Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

Liber quintus. I

quae conditio cum eadem esset per omnia, cum caeteris hominibus, ubicunque terrarii. a

his in quibus maxime humana prudentia locum habuit , similis esse debuit. Neque uero protinus diuina prouidentia, in sui populi constituenda republica, humanam pru--dentiam imitabitur quasi magistram , sed potius S diuina prouidentia & humana prudentia, sese humanae conditioni accommodantes, deseruiunt: illa quidem dum su uiter omnia disponit, ista, dum tandem post longos errores ipso humanae uitae usu, sic rum..8. oportere decernit. Ius ergo Ecclesiasticum uoco uero Ecclesiasticum quidquid est i Iud, quo a sui exordio gubernatur Ecclesia priori quidem sui partitione in scriptum di non scriptum secatur . non scriptum Ecclesiasticas ipsas cosuetudines, quas Eclesiasticus usus comprobauit, appello: scriptum uero ius Ecclesiasticum in sex partes, illis iuris humani persimiles distraho. harum prima, quemadmodum de illic, lex est, non humana prudentia sancita, sed a Deo immediate, tum sub Mose, tum sub Christo & eius Euangelicis ministris Apostolis, suo populo clementer indulta: neque enim secit tali

ter omni nationi, & tuaicia sua non mani sestauit eis. Q uoniam uci O, quantiis in mortalis estet legumlator, non erat tamen perpetuo cum mortalibus, quibus leges s rebant, acturus, ratio ipsa postulabat, ut tum in coicruandis, tum interpretandis sanctis gibus, ex totius huius sanctae ciuitatis concivibus, numerus quidam hominum etiageretur , qui in hac parte totius populi uice sungeretur. Est uero inter eas, quas humauina prudentia sanxit, di eam, quam Deus per suam sapientiam constituit, rempublicam, in societatis de amicitiae uinculo magnum discrimen. In illis nanque , quoniam ciues solo naturae nexu aut gentis tantummodo cognatione iunguntur, nobiliores & porem . i. i. atiores, a plebibus id uulgo fastus disiungit: unde in unum copulari non possunt, quo unu'ci eundem magistratum essiciant. in Ecclesia uero, non modo pauperibus di ignobiliabus cum diuitibus conuenit, uerum Ze inimicos & hostes, nexus fraternae charitatis coniungit. Non est enim Iudaeus, neque Graecus; non est seruus, neque liber; non est Gaia. 3. masculus neque scemina . omnes enim unum sumus in Christo Isi V. Exuimus enim in hac sancta republica ueterem hominem, qui membrorum distrasiam de improportione admittit, di induimus nouum, qui renouatur in agnitionem Dei, secundum imagia m. 3.nem eius, qui creauit eum et ubi non est masculus & tamina, Gentilis & Iudaeus, circi

cisio de praeputium, Barbarus & Scytha, seruus & liber, sed omnia in omnibus Christu . Sapiunt, qui hac Ecclesiastica republica continentur , uniuersi idem, eandem inuicem pia f. i. habent charitatem, unanimes, id ipsum sentiunt, nihil per contentionem, neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores se inuicem arbitrantur, non quae sua sunt, sed quae aliorum considerant. diligunt ipsos quoq; saeuissimos hostes, & pro calumnian tibus de persequentibus orant, ut sint iiiij patris sui, qui solem suum oriri facit super . nos di malos, re pluit super iustos de iniustos. Non igitur in Ecclesiastica republica, in lege diuina aut exponenda aut supplenda, plebs a senatu distinguitur, ita ut per set ipsa magistratum essiciat, sed instar primitus institutae Romanae reipublicae ante , quam cam domestica ciuium dissidia diltraherent , in praecipuos eiusdem Christianae reipublice patres, sua uota refundit : de quidquid illi uniti decreuerint, ratum habet, di sanctum . Sunt igitur in Ecclesia , praeter diuinas leges, huius sacri senatus consulta , quae concilia vocamus, quod ad causas fidei decernendas, uel ad mores cor- rigendos huius reipublicae Senatores in unum conueniunt: quibas, quemadmodum&lipsis legibus in causarum diiunitionibus, obedire compellimur . At quoniam, ut dicebamus, Se natura ipsa, humani regiminis ratio, de humanae uitae usus, unius in perium, multorum potestati ac imperio praestare nos docent, diuinam hanc rempublicam , praeter senatum illum de unius quoq; summi principis monarchiam, quae omnibus praestaeret, accipere debuit. quod recte scilicet multorum dissitae uoluntates per unum conueniant. Et hic quidem , quemadmodum nec aliarum rerum publicarum mona chae, quanuis uni loco non affigatur, decet tamen ut inter omnes Ecclesiastici regni re giones aut urbes, aut diuino consilio, aut illius sacri senatus sententia, unam sibi deli- gat, in qua, subortis causis, ad eum undique terarum, quibus Ecclesiasticum regnum diffunditur, conciues pro legum illarum, quibus respublica nititur, recta intelligentia, aut pro iustitia conueniant. Hunc principem maximum olim Israelitici populi sacerdo

tem accepimus, Si dissicile, ait dominus ad eundem, di ambiguum apud te iudicium esse

, Υy iij prospexeris,

382쪽

De recta in Dram fide

min i . prospexeris, inter languinem & sanguinem, causam de causam , lepram de non lepram.& iudicum intra portas tuas uideris uerba uariari, tage ex ascende ad locum, quem elenerit Dominus Deus tuus, ueniesq; ad sacerdotcs Levitici generis .&ad iudicem, qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicij ueritatem . & facies quodcunque dixerint qui praesunt loco, quem elegerit dominus di docuerint te iuxta legem eius, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dextram nec ad sinistram. iii autem superbierit, nolens obedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrae omino Deo tuo, ex decreto iudicis morietur homo ille, & auseres malum de Israel. cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia. Hactenus oraculum. Locus uero, quem sibi post Ca dominus etcgit, Hierosolymae erat iuxta illud. A die, qua eduxi populum meum de terra Aegypti, non elegi ciuitatem de cunctis tribubus Israel, sed elegi Hierusalem, ut sit nomen meum in ea. Erant igitur Hiero-

solymitani sacerdotis siue in tractanda religione, siue in dubiis legis difficilioribus eno dandis , una excepta belli aut sanguinis causa, quae propter eximiam illain sanctitatem. ab Aaronitico sacerdotio procul arcebatur, sanctissima imperia , & quibus non minus. quam ipsis legibus obedire oportebat. In Euangelico statu, quoniam huius diu in reipub. maxima quaeque sunt immutata , & loco Aaronitici sacerdotij, iam noua aciueniente reipublicae facie, prorsus aboliti, Christi facerdotium subintrauit. Hanc im- herij monarchiam, Petro Apostolorum principi, in quo post Christum eiusde sacerdotii fastigium, sicut antea per Mosen in Aarone fuerat collocatu, fuisse decretam, Christus

inub. i s. ipse Ecclesiae conditor N instaurator, luculenter tectatur. Tu es, inquit, Petrus, & super hanc petram adificabo Ecclesiam meam, & portae inseri non praeualebunt aduersus eam.& tibi dabo claues regni coelorum, & quodcunque solueris super terram, erit solutum Nin c is. Hic uero Pctrus, quanuis ab ipsa lege, cui exponendae & interpretandae praeficiatur, certum habitationis non acceperit locum , eum tamen ratione ipsa ductrice delia gere oportuit, qui in uniuerso Orbe sicquentissimus soret, & qui & inter caeteras omnes Orbis nationes exerceret imperium , di cum Omnibus gentibus haberet commercia. hac enim ratione & facilior ad eum aditus futurus credebatur, & minus inuidiosum in perium . Hic locus uel diuina prouidentia, uel eius gentis scelicitate Roma tantum erat

eo saeculo. in ea ergo sibi sedem collocare, etiam si ad id oraculo non suisset admonitus . debuit. Habes ergo iam in hac sancta republica, praeter leges illas diuinitus latas, & Ω-cra illa pontificalis senatus consulta, Romanorum pontificum, qui in Ecclesia sicut in . Romana olim republica imperatores summo sacerdotio summam quoque potestatem

exercent, ueneranda decreta, quibus uel cum Ieges interpretatur, uel causas absoluunt.

parere tenearis. Verum quando Ecclesiasticus hic princeps, neque ubiq; gentium adesse poterat, neque omnes in uniuersum causas absoluere, ex ipsius legislatoris prouidentia, minorum causarum iudices per certa terrarum spacia, dispersos habere oportebat, qui eum & solicitudinis parte leuarent, & coadiutores essent, quemadmodum in Romana illa republica, prater ipsas leges senatusconsulta & principum rescripta, proconsules quoque & certi alii quidam magistratus per prouincias dabantur. Moses Israelitici populi maximus princeps, Iethro soceri consilio, quod a Deo legis ipsius coditore derivatum non dubitabat, accepit. Nain cum eum solum sedentem ,&populum a mane usq; ad uesperam , ad sores pro petenda iustitia praestolantem, uidisset, Stulto inquit ad Mosen labore consumeris, & tu N populus iste , qui tecum est . ultra tuas uires est negocium, solus illud non poteris sustinere. sed audi uerba mea atque consilia , & erit dominus tecum . Esto tu populo in his, quae ad Deum pertinent, ut referas quae dicum tur ad Deum , Ostendasque populo caeremoniam, & ritum colendi , uiamque per quam ingredi debeaut, & opus quod facere debeant. Provide autem de omni plebe uiros sapientes & timentes Deum, in quibus sit ueritas,& qui oderint auaritiam ,& constitue ex eis tribunos, de centuriones, & quinquagenarios, & decanos, qui iudicent populum omni tempore. quidquid autem maius fuerit, referant ad te, de ipsi minora tantum m do iudicent, leuiusq; sit tibi, partito in alios onere. Et subinde, intibus auditis, Moses secit omnia, quae illi suggesserant, & electis uiris menuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos & centuriones, di quinquagenarios, di decanos, qui iudicatent populum domini, omni tempore. Maidquid autem grauius erat, reserebant ad eum

383쪽

ad eum. faciliora tantummodo iudicantes. In nouo autem testamento, cum Petrus

Apostolorum princeps a Christo ipso sena mam accepisset Ecclesiastici imperii, in uni uersis Christiani nominis prouinciis, uel ex caeteris Apostolicis uiris, uel ex aliis Christi discipulis, uel demum ex quibusque aliis, qui di uitae sanctitate & sapientiae excellen- .aia reliquis praestabant, in earum spiritualem gubernatione, per certos terminos, quos dioeceses Romani imperii consuetudine appellare placuit, discreti, in eiusdem Luangelici principatus iuvamen assumi coeperunt. Hoc est enim, quod summus ille Ecclesiastici principis coapostolus Ze coadiutor Paulus, quasi ex eiusdem principis coinmissione distipulo scribit, Huius gratia reliqui te Cretae, ut ea, quae desunt, corrigaS, & con- ra. e. t. stituas per ciuitates prestyteros, sicut de ego disposui tibi. Si quis sine erimine est, unius uxoris uir, dic. Hos uero, quod caeteri S Omnibus solerti cura semper inuigilent, desuper intendant pallores Latino, & Episcopos Graeco nomine, more etiam Romani impexij, Ecelesiasticus usus uocare consueuit. Ad hos, minores Eccletiasticae causae, siue quae ad mores, siue ad Dei rectam religionem spectant, quemadmodum N ad Mosaicos illos reseruntur. Horum decretis, nisi lex diuina uel Ecclesiastici mores, aut Ecclesiastici senatus consulta, aut summus Ecclesiae princeps, quae hisce praesectis, liue quantum ad rectam religionis sormam, siue quantum ad mores reformandos attinet, multo sunt potentiora, contraueniant, huius Ecclesiasticae reipublicae ciues Obedire tenentur . quem-

admodum & olim Romani ciues suis praetoribus, & inferioribus magistratibus morem gerebant. Hac enim ratione, Ecclesiae a sanctis auctoribus, non quaecunque reipublicae forma, sed Hierarchica tribuitur, quod sub generalissima principatus ratione, quam Petro & Petri successoribus tributam diximus, minores quoque sint potestates. quae uel in docenda recta religione, uel insormanda Christianas moribus uita, eidem sui niuae potestati deserviant. Demum, sicut in Romana republica frustra leges, populi ueteres mores, senatusconsulta , principum rescripta, praetorum edicta, eidem populo darentur , nisi essent qui ea omnia, ex ipsa ciuili ratione uiuendi & e media iuri rudentia, legitimo sensu interpretarentur, & ex iam constitutis, ea omnia, quae quotidie uitae ciuilis ullis & necessitas offert, consequenter elicerent neque enim ab ipso legislatore omnia simul constitui est possibile ita in Ecclesiastica rep. horum omniu, quae diximus AnΠa. s. praesertim diuinae legis ab ipso re . principe Deo interpretes donari oportebat, quorum uel in eiusdem diuina legis interpretatione, uel in Ecclesiasticorum dogmatum recto sensu, uel in supplendis his, quae ad Ecclesiasticae uitae perfectionem post legislationem supplenda erant, sine ulla cotradictione staremus, ne quiuis pro suo arbitratu, aut effectu easdem leges quo uellet, protraheret. Sic olim , etiam nostris ex auctoribus, dupli- o litari.

cem legem Moses accepisse memoratur, unam scripto, quae literalem & historicum sen- Cari .sum , ad illius populi ciuiliter mores componendos, tantum contineret: alteram uerbo tenus , quae mysticam earundem legum significationem, qua euangelicus status continebatur, exprimeret, quam non omnibus sed tantum septuagintaduobus senioribus, ex totius populi duodecim tribubus selectis, ex quibus postea septuaginta illi interpretes, qui Ptolemaei Philadelphi imperio, scripturam in Graecum sermonem couerterunt, sumpti suerunt, idem Moses communem fecerit. Hi in uetere illo Ecclesiastico statu, qui sub Mose legislatore, uigorem habuit, non solum quod futura praedicerent, sed quod in ilia letali illo ae historico sensu intus delitescens Euangelium agnoscerent, prophetae uocabantur, aut fili j prophetarum . prophetae, inquam, non singulares illi, quos diuinus agebat spiritus, sed qui paterna successione legis Dei, euangelicum sensum apprahend rent; in euangelio uero, quod non tantum sibi ut in illo, eadem euangelica mysteria, sed caeteris uideant, doctores quoque appellari coeperunt. De his uero de Christo legis euangelicae institutore loquens silc scribit Apostolus, Et ipse dedit quosdam, quidem Apostolos, quosdam autem prophetas, alios uero Euangelistas, alios uero Pastores de Doctores. Apostolos non nisi ad Euangelij seminationem accepit Ecclesia; Euangelistas autem eos, qui Christi historiam texuerunt, quos diuinitus su iste donatos, non est fas ambigere, aut Euangelicae praedicationis, quae neque eiusdem Euangelij initio a Christo, neque posteris saeculis ab Ecclesiae gubernatoribus quibuscunque, sed selectis quibusdam commissia est, ministros intelligit; Pastores, Ecclesiasticos Praefectos, Eceleiasiastico, principe inferiores, quod Dei uerbo, & uitae sanctitatis exemplo populos pascan

384쪽

De recta in Deum fisse

Doctores autem & prophetas diuinae legis interpretes accipit. Propheta enim hon modo qui sutura praedicit, sed & qui Dei uerbum aliis uel lingua uel scripto denunciat, frequeiater uocatur: iuxta illud, Aaron erit Propheta tuus. N illud, mii prophetat, hominibus i. Livi loquitur ad aedificationem, ad exhortationem & consolationem . Quorsum uero su rit haee Doctorum aut Prophetarum institutio subiungit Apostolus; Ad eonsummationem inquit sanctorum in opus ministerij, in aedificationem eo oris Christi, d nec occurramus omnes in unitatem fidei, & agnitionis filij Dei, in uirum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut iam non simus paruuli fluctuantes, S cireuaseramur omni uento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia, ad circumuentionem erroris. Iam, cum in Romana uel Mosaica repub. quod leges omnes, quae ad earum rationem necessario pertinebant, scripto constarent, summum pondus populi auitae de inueteratae consuetudinis & mores obtinerent; in Evangelica prosecto republ. cuius uiuendi ratio non scripto, sed traditione, quod nec eius auctor Christus quicquam scripserit , neque scribendum ut olim Mosi, sed praedicandum Euangelicis ministris iniunxerit, in Ecclesiasticis ciuibus coercendis , grandis erit earundem consuetudinum auctoritas. Multa cinquit Hieronymus in quae per praedicationem in Ecclesiis o A Π.ia seruantur, auctoritatem sibi scriptae legis usurparunt. Et Augustinus, Multa ait non inueniuntur in Apostolorum literis, neque in consiliis posterorum , & tamen quia A. i. ' custodiuntur per uniuersam Eccletiam , non nisi ab ipsis tradita es mandata credui tur . Sunt igitur Christianae reipub. uoco autem rempub. Christianam, ea omnia, quibus Christiani homines in uerae religionis ossicio continentur) partes sex , lex, id est utriusque testamenti diuina scriptura, sanctorum conciliorum diffinitiones summorum Pontificum decreta, Episcoporum, quos nobis Deus Pastores praefecit, imperia, Ecclesiasticorum uirorum communis consensus,& demum absApostolicis saeculis E elesiastici mores. Q uae Omnia quatenus Christianae reip. ciues astringant, in seque tibus libris discutere Opouet.

Viuis libri quinti.

385쪽

D MICHAELIS MED IN ALHISPANI,

ORDINIS MINORVM, REGULARIS OBSERVANTIAE,

CHRISTIANAE PARAE NE SIS,

. DE RECTA IN DEUM FIDE

LIBER SEXTUS.

N iuris scripti partes, quibus Ecclesiasticam ipublicam gubernari docuimus, primum locum legi diuinae

tribuebamus: quemadmodum in Romana, immo in quacunque alia reipublicae specie, primum locum leges sortiuntur; quod sint aliarum omnium, siue quae constant scripto, siue quae sola consuetudine continentur, constitutionum fundamentum . Cum enim solis primitus acceptis legibus, abiaque aliis constitutionibus plerunque respublicae conseruentur ac maneant, nulla tamen uel reipublica nomen sine legibus habuit. De ea igitur tum hac ratione, tum quod Deum, non humanae uoluntatis arbitrium auctorem habeat, priori loco, quae ad praesentem considerationem attinent, tra ctabimus. Ea uero mihi tria esse uidentur. Primum, quae sint, " huius diuinae legis portiones. Secundum, quae contra eas, tum ab infidelibus, tum ab haereticis, tum demum a quibusdam Ecclesiasticis quidem , sed parum in hae parte circunspectis scriptoribus, obiici solcant,& quo pacto diluantur . Te tium demum, unde sit eamdem legum diuinarum legitimus, germanusque sensus petendus . Horum, priora duo, hoc sexto libro, postremum sequenti breuius, sed utilius quo poterimus, Christiane lector, auciore Deo eiusde diuinae legis artifice, absolvemus.

Quod de numero librorum Canonicorum apud ueteres Ecclesa ticos pa/tres magna fuerit ambiguitas, Cr quae rationes eos in eam dus bitationem, Cr ambiguitatem impulerint. Cap. LRgo, quoniam res est omnium, quae in uita mortali uersantur, maximὸ ardua, leges, quibus hominum societates, quas ciuitates appellamus, ciuili societate sementur, inuenire,& inuentis perpetua seruitute, non modo se, sed cunctam subinde posteritatem obstringere, utrunque apud eas respublicas, quaecunque celebres memorantur, ingenti fuit animaduersione perpensum. Neq; enim omnes, aut statim,sed cas tantum, quas Summo studio& post longi temporis probationem & examen, humanae uitae usus, necessarias aut utiles ostendebat, in suarum legum numerum referebant. Id uero cum apud gentium respublicas latissime pateat, praesertim tamen in hae nostra Ecclesiastica societate, ubi non modo utilitas aut necessitas, sed insuper diuina quoque legum postulatur auctoritas, erat magnopere obseruandum.

Z et Maoniam

386쪽

i I De recta in Deum fide

Quoniam Itaque in libris quibusdam, diuinae auctoritatis uestigia non statim Periit

depraehensa, rationabile fuit omnino, eiusque reipublicae grauitate dignissimum, non statim eosdem in sanctarum legum, quae Deum ipsum auctorem habuisse certissimum erat, ordinem redigere, sed, re magna cum auctoritate ac grauitate perpensa, diuinae in hae parte illustrationis radium expectare. Neque enim sancta haec ciuitas atque reia

publiea, quae sicut diuinis legibus gubernatur, ita quoque non humano, sed diuino quodam sapientiae genere persunditur,omnem scientiam, omnemque cognitionem simul semel ue accepit, sed per temporum ac saeculorum incrementa ab ipso sui exordio sapientiae quoque ac cognitionis augmento quotidie magis ac magis diuino munere augescit. Vnde & a diuino sponso, quod paulatim expulsis ignorantiae tenebris, in ipsum perfectae cognitionis statum conualescat, lunae plenae N aurorae, quae duo a tenebris, ad s. sucem ipsam persectam paulatim per sua incrementa proficiunt, confertur. Quae est ista sinquit quae progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna,&c. Habuit c ut ante dicebamus suam infantiam, pueritiam, adolescentiam, & reliquos humanae uitae progressiis sancta haec respublica, in quibus propter diuersam aetatem, diuersos quoque gradus sapientiae,& Dei cognitionis accepit. Maod si Euangelicae praedicationis initio, fuit iuuentutem & perfectam aetatem earum, quas egerat sub statu Mosaico, respectu , ingressa, unde & paedagogia exclusa, idest evacuata lege, in libertatem suit

asserta: meminisse tamen oportet, a iuuentute etiam ad reliquas aetates, quae eam co sequuntur, quanuis non robur & sortitudinem, maiorem tamen esse progressiim sapientiae , tantoque iuuentutem , uirilitatem, aut uenerabilem senectam persecta rerum cognitione transcendere, quanto ab eadem corporali robore ac vegetiore uirtute, superantur. Fuit Ecclesiastica respublica Evangelicae praedicationis exordio, & multis post annis, ualidissima quidem, quae tyrannidem Satanae, cum ingenti gloria protriuerit, quae de mundo ac carne, gloriosissinios triumphos egerit; vertim, non ita mente ualuit, ac postea, cum iam iuuentutis seruore decrescente, & Christi per orbem iam imperio pacato , potius contemplationi quam militiae uacare libuit. Habuit illo iuuentutis tempore fortissimos milites, qui mundum irrumperent, di eidem suo sanguine uictoriam compararent. Habuit postea sapientiissimos doctores, qui eam sua sapientia illustrarent. Habuit illo saeculo Stephanum, Laurentium, Vincentium, &c. Habuit deinde Hieronymum, Augustinum, Ambrosium, Hilarium, Gregorium, Zec. Nam si cum ipsa iuuentutis & Euangelicae legis libertate omnem quoque sapientiam accepisset Ecclesia, nequaquam Apostolici, illius saeculi homines, non infimi, sed omniu supre- mi in multis dubitassent, quae postςa Deo reuelante acceperunt. Fuerunt enim inter eos qui regnum Israeliti eum temporali illa & camali stelicitate restituendum, putarent et fuerunt di qui gentes Euangelicae uocationis consortes, etiam postquam fuerunt Spiria tu sancto perfusi, non crederent: fuerunt & qui legis Mosaicae caeremonias, cum Euan- gelica libertate, simul uigere persuasum haberent . Et demum, non alia ratione post Christi praedicationem Spiritus sanctus, sanctae huie Ecclesiae datus est doctor, quam quod omnia breui illo tempore, quo idem Christus docuit, omnia, quae ad sui gubernationem erant necessaria, pro humanae mentis fragilitate portare non potuit, Multa inquit habeo uobis dicere, quae non potestis portare modo : cum autem uenerit ille

I. . . t 6. spiritus ueritatis, docebit uos omnem ueritatem. H , . e igitur unica ac uera causa est, cur uel ante diuini uerbi in carnem aduentum, uel post Euangelium praedicatum, de quibusdam legis diuinae libris a sanctis de

Ecclesiasticis uiris, an ad eandem legem pertinerent, fuit dubitatum: nimirum, quod nondum persectum lumen accepisset Ecclesia, quo auctoritatem diuinitatis intus inci iam ualuisset dignoscere. Postea uero quam , cum aetate persecta, persectam quoquc cognitionem accepit, easdem in legis diuinae ordinem redigens, diuinae quoque auctoritatis esse declarauit. Verum qui libri ad diuinam legem uel ueteri illo statu Mosaico uel nouo & Euangelico saeculo, pertineant, quis ue fuerit, uel sit eorum ordo, iam uideantus: nam quibus auctoribus, uel quo quisque saeculo fuerit editus, hic dicere, cum constet uniuersos, huius sanctae reipublicae principem, Deum scilicet, praecipuum auctorem habuisse, nihil referret. Sed primo loco de ueteri, subinde uero de nouo test

mento dicamus.

387쪽

Liber sextus.

Qivi libri ad canonem veteris in Irumenti pertineant. Cap. II.

Rgo Hebraei uniuersam scripturana trifariam diuisierunt iuxta triplex librorum, qui in ea continentur, discrimen. Primum locum ea scripturae pars, quae peculiari nomine mana torali, idest Lex, appellatur, ιι . a quod in ea integra ueteris illius reipublicae sorma contineatur, sortitur. Retum m hane quod quinque sit libris digesta, Hebraei recentiores avdiri cli mas, idest inlinarium, Septuaginta intcrpret S , quam etiam eviari appellationem Latini sequuntur, uocarunt .mHis quinque libris ab initiis suis apud He braeos nomina imponuntur . nam primum IV:N Iibere lith, idest, In principio, secundum ni avntit hele semot, idest, Haec sunt nomina . tertium X pn ualcra, idest, Uocauit. quartum 'aut ualdaber, idest, Loquutus est . quintum Garanfaheleaddebarim, idest, Haec sunt uerba, quemadmodum N psalmos,&reliquas sanctae scripturae partes a principiis denominant. Graeci N Latini a rebus, quae in illis tractan tur priorem Hum. Genesin , secundum Exodum , tertium λωνμῖν Leviticum, quartum mi, ili Numeros , quintum Deuteronomium , dixerunt. Habet primus huius quinarij liber, mundi principium, ta genituram , humanaeque naturae primordia : habet diuinae iustitiae punitionem, & quorundam iustorum, qui toti huic Ecelesiasticae reipublicoe imitandi proponuntur, historias. Habet secundus, I siraelitici populi seruitutem, exitum, legem de tabernaculum, in quo futuris temporibus, Deus co- iteretur, erectum. Habet tertius, eius populi caeremonias, & sanctos ritus, sacrificia, Oblationes, hostias , di denique uniuersum ueteris illius religioniS apparatum. Habet quartus, populi I sraelitici numerum , & praelia uaria, quibuS Cas gentes, per quas erat in terram sibi diuinitus promissam transiturus, perdomuit. Habet postremus, legis &eius historiae, quae tribus proximis libris continetur, repetitionem, Mosis ad eum p pulum exhortationes de obitum . She. Movis locum apud Hebraeos id genus scripturarum sortitur, quod iidem o a Nebiim, idest, prophetales, quod in eis uel in uerbis, uel figuris, futurus Euangelicae μ' uitae status contineretur, uocarunt. In his primum locum obtinet pran Iosue. s cundum Sophtim nutrit id est Iudices, tertium SMz: Samuel, quo primus, de secundus Regum apud nos continentur, quartus πabo Malachim, idest , tertius de quartus Regum, quos omnes priores prophetas, ab excellentiori spiritu prophetiae, quo Polluisse memorantur, appellant. Post bos, secundo gradu de Ordine, posteriores ponuntur , quorum non fuerunt mentes tanto Spiritus sancti splendore persuta. Hi sunt Isaias, Hieremias, Ezechiel, Hostas, Ioel, Amos, Abdias, lonas, Michaeas, Nahum, Abacuch, Sophonias, Zacharias, Malachias, de Aggaeus. Priorum illorum excelle tiam in hoc sitam esse aiunt Iudaei quod illi spiritu prophetico, quando uellent, uterentur , cum posteriores prophetae, plerunque uolentes deitituerentur spiritu, & plerunque in prophetica uaticinia inuiti agerentur. Ad tertium ac Postrzmum ordinem perti- τ--nent secundi libri, quos iidem Hebraei absoluto nomine Nama Cherubim, id est, scripturas, Gracii uero idest sanctas scripturas appellarui, quae sunt di n ta Tihillina, Graeci , Ari- , Latini librum psalmorum uocant: ,Σd Miste, Graeci

παραβολαε, Latini Prouerbia r n p Cohelet, Graeci ac Latini Ecclesiasten: o v τυ Sirha Lirim, raci μαασματώ , Latini Cantica canticorum: Π 'N Etha,Graeci v.νω, Laiatini uocant lamentationes Hieremiae. Danielis deinde prophetia Ruth N Hester historiae. Ezra, qui de Nehemiani complectitur . n zzi 'a Dibroholam ilia, Graecis idest supplementum, quo nomine etiam a Latinis uocatur. Et quoniam Ruth historia cum libro Iudicum , quorum tempore contigit, Threni uero, idest, lamentationes cum Hieremiae prophetia, a peritioribus Hebraeorum confunduntur, hinc est quod uniuersos libros canonicos, iuxta Hebraicarum literarum numerum, ad uiginti duos non modo

Hebraei sed Christiani quoque multi reducunt. Et quemadmodum in Hebraico Alphabeto cum caeterae sint simplices, quinque tantum literae duplices, idest duarum figurarum numerantur, quae sunt qa la ua Ia quae respondent Cc Mm Nn Pp Ce , ita in

Z r ij libris

388쪽

De refla in Deum fide

libris quoque canonicis, cum caeteros simplices ponant, quinque tantum duplices constituunt, qui sunt Samuel, idest, primus S secundus Regum, Malachim, idest tertius Nuartus, Hieremias cu Threnis, id est lamentationibus, Paralipomenon primus N secunus. Erras cum Nehemia : nain Ruth cum libro Iudicum , quasi unum S eundem confundunt. Sic autem hunc uiginti duarum literarum numerum obtinent , post quinque libros legis, octo prophetales . locant Iosue unum; Iudicum & Ruth alterum, Samu Iis tertium, Malachim quartum, Isaiae quintum , Hieremiae cum lamentationibus sextum, Ezechielis septimum, duodecim prophetarum minorum, qui omnes apud eosdem unum librum conlittulit, Octauum . J- -Nouem libros annumerant, Tili illimsiue Psalmorum , unum, Iob alterum , Prouerbiorum tertium, Ecclesiastes quartum, Canticorum quintum, Danielis, praeter puerorum calicum, Bclis & Susanna hiltoriam, sextum . Hester septimum, Ezrae cum NChemia octauum , Paralipomenon nonum. Reliqua uero quaecunque extra hos uiginti duos libros uagantur, quantiis sint apud eos in uenerat ione, diuinae nomen ueritatis auctoritatem non retinent . Talia sunt Thobiae,& Iudith historiae, Salomonis Sapientia, & eiusdem oratio. Liber Ecclesiasticus Iesuta . .c. filij Sirac, Baruc propheta dc epistola Hieremiae, Canticum trium puerorum , Susannae& Belis historia, Mardochaei somnium, Ezrae tertius & quartus, Machabaeorum libri

. quatuor, quorum duos priores Latinos, alterum ex Hebraeo, alterum ex Graeco, Grae-H6limo. cos uero omneS quatuor habemus . De uniuerso uero hoc Hebraeorum, siue quantum ad Pt f canonicos, siue quantum ad apocryphOS sic enim eos, qui extra canonem uagantur,

quod obscurae lint auctoritatiS, appellant libros attinet, catalogo & numero, aduersus i. sitia Appionem grammaticum sic scribit Iosephus, Sunt apud nos solummodo duo & uigii ii libri, habentes temporis totius computationem, quorum iuste fides admittitur. h rum ergo quinque, sunt Mosis, qui natiuitates continent, & humanae generationis traditionem habent, usque ad eius mortem. Hoc tempus de tribus millibus annis paululum minus est. A morte Moses usque ad Artaxerxem Persarum regem, qui fuit post Xerxem , Prophetae, post Mosen, di , qui secundum nos sunt, gesta conscripserunt, in tredecim libros, reliqua uero quatuor, hymnos in Dcum & uitae humanae noscuntur praecepta continere. Ab Artaxerxe uero usque ad nolirum tempus, singula quidem conseripta sunt, non tamen priori simili fide sunt habita, eo quod non fuerit certa successio prophetarum. Hactenus Iosephus. Atque ad hanc quidem sanctarum scripturarum Diata. partitionem , Christus apud Lucam allusisse uidetur, cum duorum discipulorum, in Emaus euntium, incredulitatem coarguit, Oportet, inquit, impleri omnia, quae scripta sunt in lege, prophetis, & psalmis, de me per legem nimirum quinque illos Mosaicos libros, quibus leges N praecepta Isracliticae reipublicae continentur, intelligens , sicut per prophetas & psalmos, secundum & tertium ordinem, qui prophetales libros & h giographos continent. Q umquam Iosephi partitio, in qua prophetias in tredecim libros, Hymnos uero in quatuor posteriores refundit, non nihil mihi a communi H braeorum partitione, quam Hieronymus sequitur, dissentire uideatur, in qua cum ha-giographi siue hymnidici libri , nouem assignentur , prophetales octo tantum numerantur . iniae partitio, di clarior &grauior esse uidetur. Sed de his non amplius, cum parum euangelici status, quid ille quondam Mosaicus, nondum perseeio lumine spiritus illustratus, probarit, uel non Pi obarit, cognoscere intersit.

Recensetur catalogus sacrorum librorum , quem Ecclesia nunc

approbat. Cap. III.

Rgo ad Ecclesiasticum librorum Canonicorum catalogu, & ordinem iam recurrat oratio Partiuntur Ecclesiastici auctores sanctos,& diuinos libros in quatuor acies. Prima, eoru est, qui adleges & status Mosaici praecepta pertinent: qui quinque quoque numeratur, primus Genesis est, secundus Exodus, Leviticus tertius, quartus Numeri, quintus Deuteronomium. Secunda acies totius illius Mosaici saeculi hist oriam decem & septem liabris amplectitur. in his prunus numeratur Iosue, secundus Iudices, tertius Ruth, qua

389쪽

tus Regum primus, quintus Regum secundus, sextus Regum tertius, septimus Regum quartus, octauus, & nonus, primus & secundus lyaralipomenon, decimus Errae primus, undecimus Letiae secundus, qui Nehemias inscribitur. Duodecimum locum obtinet Thobias, Iudith tertiumdecimum , ester quartu indecimum, Iob quintum decim una, Machabaeorum primus sextumdecimum, Machabaeorum secundus decimum septimii in . Post hos, tertius ordo & acies eorum librorum constituitur, quibus humanae uitae siue diuinitus, siue iuxta rectae rationis libramen agendae, quod apud gentes maxime cur runt philosophi, praecepta clauduntur. hos quod uitam humanam prudenter instruere, uia M.

sit uera sapientia, sapientiales vocamus. Sunt uero quinque numero, inter quos, inue m a terato iam ordine, priorem Iocum prouerbia Salomonis obtinent, secundum Ecclesia stes, tertium Cantica canticorum, qui tres, quod ab eodem fuerint Salomone editi, aut . me. ex eius doctrina concinnati, parem apud Ecclesiasticos uiros uigorem sortiuntur . quariatus est Salomonis sapientia, quintus demum est Iesu filii Sirach monitorius, quem Ecclesias em uocant.

Quarta denique ac postrema, non auctoritate, sed ordine, acies canonicorum librorum ueteris testamenti, prophetica eius saeculi uaticinia, quae pro eius gentis charitate, Deus, quoties opus erat, eidem populo indulgebat, amplectitur. Hos a re conis tenta prophetales vocamus, quos Hebraeis quidem dissimiliter, decem & octo, hoc o dine numeramus. Primum, quod uel a Dauid compositos, ut quibusdam Latinis, aec raecis placuit, aut adiuersis auctoribus, ut cum Hebraeis sapientibus, plerique omnes credunt, psalmos in unum aceruum congestos, complcctatur, psalterium uocariat, Isaiae prophetiae siue sermones secundo loco reponuntur, Hieremias tertio, Baruc quarto, Erechiel quinto, Daniel sexto, Oseas septimo, Amos octavo, Michaeas nono, Ioel decimo . Abdias undecimus numeratur, lonas duodecimus, Nahum tertiusdecimus, Abaculi quartus decimus , Sophonias quintum decimum locum obtinet, Aggaeus sextum decimum, Zacharias decimum septimum, Malachias tand , in quo eius ueteris saeculi propheticus spiritus uidetur extinctus, memoratur postremus. Quauis, quantum ad minores prophetas attinet, diuersum ordinem ab hoc, quem Septuaginta HI D prodiderunt, olim dum ordo temporis, quo unusquisque prophetavit, quam dignitas MIyρM ad prophetae in concinnando ordine, magis attenditur, Hebraeis auctoribus placuisse sciamus. sic enim hos minores prophetas enumerat, ut priori loco, Ostam , secudo Amos, tertio Michaea, quarto Ioelem, quinto Abdiam, sexto Ionam, septimo Nahum, octauo Abacuch, nono Sophoniam loco reponant. nam in tribus aliis postremis recensendis, cum Septuaginta consentiunt. Atque hi quidem sunt in uniuersum libri,quos ex t

to illo Mosaico saeculo, quasi irrefragabilis auctoritatis & legis diuinae partes, sancti spiritus lumine praevio suscepit Ecclesia. eos, qui extra hos uagantur, quasi nothos de spurios Ze nullius prorsus diuinitatis participes, habens . unde tertiuin Sc quartum EZrae, de tertium & quartum Machabaeorum, quod in his nulla appareant diuinitatis uestigia, quasi apocryphos di nullius auctoritatis abiecit.

Recensitur numerus librorum novi testamenti. Cap. IIII.

Uoniam uero, post priorem illam legislationem, quae per Mosen facta est. ita diuinae prouidentiae postulante dispositione, uerbo Dei in carnem ueniente , 8c leges diuinitus conditas e coelo proserente, noua quoque i gislatio in eadem Ecclesiastica republica fieri debuit, uideamus iam quae sint eius partes, Ze quibus libris noua haec respublica contineatur. Ergo lege illa, quae quinque libris claudebatur, exclusa, lex alia, qua huius Ecclesiastici regni conciues, iuxta diuinae uolutatis arbitrium mores suas te acti neS componerent, succedere debuit. Hanc, quod ex sui ratione, legis , quae praecessit, comparatione, sit mitior, regnum calorum, humanorum operum praemium praestituat, di diuinae illius dispensationis, qua nostrae fragilitatis naturam , Dei uerbum indutum, diabolum , mortem, mundum de insernum, non tam sibi quam nobis superauit, mysterium denunciet, Euangelium vocamus. Continetur id quatuoi libris a quatuor auct

390쪽

De recti in Deum fide

ribus compositis , quos inter multos , qui conati sunt ordinare narrationes earum, quae in nobis completae sunt, rerum , diuinitus in scribendo assatas, intellexit Ecclesia. sunt uero hi, Matthaeus, Marcus, Lucas, 3c Ioannes, non dignitate , & rerum, quae describuntur,excellentia, sed in scribendo postremus. Post sanctos istos quatuor libros, secundo loco, eorum, quos legitimos Euangelicae praedicationis ministros fuisse, diuino testimonio accepimus, sacrosanctas Epistolas &Euangelicas, catecheses, quasi sapientiales huius postremae legislationis libros, uenera - Lundi suspicimus, eosq; non minoris, quam quatuor illos Euangeliorum, quos diximus libros, auctoritatis censemus. In his sunt quaeda epistolae, quas, quod uniuersis huius Leelesiastica reipublicae ciuibus scribantur, catholicas idest uniuersales, siue communes dicimus, uulgo canonicas uocant. Maae sunt Iacobi Apostoli una, Petri Apostolorum principis duae, Ioannis Apostoli & Euangelistae altera, Iudae postrema. Sunt & aliae, quae, quod uel uni tantum Ecclesiae, aut urbi scriberentur, quantiis earum sensus ad omnes pertineat, non uocantur catholicae. In his sunt, primo loco dc auctoritate, quatuorde- ei in Pauli, ad Romanos una, ad Corinthios duae, ad Galathas una, ad Ephesios una, ad Philippeia ses una, ad Coloilienses una, ad Thessalonicenses duae, ad Timotheum duae. ad Titum una, ad Philemonem una, ad Hebraeos una. sunt & in hunc secundum ordinem redigendae duae Ioannis Apostoli epistolae, una ad Electam uenerabilem taminam, altera ad Caium, quae inter catholicas, idest uniuersales numerari consueuerunt, cum tamen non uniuersis, sed particularibus hominibus scribantur. Veneramur post haec Apostoli earum actionum librum a Luca compositum, in quo Christianae religionis uerissima pravis, usus di exsecutio, nondum per haereses di malas diaboli artes, a quoquam hominum, legitimo sensu Evangelij peruerso, luculenter ostenditur . Est denique de inaequali auctoritate Ioannis Apostoli & Euangelistae propheticus liber, quem Apocalypsim, ides breuelationem vocamus, in quo per sequentia tempora, huius Ecclesiasticae reipublicae, post nouam legem acceptam, describuntur euentus,& post iudicij diem futura scelici tatis status ostenditur. Atque huc librorum noui testamenti numerus tantum progreditur, nimirum quod ut postea dicemus potius Enangelium in traditione quam im

se scripto consistit. E . d o si uelimus & ueteris & noui testamenti, idest nouae & ueteris diuinae huius le- -', is x gislationis, recensere uolumina, quae diuinae auctoritatis declarauit Ecclesia, sunt in librorum. uniuersum septuaginta duo libri, quadraginta quinque quidem ex ueteri, uigintil. L. . septem ex nouo testamcnto. Priores sic numeramus, legales quinque . historiales de M. eem & septem , sapientiales quinque, propheticos duodeuiginti, qui omnes sunt quadraginta di quinque. Posteriores uero sic, quatuor Euangelia, secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Ioannem, quinque catholicas idest uniuersales epistolas, sexdecim non uniuersales, ex quibus quatuordecim sunt Pauli, duae Ioannis Apostoli di Euangelistae . qui omnes sunt uiginti septem. Sunt igitur uniuersi libri, qui in nostris Bibliis uulgatis continentur diuinae prorsus auctoritatis, tertioti quarto Ezrae exceptis: nam tertius & quartus Machabaeorum , sut antea diximus quantiis Graecis Bibliis inserantur , in Latinis tamen vulgatis , praeter quaedam, quae his diebus tertio Latine ediderunt, non continentur. Non sunt autem hi libri suscepti Am .. quod scilicet in illis non appareat diuinae auctoritatis uestigium, ut in caeteris omni- bus, qua uis plerunque ab Ecclesiasticis auctoribus pro rerum opportunitate citentur.

Quod multi libri veteris testamenti nunc desiderentur. Cap.

Vnt do praeter haec septuaginta duo sacrilegis uolumina , quae modo manibus terimus,&alia multa, quae uel eiuS gentis frequentibus excidiis. uel temporum iniuria, uel demum quod magis est credibile) quod ad Ecclesiastici regni gubernationum S ciuium salutem necessariano essent; prorsus interciderunt. Talia sunt liber bellorum domini apud Numeros , ut Augustino & Rabano &glossatori placet, nisi magis arrideat, ii

tirum ibi Hebraica ratione , loquendi Pro narratione aut historia sumi, quod non siner . . magna

SEARCH

MENU NAVIGATION