Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

aut uniuersalis uocetur, quod per totum sit nimirum, aut tempus, aut orbem terrarum diffusa, atque in his uerbis, quae ex Vincentio Lyrinensi, praecedenti capite protulimu , apertius exponitur. In ipsa, inquit, Ecclesia catholica, magnopere curandum est, ut id teneamus, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est. hoc est euimuere proprieq; catholicum, quod ipsa utS nominis ratioque declarat, quae omnia uel Euniuei saliterque compraehendit. Vides igitur a triplici uniuersalitate , s. iactam Ecclesiam uocari catholicam, locorum uidelicet uniuersalitate, quod ubique inquit temporis, quod semper hominum, quod ab omnibus . Illa igitur Ecclesia, aut Clari ii iano

rum coetus, Ecclesia catholica uere uocabitur, quae sit ubique eadem, quae omni tempo re suit, & est eadem, quae apud omnes nationcs, prouincias, aut homines, semper fuit, S est eadem e contra nulla illarum catholica iure dicetur, quae aut tantum uno loco ui guit, aut uno tempore, aut quae tantum apud quosdam homines, non item apud omnes

extenditur. Iam nostrae fidei triplicem hanc uniuersalitatem uerissime tribui paulisper attende. Id credimus, quod Graeci, Latini, Poeni, Aegypt ij, Syrisi, di ne uniuersas re feram Orbis prouincias, quod Europa, Asia, Africa, Apostolica praedicatione suscepit, quod quasi orthodoxum, ac rectum istarun prouinciarum unaquaeque probauit. Id eredimus, quod a Christi re Apostolorum praedicatione, per Episcoporum successiones inuiolabili firmitate descendit. Demum id credimus, quod ab omnium prouinciarum & temporum sanctissimis&eruditissimis uiris, consona praedicatione docetur.

Non unius loci, non unius temporis neque unum tantum hominem, sed omnium Ioco rum , quibus Christi fides uiguit, omnium temporum, uniuersos, quos ubique terrarum re temporum Christiani sunt uenerati , magistros habemus, omnes prouincias, omnia tempora, omnes Christianos, quos sanctitas N eruditio uenerabileς secerunt, in eius si- dei, quam colimus , testimonium vocamus, hanc triplicem uniuersalitatis, rationem neque Arrius, neque Donatus, neque Lutherus, neque quisquam alius haereticus, Ostendere poterit. Arrii fidem , quanuis pene totam Graecam N Latinam Ecclesiam infecerit , tamen ante Alexandri Alexandrini Pontificis tempora, non audiuit Ecclesia. Nouati superstitionem, sola Asrica neque ea tota, non nisi Fabiani Ponti scis tempore coluit. Lutherana blasphemia, nostra memoria non ubique . sed neque apud omnes cos, qui uel eruditione uel uitae copositione habebantur insignes, subito caput extulit Oico . .

QSod si quasdam habent hareses, quas olim similes spiritus sulcitasse legimus, illae t

men, quod apud omnes nationes prorsus intercidissent, hanc locorum, temporum &hominum uniuersalitatem nancisci non potcrunt. Nulla igitur earum congregationum, quae Christiano nomine gloriantur, catholica aut uniuersalis Ecclcsta tui e uocabitur, praeter hanc nostram, quae trifariam hanc, quam ipsa ratio nominis postulat, uniuersalitatem sortitur. Atque hanc prosecto rationem tanti facio, ut non dubitem, uel eam solam ad hane rem obtinendam susscientissimam csic. Verum iam aliam non minoris ponderis applicemus rationem, Ecclesiam, quae Christi corpuS & sponsa uocatur, cuique diuini spiritus magisterium permittitur, unam esse debere, utriusque testamenti contextus insinuat. Vna est inquit in columba mea, perfecta mea: una est matri suae, Ele- - λω genitrici suae . quem locum, de Ecclesiae unitate , sancti auctores intelligunt. Vna, inquit, Innocentius Pontifex in Lateranensi concilio, est fidelium uniuersalis Ee clesia, extra quam nullus omnino saluatur. Et Bonifacius, Unam sanctam Ecclesiam inquit Catholicam & Apostolicam, urgente fide credere cogimur N tenere, nosque questi. hanc firmiter credimus & simpliciter confitemur, extra quam, neque salus est nec reia inissio peccatorum, sponso in canticis proclamante, de dicente, Vna est columba mea, Opersecta mea : una est matri suae, genitrici suae, quae unum corpus mysticum repraesentat, cuius caput Christus, Christi uero Deus, in qua est unus Dominus, una fides, 'unum baptisma. Vna nempe fuit tempore diluuij arca Noe, unam Ecclesiam praefiguiarans, quae in uno cubito consummata, unum, Noc uidelicet, gubernatorem habuit, &.rectorem. Hanc autem ueneramur ut unicam, dicente Domino in propheta, Erue a framea Deus animam meam, & de manu canis unicam meam . pro anima enim, idest

pro seipso capite simul orabat & corpore. Maod corpus unicam, scilicet Ecclesiam ii na inauit, propter sponsi fideique sacramentum, di citarit tis Ecclesiae unitatem. Haee est tunica illa Domini inconsutilis, quae scissa no fuit, sed sorte peruenit. Hactenus Bo-Xx ij ni facius.

372쪽

De recta in Deum fide

nisaeius. Augustinus etiam; Templum Dei inquit Apostolus sanctum est, quod estis

uos : ipsa est Ecclesia, sancta Ecclesia una, Ecclesia uera, Ecclesia catholica, contra omnes haereses pugnans. Pugnare potest, expugnari no potest. Haereses omnes de illa exi runt, tanquam sarmenta inutilia de uite praecisa: ipsa autem manet, in radice sua, inuite sua, in charitate sua. Et Cyprianus Caiethaginiensis Episcopus, Una est inquit quae in multitudine totius, incremento scecunditatis extenditur, quomodo solis radiuinulti, sed lumen unum, di rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum,ot cum de fonte uno riui plurimi defluunt, numerositas, licet diffusa uideatur, exundantis copiae largitate, unitas tamcn seruatur in origine. Auelle radium solis a corpores potest, diuisionem lucis unitas non patitur: ab arbore frange ramum, praecisus arescet ; sic&Ecclesia luce perfusa per Oibem totum, radios suos porrigct, unum tamen lumen est,quod ubique distunditur, neque unitas separatur corporis, ramos tamen suos in uniuersam terram copia ubertatis extendit, profuentes Iargiter rivos, latius expa dit , unum tamen caput est & origo & uita, & una mater, foecunditatis successibus copiosa. Hactenus Cyprianus. Copiosiusque eandem Ecclesiasticam unitatem declarat in epistola ad Magnum . Et August. lib. 7. contra Dona. cap.49. & so. Q 'si v autem in re Ecclesiastica unitas potissime sita sit, quantiis catholicis cum haereticis non per omnia conueniat, quod quidam horum, ut Donatistae, Montenses RGgatani, Circuncchiones , aduersus quos diuersis operibus Augustinus decertat, gratiam huius Ecclesiastici uinculi, causam assignent, ita ut peccatores ab Ecclesia protrudant , quidam uero solam snalem praedestinationcm , ita ut reprobos quantumuis iustos,secundum praesentem iustitiam, partes Ecclesiae non cile contendant. quod Ioannilius Boemo& quibusdam aliis placuisse legimus, de quibus sententiis septinio libro non nihil dicemus: catholici uero ab unitate capitis, qui Romanus est Pontifex, dici unam Ecclesiam arbitrentur, nullus tamen siue catholicus, siue haereticus quantumuis procax, nisi scripturas neget, inficias ibit, ad eam unitatem, unam eandemque fidem di mutuam charitatem, qua Ecclesiae membra sese prosequuntur, necessario pertinere,

ita ut Ecclesia una dicatur a mentis unitate, idest ab eadem fide & i uoluntatis unionesiue identitate , idest a mutuo amore & charitate, quae discissa corda quasi diuersa nastalla in unum confundit. De fidei unitate loquebatur Apostolus, quando Corinthios obseruabat per nomen Domini nostri I, , . Christi. ut id ipsum dicerent,& non ellent in illis schismata : essent autem persecti in eodem sensu & in eadem scientia. Et ad Philippenses, Si qua inquit consolatio in Christo I. . , si quod solatium charitatis, si qua societas spiritus , si qua uiscera miserationis, implete gaudium meum, ut idem sapiatis,eandem charitate habentes unanimes, id ipsum sentientes: nihil per contentione,& inanem gloria, sed in humilitate subiecti superiores stinuicem arbitrantes. Et rursus ad eosdem; Verumtamen ad quod peruenimus , ut idem sapiamus N in eade permaneamus regula. Et demum huc illud pertinet, quod quibusda aptabat dicens, Deus autem patientiae & solatij, det uobis id ipsum sapere in alterutrum secundum I ει vis Christum,

ut unanimes, uno ore, honorificetis Deum, & patrem Domini nostri I a , v Christi. Pxo uuiosa uero per mutuae charitatis amorem Orabat Christus, iamiam a discipulis discessurus, Pater lancte serua eos in nomine tuo, quos dedisti mihi, ut sint unum, sicut & nos unum sumus, non quod uniuersos Christianos eandem uellet habere naturam , sed ut per mutuum consensum in unam eandemq; uoluntatem coirent, idest ut in fide, ut ait Petrus Apostolus, OmneS essent unanimes, compatientes, fraternitatis ama tores , misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, nec maledictu pro maledicto, sed e contrario, benedicentes, quia in hoc uocati essent, ut benedicti nem haereditate possideret. Hanc eandem mutui amoris beneuolentia Chris i Ecclesiam connecti de compingi debere, multis metaphoris nos docet Apostolus, Sicut sinquit λin uno corpore multa membra habemus: Omnia autem membra non eundem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo: singuli autem alter alterius membra.

habentes autem donationes secundum gratiam, quae data est nobis sue prophetiam se- eundum rationem fidei, siue mini serium in ministrando, siue qui docet in doctrina, qui exhortatur in exhortando, qui tribuit in simplicitate, qui praeest in solicitudine, qui miseretur in hilaritate, dilectio sine simulatione, ientes malum, adhaerentes bono, charitatem

373쪽

Liber quintus. ΙTy

charitatem fraternitatis inuicem diligentes, de c. iniam eandem rem ad Corinthios, qui uariis forsan gratiarum distributionibus, quibus diuino munere pollebant, non nihil inuicem dissidebant, in mutuam hanc beneuolentiam reducendos, ampliori se mone, rursus prosequitur, Si dixerit inquit pes quoniam non sum manus, non sunt

de corpore: non ideo non est de corpore: de si dixerit auris quoniam non sum oculus, non sum de corpore, non ideo non est de corpore: si totum corpus oculus, ubi auditus si totum auditus, ubi odoratus Nunc autem posuit DeuS membra, unumquodque CO- . rum sicut uoluit. Q uod si essent omnia unum membrum, ubi corpus p Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. Quae uerba & Omnia illa, quae prolixiori, quam ut hic transcribi debent, sermone illic subiungit, non alio tendunt, quam ut mutuum hunc amorem & consensum ad Ecclesiastici corporis rationem pertinere nos do- . aceat.' uo uero necessitatis gradu, id uelit esse necestarium, sequenti continuo capite apertissime ostendit, cum neque omnium angelorum N hominum linguas, omne prophetiam , omnium mysteriorum cognitionem, omnem fidem, omnium facultatum ero εgationes, in cibos pauperum, pi oprij corpus sacrificium absque charitate, nihil proi sus ualere Apostolica auctoritate pronunciat. Di e ii Va etiam Christi Ecclesia tum a sancta scriptura, tum a sanctis auctoribus una

eorundem sacramentorum unitate, quod scilicet is ex quibus constat homines, una ta ia

eadem sacramenta possideant; quibus, quasi quibusdam externis lignis in unam de ean- ω μ--ἔdem spiritualis reipublicae formam conueniant. Nam S in hanc unitatem , siue identi- -um. tatem, tum ueteri tum noua lege fuisse sacramenta potissime instituta, auctores the logi uerissitne docent, sententiam Augustini sequentes, qui docet in nullum nomen re- O iligionis siue uerum siue falsum, homines coadunari posse, nisi aliquorum signaculorum, puelut sacramentorum, uisibilium, consortio colligentur. Est unitas, inquit idem Au-pum. gustinus de hac unitatis ratione uerba faciens, quae late patet, in sacramentorum uid licet societate, & communione, quae complectitur cum granis etiam paleas, quando eas corporaliter mistas, ita patitur, ut neque illos tulit uitent, neque ab illis iusti uitentur. Ad hanc sacramentalem unitatem, non obscure Paulus alludebat, cum dissidia quorundam compositurus dicebat, Sicut enim unum corpus unum est, de membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita & Chri- ον. .stus. Etenim in uno spiritu, omnes nos in unum corpus baptirati sumus, siue Iudaei, siue Gentiles, siue serui, siue liberi, dc omnes in uno spiritu potati sumus, potu nimirum sacramentali. Et rursus in eadem Epistola, Calix benedictionis, cui benedicimus, non 'ne communicatio sanguinis est N panis, quem frangimus, non ne participat io do- i. e. .... mini est Quoniam umis panis Ec unum corpus multi sumus omnes. qui de uno paneti de uno cauce participamus. de qua etiam sacramentali unitate & illud Augustini est accipiendum, Quia passis est dominus pro nobis, commendauit nobis in isto sacramen o - . to, sanguinem suum se corpus, quod etiam secit nosmetipsos, nam & comus ipsius facti sumus .. Et subinde, Ecce quod accepistis. Quomodo ergo unum uidistis este, quod i factuin est, sic unum estote uos diligentes, tenendo unam fidem, unam spem, indiuiduam charitatem . Haeretici quando haec accipiunt, contra se accipiunt testimonium, quia illi quaerunt diuisionem, cum panis iste indicet unitatem . Fit autem duorum ist rum sacramentorum in hoc genere unitatis a signando potissima ratio, aut quod inter caetera sint potiora, de digniora: aut quod inter alia sacramenta Christiana, de Dei populum potissime a caeteris distinguant, de eum sua significatione, mutuae dilectionis bitumine iungant. Altero enim, ideli baptismo, in imius corporis Christi mystici, id est Ecclesiae conuertimur membra. Altero, idest, Eucharistia altiori ratione , id est per carnem inter nos mutuo copulati domino , coniungimur . Est cnim sacratissimum

Christi corpus de sanguis, quasi uiscus quidam coelestis, quo qui digne uescimur; non tantum spirituali illa, quae per fidem de charitatem fit, unione, sed naturali quoque, idest per carnem Christo ipsi coniungimur, copula illa nimirum nuptiali, de qua inquit in s Apost olus, Membra sumus corporis eius, de carne eius di de ossibus eius : propter hanc relinquet homo patrem de matrem suam, de adhaerebit uxori suae. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo de in Ecclesia. Habes ergo triplicem Ecclesiastici corporis unitatem, unam per fidem, quae tit dum

374쪽

De recta in Deum fide

idem sentimus, alteram per charitatem, non illam quidem , quae gratia est, quam gratum facientem appellant, sed mutuam quandam beneficentiam , de alternum obsequiuide qua, tum alibi frequenter, tum ad Hebraeos loquitur Paulus, cum ait, Charitas fra- temitatis maneat in uobis, & hospitalitatem nolite obliuisci, dilc. quae peccatum mortale plerunque compatitur. Tertiam demum per eorundem sacramentorum participationem , dum scilicet eisdem per omnia sacramentis quasi eisdem nutrimentis aluntur. uti Hanc uero triplicem unitatem simul uno eodemque uerborum contextu, ad Ephesios scribens complectitur Paulus , Solliciti, inquit, seruare unitatem spiritus, in uinculo pacis, unum corpus, unus spiritus, sicut uocati estis in una spe uocationis uestrae. Vnus dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus S pater omnium, qui est super omnes& in omnibus nobis. Est triplex haec unio, triplex ille seniculus, qui difficile rumpitur, quo sancta Christi Ecclesia externo signo nam interna, quae ad iustos tantum pertinents& nobis sunt inuisibilia, omitto fortissime colligata connectitur. Hanc triplicem unionem, quod prorsus sit externa & sensibilis , nullus mortalis culpae reatus, dum recta fiades constet, abscindit: non eam, quae fidei est, quoniam fides peccato non truditur: ne ἀque ea, quae sacramentalis est, quoniam eadem sacramenta percipere, iustitiam non arguit ; sed neq; tertiam illa, quae est mutuae dilectionis, quoniam dilinio aut charitas de qua loquimur, non est aliud, quam mutua beneuolentia & beneficentia, ex utraque illa priori unitate quasi ex sonte descendens. qui enim eandem fidem habemus, eademque sacramenta participamus, facile nobis bene uolumus, & mutuo subuenimus. Nunc iam ex his facile erit cognoscere, ubi sit illa Ecclesia, cuius membra tantum consequuntur salutem, & extra quam nulli patet salus, ut haretici quoque nobiscum consentiunt. Illa prosecto Christianorum hominum congregatio Ecclesia Christi uera, iure meritoque dicetur, cui triplex ista unitas, quam ad uerae istius Ecclesiae, quae in - scriptura commendatur, rationem necessario pertinere demostramus, semper 5e ubique ... conuenerit, quae semper, inquam, S ubique.terrarum, constituta, eandem fidem sine a cisa dissensione coluerit, eadem sacramenta participauerit , di demum mutua in se inuiceni eius membra, etiam si diuersarum essent gentium , charitatem exercuerint. At sola hac congregatio Christianorum, cuius nunc, qui catholica dicimur membra sumus, di nulla alia , hanc triplicem unitatem in se habuit. haec igitur & nulla alia est uera, illa Ecclesa Christi, quae magisterium habet Spiritus sancti, & in qua tantum Sc ueritaς religionis, S uita inuenitur. Totam huius argumentationis uirtutem, in subsumptimnis illius comprobatione, sitam esse uideo , quae tamen ex Ecclesiastica historia conti-

.a nuo clarescit.

Nam quod eadem semper in hae nostra, siue apud Graecos, siue apud Latinos, siue apud Barbaras nationes ubique terrarum fides iliguerit, & quod idem in his, quae cidi dei necessariam rationem pertinent, ubique & semper senserimus , notius est quam ut in eo ostendendo laborare debeamus. Haec, quae nostra vocamus Ecclesiastica dogmata, ut antea dicebamus, non nouis auctoribus comprobamus, sed uniuersis, quos a sua infantia tulit Ecclesia, & in his tanto libentius audiuntur, tantoque maioris ponderis au cioi itatem assequuntur, qui uetustiores habentur, quanto eos Christo ipsi ueritatis magistro propinquiores censemus, non unius nationas tantum, Latinae, inquam, testi monia citamus, sed cunctarum gentium. Nam si qua Ecclesia a nobis dissentire uisa ess rotuerit, Graeca prosecto potissimc, quae Romana aemula, cum ipso imperio, se quo que Ecclesiastici culminis sceptrum accepisse contendebat . quae tamen quanta conco dia fidem eandem nobiscum coluerit, praesertim dum nondum haeretico schismate infecta Apostolicas traditiones uenerabatur, eoi udcm Craecorum patrum, quos nostrorum dognia tum testes praecipuos in quotidiana disputatione vocamus, Chrysostomum dico, uti unque Gregorium, Basilium , Athanasium, Cyrillum , Epiphanium, Theophi-uctum, utrunque Damascenum , di caetcros onmes, quos illa prouincia doctissimos αsaliciis sui os diuersis temporibus de atatibus tulit, scripta ic stantur. Valde autem liben-: rei ter accepi ait Gregorius Romanus Pontifex ad quendam scribens quod me charitas. - . . tua de tua dubitatione requisiuit, an Orientis Ecclesiae fidem atque doctrinam sanctae memoriae Leonis sequatur, an sorte earum sensus inter semetipsas pio trium capitulorudc sensione, diuisus sit, unde certam dilectioncm tuaria esse desidero, quia praedictae san

uissimae

375쪽

Lber quintus. IT G

ctissimae orientalis Ecelesiae, uno sensu, una doctrina fidem eiusdem sanctae memoriae

Leonis tenent, & sanctam Calcedonensem synodum ita nobiscum custodiunt, atque uenerantur, ut nullus Episcopus elle reputetur, qui eiusdem synodi defensor, lecta torque non fuerit. Hinc est enim, ut quoties in quatuor praecipuis sedibus antistites ordinantur , synodales epistolas uicissim mittant, in quibus, se, sanctam Calcedonensem syn dum, cum aliis generalibus synodis, custodire fateantur, sicut & nos aduersamur atq; anathemate plectendos ducimus, si quis de fide eiusdem synodi , aliquid imminuere, uel aliud in ea audere praesumet. Haetcnus Greg. Ex quibus uides candem Romanorum Pontificum & Graecorum Ecclesiarum fidem fuisse. Quae res & hac ratione mihi abunde comprobari uidetur, quod Graeca concilia, in quibus de fide dictuin est, Romana semper recepit Ecclesia, di contra Graecorum Ecclesia Latinorum concilia, sen

per in uenerata. IAM QVoo cadem sacramenta uniuersa haec Christiana congregatio, ubicunque Iocorum di gentium , i Christianae religionis initio coluerit, quoniam multi editis libris

demonstrant, rationibus ostendere erit ociosum. MinuSque est de charitate & mutua illa beneuolentia dubitandum, cum impudentia nulla negari possit omnium illorum locorum , quibus nostrae huius congregationis homines, unquam uixerunt, siue illi Graeci essent, siue Latini, siue Barbari, mutua fuisse commercia, di quasi eiusdem religionis homines sese mutuo coluiste. Inter nullos enim, qui nostra hac Ecclzsia continerentur, maior potuit esse seditio, quam inter Graecos de Latinos, quod de imperij de supremi Pontificatus ambitione quaterentur, Ac tamen mutuo religionis Obsequio, de Christiana

dilectione, sese semper piosequutos suisse, nisi cum iam simul cum imperio ac ciuili potentia collapsa quoque simul religione, a patrum doctrina declinare coeperunt, docent Ecclesiasticae historiae..iCoωταί, haereticorum, nec eadem fuit fides, nec eadem suerunt sacramenta, neq;

perinde mutua ista fraternae charitatis obsequia, sed tot sunt sectae quot auctores, tot de resigione sententiae, quot capita: nullus cum alio ide sentit, sed protinus ut sese i nostrae hac congregatione seiunxit, doctus & solers non habetur, nisi nouam fidei & religionis formam cuderit. laborant philautiae morbo immudicabiliter , quotquot unquam ex abysso prodierunt haeretici. dogmata quaedam noua statuunt, quibus in suum speciale nomen trahant discipulos. Vnde lata est apud eos opinionum diuersitas, ut fere tot numerentur istorum sententiae, quot triuia, quot anguli , ouot capita: sed nec adhuc uno in capite una perpetuo constat, quandoquidem, quod Hieronymus inquit, haeretici l. aa.diu Propter luxuriam S uoluptates,& lucra, de populis inter se habent discordiam , ut de una haeresi duae fiant, de ipsae rursum dividantur in partes, de in frusta secentur, ut & ipsi quoque proprios ducant greges. Et, ut ait Augustinus, Suam unusquisque horum e Grauit stoam, uel Academiam unde sibi cognomines habeat imitatores, quod apud eos Ia 'QR . τgloriosissimum ducitur. Hie dicit, Hic est Christus ; alter, Non est illic, sed hic; alter, No illic, sed ego solus spiritum Domini habeo. Caeteri seductores de haeretici, Ego soluso ros, atque ita non tantum unam fidei normam non sequuntur, sed Christum ipsum schismatico furore discerpunt.

I A M M sacramenta, non modo omnes haeretici non recipiunt, sed neque unius magistri discipuli, uel cum suo magistro uel secum consentiunt. Sunt inter eos, qui sex vin s d.

x utum, sunt qui quinque, sunt qui quatuor, sunt qui tria, sunt qui duo, sunt qui una tantum sacramentum recipiant. sunt demum qui nullum his hominibus, qui a Christianis oriuntur, neccilarium existiment. Sed neque ipsi iidem magistri omni tempore sibi j. em in suscipiendis sacramentis sunt similes, sed aliquando duo tantum, aliquando tria, aliquando quatuor, aliquando quinque, aliquando sex sacramenta suscipiunt. Q iam inconstantiam, quod & nos antea. & multi nostrae memoriae uiri doctissimi, de quod maius est omnibus, ipsa rerum euidentia nostri seculi haereticis manifestissimae prodiderit, amplius ueste ostendere, foret ociosum . Ex fidei diuersitate, ex sacramentorum . uarietate . quibus duobus alioquin nullo magis in unum couenimus mortaleS, quae ch

altas, Obsecro, quae dilectio, qui mutuus amor derivari potest Z Qua ratione se mutuo fratres existimare poterunt, qui neque eadem fide de religione, neque eisdem fidei Nycligionis symbolia continentur Qua ratione Lutherani dogmatis indefessus tutator.

Caluini

376쪽

De recta in Deum fide

Caluini discipulum diligat, aut e conuerso , cum eundem, quod suam fidei normam non suerit amplexus, quam unam a Spiritu sancto descendere cogitat, nullo pacto aetemnae soelicitatis participem iudicet λ His duobus quo pacto cum Anabaptista conueniat, qui utrique contraria sentiat λ Itaque hinc illae uoces, quibus anticategoriis de mutuis recriminationibus, uerbis & scriptis, Simones magos, cacodaemones, furiis agitatos, Sabellianos, Manichaeos, horribiles blasphemias, cxecrabiles bestias, horrenda deniq; monstra, semulcem uocitant, quae quantum cum Christiana illa charitate conueniant, nemo non uidet. Habes ergo soli huic congregationi Christianae, in qua continemur. qui Catholici vocamus, triplicem illam unitatem, & nulli alteri per omnia competere. est igitur nostra haec Ecclesia, uera illa Ecclesia, Christi sponsa di columna &firmamentum ueritatis, quam scriptura commendat, in qua dedit Christus quosdam quidem Apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero Euangelistas, alios autem Pastores& Doctores, ad consummationcm sanctorum, in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitate fidei N agnitionis filij Dei, in ui rum persectum , in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut iam non simus paruuli stuactuantes de circumseramur nam umio doctrinae, in nequitia hominum, in astutia, ad circumuentionem erroris. Et quidem nostram hanc Ecclesiam catholicam esse, quavis uerbis haeretici negent, quod nolint extra catholicam Ecclesiam, ut diximus, in qua tantum sciunt esse salutem, inueniri, re tamen ipsa, fateri coguntur , uelint nolint, inquit Augustinus, ipsi quoque haeretici &schismatis alumni, quando non cum suis, sed cum extraneis loquuntur, catholicam Ecclesiam, nihil aliud quam catholicam ii cant. Non enim possunt intelligi, nisi hoc nomine eam discernant. Haud ergo tam dita ficile est, quam quidam non tam pie, quam decebat,existimat, si hae rationes, quae sunt potentissimae, digne expendantur, Christi Ecclesiam ubi sit reperire. Verum de his septimo libro, in quo de legitimo scripturaru iudice N interprete agimus, plura dicemus.

Quod no Inu Evangelica Ecclesia, cum illa veteri , sue quae Mosin praescesit , siue quar eundem secuta ess, sit eadem; Cr qua uniuer

salitate eadem catholica vocetur, rursus ciu

s utatur. Cap. IIII.

Abemus iam, quae sit uera Chrissi Ecclesia, quae uocatur Catholica , cuia iusque obedientia de credulitate haereticas fabulas Christianus homo de clinare ualeat. Verum quoniam non tantum generaliter hac , falsas do ctrinas euadendi ratione, exactioribus ingeniis satisfactum ita existimo, nisi peculiares quoque Christianorum dogmatum regulae accesserint, quae regulae in eadem Ecclesia, quasi in suo sonte & origine continentur, ag dum , quantum haec catholica Ecclesia secundum temporis rationem extendatur, & quo tempore incceperit, paucis tractemus. magnopere enim ad eas, quas uerae N catholicae

doctrinae regulas Christiano homini praestituere paramus, scii e conducit, an Christi Ecclesia catholica, ab ipsa Christi passione, aut natiuitate initium acceperit, an a Mose, an uero a mundi primordio cum ipsa diuina religione fuerit exorta. hac enim tantum principia habuisse potuit. Ergo nostram hanc catholicam Ecclesiam iam inde a mundi exordio emersisse, & cii illa ueteri sanctorum hominum Ecclesia, qui uel Mosaicam legislationem sub lege naturae praecesserunt, uel candem sequuti sunt, esse eandem, praeterea quae de Ecclesiastica unitate tradidimus nec enim illi salutem consequuti suis lent, nisi intra Ecclesiam, quae unica est constitissent tum Euangelicae & Apostolicae literae, tum sacrorum auctorum scripta frequentissima ostcndunt .hIpse inquit Apostolus Paulus de Christo loquens χest pax nostra , qui secit utraque unum, & medium parietem maceriae soluens, inimicitias , legem mandatorum decrctis euacuans, ut duos condat in semetipso, in uno nouo homine , faciens pacem, ut reconciliet ambos, in uno corpore, Deo per crucem intei ficiens inimicitias in semetipso:& ueniens euangeluauit pacem uobis, qui longὸ

suistis,

377쪽

Liber quintus.

fuistis, & parem iis, qui prope , quoniam per ipsum habemus accessum ambo, in uno spiritu ad patrem. Ergo iam non estis hospites & aduenae sed estis ciues sanctorum de domestici Dei, aedificati super fundamentum Apostolorum & prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Ia , . , in quo Omnis aedificatio constructa , crescit in templum sanctum, in domino. Mao loco, sanctus Apostolus quan uis magno sententiarum hyperbato triplicem huius unitatis rationem insinuat. Primam quidein, quod de uetus illa Ecclesia, & nostra, quae ex gentibuS creuit, unum corpus tantum, non multa co-ficiant, Vt duos inquit condat in semetipso, in uno nouo homine, faciens pacem, bereconciliet ambos in uno corpore, per crucem. secundum quod uno eodemque spiritu fidei uterque populus semper polluerit, quae sola ratio ad unitatem hanc faciendam suia ficeret. QSoniam per ipsum inquit habemus accessium, ambo in uno spiritu ad patrem. Tertiam quod haec nostra & illa uetus Ecclesia, non duae domus, sed duo tan- :tum parietes fuerint, ex quibus per Christum, quasi lapidem angularem connexis, E Uesia illa, quae est domus Dei, aedificata consurgat; cuius domus etiam sundamentum, ialibi eundem Christum docet, quod scilicet a mundi primordio, niti ex Christi fide, nemo fuerit salutem consecutus. Huc pertinet quod idem Apostolus, nullum aliud inter illum ueterem populum,& nostrum hunc Euangelicum, discrimen, quam aetatis constituit, quod scilicet populus ille, puer, noster hic adultae iam aetatis & iustae iuuenia tutis extiterit: quapropter ille ad puerilis naturae lasciuiam compescendam , grauius ilia lud iugum legis, quasi paedagogum, noster hic, quasi iam persectae rationis & adultae prudentiae paedagogia iam emancipatum, Euagelij iuauitatem acceperit: quod profecto discrimen non diuersitatem, sed unitatem insinuat .i Prius, inquit, quam ueniret fides, vir sub lege cu stodiebamur , conclusi in eam fidem, quae reuelanda erat. Itaque lex paeda- 'gogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur : at ubi uenit fides, iam non sumus sub paedagogo: omnes enim filij Dei estis per fidem, quae est in Christo I a, ψ . Et subinde , Dico enim quanto tempore haeres paruulus est, nihil differt a seruo, cum sit Do- Gaia... minus omnium, sed sub tutoribus & actoribus est, usque ad praefinitum tempus a patre: ita de nos, cum essemus paruuli sub elementis mundi, eramus seruientes; at ubi uenit plenitudo temporis, misit Deus filium suurn factum C x muliere, factum sub Iege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret, & adoptionem filiorum reciperemus. Quoniam autem estis filij Dei, mist Deus spiritum filij sui, in corda nostra, clamantem, Abba pater. Vides non aliam inter utrunque populum uersari ditarentiam, quam eam, quae inter eiusdem hominis imperiectam N persectam aetatem uersatur . Agit Deus cum populo suo de ueteri & nouo testamento, quemadmodum carnalis pater cum filio suo, cui cum sit idem, variata per aetatem natura, diuersas leges diuersasque uiuendi rationes, prudenter imponiti alia est enim pueritiae, alia adolescentiae, alia demum iuuentutis exercendae ratio: sic lex illa, quam naturae vocamus, quae Mosen praecessit, populi Dei sis est Ceelesia ) pueritiam composuit, quae quod illa aetas propter suam imbecillitatem, Q pte natura, parentis contineatur imperio, paucissimis legibus claudebatur. Rursus la stiva est adolescentia, & quae duriori iugo uitiis tum primum erumpentibus comprimendis indigeat . quare lex illa Mosaica, quasi dura quaedam paeda3ogia succedere de- huit, quae eundem populum, cum tamen ellet filius, sub durissima ferula, quasi seruum compesceret. Cum primo uero plenitudo temporis acces,it, & iusta iam aetas ex adolescentia excessit, subintroductum Euangelium, ueterem illam paedagogiam exclusit. Hane eandem Euangelicae Ecclesiae cum illa uetere identitatem, Christus pastoris typo .

apud Ioannem insinuat. nam cimi se pastorem di bonum pastorem, caetcros uero, om- lia..imnes, qui eundem praecessissent, fures pronunciassci, Alias, inquit, OuuS habeo, quae non sunt ex hoe ouili,&illas oportet me adducere, di vocem meam audient , dc fiet unum .

ovile de unus pastor; nimirum, quod ex illa uetere synagoga, ex nostra hac Euangelica gente, ex illo Israelitico populo, & gentium multitudine, quae Euangelico tempore subintratura erat, una di eadem Ecclesia, quam Ouilis nomine intelligit, compacta consurigeret. Hine Origenes, Non enim tu inquio mihi ex aduentu Saluatoris in carne, spon 1 G. sam diei, aut Ecclesiam putes, sed ab initio humani generis, Sc ab ipsa:constitutione in αmundi, immo, ut Paulo duce, altius mysterii huius originein repetam, ante etiani constitutionem mundi. Sic enim dicit, Ipse sicut cludit in Christo ante mundi constita i

378쪽

De recta in Deum fise

in eant.

tutionem, ut essemus sancti Sc immaculati coram ipso, in charitate praedestinans nos in adoptionem filiorum. Sed N in psalmis scribitur, Memento congrcgationis tuae, quam congregasti ab initio. Prima etenim fundamenta congregationis Ecclesiae, statim ab initio sunt posita . Vnde Apostolus dicit adificari Ecclesiam, non solum super Apost lorurn fundamenta, sed etiam prophetarum. Inter prophetas aute numeratur di Adam, qui magnum mysterium prophetauit, in Christo & in Ecclesia dicens, Propter hoc relinquet homo patrem suum Ec matrem suam , & adhaerebit uxori suae: dc erum duo tu carne una. Euidenter enim de his dictis eius dicit Apostolus, quia mysterium hoc magnum sit, ego autem dico in Christo, de in Ecclesia. Sed & idem Apostolus cum dicit, Sic enim Ecclesiam dilexit ut semetipsum traderet pro ea sanctificans eam lauacro aquae, non utique ostendit eam prius non fuisse, quomodo enim dilexistet eam, quae non fuit Z sed etiam sine dubio dilexit ea, quae erat. erat autem in omnibus sanctis, qui ab initio saeculi fuerant facti . diligens eam uenit ad eam . Et sicut pueri sui conani unicauerunt carni Nsanguini, similiter de ipse particeps factus est eorundem ac semctipsum pro eis tradidit. ipsi enim erant Ecclesia, quam dilexit, ut eam uel numerositate augeret, uel uirtutiabus excoleret, uel persectionis charitate de terris transferret ad c um. Hactenus Origenes. Qui & alibi nullam aliam inter nostram N illam ueterem Ecclesiam dit ferentiam constituit, quam quod illo saeculo nondum esset per corporalem praesentiam Christo copulata, nunc uero post incarnationis mysterium, quasi legitima uxor fuerit illi eoniuncta. Sic enim eam loquentem introducit, Omnia habeo, repleta sum muneribus, quae sponsaliorum uel doris titulo antenuptias sumpsi . dudum enim, cum praepararer ad coniugium, filii regis de primogeniti omnis curaturae, obsecuti sunt Et ministrauerunt mihi etiam prophetae, loquuti sunt enim omnia di ipsi, per quae non solum ostenderent & indicarent mihi de filio Dei, cui me delatis, quae appellantur, arriS, dc muneribus dotalibus spondere cupiebam; verum ut in amorem me cius desideriumque succenderent, praenunciauerunt mihi propheticis uocibus, de aduentu eius, & innum ris uirtutibus , operibusque eius immensis, repleti Spiritu sancto praedicauerunt; pulchritudinem quoque eius de speciem ac mansuetudinem descripserunt, ita ut ad am rem eius his integraliter insammarer . Sed quoniam saeculum tam pene finitum est Nipsius quidem praesentia non datur mihi, solos autem ministros eius uideo, ascendentes de descendentes ad me propterea hac ad te patrem sponsi mei precem sundo, Sc obsecro iut tandem miseratus amorem nostrum, mittas eum, ut iam no mihi per ministros suos,

Angelos duntaxat de prophetas loquatur, sed ipse per semetipsum ueniat Sc me osculo oris sui, uerba scilicet in os meum infundat, ipsum audiam loquentem, ipsum uideam docentem. Haec Origenes. Quae quoniam per se ipsa sunt aperta, expositione non indigent. Numerat de Augustinus aetates Ecclesiae non ab Euangelii praedicatione, aut ab incarnationis mysterio, sed a mundi primordio, dum sexaginta dierum spacium, quod ad lamentandam uirginitatem suam, Iephate filia, statim parentis stulta deuotione mactanda a patre postularat, mystica ratione de EccIesia interpretatur. Ex omnibus quippe aetatibus, inquit, Ecclesia congregatur. Quarum prima est ab Adam, secunda a alluvio, idest a Nou, usque ad Abraham : tertia ab Abraham, usque ad Dauid : quarta a David, usque ad transmigrationem Babylonicam: quinta ab hac transmigratione, usque ad uirginis partum. Sexta inde usque ad saeculi finem, per quas sex aetates, tanquam per sexaginta dies flevit sancta Virgo Ecclesia, uirginalia sua . quia licet uirginalia suerunt, tamen peccata de dessenda habuit , propter q φuniuersa , ipsa uirgo toto orbe diffusa ,quotidie dicit, Dimitte nobis debita nostra. Hucusque Augustinus. Sunt de rationes quaedam, quae hanc identitatem demostrent, Ecelesiam enim unam appellari, parum antea statuimus , quod unam de eandem haberet fidem, ut uetus ille

't populus siue qui Mosaicam illam legislationem antecessit, siue qui eandem ad Christum

usque sequutus est, eandem fidem, quam nostra hac Ecclesia ,quanuis non tam explici'tain de apertam, possedit, ut praecedenti libro, tum ex sancta scriptura, tum ex sanctorumi atrum diffinitionibus demonstrauimus, cum Christi fidem ad salutem necessariam post

ominis casum , probaremus: est igitur eadem Ecclesia, de non ab illa diuersa. Deinde una dicitur Ecclesia, a capitis unitate, quemadmodum dc exercitus unus in

379쪽

Liber quintus. IT 8

uno duce uocatur. Igitur cum Christus utriusque populi caput extiterit, uterque populus, una erit Ecclesia. Hanc rationem innuit Augustinus , cum uerba illa Isaiae, in is. Appraehendent septem mulieres uirum unum, in hunc modum exponit, In absoluto est inquit per septem mulieres, septem Ecclesias esse significatas. quanuis enim una sit, 'i J sed septiformis dicitur, ut corpus unum septemplici nuinero constet membrorum. Non solum autem nos, sed superni ciues, Ecclesiae membra sunt, cuius caput Christus est. Sive igitur una, siue septem dicantur Ecclesiae, non discrepat. Vna enim dicitur, quia unum habet caput, quod est Christus: septem autem, quia sicut membra diuersa sunt, ita & potentiae spiritales, inter quas & nos deputamur, diuersae sunt uirtutes. Q ut autem se peruos ciues, Angelicas nimirum substantias Christo capiti subdit, haud dubium hominum illorum, qui Christi in carnem de aduentum praeces terunt, Ecclesiam non excludit. Verum de hac Ecclesiae unitate, & an militans cum ea, quae carnis exuuias iam exuta triumphat, sit eadem, septimo libro quoque in uestigabimus Q aod si Ecclesiam de Christi latere ortam, S cum Euangelio natam , nonnunquam a..pam scribunt, Ecclesiastici auctores, id non de uniuersa ipsa Ecclesia intelligunt, sed de ea, su acci quae post praedicatum Euangelium ex gentibus crevit: aut si de uniuersa ipsa Ecclesia lo 1' quuntur, id de ea renouatione & quasi regeneratione, quae per Euagelij praedicationem Asia- d. facta est, quae totius illius ueteris legislationis faciem immutasse uidetur, accipiamus es nisi γoportet. Eademque ratione quandoque excivia synagoga, Ecclesiam subintraste, docent iidem; nimirum quod uetus ille, de carnalis legis apparatus, Euangelica luce su- horta, quasi uetus quaedam & iam inutilis gubcrnandi ratio, sucrit exclusus. iniae tamen exclusio de nouae legis introductio, non magis obest, quo minus noster iste de uetus ille populus, una Ecclesia sit, & dicatur, quam in humanitus constitutis ciuitatibus,

antiquarum legum, per nouas prudenter inuentas, reformatio, quo minus eaedem appellarentur, prohibuit. aut dicitur de Christi latere orta, quod omnia siue ueteris siue Euangelicae Ecclesiae sacramenta, quibus a peccatis purgatur, quibusque solis Christo copulatur, a Christi passione uirtutem Sc generandi Christo Ecclesiam, cfficaciam acceperint , ut lib. is . de ciuitate Dei uult Augustinus. At hinc iam, qua ratione Ecclesia, Catholica, idest, uniuersalis uocetur, luculenter colligitur; dicitur nimirum uniuersalis, non tantum eius saeculi, quod Christum sequutum est, aut eorum hominum, qui post sanctum Euangelium uixerunt, aut earum prouinciarum , siue locorum, quibus gentium Ecclesia post Christi de Apostolicam pi a dicationem commorata est, sed omnium a mundi nascentis exordio, temporum, hominum. α regionum, quibus Dei ueri cultus uiguit, uniuersali concordia.

Ecclesiae partes luibus quasi coeti simis regulis stare cogimur,

annumerantur. Cap. AU.

Voniam autem catholica Ecclesia, non est aliud, quam eorum hominum, qui ab Orbis initio, ueri Dei legibus de imperio gubernantur, respublica quadam: his profecto iuris partibus, quibus quod ita doceat humana prudentia, quae diuinae prouidentiae est simulacrum quoddam politiores gubernantur respublicae, carere non debet. Sunt uero in his, iuris paries duae, altera quae scripto constat, altera quae nullo constat scripto. Ius non scriptum, illud iuris prudentes uocarunt, quod usus hominum comproba- ,σ-uit. Nam diuturni mores, consensu utentium approbati, legem imitantur. Scriptum uero in septem diuiserunt partes, legem, plebiscita, senatusconsulta, Principum pia D. io ι. cita, magistratuum edicta, di responsa prudentum. Legem multifariam definierunt. -- ς. Lex, inquit Marcianus ex Demosthene,in cui omnes homines decet obedire,propter nnil L--.ta de uaria, inuentio quaedam, de donum Dei, dogma omnium sapientsi, correctio omniuvoluntarioruin & non uoluntariorum peccatorum, diuitatis compositio communis, se- Σφαι. cundum quam omnes decet uiuere, qui in ciuitate sunt. Describitur de alia ratione, ab eodem, ex principe Stoicae philosophiae Chrysippo. Lex, inquit, est omnium diu in ibulam. rum de humanarum rerum notitia, praestans bonis de malis, regula iustorum, Se iniust

380쪽

institii. d.

De refia in Deum fide

rum, it eorum, quae natura ciu i lia sunt, praeceptrix. Plebiscitum dixerunt quod plebς, plebeio magistratu interrogante, constituebat. Senatus uero consulta id genus constit ilonum, quod rogante populo, senatus iubebat, atque constituebat. Plebis uero a pellatione uniuersos ciues , patriciis & senatoribus tantum exceptis, sicut di senatus nomine, centum illos patres, qui totius populi uicem gerebant, intelligunt. Nam cium auctus fuisset populus in eum modum , ut difficile esset in unum eum conuocari, legis sanciendae causa, aequum uisum est, senatum uice populi consuli. Principum placita sunt eae constitutiones, quaS Imperator, aut ille, cui reipublicae decreta est gubernatio, per epistolam sanxit, uel cognoscens decreuit, uel edicto praecepit. Quarum, hae quia dem personales, quae non trahuntur in Cxemplum, illae uero generales, quibus otianes ligantur. Magistratuum edicta, ea sunt, quae ab inferioribus magistratibus descendunt, quae iura quoque praetoria uocantur, quod ea nimirum, pratores introduxerint, adi uandi, uel supplendi, uel corrigendi iuris ciuilis gratia, propter utilitatem publicam. Denique responsa prudentum, sententiae erant & opiniones eorum, quibus permissismerat iura condere. Nam antiquitus constitutum erat, ut essent , qui iura publice interpretarentur , quibus a Caesare ius respondendi datum est, qui iurisconsulti appellantur , quorum omnium sententiae & Opiniones, eam auctoritatem tenebant, ut iudici

recedere a responso eorum non liceret . .

Q v x . is septem iuriSpartium necessitatem atque sit Hesentiam, quod id ad iuris prudentem pertineat, hic ostendere seret ociosum . Quis enim alioqui non uideat, semel per leges constituta rcpublica, nisi Carundem prouida per praesentes magi stratus adiit custodia, continuo ruituram Z ergo quoniam suis legibus conservandis uniuersa civium multitudo praeferri non potest, ex ea ueI Qrte, uel electione numerum quedam civium eligi oporta, qui totius populi uice sanctarum legum custodiae, prudenter inuigilet. Verum, quoniam in quacunque communi hominum societate, non recte plebi cum potentioribus conuenit, ipsa conseruandae concordiae recta ratio docet, legum illud praesidium, non tantum a potentia & nobilitate, sed a plebe sumendum. Deinde ad reipublicae semel constitutae rectam gubernationem , principem, qui utrique illi magistratui sue qui a potentia, siue qui a plebe, legum conseruandarum aut supplendarum causa deligitur, perficiendum, ad quem unum, res, quae in multorum arbitrio constitutae erant, tandem redigantur, necuisarium esse, de ipsa humanae uitae ratio, & nobilium rerum publicarum, Romanae praesertim historiae nos docent. Quemadmodum enim in multorum potestate constituta rvspublica seditiosa esse solet, & in unum int grum imperium resula, tyrannidem timet, ita ex unitate & multitudine consata, secura ac firmissima esse solet, dum multitudinem unitas, unitatem multitudo reciproca aemulatione comprimit. Habes igitur leges, quae rempublicam sanciant, habes senatus consulta &plebiscita, quae leges semcllatas ta constitutas propugnent, aut suppleant: habes & principum edicta, quae easdem leges, quibus respublica finiatur , defendant, aut interpretentur, quemadmodum N praecedentes duo magistratus, de insuper eisdem magistratibus praesint. Quoniam autem neque ubique, neque pro quacunque causa senatus aut plebs illa, quae condendi aut interpretandi iuris potestatem exercet, congregari potest, minores quosdam magistratus trium illorum, quos diximus, uicarios, constitui oportet, quorum auctoritas apud populum ualeat. Quia uero in legum & c suetudinum, quas ius non scriptum vocamus, interpretatione solet esse discordia, quia& humana negocia, neque omnia scripto, neq; consuetudine contineri possitnt, aequum

erat quibusdam sagacissimis uiris, di totius humanae prudentiae & iustitiae consultis, quiq: legali philolaphiae steliciorem operam nauassent, interpretandi iuris potestatem

contribui . hac enim ratione ista eae causae, quas leges omiserant, supplentur tutissim E. do'o si in ea republica, quae tantum humana prudentia inuentrice succreuit, auctoresque tantum homines habuit, has octo iuris, quibus homines coercentur, partes necessarias, humanae uitae usus tandem inuenit, in ea quoque, quae auctore Deo constia

tuta est, & in qua una, diuina prouidentia potissime emicuit, reperiri posse, quis dubitet 3 Accepit Dei populus, non a Lycurgo, Numa Pompilio, aut Dracone leges, sed a Deo uero; accepit inquam non diuina sed humana ratione, idest tales ac tali mo do, ut non Dei, aut Angelorum, sed mortalium necessitati di conditioni deseruirent i

quae

SEARCH

MENU NAVIGATION