypocrisi , loquentium mendacium,&.cauteriatam habentium suam conscientiam. In hypocrisi, idest, in sanctitate simulata, LUM'

340쪽

. Tlusa.

De recta in Deum fisse

ouod nescio quam uirtutis es giem solent germanae sdei corruptores offundere, qua apud simplices auctoritatem obtineant. Alibi etiam ad eundem scribens, suturorum temporum pericula narrans, Hoc autem, inquit, scito, quod in nouissimis diebus inia stabunt tempora puriculosa, & erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi. blasphemi, parentibus inobedientes, ingrati, scelesti, sine affectione, sine pace, criminatores , incontinentes, immites, sine benignitate, proditores, tumidi, caeci, uoluptatum amatores, magis quam Dei, habentes speciem quidem pietatis, uirtutem au tem eius abnegantes, di hos deuita: ex iis enim sunt, qui penetrant domos, ta capturas ducunt mulierculas, oneratas peccatis, quae ducuntur uariis desideriis; semper disten tes, & nunquam ad scientiam ueritatis pcruenientes. uemadmodum enim Ianes di Mambres restiterunt Mosi, ita di hi resistunt ueritati: homines corrupti mente, reprobi circa fidem. Hactenus Paul. QuibuS uides nostrorum temporum figuram describi. Sunt quidem re uera haeretici, uitiorum colluuione referti, ut hic docet Apostol. exte na tamen sanctitatis, quam mundo ostentant, larua decipiunt: quod tum alibi, tum

apud nostram Hispaniam, in qua optimorum principum studio nemini pravo cile licet, sed cunctis ex aequo, aut uerae aut lictae sanctitatis necessitas impendet, hisce annis domestico exeplo didicimus. Quis enim in ovibusdam, praeter summam quandam erudiationem S: in declamando eloquentiam, addς religionem, sanctitatis imaginem non mirabatur Sc tamen larua detracta, qui Gent apparuerunt ., Ostendebant quidem soris hietatis speciem , intus tamen uirtutem Cius abnegabant: Omnibus illis uitiis scatentes, quae prophetico spiritu depingit Apostolus. Sunt huius secundae Satanicae expeditionis haeretici, Lainiae quaedam, quae faciem quidem humanam cum gestent, bellu ina tamen saeuitia neque foetibus parcunt. mammam quidem nudant, quando discipulis erroresostundunt: catulos lactant, quando sequaces peruersa sua doctrina desectant; sed postea quos semel genuerunt, & nutrierunt, crudeliter laniant, cum eos scilicet in barathrum perditionis detrudunt. Sunt Sirenes illae, quae cum uirginalem faciem, de suavem quandam uocis dulcedinem praeserant, quOS tamen ad se allectos semel abduxerint, crudestia si me perdunt. Sunt Circes quaedam, quae oris pulchritudine, quos semel pellexerint, in bestias conuertunt. Plures hisce annis uidimus, qui cum externa illa figura sanctit iis allecti, ueritatis quosdam corruptores sequerentur impensu, tandem ex hominibus neque omnino prophanis, in stupidi mas bestias abierunt, dum carnis impudicititia soluti, quidam porcos, quidam ςquos, de mulos rescrobant. Quot religiosi ordinis sceminas, quot viduas, quot uirgines, haeretici, alloquiis, ex castis di piis, in spurca conuerterunt scorta λ quas sat scio nunquam ad eos accessuras, nisi picturatae sanctitatis emblemate caelati apparuistent. Occurramus igitur diabolicae fraudi, tantoque m gis uigilemus, quanto astutius, Deo ita ad bonorum probationem permittente, nobiscum auit Satanas. Habemus Apostolica monita, habemus ingenium & uersutiam, diaboli a sanctis & catholicis uiris exposita; nostra tantum erit culpa sutura, si nobis imponant. Nihil sit homini Christiano Ecclesiastica consessione praeciosius, non er ditio, non scientia, non sapientia, non vloquentia, non placidi mores, non sanctitas uitae . non dignitas ma xlina; sed attendat haec omnia plerunque sore instrumenta diaboli, quae prauos homines Dco permittente pessundent. D. u. u, cum neque scientiae N eloquentiae fastu, neque simulata sanctitatis specie. eius per Euangelicos uiros astutia depraehensa, diabolus se proficere uiderit, ad occultiores dolos conuertetur, quibus magicis artibus, Occultissimis tamen, per falsos prophetas miracula exhibeat. Atque hoc opus hic labor erit, quem paucis, quos peraternam praedestinationem aequus amauit Iupiter, quod gratiae spiritualis semine Deo geniti essent: atque adeo finaliter peccare non ponent, euadere dabitur. Tunc, inquit Apostolus de his temporibus loquens, reuelabitur ille iniquus, quem Dominus lxiv, interficiet spiritu oris sui, & destruet illustratione aduentus sui eum, cuius est aduentus, secundum operationem Satanae in omni uirtute di signis & prodigiis mendacibus:&inonini seductione iniquitatis, his, qui pereunt, eo quod charitatem ueritatis non receperunt, ut salvi fierent: ideo mittzt illis Deus Operationem erroris , ut credant mendacio, ut iudicentur Onan , qui non crediderunt ueritati: sed consenserunt iniquitati. Magna prosecto tentatio, cum non tantum uirtute, id est, militari potentia.

SEARCH

MENU NAVIGATION