장음표시 사용
361쪽
ipsi domino immediatὰ, non seruis credit. His, quae ex Hieronymo de Chrysosto mo attulimus, quae Theophilaeuis in eundem Apostoli locum scribit, sunt prorsus si milia. Ne quis dicat, ait, quod ambitione, gloriae ue cupiditate ductus, sua dogmata
turbet, se quoque ipsum execratur. Ruia uero ad auctoritatem & dignitatem persona rum confugiebant, ac Petrum cum se is, S Iacobum praes zbant, eam ob causam an oelorum etiam meminit. Adiecit autem, Ex ccxlo, quandoquidem Sc facerdotes angeli uocabantur. Ne igitur de sacerdotibus haec dici putes, ctaui appositione, superas ut tutes indicauit. Nec dixit pugnantia praedicunt, caeterum, si parum quiddam annuia cient, praeter id, quod annunclauimus. Cum Cnim angelOS anathemate serit, adeoque detestatur, omnem auctoritatem ac dignitatem reiicit. Maia uero seipsum execratur, omnem coapostolorum coniunctionem tollit. Ne enim dicas , En coapostoli tui diuer sum praedicant. Ecce nanque ne mihi ipsi quidem parco, alia ab iis praedicanti. Nee quia apostolos condemnet, haec loquitur, sed uolens Obstruere ora seductorum, atque monstrare quω auctoritas uel persona neque expectatur, neque aspicitur, si quando sit de dogmatibus sermo. Hactenus Theophil actus. In quibus nihil uides, quod Ecclesia sticam auctoritatem diminuat, quo magis mirari licet, quo pacto eidem cotra omnem fidem hoc theologicum paradoxum intruserint. Verum iam triplicem illum modum resoluendi fidem, quem, ne eum, qui fit in au ctoritatem Ecclesiae, approbarent theologi isti, cogebantur exquirere, in examen uoiacemus. Quei fidem in Deum ipsum immediate resoluut, in foribus disputationis delin- in iis . quunt, meo quidem iudicio: quanuis enim Deus sub ueritati S primae, aut alterius cuia iis G sita iuscunque ratione sit obiectum fidei, quod uocant incomplexum, non est tamen ob tectum complexum, in quo fieri tamen resolutionem oportet . fides enim nostra, quae
resolui deber, non est quaecunque cognitio de Deo, sed complexa. de Deo enim hoc aue illud credetur, quemadmodum de homine hoc aut illud scitur, aut opin ione cognosti tur. Immo obiectum, quod incomplexum vocamus, non proprie obiectum, sed subiscium attributionis ab auctoribus dicitur. Neque prosecto theologi isti negare poterut .sdem illam, quae resoluitur, non esse fidem in seipsa, sed fidem in nobis. Porro fidem in nobis esse complexam, di habere obiectum complexum, S. Tho. scribit. ergo que- admodum fides in seipsa, in obiectum in seipsum reducitur, ita fides in nobis, idest, complexa, in obiectum in nobis, idest complexum resoluitur. Et demum resolutionem ad cognitiones complexas non item incomplexas pertinere, libri Aristotelis de Priori re Posteriori resolutione, quos post libros de compositione dialectica, idest de ratione fa ciendi complexa, illa, quae propositiones aut unciata vocamus, abunde ostendunt. Non ergo in Deum, sed in aliquid complexum, quod caeterorum omnium, quaecunque in Evangelica religione complexorum uirtute fidem contineat, fides nostra resoluitur. hoc aute aliud este non potest quam quod dicebat Durandus, credere sanctam Ecclesia Spiritu sancto gubemari & dirigi, ac a recta fide deuiare non poste. Neque enim erit μ--l . illud, quod Deus, quod sit prima ueritas, errare non possit. nam licet hoc sit uerum .
non tamen huius axiomatis uirtute immediate credo diuinum uerbum incarnatum,
aut Deum esse trinum & unum, sed quod Ecclesia tradiderit: fieri enim potest quod Deus sit uerax, di tamen idem non dixerit, diuinum uerbum incarnatum, aut Deum esse trinum S unum. Vltimate igitur credo sic esse, quod Ecclesia, quam diuino spi- ritu agi persuasum habeo, doceat, Deum ita dixisse. Q . , deinde aiunt, fidem nostram in fidem insulam ultimate resolui, duabus potis Distino simum aguntur rationibus , quarum dilutione ipsa quoque eorum sententia continuo zzz I euanescet. Primo quidem putarunt Ecclesiae non posse nos credere, nisi fide acquisita,
unde sic consequenter colligebant, caeteris articulis fidei, innis credimus, Ecclesiae uisimo. inrci acquisita tantum: ergo si ea fides, qua articulis credimus , in eam, quae Ecclesiae tribuitur ultimate resoluitur, fides inlata ab acquisita pendet, quod nefas putarunt, est enim altioris ordinis fides infusa. Deinde putant isti, idem esse fidem infusam, firmitatem in crededo tribuere, & in illam articulum fidei resolui. unde sic colligunt, fides infusa est, quae robur & firmitatem ad credendum animo tribuit; non item acquisita: ergo acquisita in insuam non infusa in acquisitam, ultimate resoluitur. Est etia quibus dam horum glandis maiorum auctoritaS, qui fidem acquisitam, ut quibusdam placet, V u non Ool
362쪽
ron posuerunt, unde cum fides in fidem resolui debeat, & nulla sit acquisita fides , in fidem infusam tota nostra fides resoluetur. Verum haec falsa sunt S minora quain quae uiros alioqui doctos debuissent impellem. Et ut a prioris demolitione ordiamur, falsum est Ecclesiae sola fide acquisita, non item insula nos credere, immo si alicubi sides inlata necessaria est, illic maxime est, ubi fides nostra potissime nititur . neq; tam et it quispiam insanus, ut docere audeat, eo solo genere fidei Ecelesiasticae auctoritati nos
credere, quo cuiuscunque alterius reipublicae membrum, iis, quae ab illa traduntur, Gdem praestat. fide autem acquisita, tantummodo quemcunque suae communitati cred
te, non est dubitandum . Christianae igitur communitati, idest Ecclesiae catholicae, allia quo alio, quod ampliorem certitudinem conciliet, credemus: quod no est aliud, quam fides infula. falluntur uero isti, dum ita sibi efficaciter uidentur colligere, fides infusa habet Deum obicetum, quod sit uirtus theologica, ergo illa non inclinat ad credendum Ecclesiae, sed Deo. falluntur inquam dum putant credere Ecclesiae in rebus, quae ad fidem pertinent, esse alteri quam Deo credere. Profecto in hac pane credere E clesiae, est credere Deo, aut Spiritui sancto per Ecclesiam loquenti, di eidem insepara, bili uinculo assistenti. Deinde, quantas in fidei rebus decernendis Ecclesiastica auctoritas esset humana, & ad illi assentiendum fides insula immediate inclinaret, non propterea non esset theologica uirtus: nam & fides acquisita, omnibus approbantibus est uirtus theologica, quemadmodum N, inrisa,&in illa Ecclesiae decernenti praestaurus obsequium. Etsi tantum ea uirtus, quae immediato ad Deo credendum quasi summae ueritati, inclinat, est uiriuS theologica . ergo hoc enunciatum, Ecciesia non potest errare in fide, cuius uti tute eidem Ecclosiae fidem decernenti, consensum adhibemus, non per tinet ad fidem, quoniam fides, quae nos credere cogit, tantum est illa, quae est uirtus theologica . Nihil ergo impedit, quo minus fides infusa sit uirtus theologica, si Ecclesiae sub ratione suntinae ueritatis ex promissione diuina participata, quae cih ratio sui obiecti, etiam si Ecclesiastica auctoritas Get humana, subiectum impellat. Verum pri illa solutio, quod scilicet quis credendo Ecclesiae, Deo per illam immediate loquenti consentiat, quoniam est planior, magis arridet. Non sequitur ergo quod eos tam male habebat quod fides insula, quae sit altioris ordinis ab acquisita dependeat. Ouod tamen cur tantum isti,& alij quidam semidarim, prorsus ignoro. I idem enii ero infusam in actionibus eliciendis ab acquisita pendure, utcunque prosecto, cum rationutamen, ut doctissimi theologi, demonstrant, negari non potest. Quod si quod 'sit altioris ordinis, quoad esse naturae, non impedit, quin ab acquisita fide in agendo dependeat , cur tantum nefas putatur, si tota infusam a tota acquisita , sicut actione ab acti ne dependere dicamus. resolutio uero non est habitus, sed habitus actior Sed iam ad secundum, in quo plurimum prosccto falluntur, dum idem esse putant, fidρm in fidem ultimate resolui, & sdem a fide robur accipere . nam hac ratione in illa Spiritus sancti charismata . quibus diuinatus ad credendum Quemur , fides resolueretur , quod est prorsus inane . Fidem enim resolui, ut initio disputationis docuimus, non aliter umimus quam Aristoteles cum de conclusionum in suas praemissas de syllogisticas causas analysi seribit. IRidem inqua resolui, est eius ultimam rationem, quaerentibus redd
re t quemadmodum conclusionem resolui, in eandem in suas ultimas praemissas & p strema enuntiata reducere : non autem adiuuare potentiam. Atq; hac laet hargia in tota hae disputatione laboratur ab istis. Ergo fatemur, robur credulitatis potis,tum m inte' sione etiam actionis, ab habitu fidei liniussi descendere; idque non tantum respectit e rum , quibus immediate animus sertur in Deum, sed etiam respcita omnium, ad qua fides mediatu uel immediate credenda nos adigit. non tamen fides nostra idest no-sra religionis consestio, in illam resoluitur, quod fidei infusae, praeteresilium, qui est acquisitae, nullus sit actus, ac proinde nulla distincta certitudo, in quamactus acquisitae rei olutitur. charitas enim cum sit habitus ad amandum diuinitus uoluntati donatus. non
tam ' c uictam ab acquisita dilectionis habitu sertitur actionem , sed unus idemque
eit actus a duplici causa partiali productus. resolutio uero in hae parte, non est aliud quam unius cognitionis complexae in aliam cognitionem complexam prioris certitudinis, causalis reductio. Resolvitur ergo unus di idem actus ab insula fide & acquisita productus, non in habitum a quonam resolutio non est habitus in habitum, nec actus inli
363쪽
in habitum, sed actus eomplexi in actionem animae complexam . quod si in actum ait rum, fides, idest actus fidei resoluitur, ergo in illum, qui sit natura prior, idest in quo
continuatur uirtute: ergo tandem deueniendum est ad eam fidei actionem siue cogni timem complexam, quae sit ultima omnium, quae , quemadmodum in scietia, primum enunciatum: quod ex subiecto scientiae Sc distinitione constituitur, uniuersas conclusiones, uirtute contineat. hoc autem actus nullus alius esse potest, quam hic, cuius uirtute
Ecclesiae docenti, consensum praestamus, scilicet Ecclesia in rebus fidei non potest errare . Quemadmodum enim primum scientiae enunciatum , in esse scientifico uniuersas eius scientiae conclusiones continere dicitur, quod scientifice, idest, cognoscendo unuper aliud, quasi per causam hoc enim est scire easdein in se claudat, ita illo primo . . fidei enuntiato in genere fidei, idest non cognoscendo unum per aliud , quasi per cau- ωρ. t. sam, sed per modum auctoritatis, uniuersi fidei articuli uirtute clauduntur. qui enim Eccletiam errare non posse, sibi iam persuasit, credit perinde eidem in omnibus, quaecunque illi credenda praescribit. Tertium non egebat alia dilatione, quam quod ea sententia, quae fidem acquisitam negabat, a theologicis scholis fuerit omnium communi suffiagio proscripta. Sed neque si uerum esset, fidem acquisitam non dari, continuo sequebatur fidei nostrae resolutionem, in fidei inmis habitum fieri. Cum, uti probatum est, & ipsum mei resolutionis nomen aperte insinuat, resolutio non sit habitus in habitum, aut actus in habitum, sed actus in actum causalis reductio. Maantumuis ergo fides acquisita noncsset ponenda, negari tamen ulla ratione non pollet, habitum illum fidei insula, qui solus in anima ponitur,actum habere. Nam cum ex inpositione non sit alius habitus quam infusus, Nactus ab habitu derivatur, actus, quos in credendo generamus, necessaria ratione derivarentur ab infusis habitibus . ille igitur actus infusa: fidei, in alium actum, quousq; deueniamus ad primum, resoluetur. Et, ut quod generaliter diximus explicemus exemplo, actus hic credendi, Credo Deum esse trinu & unum, si fides acquisita non ponitur, necesse est ut ab insula tantum fide descenta dat. hic autem actus, primo in hunc quasi in causam immediato reducitur, Credo scripturae diuinae. propterea enim priorem illam mihi persuadeo, quia scriptura diuina hoc
cet, tandem istam, credo scripturam diuinam hoc docere, mistam ultimate resoluo, Credo Ecclesiam errare non posse. non ergo etiam si fides acquisita non detur, continuo sequebatur fidei nostrae non fieri resolutionem in auctoritatem Ecclesiae, quavis recte sequeretur, non fieri resolutionem in fidem acquisitam. Postremo tandem, illa sententia, quae docebat fidem in Spiritum sanctum immedi MI tὸ refundi, si de nobis, qui modo uiuimus, intelligatur, praeterquam quod pericu- Aia. losa est, & his haereticis , qui potius propria deliria, quam Ecclesiasticam auctoritatem admirari solent, quos potius caecos quam illuminatos appellare debuissemus, familiaris, A. prorsus est ineptissima. uniuersa enim ea, quae illic adducuntur, tantum suadent fidem in Spiritum sanctum quasi in auctorem reduci, quod de infusa fide, immo at de aequi sita, ea Christiana loquendi ratione, qua quaecunque etiam, quae nobis laborantibus contingunt a Deo esse dicimus, nemo negabit. Verissimum enim est illud, Sine me nuhil potestis sacere,&, Quid habes quod non accepistituerum non de hac resolutione hic i- inlaquimur, sed de ea, quae causalis est, non essective physice, sed escctiue logice, idest, i per rationalem discursum . Causatur quidem fides in anima ab Spiritu sancto, quemad modum di caetera omnia spiritualia charismata, vicienter, non quacunque ratione sed physice, non physicia, idest naturaliter . neque enim in ea producenda naturalem modum agendi conseruat, sed physice, idest non inoraliter, quemadmodum consilium de . homicidio datum, homicidium ei sective causare, dicere solemus, aut non rationaliter quemadmodum conclusionis notitiam a praemillatum cognitione essicienter causari loquuntur philosophi. Fidei ergo resolutio, de qua loquimur, non est fidei in suant ea cam effectivam physicam reductio. hac enim ratione di uniuersa reducuntur in Deum di fides, spes, di charitas, in Spiritum sanctum, quasi in appropriarum auctorem, sed est uniuς notitiae complexae fidei in alteram etiam complexam fidei etiam, quasi in causam effectivam rationalem reductio. maior enim & minor praemissa simul cum intellectu siue in exacto & scientifico, siue in fidei discursu conclusionis sunt causae. Neque est discrunen, nisi quod, uti diximus, in scientifico discursu, ex natura rei conclusio in pra-
364쪽
missi ς: In fidei uero discursu, una auctoritas in alia continetur. Nam quemadmodum hominem esse risus capacem, in hoc, quod est esse animal rationale, uirtute clauditur. ita librorum canonicorum auctoritas, apud nos quidem , in Ecclesiastica auctoritate concluditur, ac perinde, quemadmodum eius conclusionis cognitio in praeniis arum notitiam, quasi in causam effectivam rationalcm, idest non moralem aut physicam, ultimate reducitur, ita fides eius articuli, qui a fide semctae scripturae immediate descen dii a fide, quam , quod errare non possit, Ecclesiasticae auctoritati tribuimus, ultimate dependet. Loquuntur itaque Apostolici loci, de resolutione fidei in Spiritum sanctum . quasi in causam efficientem physicam : non item rationalcm, quae cognoscere faciat, aut si de hoc secundo genere resolutionis loquuntur, de illis populi Christiani primoribus, quibus immediate per cundem Spiritum sanctum, filii nostrorum mysteriorum comitio donata, sunt accipiendi, ut antea dicebamus. Illis nanqueinon solum Spiritus finiactus causa erat in credendo, effectiva physica, sed effectiva rationalis . Faciebat cnim omnes fidei articulos, sine Ecclesiastica auctoritate, aut ulla in illam resolutione cognoscere. Et quemadmodum, qui nunc in Ecelesiae gremio continemur, dicimus, hoe aut illud esse uerum, quoniam ita doceat Ecelesia, ita illi non minus sidenter quam uere dicebant, Visum est Spiritui sancto & nobis. itaque sicut illorum fides in Spiritum
sanctum, ita nostra in Ecelesiasticam auctoritatem ultimate resoluitur.
Constituitur generalis ratio in fidei dogmatibus discernenssis , catholico ho, mini observanda . CV. NI T.
Oe igitur quasi solido sundamento praeiacto, R tempus'& rerum ipsarum institutus ordo , iam ad ueras illas catholici dogmatis regulas, properarenos admonet, ut ostendamus scilicet, quae sit firma molida ueram do citi nam adessa discernendi ratio; non latra per signa di notas, sed per m thodi & theologici discursus Q am, quae fallere nequeat. In hac autem . . . . n. x - ς ν turmam N id ordo S naturae & tradeodi discipliuam a milioribus instatutus postulare uidetur, ab uniuersis ad particularia nobis est Incedenduim
ta ab haereticis & falsis hominum tigmentis, uerae religionis amator, etiam si in t ite raria non admodum magnos progressus secerit, dignoscere queat. Deinde uero eandem generalem regulam in suas partes di membra distrahentes. de singuli ad is enti rum usium sequentibus libris loquemur, sed iam ad primum. '
Ex ea doctrina,quam statim tradidimus, protinus rationis necesiitate consequitur ut quoniam fidei nostrae ultima resolutio in auctoritatem Ecclesiasticam fit, id tant a-
praescripterit Ecclesiastica regula; caetera omnia , quaecunque his aduersentur. ouasi notha & spuria, immo quasi falsa & haeretica prorsus habenda. si enim, fides nostra eo, rum inquamst qui modo post Apostolica saecula in Ecclesiastico gremio claudimur. quasi in causam effectivam rationalem, a qua, quemadmodum a se ientificis praemissis conclusio derivatur, refunditur . quidquid igitur eadem Ecclesiastica auctorita&4n bis prascripserit, sanctum ac solidum erit: contra quodcuque illa respuit, continuo d 'rimandum . Quoniam ergo inquit Origenes ex his, qui Christo se credere profitentur,&non solum in paruis di minimis discordant, sed in magnis & maximis 'dese de sed &de alias creaturis, adest, de dominataombus, uel de uirtutibus sanctis, pronter hoc necessarium uidetur, prius de his certam lineam manifestamque re lam pritum demum etiam quaerere. Sicut enim tum apud Graecos, tum apud Barbaros Itali-ccntibu Sueritatem, desecuimus apud omnes eam ciuirofo zic P
asserebant post quam credidimus filium Dei esse Christum ab eoque ex etiamnem ab Apostolis tradita ad pristit, hi Σχ :ς zaa
365쪽
ueritas, quae in nullo ab Ecclesiastica traditione dissentit, Haec Origenes. Cuius sunt ori di illa, Non debemus exire i prima & Ecclesiastica traditione, nec aliter credere nisi quemadmodum per successionem Ecclesiae Dei nobis tradiderunt. Vide tot tur, quae in quastionibus , quae nonarunquam ad probationem fidelium rut antea dice. bamus) in Dei Ecclesia opera diaboli suscitari permittutur, sit tencia O regula, nimirum ut id sequaris, quod Ecclesia colit, id damnes quasi falsum, quod Ecclesia reiicit.Quod eadem sententia , sed planioribus uerbis Augustinus docet, Hoc, inquit faciamus, Contra quod uniuersae placuit Ecclesiae, quam ipsarum scripturarum sanctarum commendat auctoritas, & quoniam sancta scriptura fallere non potest, quisquis falli metuit obscuri- ' tam quaestionis, eantam Ecclesiam, de illa consulat, quam Ecclesiam, sine ulla ainbiguitate, sancta scriptura dumostrat. Ecclesiae in gremio, dicebat idem, multa sunt,quae επι-
me austissime tenent, tenet consensus populorum ac gentium, tenet auctoritas miraculis anchoata, sipe nutrita, charitate aucta, uetustate firmata, tenet ab ipsa sede Petri ripo-
soli, cui pascendas oves suas, post xesurrectionem suam Dominus commendauit, usq; ad praesentcna Episcopatum, succc sio sacerdotum . Populorum consensum,& auctor taxem miraculis confirmatam, Ecclesiasticam auctoritatem intelligit, quae tanta fuit semper apud uirum & sanctissimum N eruditissimum, ut quod antea ex eo retulimus. a gelio non se credaturum, nisi eundem Ecelesiae catholicae limr . , ,rime, sed consultissime scriberct. Vincentius monachus Lyrinensis, uir α eloquio bc clesiastica eruditione praeclarus, eo aureo libesto, quem aduersus prophanas haereticorum nouationes inscripsit, Saepe inquit magno studio summa attemtione perquinren , a quampluxim s sanctitate &doctrina praestantibus u ius, quonam modo pollem certa quadam, quasi generali ac tegulari uia catholi .fido ueritatem, ab haereticae prauitatis falsitate discemere, huiusmodi semper restionsum ab omnibus fere retuli, Quod siue ego, sitio quis alius uellet exsurgen tum haereticorum fraudes depraehendere, IaqReos uitare, in fide sana famis atque integeripcmianere, duplici modo munite fidem
suam, Domino adiuu te, deberet , primo scilicet diuinae legis auctoritate; tum deinde Ecclesiae catholicae traditione . P0stiqua, in priorem modum dogmaxis h*retici ams mendi, ex sacra scilicet striptu , non quocunque pacto, sed Eccletiastico sensu intellecta, de quo lases postea libro eptumo, sumus nonnatu dicturi , disseruisset, ad EcUesiasticam traditiopem conuersus, confestim subiungit. In ipsa item Ecelesia catholica, magno opere curandupa est, in id teneamus, quod usqWe, quod scalper, quod ab o- initibus crςditum est: hoc cst etenimuero proprieque cath quod ipsa ut inomi nis ratioque clarata quod omnia.uere uniuersaliterque compriscussiς . sed h'c irad um ne, si sequamur. uniuersitytem ,-0tiquit Iem consensionem, Sequeri ur a te uniuersitatem hoc modo, si hanc μηδm fidem Reram ese fateamur, quam tota per orbem textarum constatur Eeςleliga antiquitatem. ucro ita, si ab his nullatςnus sentibus recedamus, quos sanctos maiprcsi M patres no ros. celebrasse, manisestum cst. consensionem quoque itidem ,.si ini ipsa uςt ate omnium, uel certc pens onimum sacerdo-tRm, paritur & magistrorum dis Miloues, ii tenti: que sectentur . Quid igitur ii ciet Christianus catholiςus, si λ aliqua Ecelesiae particula ah uniuertius fidei Γ inu nione praeciderit Z Quid it*que nisi ut pelliser ic rurioqgemenilis', itatem uniuersi corporis anteponat a id si nouella aliqv cc i iis non tantum portiunculam: . sed totam pariter Ecclesiam commaculare conetur λ unc item prquid biti ut antiqui
tali inhaereat, quae prsersiis iam non m est ab uti nouit ris stat de seduci uuid si in
ipsa uetustate duorum aut trium hon ' λ uel Hrte Vm ti unius .aaznxiam brouulaciae glicuius error depraehendatur Θ Iunc omnino cymbi: Nirauco rani rςmeritati uel inscitiae uniuersetis Ecclςsiae decreta Nap M. ina assui tης Aliquid emergat, ubi nihil huiusmodi reperiatur tunc ominin disit, ut coluta int se, uiatorum consulat interrogetque sententias, eorum duntaxat, qui diuersis licet tempq i stadocis, muti myt en Ecclesiη catholica communione M iide permali tes , gistri pmbabiles extiterunt: de quicqvi Q non unus aut duorantum omnes pariter . uno emiue consen
su aperte , frequeter perseueranter tenuisse, scripsisse, ac docuisse cran erit, id quom , Mulligat absque ulla dubitatione credendum. Hactenus Vincentius. Habes ergo bre Rςm, facilem, ac compendiosam, sed Milissimam' catholici dogmatis, Docunque ren G . t - . Vu iij rum '
366쪽
rum euentu, discernendi rationem, ut id nimirum, si catholicus esse cupIs,nee a sanctae, uuam semel es professus,religionis confestione recedere, in quacunque, quae suborta fuerit, quaestione, credas, quod sempo, quod ubique, quod a cunctis Ecclesiasticis patrihus traditur . hac piosecto ratione , hunc aut illum male sani capitis homunculum, qui contra totius Ecclesiastici corporis molem conatur insurgere, quasi morbidum membrum , non sequeris, sed reliquo corpori, quasi sano adhaerebis . hac ratione nouas haereticorum doctrinas, sanctorum maiorum tuorum, a quibus fidem habuisti, auctoritati non praeseres. hoc pacto demum, unius hominis aut gentis, quae olim suae inhaere do sententiae, communem deseruit, placita, quasi temeraria reiicies. Verum res nior fiet, si Ecclesiasticis comprobetur exemplis. Tempore, ait idem Vincentius, D nati, a quo Donatistae, cum sese multa pars Africae in erroris sui surias praecipitaret, eumdue immemor nominis, religionis, prosessionis, unius hominis sacrilegam temeritatem Ecclesiae Christi praeponeret, tunc quicunque per Asticam eonstituti, prophano schismate detestato, uniuersis mundi Ecclesiis a sociati sunt , soli ex illis omnibus intra sacraria eatholicae fidei salvi esse potuerunt, egregiam profecto relinquentes posteris
sermam, quemadmodum scilicet & deinceps bono more , unius aut certe paucorum uesaniae, uniuersorum sanita S anteferretur. Item quando Arianorum uenenum non iam rarticulam quandam, sed pene orbem totum contaminauerat, adeo ut prope cuncti x
Latini sermonis Episcopis, partim vi, partim fraude deceptis, caligo quaedam mentibus ossunderetur, quid nam potissimum in tanta rerum confusione sequendum foret tune Quisquis uerus Christi amator & cultor extitit, antiquam fidem nouellae perfidiae prael rendo, nulla contagij ipsius peste maculatus est . cuius quidem temporis periculo, satis superque mostratum est, quantum inuehatur calamitatis, nouelli dogmatis uaductione. Tunc siquidem non solum paruae res, sed etiam maximae labefactatae sunt: nec enim tantum affinitatis, cognationis, amicitiae, domus, uerumetiam urbes, populi, prouinciae, nationes, uniuersum postremo Romanum Imperium funditus concussum S emotum est. Naque cum prophana ipsa Arianorum nouitas, uelut quadam Bellona, aut furia, capto prius omnium imperatore, cuncta deinde palati; culmina legibus nouis subiugasset, nequaquam deinceps destitit uniuersa'miscere, ariue uexare, priuata ac publica, sacra, prophanaque Omnia, nullum boni & ueri gerere discrimen, sed quod evnoue collibuisset, tanquam de loco superiore percutere. Tunc temeratae coniuges, depopulatae uiduae, prophanatae uirgines, monasteria demolita, disturbati clerici, uer-hetati leuita, acti in exilium sacerdotes, oppleta sanctis ergastula, carceres, metalla i euorum pars maxima interdictis urbibus protruli atque extorres, inter deserta, speluncas seras, saxa, nuditate, fame, siti affecti, contriti, labefactati sunt. Atque haec omnia nunquid ullam aliam ob causam, nisi utique dum pro coelesti dogmate humanae superstitiones introducuntur, dum bene fundata antiquitas scelesta nouitate subruitur, dum superiorum instituta uiolantur, dum rescinduntur scita patrum, dum conuellu tur definita maiorum,dum sese intra sacratae atque incorruptae uetustatis castissimos It mites , prophanae ac nouellae curiositatis libido non continet. Hactenus Vincentius.
Quibus uides di quanti Christi Christianm: religionis amatores sinceri, olim sanctam Ecclesiastici sensus in approbandis uel damnandis dogmatibus antiquitatem appenderint , Si quantas quaque atroces, etiam ciuili adminis rationi & Imperio, eiusdem Eeclesiasticae doctrinae despectus, calamitates inuexerit , ut interim Rege, aduertant,
antum sta intersit, si modo regnare uelint, nec nouam, cum noua religione, ma-
meritae reipublicae faciem oriri γ Eeclesiasticos in semel sustepta religione, sensus tueri. Sed ad rem. In omni itaque haeNticae tempestatis suborta procella, semper catholicus homo Ecclesastico sensui inuictus cohaereat, semper se intra arcam it Iam, extra quam grassante prauarum opinionum diluuio , nihil uiuere potest, abscondat, semper uenera bilem illam antiquitatem sequatur, & omnia nouit ij sensus, praesertim si cum antiqua Nuniuersali Ecclesia fide non conueniant, dogmata horreat , N hac ratione sola, etiari Inter haereticorum phalanges tutissimus erit. Malit se sacratissimae Christi sponsa, qui mulli mortalium erudiendum comittere. Ea sola est, quae habet promission utin, iritus, Ego inquit Christus coetu in ascensurus rogabo patrem', & alium paralle tum dabit vobis. ea sola est, pro qua Cluistus e scaciter patrem rogauit, Pater, inquiti
367쪽
sancte serua eos in nomine tuo, quos dedisti mihi. & ne ad solos tantum Apostolos p
ta res orationem extendi, Non autem pro eis tantum inquit rogo, sed pro eis etiam, qui credituri sunt per uerba eorum in me. Ea sola est, quae habet Spiratus sancti magia ....isterium, qui solus est spiritus ueritatis, qui pro temporum ratione, docet eam omnem ueritatem, Adhuc, inquit, multa habeo uobis dicere, quae non potestis portate modo, cum autem uenerit ille spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. Non multas prosecto sed unicam cathedram habet hic coelestis magister, in ea tantum, idest, Ecclesia, non in haereticorum angulis & speluncis, eius magisterio uacandum. ea est, cui Christus suam spiritalem praesentiam, indiuiduam promisit, Ecce ego cinquit uobiseu Maiin 18. suin usque ad consummationem saeculi. Ea est columna de firmamentum ueritatis, quam quisquis fuerit amplexus, etiam Satani furore impellente non cadet. ea demum est, aduersus quam , quod supra rectae fidei consessionem fundetur, ipsae inseri portae praeva- Naub. λώ. lere non pollunt. Huic sanctae Ecclesiae quisquis indiuidue cohaeserit, etiam si a recta catholicae fidei norma per ignorantiam declinare contigerit, nullum detrimentum accipiet. Exemplo nobis est Agrippinus Carthaginensis Episcopus, immo totum illud Asricanum concilium, quibus, quod contra Ecclesiasticas regulas, te statuta malotum hae reticos rebapti andos esse placuisset, quod tamen id non cum Ecclesiastica iniuria de contradictione probas lent, sed quod ita humanae rationis iudicio sibi uideretur, damn to dogmate absoluuntur magistri. Neque enim quisquam erit tam audax, ut sancti sei anum Cyprianum Christi celeberrimum martyrem, qui eidem concilio intersuit eum caeteris, uere es loqui Ecelesiasticis patribus, damnatos, decernat. Exemplo etiam nobis esto & ante hos trecentos annos Ioachimus Abbas, cuius sententia cum quasi Ecclesia nico sensui aduersa, in concilio: generali damnetur, ipse tamen haereticae labis iudica- tur immunis . nimirum, quod firmissimam hanc Ecclesiasticae fidei stationem non de- t et seruerit, neq; obfirmato animo aduersus Ecclesiasticam fidem docuerit. Plenae sunt histe ---
exemplis Ecclesiasticae historiae . . .
l Illud uero ignorare non decet Christianum lectorem, tanto magis praecedentium saeculorum Ecclesiasticos patres, caeteris omnibus abiectis, Ecclesiastico in rebus fidei adhaesisse iudicio, quanto maiori eruditione & ingenio pollebant . semper Enim in hisce via. . rebus, maiorum auctoritas illis suit sacrosancta, sempen quoru cuque iudiciu m. nisi tota δ' 'milis consonaret Ecclesia, suspectum habuerunt. Neque immerito, nam ut Vincentius docet, non erat fas ut tanti talesq; uiri. unius aut duorum hominum errabundas , sibi l. ipsis contrarias suspicioncs tam magno molimine assererent, aut uero pro alicuiu s pro uinciae temeraria quadam conspiratione certarent, sed omnium sanctae Ecclesiae sacerdotum Apostolicae de catholicae ueritatis decreta. de definita sectantes, maluerunt se metipsos quam uetustae uniuersitatis fidem prodere. Vnde de ad tantam gloriam perue- ..i . . anire meruerunt, ut non sol sim confessores, uerum etiam consessorum principes iure meritoque habeantur. Magnum hoc igitur eorundem beatorum c2emplum, planeque di-umum, de ueris quibusque catholicis indefessa meditatione recolendum, qui in modo septemplicis candelabri, septena Sancti Spiritus luce radiantes, clarissi inam posteris formulam praemonstrarunt; quo nam modo deinceps per singula quoque errorum uantia loquia, sacratae uetustatis auctoritate, prophanae nouitatis conteratur audacia. Hacte
nus Vincentius. Immo, non tantum uiri doctissimi simul ac sanctissimi, caeterorum quorumque Ecclesiasticorii posthabuerunt iudicium, uerum neque proprias inuentiones, nisi per omnia cum Ecclesiastica doctrina coirent, approbare solebant, sed tanto in illis examinandis rigidiores semper extitere, quanto uidebant in illis quam in alienis facilius posse falli. Neque uero id tantum ex Ecclesiastica obseruantia de obedientia a hortante faciebant , sed naturalis rationis de intellectus, quibus dotibus de Dei de ii turae benignitate maxime pollebant; qua sciebant semper grauissimos quosque uiros, in rebus, quae ad religionem pertinent, magis reipublicae activis maioribus quam sibiipsis fidem adhibuisse. Quis enim uel inter infideles de diuinae huius , quam Christiani
possidemus, reues attonas expertes, nouae religionis inuentor, cunctorum mortalium suffragio non fuit impii stimus deleuissimus habitus p uis eum , qui semel sanctam relisionem absque ccesem argumento eleuare contendit, non insanum de mentis prorsus
iudicabit expertem Z Itaque Christus, cum uniuersiam alioqui quod praedicabat Euangelium,
368쪽
gel ium, in uetere illa Mosaica lege sanctisque prophetis sine magno labore uidere potuissent, non alio tamen quam admirandorum operum patratione condemnabat Iu-I-α εδ. daeos, Si opera, inquit, non fecissem in eis, quae nemo alius secit, peccatum non haberent . quasi ueteris religionis & fidei submouendae, nullum aliud sutiiciens habeatur argumentum , quam miraculorum patratio. inii ergo sine coelesti argumento ueterem religionem elevare contendit, praeter impietatis ccitissimam notam, ut futilis ac leuis habeatur oportet , quod omnium maximὰ, sapientes uiri, etiam inter g cntcs horruerunt . Sapientissimus Plato , eloquentissimus & Latinae philosophiae facile princeps Mat Tullius Cicero, & ille, qui propter ingeni j rigorem uox naturae uocitari solet, Α tisicit Ies, cum eis ad euertendas ueteres labuiolas illas religiones, abundantissimae uires inguiani j suppeterent, nequaquam in hoc tamen quantum S ratione & rerum cognitione possint, demonstrarunt, sed potius propriam in patriam religionem pietatem ostendentes, magis maiorum suoruin auctoritati, quam sibi ipsis credebant. Q uod cuin sit his, qui horum , quos tamen maxime omnium admiratur antiquitas, libros legerunt, coinpe tissimum, a locis adducendis temperabimus. Videas alta haec naturae culmina, cum de rebus, quae ad religionem pertinebant, inciderit sermo, setilissimis quibusque rationibus , de philosopho indignis, magna illa de acutissima ingenia propter maiorum suorum auctoritatem subiicere: cum in caeteris quibusque, maxima intellectus libertate ut rentur , quod & caeteros, quos in sapientum ordinem redegit antiquitas, iactitasse uidemus . Neque iniuria, intelligit enim sapientissimus quisque nihil aliud rationem Religionis admittere, quam ut omnia, qua fide i maioribus suscepta sunt, eadem filiis aeminoribus consignentur; hominesque religionem, non qua uelint ducturos, sed qua illa ducat, sequi oportere . Est .muero religio, suoptegenio non de his rebus, in qui- - hus humanae rationis uigor potestatem exercet, sed de his, quae in maiorum auctorita-- ,. is, te & traditione sunt sita, quod in uniuersis siue diuinis siue falsis religionibus, quae ana undi primordio sunt inuentae, singillatim cognoscitur . neque enim omnes illarum caeremoniae de ritus, ratione, naturali, in qua tantum humanus intellectus est potens, sed potius instituentium uoluntate costant. Contra naturam ergo religionis facit, quicunq; religionem ipsam potius pro pio iudicio, quam maiorum suorum auctoritate metitur XIam si in rebus, in quibus humana ratio dominatur, quales sunt naturalium scienti rum cognitiones. quantum possit humana fragilitas, in his quae usu quotidiano contrectamus, & terimus, uaria philosophorum deliria satis, quorum quaedam secundo libro prodidimus, satis ostendunt, quanta inter philo hos, in aeris, ignis, aquae, terrae, maris, coeli, & astrorum natura uel motionibus explicandis, uarietas nemo se sapientem habet, qui cum alio consentiat. Q uis omnium mortalium tam sapiens, ut anima visiit. lium, plantarum, arborum, lapidum , auium, piscium &c. rationem exhibeat ξ immo quotusquisque nouit quae sit uia spiritus, aut qua ratione compingantur os la eius iauentre. In his ille uere sapiens iudicatur, qui post multorum annorum studia se nihil horum scire fatetur ingenue. Contra stultistitnus re cerebri uacuus, qui cum totius ueterisae nouae philosophiae monumenta uertauerit, sese aliquid horti plene cognouisse arbitretur . Miod si in his, quibus tamen humanus intellectus, quasi in proprio campo exe cetur , sapientes, & prudentes uiri, parum sibi solent tribuere, immo quanto doctiores di prudentiores, tanto magis aliena quam propria suscipiunt, ita ut omnium mortalium
rivi sapientissimus Delphico oraculo iudicatus fuerit, qui post multorum annorum studia, hoc unum scire arbitraretur, quod nihil sciret: cur non merito iudicetur inanis taleuis, qui in rebus, quae ad religionem spectant, in quibus, ut diximus, humanus inteli eius , quod suapte natura traditione costent , nihil habet imperij, propriam sententiam& iudicium interponat Cur non a cumctis sapientibus fiatilissimus ti nihili homo h beatur , qui adeo sibi tribuat, ut adamussim & normam sui cerebri, quae suae reipublicae
patres diuinitus accepisse memorantur, exigat Itaque non tantum in catholica Eces sia, sed apud idololatras & uerae religionis expertes nationes, tanto quis fuit antiquae Zeauitae religionis tenacior, nisi coelest i uincerctur argumento, quanto prudentior: tanto a semel accepta paterna religione eleuanda aut mouenda magis abstinuit, quanto magis , id non esse hominis sapientis, sed prorsus stulti & leviculi crederet. Sciebant in rebus, quae per se ipsas pei spicuaeum apparent, nec ex seipsis sunt euidentes, qualis est
369쪽
religio, alicui adhibendam esse fidem malebant toti se ae reipublicae, suisque parentibus quibus quam ceteris magis credere , quod magis nos diligant, natura ipsa adhortante docemur, fidem adhibere, quam sibi, quod in his parum ingenia ualere persuasum haberent , aut quam temerariis hominibus, qui post quoscunq; labores, nihil aliud afferre
potuissent, quam somnia . Multa a multis doctissiariorum uirorum russeruntur exempla.
qui pollingentes in omni genere disciplinarum labores, proxima morte accersitis deuia rusticissimis hominibus, in illorum fidem, quae, ut illi diccbant, non erat alia quam Ecclesiastica fides, suam omnem sapientiam de theologiam resignarint , protestantes in genue , nihil aliud se credere, quam quod rustici illi faterentur se credere, id est id,quod credit, de approbat Ecclesia. Narrat Albertus Pighius Campensis, uirum quendam longe doctissimum, & sacrarum literarum professorem celeberrimum, in simplicissimum sit Misa quendam Carbonarium sorte sortuna incidisse, a quo cum animi exhilarandi gratia. aut curiositate quadam, hominis simplicitatem pertintaret, percunctabatur illum de sua fide quid crederet. Qui cum praeter communes illos fidei catholicae articulos, quos frequenter audiendo in Ecclesia didicerat, ad caetera omnia interrogata nihil responderet, aliud quam hoc se credere, quod credit Ecclesia, de Ecclesiae fide nihil habens definiti, ac expliciti, interrogantem de ea, uelut circulo quodam eludebat. Hoc enim ultra de singulis interrogatus, Ecclesiam aiebat credere, quod ipse crederet, de hoc se, quod Ecclesia. inii Theologus, cum postea grauissimo morbo laborans ad uitae extremum perductus , astu Satanae de fidei ueritate pertentaretur, non potuit aliter diabolicas suggestiones superare, quam recordatione simplicis sed tutissimae confessionis Carbonarij, ad quam cum in altu illo tentationis, quali ad tutissimum portum confugeret, nihil aliud clamabat, quam hoc se credere, quod credit Ecclesia; hoc se damnarc, quod illa damnat: de rursus Ecclesiam non aliud credere quam ipse crederet dec. quemadmodum a suo rustico illo doctore, susceperat. Tale quiddam Et de nostro Alsonis Tostato, Abulcnti Episcopo narratur, uiro prosccto, in quo praeter eximiam lanctitatem de uitae candorem, quae per uniuersiam Hispaniam,Deo etiam miraculis testante, notissima euaserunt, plane ignores an magis admirere, ingentem illum omnium disciplinarum cuia mulum , an lectionis de antiquitatis ubertatem, ingevij subtilitatem, an uero incredibilem illam dicendi de scribendi copiam, qua cunctos haud dubium mortales excessit. Hic tantus uir, cum morti esset propinquus, diabolicaeque fraudis incitamenta sentiret, accersito euia agasone, qui sorte transibat, quasitoque quid de Christiana religione sentiret, eoque fatente, nihil aliud se credere, quam quod crederet, de teneret Ecclesia, in eius consessioneni ingentes illos studiorum labores continuo resedit , protestatus nihil aliud, quam quod agaso ille confitebatur, se credere. Maia sancta modestia uictus Satanas, continuo discessit, uirumque sanctissimum tentare cestauit. Horum non leviculorum homunculorum imitemur ex mpla, de nunquam errabimus. A nullo alio, quam ab ea, quae nos Christo genuit, doceri pariamur, id damnemus, quod illa damnat, id tantummodo approbemus, quod illa approbat. Sciamus primam esse ει
salutem rectae de Ecclesiasticae fidei regulas custodire, de a constitutis patrum nullate- λα φ nus deuiare, seruemus maiorum nostrorum praecepta, nec haereditaria signacula ausi ri in riserdis temeritate uiolemus. QSod si fecerimus, facili compendio cunctas haereses, de ca- θα codaemonis fraudes absque ampliori eruditione uitabimus. A. .. υ
Quae sit Ecclesa, cui adhaerendum fit. Cap. III.
Vanquam autem unica fidei Ecclesiasticae obedientia, uniuersae haereses declinantur; potest tamen hominem catholicum dubitatio subire, quaenam, aut ubi , sit haec Ecclesia, cuius magisterio sit obediendum λ Nam di haereticos olim apud se tantum esse Ecclesiam, obnixe contendisse, t stes sunt Ireneus, de Tertullianus, adeo ut orthodoxam & catholicam Ecclesiam ipsi contra uocitarent haereticam dc schismaticam . Nouatianus Simiarum more dicebat, Cyprianus Carthaginiensis Episcopus, catholica Eccletiae auctoritatem sibi uoluit uendicare: de cum ipse in Ecclesia non cuci, sed contra Eccle. 1. is Letust xx fiam
370쪽
r. a. Rautiri. d. m. a Chri talea epist.
siam rebellis, hoc unum sibi uendicabat, quod caeteros faciens haereticos, apud se esse Ecclesiam, defendere praesumeret. Frequentissima est apud Augustinum, cum in Donati stas inuehitur, haec conccrtatio, apud quos sit Ecclesia catholica, apud eosdem, an uero apud nos Z Miaestio inquit certe inter nos uersatur ubi sit Ecclesia, utrum apud nos, an apud illos: intelligit aute Donati stas &c. Et rursus, Nec eos cait audiamus, qui sanctam Ecclesiam, quae unica catholica est, negant per orbem esse diffusam, sed in tota Africa, hoc est, in parte Donati, pollere arbitrantur. Et idem , Donatistae haeretici dicebant, Christianum nomen periisse de tot gentibus, in orbe terrarum, de in sola Africa remansisse. Simili impietate & impudentia Martinus Lutherus catholicam Ecclesiam Papisticam, Antichristianam, & Satanicam, suam uero sanctam & ueram, reliquam, perditorum homunculorum colluuiem, uocare docuit, quod nobis cum illis agentibus, inaniter quotidiano conflictu oblatrare non desinunt, nullum esse uolunt ce tum Ecclesiasticae congregationis indicium, sed Dei Ecclesiam uolunt esse tantum in spiritu, nullique loco alligatam, quo facilius eam, in suos Satanicos grcges, uel renite tem & reclamantem perducant. Sciunt haeretici, nulli extra Ecclesiasticae congregati nis tutissimam sepem patere salutem, atque adeo. ne eorum nequitia aperte depraehe datur, uel ipso Ecclesiae nomine gloriari contendunt. sed quam frustra, sanctorum Ecclesiasticorum patrum, praesertim Augustini in eosdeni haereticos labores demonstrant. Quibus & nos, cunctis catholicis, qui in hac parte diabolica tentatione quatiuntur, quibus tantum scribimus, satisfactum esse putare potuissemus, praesertim cum summi uiri nostra memoria, quantum, in ea re & literis & ingenio ualerent, strenuissime oste-derint, nisi huius tractationis institutus ordo, aliquid dicere hortaretur, quo ea, quae dicta sunt. N quae deinceps sumus dicturi, robur accipiant. Nihil enim prodesset doc re Ecclesiastica obedientia, haereticorum insanias declinari, nisi cui Ecclesiae sit obediendum, consequenter Ostendamus, cum & haeretici ipsi de suis Synagogulis illud intellia gant. Sed ad rem. Tota inter nos & haereticos est controuersia , non, an Ecclesiae catholicae magisterio abscindantur errores hoc enim illi , nisi uniuersam sanctam scripturam negarent, aut prorsus delerent, inscias non irent, sciunt enim catholicam Ecclesiam ubicunque sit, illa esse columnam & firmamentum ueritatis, sciunt, eandem Spiritus sancti perpctuum habere magisterium, & ab eo omnem ueritatem doceri sed an haec Ecclesia catholica sit apud nos, an uero apud illos, quod nolint osse extra Ecclesiam, in quaestionem conue tunt. Verum, cum neque anterioribus saeculis, neque nostra memoria, ad suadendum. apud se esse ueram illam Christi Ecclesiam, in qua stationem seruantibus, regnum coelorum promittitur, praeter procacem quandam licentiam ,& loquendi temeritatem a tulerint , nos, quibus apud nos esse ueram Ecclesiam persuasum habemus, ex sanctis Secanonicis scripturis paucis dicamus. Antea, inquit Chrysostomus, multis modis e gnoscebatur, quae esset Ecclesia Christi, & quae Gentilitas: nunc autem nullo modo cognoscitur, uolentibus cognoscere, quae sit uera Ecclesia Christi, nisi tantum per scripturas, quia omnia nimirum haec, quae sunt propria Ecclesiae Christi, in ueritate habent de haereses in suo schismate . similiter Ecclesias, similiter id ipsas scripturas diuinas, similiter & Episcopos caeterosque ordines claricorum, similiter baptismum, similiter Euch ristiam & caetera omnia, denique ipsum Christum. Volens ergo cognoscere quae sit uera Christi Ecclesia, unde cognoscet in tanta confusione similitudinis, nisi tantummodo
per scripturas λ Augustinus etiam, Non audiamus inquit Haec dico, Haec dicis, sed audiamus, Haec dicit dominus. Sunt certe libri dominici, quorum auctoritati, ubique consentimus, ubique credimus, ubique seruimus, ibi quaeramus Ecclesiam, ibi discutiamus causam nostram.
E. oo Ecclesiam ueram, quae Christi corpus &sponsa tam diuinarum scripturarum frequentissima phrasi, quam sanctorum scriptis uocatur, catholicam appellari, conmpertius est, quam ut adductis testimoniis probetur: uniuersi enim credimus, unam sam in Catholicam & Apostolicam Ecclesiam: Catholicam uero dici, quod sit uniuersi lis, & ipsa ratio nominis N Augustinus testatur. Ecclesia, inquit, una est, quam maiores nostri catholicam nominarunt, ut ex ipso nomine ostendercnt, quia per totum est: secundum enim totum .hς dicitur . Vnde etiam habes, qua ratione, aut catholica, aut