Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

Lber quintus. Is L

' sed signis Se prodigiis contra fideles pugnabitur. Quod Ioannes Euangelista latius describit in Apocalypsi, de Antichristo de eius ministris loquens, Vidi, inquit, bestiam Morati .

ascendentem de mari, habentem capita septem &'cornua decem . Super cornua cius decem diademata, de super capita eius nomina blasphemiae; Sc bestia, quam uidi, sitnilis erat pardo , & pedes eius sicut pedes ursi, di os eius sicut os leonis, S dedit illi draco uirtutem suam &potestatem magnam : & admirata es iniuersa terra post bestiam, Madorauerunt draconem, qui dedit potestatem bestiae & adorauerunt bestiam, dicentes, Quis similis bestiae, S quis poterit pugnare cum ea & datum est ei os loqvcns magna, de blasiphemias; & data est ei potestas facere menses quadragintaduos: & aperuit ossuum in blasphemias ad Deum, blasphemare nomen eius S tabernaculum eius,& eos, qui in coelo habitant: de est datum illi bellum facere cum sanctis S uincere eos, & data est illi potestas in omnem tribum & populum, linguam de gentem, S adorauerunt omnes, qui habitabant in terra, quorum non sunt scripta nomina in libro uitae agni, qui occisus est ab origine mundi. Si quis habet aurem audiendi, audiat, qui in captiuitatem duxerit, in captiuitate uadet: qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi: hie est patientia de fides sanctorum. Hactenus sanctus Aposto. Quae mirabilis uisio, non aliud profecto portendit, quam uerorum fidelium horrendas tentationes, quas in hac uita mortalis, tum per apertas persecutiones, tum per haereticorum de falsorum prophetarum insidias, patiuntur a mundo. Bestia de mari ascendens, bestialem & truculentam Antichristi eius membrorum, qui sunt omnes haeretici, in sanctos de fideles uiros incursionem significat. Capita uero septem , dc cornua decem, haereticus incit sus habere describitur, quod licet multiplices habeat falsitatis auctores, plures tamen mundi potentes, qui quasi Satanica armamenta, eundem ut caput cornua communiant, habere cognoscitur. Similis esse pardo perhibetur, tum propter haereticae factionis dissidium sunt enim inter cos plures multo sententiae, quam in pardo maculae tum

quod nunquam sibi constent haeretici, sed incredibili quadam inconitantia, pardorum

uarietatem imitentur, Ze sint, ut ait Athanasius, in sententiis uarii, uersatilesque non Atriis. aliter quam cameleontes in coloribus. Pedes ursii habet, qui humanos imitantur,& tos leonis, quo rabiem & truculentum in genus humanum saeuiendique aestum, blandae Viata cuiusdam humanitatis imagine fraudulenter occultet. Huic draco uirtutem magnam μ.& potestatem tribuit, quod illi quasi idoneo instrumento omnem, quam in homines ob peccata, diuinitus nactus est potestatem , in eorundem hominum perniciem plenissime infuderit. Vnum de capitibus eius occisum est in mortem, & plaga mortis eius curata est, uel quod nonnunquam ex hac haeretica factione Ecclesiae potentia quibusiadam oppresiis haereticorum, semina confestim repullulent: quod frequentibus Ecclesiasticis exemplis est notum, aut quod Antichristus praecipuum falsorum prophetarum caput, postea quam dolose mortem simulari, sit si irrexiste credendus. Admirata cile dicitur post bestiam uniuersa terra, quia continuo leues homines de uerae charitatis inanes, haereticorum admirantur sapientiam: & eos quasi omnium mortalium sapient in simos, quod nouo quodam modo scripturas interpretentur, & noua dogmata inducant, uenerantur & colunt. Q uae admiratio, non est aliud , quam certissimum suturae perditionis indicium . Cuius enim animus haereticorum sapientiam admiratur, aut eos sapientes putat, haud longe abest ab eorum doctrina . Vnde continuo draconem, id est, diabolum, haereticae falsitatis auctorem, in falsa haereticorum doctrina, quam quasi coelestem uenerantur, adorare incipiunt. Vt enim docet Ireneus, non aliud est haeresis, quam idololatria quaedam. Prodeunt ergo continuo nequam isti idololatrae in manificas bestiae laudes, suoniam haereticas doctrinas de earum magistros, admirabundi piciunt, & eos eruditione ac sapientia Ecclesiasticis magistris praeferentes, inclamant , Quis similis bestiae, de quis poterit pugnare cum ea uibus populi acclamationibus , de applaulibus tumida, dc simul, ita Deo permittente, animos colligens, ipso iam populari suffragio loquendi auctoritate concipiens, in Dei ipsius blasphemias ossoluit. Nulla est enim haeresis, si Ecclesiasticae repetantur historiae, quae non paulatim

in diuinam ipsam tandem naturam uenenum expuerit. Progreditur ultra uerba frequenter haeretica blasphemia, cum nimirum principum saecularium de populorum potentia , in Ecclesiasticos uiros truculenter grassatur: quod praeter antiquas historias, his

It t iij nostris

342쪽

De recta in Deum fide

nostris inscelicissimis saeculis experimento didicimus. Grauis profecto tentatio . sed grauior illa quod eadem haeretica blasiphemia uniuersas prouincias ta regna pervadat; sceptrum obtineat, de sancta Christi Ecclesia oppressa, de in angustias redacia; tyrannicum exerceat imperium : grauissima tamen illa, quae statim a Ioanne describitur, de de qua, parum antea nos loquuti sumus : quod altera ex iis bestiis, diuino iudicio fataciat signa magna, ita ut ignem faciat descendere de cato. Tunc, inquit Ansel. pius

martyr, corpus suum tormentis subiiciet, de tamen ante eius oculos miracula tortor faciet: quis enim ad fidem conuertatur incrodulus, cuius iam credentis non paveat de concutiatur fides, quando persecutor pietatis, siit etiam operator uirtutis eidemq; ipse, qui tormenti. saeuit, ut Christus negetur, miraculis prouocabit ut Antichristo creda tur . sed potens est spiritus corda suorum, etiam inter tam grauia torineiata custodire. In his enim signis seducentur , non omnes, sed hi, quorum nomina, non sunt scripta inlibto uitae: Zc qui charitatis ueritatem non receperunt. Hactenus Anselmus. His tent tionum turbinibus, etiam grauissimae paleae, de quae grana cile exterius uidebantur, non erant tamen, quod solida fidei de charitatis medulla destituerentur, ut tandem a eant in locum Quin, exsufflabuntur, uere solida tantum grana nullus turbo dispcrget.

Eandem electorum stabilitatem Cluillus apud Matthaeum docet, cum de sanctae E Veliae persecutionibus Apostolis loquitur, di in illis omnes fideles ad diaboli tentationes superandas communit. Multi inquit uenient in nomine meo , dicentes, Ego sum Christus, de multos seducent: audituri enim cstis praelia dc opiniones praeliorum, uidete ne turbemini: oportet enim haec fieri, sed nondum statim finis. Consurget gens

in gentem, de regnum aduersus regnum I de erunt pestilentiae, de fames, de terraemotus per loca: haec autem Omnia initia sunt dolorum. Tunc tradent uos in tribulationem, dc occident uos, de eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Et subinde, Et

multi pseudoprophetae surgent,& seducent multos : Se quoniam abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum: qui autem perseuerauerit usq; in finem, hic saluus erit Et paulo post, Erit tunc tribulatio magna qualis nunquam ab initio mundi usque modo fuit: 3t nisi abbreuiati suissent dies illi, non fieret salua omnis caro, sed propter electos abbreviabuntur dies illi: surgent pseudochristi N pseudoprophetae, de dabunt ligna m gna , dc prodigia, ita ut in errorem ducantur si scri potest etiam electi . Grandis profecto te acerba tribulatio, in qua praeter praelia & seditiosos tumultus, ipsa mundi et

menta aduersus clectos pugnare uidebuntur: sed multo uiolentior, qua nulla maior futura praedicitur, in qua pietatis infestissimi hostes, sunt signa de prodigia in falsae reli

gionis auctoritatem daturi. Verum neque haec neque illa , electos quantumuis licetitiose concutiant, peruertere poterunt, quod aeternae nimirum uoluntatis decreto in sortem filiorum Dei fuerint asciti. U , . .' u illud hic aduertendum , Antichristi regnum, quo Deo ita permittente probantur electi, non tantum extremo illo saeculo, uniuersali iudicio propinquo, futurum , ut tunc tantum electos, a non Electis dicatur discernere.' emadmodum enim, R gnum Christi, etiam antequam Dei uerbum formam nostrae mortalitatis indutum apparuisset,ab ipso nimirum Abel, habuisse principium, credendum est; ita di Antichris i tyrannis, non tantum ipso in mudo apparente, sed de multo antea ab ipso nimirum mundi primordio, suam in sanctos Ze electos uiros, truculentiam exercet et de quemadmodum Paul. Apost. uniuersos illos ueteres patres , ad Christi regnum, idest sanctam Eeclesiam, in qua Christus Rex uerus agnoscitur, amatur di timetur, de eius legibus uia uitur, per fidem pertinere decernit; ita de uniuersos pseudoprophetas de montium corruptores, ante Antichristianae tyrannidis, legatos esse, atque ideo quod eius pers nam & nomen fuit ineant, commode Antichristos Apostolica phrasi uocari solitos, non

est diffitendum. Hic est, inquit Ioannes Apost.Antichristus, qui negat patrem di filium. Et rursus, Omnis, inquit, spiritus, qui soluit Ia, . is , ex Deo non est , de hic est Antichristus, de quo audistis; de nunc iam in mundo est. Et rursus, inii non consitetur I O . u Christum uenisse in carne, hic est seductor de Antichristus. Filioli , inquit alibi, nouissima hora est, de sicut audistis, Antichi illux uenit: nunc autem Antichristi multi facti sunt: unde scimus quia nouissima hora est. Non quod hominem illum, qui quod ac uita de doctrina sit Christo contrarius, Antichi istus uocatur, in mundo iam esse iudicarci

343쪽

Liber quintus. Is O

diearet Apostolus, sed quod Lbion, Cerintus, Si Marcion, qui co in insulam relegato Asianis ecclesiis, quas moribus & fana doctrina persan tu sorinauerat, haeresum suarum seminarant 1iaania, Antichristi legatione, contra sanctam Dei Ecclesiam iam tune fungerentur. Quemadmodum enim Christiam, iam tunc a mundi primordio, sianctorum prophetarum, qui ipsum uenturum , quasi legati hominibus denunciarent, ct conia hciliarent, longa series antecessit ; ita Antichristum ipsum suorum legatorum, id cst haereticorum, qui animas Christo per fidem di dilectionem haei entes, ab eodem falsae prae dicationis maleficio uiolenter auellant , longus ordo praecedat. Est igitur non aliudhaereticorum viperina suasio, quam tentatio quaedam, qua qui ad Christi regnum, quiue ad Antichristi turannidem pertineant, manifeste cognoscitur: id est, qua, electus tandem a non electo in hac uita discernitiir. Sed quemadmodum, quanto Christi legati, & qui uias Domini parabant, Christi aduentui magis crant propinqui, tanto diuiniori quadam sancti Spiritus auctoritate donabantur, quo in diaboli potestatem uiolentius irruerent. quod Ioannis Baptistae sanctitas non obscure demonstrat, ita Antichristianorum prophetarum, Satanicus ordo, quo magis suo capiti, id est, Antichristo,

appropinquet, tanto maiori mortales tentatione concutiet, tantoque eos in hominum

perniciem hisce, quos diximus , sucis mundo speciosiores ostendet. Et sicut Christo in mundo praesente, omnia gratiae plenitudine exundarunt ; N ij, quos Euangelicae praedicationis ministros legit, omnes praecedentes uera sanctitate, uicerunt: ita hi, quos suae tyrannidis assertores Antichristus elegerit, maiori fictae sanctitatis specie, quam quo que praecedentes, ad maiorem hominum subuersionem Satanas deliniet . I unc aperto λ- .ci Marte draco, quod per sanctorum robur fuerit deiectus in terram, idest suas uires deiectas uideat , persequetur mulierem. De illius enim saeculi hominibus dieitur, VEterrae & mari, quia descendit diabolus ad uos, habens iram magnam, sciens quod modicum tempus habeat. Qua autem ratione haec ordinauit Deus, ita explicat IO. Ch - M iat. q. st. Attendite, quia non semper tempus uocationis est, sicut ait Sapicntia, Tempus wramri

congregandi . Tempus ergo suit congregandorum lapidum, quando lapides uiui, idest fideles, ab infidelitate uocabantur ad fidem. tempus autem erit dispergendi lapides, quando Ecclesia tradetur ad tentationem, ut lapides, id est Christiani, quoniam non proficiunt in aedificationem corporis Christi, foras proiiciantur. Donec ergo fuit u catio ad fidem, ex infidelitate, fecerunt signa & serui Christi, quoniam ligna diuinae uocationis testimonia sunt, ut praedicationis ueritas miraculis comendetur; cessante autem uocation incipiet seductio reuocans homines a fide ad infidelitate incipiente ergo seductione, tradenda sunt seductionis adiutoria diabolo. idest potestas faciendorum signorum; ut signis de prodigiis mendacia sua pro ueritate commendet. Sed forte dices, Si Deus concessit diabolo uirtutem faciendorum signorum, quomodo ipse mandat , ne seducantur sancti Si ergo non uult ut seducantur, ut quid diabolo dat seducendi uirtutem p Si autem uult ut seducantur aliqui , quare omnibus mandat ne seducantur Audi: concedit diabolo seducendi uirtutem, ut ne mali inter bonos remaneat, apud Christum ; mandat autem ne boni inter malos transeant ad diabolum. Nam sicut crudele est fideles cum infidelibus perire, sic indignum est fideles cum infidelibus gloriari. Hucusque Chrysost. uam parum uero iustos ac sanctos uiros hisce tentationibus ab Ecclesiasticae fidei statione commoueat, statim subiungit, dum exponit illa uerba, Vt in errorem mittantur etiam, si fieri potest, electi. Non dixit, inquit, ut seducant, si fieri potest, etiam electos, sed in errorem mittantur .: Frequenter enim sancti uidentes aliquas operationes diaboli absconditas, sub specie pietatis, dum non possunt intelligere profundas insidias inimici, conturbantur in corde suo, ac scandalizantur& dicunt, Quid sit hoc , quod ita fit, non tamen cito flediuntur ut credant, & sensu uincuntur, quasi homines, fide autem stant, quasi inuicti. Magnitudinem autem signorum ostendere uolens, ideo dicit, Vt si fieri potest; quoniam quantum ad magnitudinem signorum illorum potest fieri, ut seducantur etiam electi: sed ideo non seducuntur, quoniam perire non post uni, quos praedestinauit ad uitam. Dum ergo signorum magnitudinem praedicit, in conservandis fidelibus, Dei potentia demostratur. Et ne putaremus, hane fidelium tentationem, tantummodo Antichristi tempore futuram, unde in hareticis dolis cauendis segnes efficeremur, de ea haereticorum expeditione, quae

344쪽

De recta in Deum si e

quae Antichristum antecedit, confestim subdit, Et de tempore haeresium nihilominu conueniunt intelligi haec : falsi enim Christiani sunt , falsae ueritates haeresum, falsi au

tem prophetae, praedicatore ς ueritatum filiarum. Dant autem, signa eadem facientes in simulatione, quae faciunt fideles in ueritate . nam S castitati student, & ieiunia cele brant , & eleemosynas faciunt, & Omnem Ecclesiasticum canonem supplent. An non tibi uideatur magna esse signa seductionis, cum uides diabolum facientem opera Dei pHactenus ille. Caveamus itaque ne per Ecclesiasticae fidei desertionem, a coelestis haere ditatis iure, Daemonis fraude abdicemur, scientes nimirum, hos haereseon turbines, qui Deo permittente, excitati, Ecclesiam impetunt, non esse aliud quam uerorum si delium & filiorum regni coelestis , cribrationem quandam. Verum de eo consilio, quo uerorum magistrorum spectum haereticos ministros inducere permittat Deus

lixe dixiste sufficiat.

De verorum magistrorum signo primo. Cap. IN.

Voniam autem uerae doctrina signa fallacia, & quae fraudulenter a Satanain salsae religionis praeceptoribus usurpari queunt, ut catholici hominis animus omnino quiescat , prodidisse non su sficit, ea quoque demonstr mus oportet, quibus tuto se committere possit, & quae, quod ea nullo pacto diabolus usurpare ualeat, non sint suspiciosa. Neque enim minus fidelibus hominibus perniciosum esset, nulli credere, & omnes quantum uis exterius speciosos, suspectos habere, quam omnibus, qui secundum externam faciem , hi sce, quos diximus, fucis adornantur , sese totos erudiendos committere. Hinc enim quanuis aliquando, non tamen semper fidei & rectae religionis discrimen incurritur, illinc uero certus cst diuini uerbi contemptus di nausea quaedam, dum nomini fiditur. Vidi ego nostra memoria non paucos, qui quod quosdam sanctitatis hyp crisi quadam, ac literarum peritia, uulgo celebres, haeretis conuictos di publice punitos uidissent, prorsus a concionibus audiendis, Obfirmatis animis abstinuerunt, causantes nimirum, nullam de ministris uerae doctrinae certitudinem haberi posse, sed omnes sibi suspectos esse, unde ad nihil aliud illis posthac diuini lierbi praedicationem profuturam, dicebant, quam ut fidei scrupos & scandala, per quae cruciarentur, & tandem a recta fidei descirent, ex illa susciperent . inuae excusatio, an omnino sit legitima, an uero de

huitisinodi nimis cautis hominibus, dum se tutissimos a fidei discrimine, non audiendo uerbum Dei. existimant, diabolus ipse triumphos iam egerit, dum eosdem omnino a uerbi coelestis pastu friuolis his, sed perniciosissimis persuasonibus auocat, alij diiudiacent. Puto Ego, nullam esse grauiorem tentationem ea, qua diuini sermonis pastus dis-Hadetur, neque publicis concionibus, ubi ulla rect uerae religionis cura, arbitror quenquam decipi posse, inodo occulta illa haereticorum conuenticula uitet. Si is iam de certis uelorum magistrorum indiciis , quae nullo pacto ab haereticis usurpari queunt, quibusque se tuto comittere possit homo catholicus, pauca loquamur. Via. pia autem haec non aliunde sumenda, quam ab his uirtu tibus, quas nullo pacto adult tale diabolus potest, quae sunt mea quidem sentcntia, fraterna charitas di humilitas,

quibus duobus nihil neque frequentius, neque studiosius Christum & Euangelicae fidei ... prioi es illos magistros, docuisseu idemus. Hoc est, inquit, praeceptum meum ut diligatis inuicem, sicut dilexi vos. quasi cuncta Christiana praecepta, ex fraterna charitate, sint interpretanda, & in illam, quasi in ultimum finem, Christianae legislationis res tenda. Et alibi, In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei eritis, si dilexeritis adimi ic in , ut fraterni nimirum amoris studium doceret Christ iani magistri certissimum symbolum. De humilitate uero, Discite, inquit, laturis illis totius Orbis magistras a me. quia mitis sum S humilis corde. quod scilicet Christi ueros discipulos a Satanae discipulis nihil aeque ac humilitas segreget. Verum de priori dicamus. Ni isti magis Dco familiare esse, quam dispersa congregare, & in unum reducerer se iit contra, nihil diabolo amabilius, quam ea, quae sunt in unum congregata,dispem gere, & ipsa utriusq; conditio, di sanctae scripturae testimonia testatur. Est Deus ta na

tura

345쪽

Liber

quintus.

tura Sc uoluntate bonus: bonum autem & unum necessaria sibi cognatlane cohaerent contra, diabolus etsi natura bonus sit ab auctore formatu S, prauae tamen uoluntatis studio , in malitiam desciuit et malum uero & multa metaphytica, ratione n ciuntur . est

enim sicut omnis unitas bona, ita omnis diuisio & unitatis dii sectio mala perinde . underem generatio no est aliud quam utriusq; naturae, formae & materiae,naturalis cbium io, ex qua unum resultet, sicut earunde interitus, non est aliud quam utriusq; naturae persecta dissectio, ex qua multa, partes nimiru a se ipsis separatae, consurgant. Hinc Deus non semel in sancta scriptura, pro maximo beneficio, cor unu uniuersis fidelibus dare dicitur, quod animoru de mentiu unitate efficiat, & ualde diligat .Vnde,cu Israeliticus populus, qui uero olim Deo relicto fuerat in diuersa dissectus, sancti regis Ezechiae monitione, re .sipiscere inciperet, in Iuda iacta est manus Domini, ut daret Cis cor unum , ut sacerent, i iuxta praeceptu regis, di principum, uerbum Domini. Apud Ezechielem etiam eius de iispuli captiuitare demulcens. Congregabo, inquid, uoa de populis de adunabo de terris,i-,

in quibus dispersi estis, daboq; uobis humu Israel , de egredientur illuc do acterent omnes ς' '

offensiones , cunctasq; abominationes eius de illa, de dabo eis cor unum, de spiritum nouum tribuam in uisceribus eorum. & alibi, Ego, inquit, congregabo cos de uniuersis Hismi,. terris, ad quas eieci eos in sutore meo & in ira mea, de in indignatione grandi, de redu- . eam eos ad locum istum re habitare eos faciam colidenter, de erunt mihi in populum, d ego ero ei vin Deum, & dabo eis cor unum di uiam unam, ut timeant me uniuersis diebus de bene sit eis. Q iasi nullo alio expressius eius populi talicitatem prophetica uaticinia declarent, quam hac mentium dc cordium unitate diuinitus prinita. Iam uero quantum Euangelico saeculo in hac hominum unitate efficienda Christus & Apostolici uiri laboris impenderint, frequentes de hac re tum in Evangelicis, tum in Apostolicis scri- liamio. ptis, sermones ostendunt. Alias inquit Christus oues habeo, quae non sunt ex hoc ovili,

S illas oportet me adducere, de uocem meam audient, de fiet unum ouile de unus pactor. 'Ex hoc etiam mundo proiecturus ad patrem, nihil eum impensius precatur, quam ut . . unum essent uniuersi fideles, licui & ipse unum esset cum patre, unum nimirum non essen- - intiae unitate . sed unanimitate sententiae. In hac animorum de mentium unitate concilianda, totus olim erat, legitimus ille Euangelicae legis magister, Apostolus Paulus, quod nimirum nihil magis, Christo placere persuasam haberet. De catero statres sit quit ad Corinthios, quos diabolus uariis opinionum dissidiis in uaria distraxerat gau- cc . . dete, persecti estote , exhortamini, id ipsum sapite, pacem habete, de Deus pacis de di- lactionis erit uobiscum . Non alia ratione prosecto credebat Apossolus Deum, qui pacem de fraternam dilectioncm tantopere diligit, illis affuturum, quam si id ipsum universi sentirent, dc apud omnes eadem mentis sententia vigeret, Unde eosdem alibi sic obtestatur, Obsecro uos fratres, per nonae Domini mei I v Christi, ut id ipsum dicatis. i. . i. omnes. & non sint in uobis schismata, litis autepi perfecti in eodem sensu de in eadem re ita.

sententia. Et alibi, Si qua, inquit, consolatio in Christo, si quod solatium cliari tatisi si qua societas spiritus, si qua uisccra miserationis, implete gaudrum meum, ut idem s piatis, eandem charitatem habentes, unanimes, id ipsum sentientes. Sentiebat nimitum sanctus Apostolus, nullo pacto Christianam charitatem, sine hac unitate consensu posse constare, unde ut Christum di cateros Apostolicos uiros uiderat facere, in eam conciliandam, diuersis tropis, diuersisque metaphoris potissimum dirigebat sermonem. hue pertinet, quod nos unum corpus, cuiuS Christus sit caput, de uniuersi fideles mem- ..ci .i,. bra, qui uno eodemque spiritu vegetemur, appellat, Diuisiones, inquit, gratiarum sunt; idem autem spiritus, de diuisiones ministrationum sunt; idem autem dominus, Se diuisones operationum sunt; idem autem Deus, qui operatur omnia in omnibus. Alii qui, dem per Spiritum datur sermo sapientiae; alia autem sermo scientiae, secundum eundem Spiritum, de alteri fides in eodem spiritu; alij gratia sanitatum in uno spiritu dec. duae diuersa charismata ne uaria in habestibus stud ia, diliectasque prorsus uoluntates erigerent , in unum eundemque auctorem, continuo refundit, Haec, inquit, omnia operatur

unus atque idem spiritus, diuidens singulis prout uult. 8c subinde, Sicut enim corpus

umina est, de membra habet multa, omnia autem membra corporis, cum sint multa, unum tamen corpus sunt, ita dc Christus. Etenim in uno spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, siue Iudai, siue Gentile , siue serui, siue liberi, dc omnes in uno

Ss spiritu

346쪽

De recta in Doti fide

spiritu portati sumus. Nam & corpus non est unum membrum, sed multa: si dixerit pes

quoniam non sena manus, non sum de corpore, nurn ideo non est de corpore λ r2 si dixerit auris quoniam non sum oculus, non sum de corpore, ideo non est de corpore ξ dec subinde, Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Non potuit pros cto sanctus Apostolus aptiori tropo, Ecclesiasticae plebis uni ratum exponere quam eam unum corpus, cuius sint singuli homines membra, uocando. Hinc enim re singulorum discretio, ta mutuum studiuin & amor, quo inuicem uniuntur, manifeste colligitur. eum enim sint inter se distincta, sunt tamen unum corpus, uno eodemque spiritu uiuen-

et .. tia. Huc pertinet quod ad Ephesios scribit, Soliciti, inquit, seruare unitatem spiritus

in uinculo pacis, sicut uocati ostis in una sipe uocationis uestrae, unus dominus, una Gdes , unum baptisma, unus Deus de pater omnium, qui in super omnes N per omnia, de in omnibus nobis . Desiderat Paulus, unam in nobisioste fidem, quemadmodum unus est Deus, unus est dominus, cui seruimus: quemadmodum unum omnes baptisinum s scepimus, & demum, quemadmodum, unum idemque corpus, uno eodemque spiritu,

non contrario, uegetatur & uiuit. Et inferius, Et ipse sinquit de Christo loquens) dedit quosdam quidem Apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero Euangelistas, alios autem Pastores & doctores, ad consummationem sanctorum m opus minister j, inadiscationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei de cogniti nis filij Dei, in uirum persectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi. Resticae semper sanctus Apostolus, etiam cum Apostolica munera, quae in Ecclesia fidelibus coi

seruntur , enumerat, corporis tropo Christianam unitatem, ne serte diuersa Ecclesiastica. iiiiii incria, uoluntates uiscinderent. Itaque adeo in Ecclesiastica unitate lauenda, i borabat , ut amplius neque sexum, neque conditionem, neque nationum, neque terr

Gia. i. ruiu distantia, vani uellet discindi. Non est inquit Iudaeus neque Graecus, non est seruus neque liber, non est masculus neq; scvrnina, omnes enim uos unum estis in Christo io. I. . . Et alibi, Non est distinctio Iudaei & Graeca, nam idem dominus omnium, diues in omnes, qui inuocant illum. Sic Ioanes Apostolus in canonicis Epistolis, S caeteri Apo . stolici uiri in nihil magis neruos intendebant, quam ut fidelium hominum corda Dei de proximi dilectione succensa in unum confarent, quod primo illo Ecclesiastico saeculortastitisse, historiae Apostolicae non obscure recensent . . Multitudinis ait Lucas credentium, erat cor unum Sc anima una. nec mirum: intelligebat profecto Apostolicus chorus, nihil magis Euangelio esse conserme, quam hanc sanctam unitatem, ob quam ess- i.... i. ciendam Christus mortem subierat. 11sus inquit Ioannes moriturus erat pro genia' ' te, & non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, ne dum in diuersas regiones , sed in diuersos cultus, in uarios crrores, diuersas uoluntates, de modos uiuendi

congregarct in unum.

Coui, i uero diaboli proprium esse, sanctam istam unitatem euertere de corda hominum, & mentes mutuis dissidiis diuidere, quae tum in suae naturae consortibus, tum in hominibus, quos suo subiugauit imperio, iam inde fecit a mundi primordio, praeclare demonstrant. Ille est profecto, qui tertiam partem stellarii, idest sanctorum Angelotu, a conditoris amore detractam, pestiuadedit: ille est, qui uniuersum humanum genus, in uarias superstitiones, & uarios ritus lassae religionis distraxit: ille est, qui Dei populum olim uno eodemque regno contentum, in uaria regna, uarias factiones, diuisit: ille

demum est, qui Christi tunicam inconsutile, sanctam Ecclesiam, salsarum sectarum cul- . ito diuisit. Quid enim aliud fuit olim Arius, quid Eunomius, quid Macedonius, quid. Lutiches, quia Donatus, S reliqua fidei Ecclesiasticae pesses, quam Satanae acutistimaqua da machera, quibus Christi Ecclesia fuit in frusta concisa Quid nostra memoria,Liitherus, ta reliqui rabulae, qua diaboli cultri, quibus ab ea Ecclesia,quae post tot clades

remalit, Germania, S Anglia, & nobilissimae totius orbis prouinciae fuerunt abscisae λHi ke iam qui ad Euangelicum magisterium, qui ue ad pestilentiae cathedram pertineant , non obscure colligitur. Illum zgo prosccio, nunquam magistrum Eceleliasti cum habeam, qui Christi corpus , idcst Ecclesiasticum coetum , opinionum uari tate discindit , qui Christi tunicam lacerat, qui Christianam charitatem discerpit, sed eum , qui ad fraternum amorem & charitatem postpositis opinionum diseidiis, . fideles hortatur. Qui id ipsum sapere , ut olim faciebat Apostolus Paulus, cunctis suadet,

347쪽

suadet, qui ad unam fidem uniuersbs inuitat. Caeteros, quicunque sint illi , dia ali ministros se prodere non est dubitandum : quandoquidem, ut Gregorius Naaim 1enus inquit, diabolus ipse non modo aduersus alios, sed contra semetipsum multis modis & atactibus decertat, utpote qui osor boni, & homicida ab initio. Nulla itaque magis certa regula, quam eum Euangelicum ministrum esse, qui Christum & Apostolicos uiros in docendo sequatur: eum contra ad diaboli magisterium attinere, qui in tradenda doctrina diabolu imitetur. Est Christus pax nostra, qui secit utraque unum; est princeps pacis, qui pacem his, qui prope, de pacem his, qui longe, annutiauit. ergo qui Ecclesiasticam unitatem Quet, qui opinionum dissensiones non seminat, Christi discipulus erit & legitimus Euangelii minister. contra qui factiones generat, qui sectas fouet, qui iurgia miseet, qui rixas sentinat, diaboli discipulus & minister iure censebitur. Non l. c. . .. est Christus Deus dimensionis sed pacis t ergo qui animorum &imentium concordiam dc

unitatem docet & fouet, Christi discipulus uerus censebitur. contra uero contenta dic lat. s. nes, aemulationes, inuidias, rixas, distensiones, sectas, inter Opera carnis Apostolus numerat . Qui ergo cotentiones, aemulationes, rixas & dii tensiones in populo seminat, non

Christi, sed carnis & diaboli discipulus erit. Lege historias, antiquitate scrutare. Ecclesiasticos annales euolue, nunqua uidebis catholicos uiros, & quos & uitae sanctitas, ex post uitam celebres miracula reddiderunt: quos inquam certo scimus legitimos Euangelii ministros, Ecclesiastieam unitatem discerpsisse. contra, haeretici non tantum Ecclesiam Christi conciderunt in trulla, sed insuper ipsorum inter se corda, ut Hiero hymuς inquit, sunt inter se diuisa, do contrariis pugnant sententi iv. Sed de patrum Ec . osia io. Veliasticorum concordia & haereticorum simultatibus in secundo libro satis dixis le

nae arbitror.

De secunda uerorum magistrorum nota. CV. PC.

Vnc de altera Euangelici praedicatoris infallibili nota, & quam nee Satanas ipse uiolare queat, consequenter dicamus. Christum, a quo totius coelestis magisterij legitima ratio descendit, nullam magis uirtutem neque coluisse, neque Christianis hominibus commendasse, quam mentis modestiam, quam humilitate vocamus, nemo, qui sanctarum scripturarum est particeps, nescit. Hoc sentite in uobis sinquit Apostolus Paulus quod . . de Christus I. . V , , qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est, este se aqua- Iem Deo, sed semetipsum exinanivit, serinam serui accipiens in similitudinem hominum factus, & habitu inventus homo . Humiliavit semetipsum , factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Et Christus ipse Christianae uitae institutor & auctor, Nisi conuersi, inquit, fueritis Stessiciamini sicut paruuli, non intrabitis in regnum Naub. 13. coelorum. Cum enim primi illi generis humani parentes, propter mentis elationem &sastum, prima illa talicitate eleeti fuissent, oportebat ut tam eiusdem humani generis reparator, quam hi, qui amissam illam beatitudinis arcem, conscensuri client, contra ria prorsus uirtute adornarentur. Sic olim Apostolici uiri nulla magis uirtute enituerunt quam mentis modestia, quod eorum scripta luculenter demonstrant. Puto inquit Apo i. ciri stolus Paulus de se de reliquis Apostolis loquens quod Deus nos Apostolos ostendit, tanquam morti destinatos, quoniam spectaculum faceti sumus mundo, Angelis & hominibus: nos stulti propter Christum, uos autem prud tes in hristo; nos infirmi, vos autem sortes; vos nobiles, nos autem ignobilcs. usq; in hanc horam N esurimus & sits mus, & nudi sumus, & colaphis caedimur, & instabiles sumus, & laboramus operantes manibus nostris. maledicimur di benedicimus, persecutioncm patimur & sustinemus, blasph emamur & obsecramus, tanqua purgamenta huius mundi facti sumus, omnium peripsema usq; adhuc. De se uero ipso, quam modeste sentiret, cum Christi apparitiones post resurrectioncm describeret, alibi prodit, Deinde, inquit, uisus csi lacobo, deinde Apostolis, nouissime omnium, tanquam abortivo, uisus esst mihi. ego enim sum minimus Apostolorum , qui non sum dignus uocari Apostolus, quoniam Persecutus

sum Ecclesiam Dei. gratia autem Dei sum id quod sum. Vides Apostolici uiri, suciu 2 tu Ss si tamen

348쪽

De rectoi in Deum fisse

tamen legitimum Euangelicae religionis ministrum , inficiari non licet, quanta fuerit c. i. humilitas. quaque modeste de seipso sentiret. Qui cum ad Christum gentibus Euaneelirandum se: isset ex utero matris suae segregatus, post Arabiam, Syriam , di Lyciam c.u. Euangelio respersas, post decein & septem annos iam sadiciter in Evangelico nainisterio exantlatos. Hierosolymam ascendit, ut cum Petro S caeteris Apostolis Euangelium, quod in gentibus praedicarat, conserret, ne serte in uanum cucurrisset aut curreret. Fidebat nimirum sanctus Apostolus magis aliorum, praesertim maiorum iudicio quam propria opinioni. Sic postinodum Ecelesiastici uiri quique legitime Euangelico magist rio sunt suncti, nullam aliam inter Christianas uirtutes magis coluerunt, quam humilitatem , praesertim cum de rebus diuinis esset serendum iudicium. Tunc enimuero nihil habuerunt prius, quam aliorum, quos pro Christiana modestia sapientiores existim bant. praesertim maiorum suorum decretis starent: quod cum eorum scripta abunde de monstrent, inductis exemplis non est opus ostendere. Tanti suas cogitationes & labores

appendebant, quantum consentirent cum maiorum iudicio, caetera omnia, quantumuis Qbtilia, quantumuis docta uiderentur, continuo pessi indabant . nunquam se aut sua Ecclesiastico senset pratulerunt, sed quae maiorum solummodo commendaret auctoriistas. Contra haereticis hominibus nihil lennius, quam pro ingenti illa, quam a dia filo parcnte acceperunt, superbia, prae se ipsis cunctos despicere & pili facere, solosque se sapientes existimare,& suis uiribus ad ardua quaeque ae difficilia ianctae scripturae myst ria. uelle pertingere. His Qtis sanctarum scripturarum campus est plana stimus , his solis abjiti Lima quaeque mysteria sunt peruia, his solis ociosi uidentur sanctorum labores hi sunt, qui quod nulla difficultate in sanctarum scripturarum expositione grauentur. setoribus, cerdonibus & popinis, sine ulla difficultate legendas easdem exponunt. Hi sunt, qui foeminas inter lanificia & linificia de sacris quibusq; rebus disceptare non prohibent, quod scilicet super caeteros mortales tanto mentis acumine uigeant , ut sibi peruia, quae uere sunt difficillima , non ambigant. ita ut rectὸ mihi Hieronymus, A Mdiae uerba illa, Superbia cordis extulit te habitantem in scitaris petrae, interpretari de haereticis uideatur. Quis inquit haereticorum in .perbiam non extollitur, patui- pendens Ecclesiae simplicitatem, & eam reputans imperitiam λ Et iubinde, Neque propheta ait) dixit, habitantem in petra, super quam prudens aedificator extruit honnim suam, sed habitantem in scisseris petrae, ut haereseon a petra Christo, & ab Ecclesia significet scissiones. Ita Hieronymus . M. - . a int a MA O M o v v M autem sancta humilitas, Ecclesias ficorum uirorum est certisiimum, sis. signum, quod humilit s in diaboli membris inueniri non possit, sic superbia 3e arrogantia cunctorum haereticorum fidelissima tessera, quod pater & magister eorum dia- . bolus, sit rex super omnes filios superbiae. Apostolatus Christi sigillum est, sancta men k' ' tis modestia, qua cunctos N meliores , sapientiores, prae seipsis ueri Apostoli iudicant.& eorum sensiti potius quam propriae sententiae sebscribunt. Apostolatus uero Anti christi sigillum est, quaedam mentis inflatio, qua non modo particulares homines, uerucis. ., p. etiam ipsos ut Ecclesiasticos coetus ludibriose contemnunt. Exaltatio & inflatio & at . sibi. 3. rogans ae seperba iactatio inquit Cyprianus non de Christi magisterio est, qui homilitatem docet, sed de Antichristi spiritu nascitur, cui exprobrat per prophetam D u. .... minus, & dicit, Tu autem dixisti in animo tuo, In coelum ascendam, super stellas Dei ponam sedem meam, sedebo in monte alto super montes altos, in Aquilonem ascendam super nubes, & similis ero altissimo. Et subinde, De ore itaque R de uerbis suis unusquisque statim proditur. Et utrum Christum in corde seo, an uero Antichriastum habeat, loquendo detegitur et secundum quod Dominus in Evangelio scribit . Progenies viperarum, quomodo potestIS bona loqui, cuna sitis nequam. De abunda tia enim cor)is os emittit . bonus homo de bono thesauro emittit bonum; nequam ho mo, de nequam thesauro emittit nequam . Ex hoc mentis fastu & arrogantia grandis ille Ecclesiastici pastoris contemptus derivatur, quod scilicet indignum putent haereti ei, ingens illud &plusquam humanum mentis acumen, quod in Ecclesiae lumen & illu strationem acceperunt, ulli mortalium erudiendum subiicere . neque enim aliunde haei. ...tim reses inquit Cypr. obortae sunt, aut mala sunt schismata, quam inde, quod sacerdotivmi. Dei non obtemperatur; nec unus in Ecclesia ad tempus sacerdos di ad tempus iudex

349쪽

Liber quintus.

uice Christi cogitatur : cui secundum magisteria diuina obtemperaret staternitas uni uersa . Nemo aduersus sacerdotum collegium quicquam moneret , post diuinum iudicium , post populi suifragium, post coepiscoporum consensum, iudicem iam non Epi-copi, sed Dei faceret. nemo dissidio unitatis, christi Ecclesiam scinderet. nemo sibi placens ac tumens scor lana soris nouam haeresim conderet, nisi si ita est aliquiis sacrilegae temeritatis ac perditae mentis, ut putet sine Dei iudicio, fieri sacerdotem. Hactenus . I

Cyprianus. Mibus sint ilia ad Florentium alibi scribit. L. s. itaque Ecclesiasticas historias, multos haereticos deprahendos doctissimos,o:

disertissimos multos, qui externo sancti inoniae suco admirabiles, uel ipsis cxtiterunt 'is ..catholicis; nullum tamen humilem, di qui fraternam correctiouem patienter substin ret; multos, qui in cibos pauperum uniuersam substantiam libenter distraxerint; nululum , qui non sese admiraretur potiuS quam uniuersam Ecclesiam audiret . atque hoc ris. 3.in, quod haereticum proprio iudicio condemnatum , ac proinde immedicabilem do-icebat Apostolus: tanta est enim haereticorum superbia, ut a nemine doceri se patiantur, laut alicuius informationem suscipiant, qua sola ratione potuissent ab errore purgari. Quemadmodum uero ex haeretico fastu ac mentis elatione, Ecclesiasticae censurae contemptus descendit, ita ex sancta illa mentis modestia & Euangelica humilitate, qua interius adornantur catholici in istit, Ecclesiastici sensus S iudici j admiratio derivatur, qua quidquid semia mater Ecelesia decreuerit, quasi legitimi filii susipiciunt & sitne mora sequuntur. In qua Ecclesiastica obedientia persecta catholici hominis ratio sita esse uidetur. Ille enim ea tholicus iure censetur, qui Ecclesiastico iudicio cedit, & libenter uri obloquitur. Ille est linquit Vincentius Lyrin. uerus S germanus catholicus, qui ueri- ις ratem Dei, qui Ecelesiam, qui Christi corpus diligit, qui diaina religionis, qui cath 'Iicae, idest uniuersali fidei, nihil praeponit; non hominis cuiuspiam auctoritat , non amorem, non ingenium, non eloquentiam, non philosophiam, sed haec despicietis &in fide fixus & stabilis permanens, quidquid univcrsalitor antiquitus Ecclesiam catholiacam tenuisse cognouerit, id solum sibi tenendum credendumque decernit. i ergo quasi lapide Lydio Euangelicum magistrum probare uoluerit, primum Cret 'mara idem attendat, an se ab Ecelesiastica unitate separare moliatur: quod sit faciat, eun em quasi Euangelico magisterio, quod unitatem suadet, omnino contrarium conti nuo deuitet. uideat deinde Ecclesiasticum iudicium di patrum sententiain uenerabun- dus suspiciat,& sibi proponat : quod si faciat, nihil erit ulterius inquirendum, sed is quas legitimus Euangelij minister audiendus. hic uero animus, quo nobis coclestium iudicium praeponimus, nulla alia uirtute quam humilitate censetur. Verum de his notis, quibus a simplicibus & ineruditis hominibus, uerae religionis magistri, certa ratione possint dignosci, de his etiam, quibus, quod sint ambigui & fallaces, nonnunquam eosdem, quo falsae doctrinae consentirent, opera diaboli possient decipere, satis sit haec dixisse. Nunc ad secundam illam exactiorem examinandae fidei rationem, qua non iam signis, ta notis docentium, sed ipsa doctrinae theologica probatione res agitur, stylum couertamus: de qua re, quod iit Christiano Theologo summe necestaria, quam- iuis multi nostra memoria stelicissime scripserint, non tamen ab re, de qua agimus,fiiti . rum est, si nostras quoque cogitationes afferamus in medium.

Quod ultima fidei aut Chri Banae cons oris resolutio, in auctoritatem Ecclesie fiat. Cap. I. .

Ntea quam huic tractationi manus adiungamus , quasi totius operis fundamentum, nobis est illa quaestio scholastico rigore uersanda, qua

disceptari in theologicis gymnasiis solitum est, In quid tandem ultima Christianae consessionis aut fidei resolutio fiat, id est, quae sit demum ultima nostrae credulitatis ratio. Est enim rem quampiam resoluere, eandem in suas ultimas causas aut rationes reducere, ut conclusionem in priama principia, & hominem in prima illa naturae elementa. Puto autem dignam huiusce

s s iij quaestionis

350쪽

De recta in Deum fide

quaestionis discussionem summopere hoc saeculo ad haereticorum elidendas insanias Sericlesiasticam auctoritatem asserendam conducere. ς--a S. MY ergo inter scholasticos auctores non pauci, qui fidem in aliud quam in diu Linam prorsus auctoritatem resolui nefas existiment: tum quod Petro dicenti, Tu esic. Christus filius Dei utili, Christus ipse responderit, Beatus es Simon Bariona, quia caroti sanguis non reuelauit tibi, sed pater meus, qui in ccisis est; ubi carnem & sanguinem. Omne humanum quantumuis graue testimonium intelligit: tum deinde quod fides cum res sit certissima, S quae prorsus omnem scrupulum &.dubitationem excludat, in aliud, quam in certissimum testimonium resolui non possit. id autem solum est, diuti num illud, cui fallere prorsus aut falli repugnat. nam deuniuersis mortalibus in excellis

Ual. I. constitutus, iam Ossim sanctus propheta generaliter clamat, Omnis homo mcndax. quasi nullius quantumuis ueracis, quantumuis sancti, certum sit testimonium . Tunc te

Galai. i. tio, quo ut ad Galathas Paulus scribit, tam solida est Christianae fidei re religionis statio in eo licet, qiuod semel Euagelica praedicatione susceptum est, ut nos loquitur ue ro de seipso Paulus aut Angclus de coeri aliud EuangeliZauctat, prorsus futurus sit an thema . Tanta uero firmitas in fide semel suscepta ab humano testimonio derivari non potest. Suscitet aiunt Deus omnes, qui a mundi nascentis initio ad diem hunc mos tui sunt, siue quos ob sua malefacta Orcus conclusos tenet, siue quos iam diuinitatis fruitio beatos effecit , sue quos poenae purgatoriae discruciant, si sorte nos horum, quae iam semel suscepimus, Euangelicorum dogmatum contraria docerent, nequaquam assentiremus, quanuis in illis esset Petrus, Paulus, aut beata uirgo. inuare λ micidialia mirum fides nostra non ab humano, sed prorsus a diuino testimonio dependeat. Nani alioqui, si fides humano testimonio constaret, per eiusdem generis testimonium rursus euerti, nihil obesset. Tunc demum , quod iam consensitu ille, qui a nobis diuinum de credendo praeceptum extorquet, non diuinus, sed humanus esset, cum a fide humana. Pidest quae ab humano testimonio derivatur, descendat. quod quam sit alienum a fide uelle demonstrare, istis auctoribus uidetur ociosum . Volunt itaque contrariam sententiam iam olim a sanctis auctoribus suis se damnatam, praecipue uero a Hieronymo, Theophilacto, Chrysostonio, Sc. qui in Pauli ad GaIathas epistolam commentariovcondiderunt, cum illa uerba, Si nos aut angelus de coelo &c. interpretantur. QIod ii quaeras, In quid ergo tandem ultima fides nostra resoluatur, quasi in primum princi pium uidam in Deum ipsum sub ratione primae ueritatis, quidam uero in fidem it a fusam, quidam in Spiritum sanctum, diuersis rationibus, resolui contendunt. in Deum quidem , quod is sub ratione primae ueritatis sit fidei obiectum. unaquaeque aut . actio in suam rationem sormalcm, ultimate resoluitur, ut albedinis uisio in id, quod

est , esse uisus disgregativum, nigredinis, in id, quod est esse congregativum &c. in fide infulam, quod is habitus sit altioris ordinis, utpote qui non humana opera sed prorsus

diuina, animae contigerit, unde in cum quasi in primum principium fidem acquisitanii oportet refundi. In Spiritum sanctum, quod is horum theologicorum habituum, fidei, -. s. spei, charitatis, sit immediatus auctor. Nam quemadmodum de charitate scriptum est, Charitas Dei distula est in cordibus uestris per inhabitantem spiritum &c. ita quo- . Cor. 4. que scriptum est, Habentes eundem spiritum fidei &c. Et rursus, Iiructus autem spiritus. est, charitas, gaudium, pax, patientia, longanimitas, mansuetudo, fidos Sc. intumi. Cis. t x. α interea dona spiritus, quae Corinthijs scribens Paulus enumerat, fides reconstatur, Erlas x. Alteri, inquit, fides in eodem spiritu . N ne quis de quorundam tantum fide, Apostolami. r. i. loqui, credat, alibi absolute fidem, Dei donum pronuntiat. Ατε. . ita quidem isti cum iii assignando eo, in quod fides resolui debeat, a se mutuo dissideant, unanimiter tamen eandem in auctoritatem Ecclesiasticam resolui non uolunt, ne uidelicet , fides nostra sit in sapientia hominum S non in uirtute Dei. mihi tantum abest ut ea sententia erroris nota suspecta uideatur, ut prorsus catholicam iudicem, & omnibus rectae fidei, di religionis cultoribus neces lario confitcnidam, quasi i lius Ecclesiasticae armaturae sundamentum di certissimam basim, sime qua nihil solidum aduersus haereticas fraudes possit insterni. Nec scio prorsus inter eos auctores, qui digni lectione habentur , quis unquam saeculorum icontrarium docuerit, & multo minus scio cur his potissmium, faculis, quibus in re omnium maxime seria, minus quam n

SEARCH

MENU NAVIGATION