장음표시 사용
391쪽
magna ratione Lyranus adnotauit dictio enim , 'in , & librum, narrationem, hist riam , ordinem & seriem rerum gestatum significat. Citatur & liber Iustorum , quan- IVM.to. quam hunc Rabanus, librum Geneseos, quo sanctorum patriarcharum historiae texun-
tur , uelit intelligi: quod tamen aliis ideo non placet, quod legant David praecepisse, ut filii Iuda docerentur arcum, sicut scriptum est in libro Iustorum, quod in libro Genesis non videmus praeceptum, nisi sorte ibi ad Esau studium uenandi, aut ad praeceptu Isaac, C-. x quo eidem pracepit, ut sumptis armis pharetra N arcu, uenatum abiret, alluditur. Est R& liber Verborum dierum Salomonis, idest rerum sub regno Salomonis gellaruna, qui nequaquam intelligi potest, liber Paralipomenon, ut quidam uolunt, quod hic liber posterius fuerit editus, quam Regum libri, in quibus citatur. Est & liber Verborum Re 3. Ret Mgum Israel. Est & liber Regum Israel & Iuda, idest, in quo utriusque Iudaici & Sa- Τ tv tmaritici regni scriberentur euentus. a. I ip Sunt & praeter hos multorum prophetarum oracula, libris mandata , quae nequaquam
supersunt, ex quibus sunt libri Samuelis uidentis, idest prophetae, liber Mathan prophetae , uolumen Gad uidentis, quibus regis Dauid gesta continebantur, nisi malimus amuelis libros primum & secundum Regum, qui & apud Hebraeos Sani uel uocantur, in- 2 'telligi . Scripserunt&Salomonis historiam, Nathan propheta, Ahias Salonites, Addo 1. R uidens, idest propheta , in uisione contra Hieroboan, quorum tamen neque apud nOS, neque apud Hebraeos ullum extatuestigium. Citatur N OZai prophetia. DesidCrantur , . pisabν. de illa tantopere diuinius commendata Ionadab Rechabitae statuta, quibus filiis praece- 3. pit, ne biberent uinum, ne domos aedificarent, ne plantarent uineas &c. Desideratur &
Iehu filij Anani Iosaphat historia, nisi ea sit portio libri Regum Israel, quam etiam non ζα
extare praediximus, sic enim scribitur,Reliqua autem gestorum Iosaphat priorum di no- a. rar. λε.
uissimorum, scripta sunt in uerbis Iehu, quae digessit in libro Regum Israel. Resertur NOziae regis Iuda historia, ab Isaia filio Amoa scripta, quae nullo pacto in eo, quod mod5
habemus, Isaiae opere, continetur. Desiderantur & descriptiones Hieremiae prophetae, in quibus, filiis Istael transmigratis, praecepta & leges, ut.non errarent mentibus uidentes simulacra tradebantur. Citatur & liber dierum sacerdotii, Ioannis Hircani, in libris Machabaeorum. Fuerunt & multa uaticinia prophetarum, quae eadem ratione, quod nimirum ad Ecelesiasticam gubernationem necessaria non essent, scriptis non sunt mandata. Talia sunt.
Arariae filij Obed, ad regem Asia, & omnem Iudam &Beniamin, & Anani ad eundem, Michaae filii Zembla ad Acab regem Israel, & Iosaphat rege Iuda Iaaielis filij Zachariae, ,
ad regem Iosephat & omnem Israel, Eliezer fili j Dodan ad eundem Iosaphat, propter' o. Dedus cum Octioria percussum, Obed ad uniuersum a sirael, Semeiae ad Roboam regem x. Iudae, quae in prophetia eiusdem ad Niniuem non habetur. Uriae ut ij Semei, contra Hierusalem & terram Iuda . 3-Ri a. Citantur & multa prophetarum oracula, quae cum in iis, quos modo habemus, libris . non inueniamus, credendum est in aliis eorundem prophetarum libris, scripta suisse . Tale est quod Christum Nazaraeum suturum, a prophetis fuisse praedictum, Matthaeus docet do illud, quod sanctus Euangelista &Hieremia prostri, Iunc, inquit, adimple-- --. tum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem, Et acceperunt triginta argenteos, precium appreciati, quem apprectauerunt a fit in Israel, & dederunt in agrii figuli, sicut constituit mihi dominus . quem locum docet Hieronymus se ad uerbum m iis miri iriodam libro sub nomine Hieremiae prophetae legisse, quantas ab ea opinione non dil-ntiat, quae credidit, uitio scriptoris introduditam fuisse, uti loco Asaph alij Isaiam, alij Hieremiam, alii simpliciter prophetam, scripserint . nam hanc uarietatem suo tempore in Latinis codicibus uersata refert. Sunt qui loco Hieremiae, Zachariam esse scribendum doceant, quod apud illum habeatur, Et appenderunt mercedem meam trigin- T. a. a. ta argenteis, & ita precium decorum , quo appreciatus sum, &c. Sunt& qui ex duobus locis diuersis unum uelint esse constatum . Sic ut hoc loco ex Hieremiae prophetia de illo Zachariae uaticinio diuersis quidem locis, sicut& auctoribus, sed una eadem mente Et Hua -- intentione prolatis, uelint totum illum Hieremiae tributum locum, consurgere. Habet 'autem Hieremiae locus in hunc modum, Venit ad me, Ananahel filius patrui mei, cudum uerbu domini, ad uestibulum carceris, ta ait ad me, Posside agrum meum, qui
392쪽
est in Anathot in terra Beniam im quia tibi competit haereditas, & tu propinquior es ut possideas. intellexi autem, quod uerbum domini esset, Sc emi agrum, ab Ananeliel filio patrui mei, qui est in Anathot, de appendi ei argentum septem statheres, de decem a genteos, &c. In hac igitur emptione, uolunt Matthaum uidisse typica ratione, Christi uenditionem expressam, atque ideo totum uaticinium Hieremiae tribu ille. Verum enimuero, quanuis non sit omnino Euangelistarum consuetudini aduersum , ex duobus prophetarum oraculis, unum consuere, idque plerimque uni tantum illorum tribuere,
quod Marcus initio sui Euangelij secit, dum Malachiae prophetiam cum Isaiae uaticinio eidem Isaiae tributam in unum confundit: non uideo tamen quo pacto in hac parte ex Zachariae de Hieremiae locis, praesertim sensu dc uerbis, Sc ipsa rerum, de qua agunti conditione, tam dissitis, locus ille Hieremiae tributus, possit conflari. nam neq; Ana nahel figulus fuisse refertur, neque precium, quod Hieremias appedit, cum precio Christi conuenire uidetur: quae duo salieni debuissent esse similia,quod sint in illa Christi uenditione praecipua. hoc enim est, quod Sanctus Euangelista, illo uaticinio praenotatuari ostendit, quod scilicet precium Christi, quod erat tringinta argentei, in agrum figuli emendum concesserit , Principes, inquit, sacerdotum acceptis argenteis, dixerunt, Non licet eos mittere in corbonam, quia precium sanguinis est. Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinoru Sce. de subinde, Tunc imple tum est, quod dictum est per Hieremiam prophetam doc. ubi Euangelista praecipuam i lius oraculi montem In hoc sitam esse uidetur ostendere, quod sicut Christus triginta argenteis suit uenditus, ita precium illud appreciati, costiterit quoq; triginta argenteis.
di quod sicut illud precium in agrum figuli postea concessit, ita precium illud prophe-
ticum fuerit in agrum figuli postea tributum . Sed quam male duo ista prophetarum oracula ad conficiendum illud, quod a sancto Euangelista Hieremiae tribuitur, uatici nium, conueniant, cum sit apertissimum, non est opus ostedere, de multo minus, quam . male uel ad Zachariae uel Hieremiae per se prophetiam possit aptati. Sed cum neque in Isaia, neque in his psalmis, qui Asaph tribuuntur, ullo pacto locus ille ostendatur, re- , . . inat hoc unum, sanctum Euangelistam , ab illo, quod se uidisse Hieronymus reseri, Hi remiae uolumine , locum deprompsisse . nam licet librum illum, idem Hieronymus Apocryphum doceat, non obstat, quo minus i sancto Euangelista citari potuerit, cum idem, lanctus Apostolus Iudas, in Epistola secerit, dum ex libro Enoch testimonia pro ducit, ut postea dicemus Neq; omnia,quae in libris Apocryphis cotinentur, ut postea diu cemus, Apocrypha sunt, aut falsa, sed plerunque uerissima, quale illud, quod illic Apostolus allegat, Ecce ueniet dominus &c. Sunt praeterea libri Apocryphi, non quod fuerint ab illis, quibus tribuuntur, editi, sed quia quorudam admistione corrupti sunt . ut de Clementis Romani di quorundam aliorum libris dicere solemus. Et demum non
- . quaecunque Hebraeis Apocrypha erant, nobis sunt Apocrypha. uerum haec postea cum de Iudae epistola agemus, latius prosequemur. D. vii libris,qui in uetere illo statu Ecclesiae citantur, nec in nostris Bibliis inuentu o hi M, . tur , sic inquit Origenes, Operosum est , s uelimus nunc inquirere, quam multorum liat. -ς - brorum commemoratio fiat in scripturis diuinis, quorum lectio nulla uobis omnino est
tradita, sed neq: apud Iudaeos quidem usium huiusmodi reperimus lectionum, quae siue propterea quod aliqua supra humanam intelligentia continebant, placuit Spiritui sancto ferre de medio, siue quod essent de scripturis his, quae uocantur Apocryphae, pro eo
quod multa in cis corrupta, & contra fidem ueram inueniuntur a maioribus tradita, non placuit eis dari locum, nec admitti ad auctoritatem. Supra nos est pronunciare de taliabus .. Illud tamen palam est, multa uel ab Apostolis uel ab Euangelistis exempla esse prolata , Se nouo testa,ncnto inserta , quae in his stlipturis, quas canonicas habemus, nunii , quam legimus et in Apocryliis tamen inueniuntur , de euidenter ex ipsis ostenduntur assumpta.
393쪽
Liber sextus. , i 8sQuod multi libri a viris O postolicis editi , nunc desiderens
Rimos illos Euangelicae legis ministros, siue qui ex duodenario numero erant, siue qui discipuli uocabantur, ad instructionem fidelium, quibus Euangelium praedicabant, multos libros uerissima, quam haud dubiu in populis serebant, doctrina refertos, composuisse, ratio ipsa postulare
uidetur . neque enim Pythagorica ratione docendi, cuncta auditorum memoriae, quam sciebant maxime omnium errori de fragilitati subiectarn , mandassent. Sciebant multos esse iam tunc uel ex Iudaeis uel ex ipsis, qui Christo nomina dederat, falsos fratres, qui sub figura Euangelij, falsa doceret. oportebat ergo, ut uerae doctrinae certissima formula haberetur, doctrinam Euangelicam, scripto etia, di non sola praedicatione doceri. Sic apud uarias gentes, uarias ab eisdem sanctis audioribus , Euangelicae doctrinae catecheses siue per epistolas, siue per eorum, quae a Christo gesta esse certum crat, enarrationem sectas, & scriptas esse Ecclesiastici reserunt: quas tamen omnes, praeter illas , quas memorauimus, uel temporum iniuria, uel quod non essent diuino spiritu editae, cuius praesentia, praeter Apostolicum munus, ut diuina sit
scriptura necessario requiritur: uel demum quod de illis Spiritus sancti certissimis uasis magis est credibileὶ quod ad Ecclesiasticae reipublicae regimen necessaria non essent ad fidelium salutein, cum illae, quae remanserunt, siue quo adgestorum Christi necessariam cognitionem, siue quo ad Euangelicae doctrinae eruditionem, abunde suppeterent, quemadmodum & de libris ueteris testamenti diximus, intercidisse uidemus. Horum quaedam ab Haereticis tamen uitiata, & corrupta, ueteribus Ecclesiasticis Patribus cognita legimus, sed propter uerae religionis discrimen Ecclesiastico interdicto prohibita, ut Andreae, Thomae, Bartholomaei,4 hadai, & Barnabae, Nicodemi & Nazaraeorum Euangelia. Petri, Andreae, Philippi, di I homae gesta, quae Ivis aut actus appellant. Quae, si uocentur Apocrypha, non ideo mea quidem sententia) factum esse ' 'credendum, quod non fuerint ab his Apostolicis uiris composta, sed quod haeretica uersutia, Deo squod illa, quae modo ha mus, sufficerent permittente, eadem mendaciis infecerit. Na quod hoc eius saeculi haereticis esset solemne, & antea ex Ecclesiasticis historiis loculenter ostendimus, & ea, quae in Ecclesiastico decreto sequuntur, sufficienter declarant, in quibus ea quoque Euangelia pronunciantur Apocrypha, quae falsauit im- Rin. t s. Pius Lucianus , per quae nimirum Apostolicorum uirorum lucubrationes ab eodem haeretico iniectas haud temere accipimus. Maas non paucas sed multas fuisse Lucas ' Euangelicae narrationis initio, manifeste declarat, intoniam quidem inquit multi conati sunt ordinare narrationes, quae in nobis completae sunt rerum ; sicut tradiderut nobis, qui ab initio ipsi uiderunt, & ministri suerunt sermonis, uisum est mihi assecuto omnia, a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas eorum uerborum, de quibus eruditus es ueritatem. quibus, uerbis, tantum abest, ut eorum , quos ad hoc genus scribedi animos appulis te commemorat, labores damnet, aut eorum fidem eleuet, ut potius eorundem studium se imitari fateatur, ut scilicet quemadmodum illi, his, quibus seminarunt Euangelium, earum rerum, quae suerant in Evangelio completae, conati sunt ordinare narrationes, ita & ipse, iam ab his, qui interfuerunt , assecutus omnia, suo Theophilo, ab ipso principio, quod alij non praestiterant, festorum Euangelicorum historiam scribat. Sed neque Apostoli Pauli uniuersas epistolas superstitis te credendum, cum , ut par est sentire de uiro Sanctissimo & doctissimo, &ad scribendii, propter ingentem Euangelicae doctrinae zelum proclivi, non solas has quatuordecim, tot urbibus, tot nationibus, quibus Euangeliu praedicauit, scripserit. Inter has numerari solet epistola ad Laodicenses, cuius in ea, qua est, ad Coloss. sub his uerbis i .e m. meminit, Facite, ut haec epistola legatur in Laodicensium Ecclesia, & ea, quae Laodicensium est, ut uobis legatur. Miamuis hanc epistolam Theophil actus doceat non esse aliam, quam eam, quae priori loco ad Timotheum per Tichicum diaconum a Laodicea suit missa. cui sententiae, quorundam Bibliorum correctiorum litera suffragari ut Aa a detur,
394쪽
detur, quae sic habit, Facite ut haec epistola legatur in Laodicensum Ecclesia, 3t ea, quae scripta est ex Laodicea, ut uobis legatur. Porro nulla alia ex Laodicea suit missa, quam prior illa ad Timotheum . Sunt & qui per Laodicensium epistolam, non aliam a. in quam quae fuerit ab Apostolo misia, sed eam, quam eadem Ecclesia ad eundem Apo- 'R stolunt, quaedam, quae ad Euangelicae uitae rationem conducerent, rogans, scripserit, intelligant, cui per epistolam ad Colossenses uelit satisfactum . Communior tamen doctiorum sententia , ipseque Paulinus contextus, quandam aliam, ab his, quas modo habemus, diuersam, quae fuerit ad Laodicenses scripta, insinuare uidentur. Vnde sunt etiam nostra memoria, qui quandam epistolam ad Laodicenses Pauli nomine in . tars signem nec multum ab eius dictione abhorrentem circunserant, quam eam esse cre-ν -- diderim , quam suo saeculo a quibusdam legi, libro de Viris illustribus Hieronymus a Musa refert, Legunt, inquit, quidam & ad Laodicenses, sed ab omnibus exploditur. Verum,m s s. de his libris, qui tanquam diuinae legis partes Catholica resipublica ueneratur , haec reperis se dixisse sit satis.
De quibusdam libris, de quibus, an ad legis diuinae canonem pertinerent, fuit olim controuersia. Cap. VII.
Vnc de his libris agamus, de quibus nondum in hae parte Spiritus sancti
perfecta illustratione recepta, huius sanctae reipublicae ciues, ipsa Ecclesiae iuuentute, an ad legem diuinam attinerent, eo quod in illis nondum euidentia apparuissent diuinitatis uestigia, dubitarunt et ut uideamus, quanta grauitate, in eis in Canonem recipiendis, suerit ab Ecclesiasticis patribus animaduersum . Ergo inter illa septuagintaduo diuinae legis uolumina, quae sola ab Ecclesiae principe Deo, quasi ab auctore derivari docuimus, cum
de caeteris nulla fuerit unquam controuersia, non nulla ut reciperentur in ordinem di uinorum oraculorum, contradictionem anterioribus saeculis habuisse, leguntur : horum
quaedam ad ueterem illum statu, qui post Mosem uiguit, reliqua ad nouam legislationem spectant. Sunt autem ex ueteri quidem instrumento ,Thobiae historia, Iudith commeniataris , Salomonis sapientia , Iesu filii Sirach , Ecclesiasticus liber, & duo priores, Maiachabaeorum, quos tamen duobus aliis posterioribus proiectis, nunc diuinos esse docuimus. praeter hos Salomonis oratio, Baruch liber, cum epistola Hieremiae, trium puerorum canticum , Susannae& Belis historiae. Nam Hester historiam usque ad decimum caput, cum ab Hebraeis inter hagiographa numeretur quod sciam nullus apud Graeacos aut apud Latinos, inter Apocrypha coniecit , praeter unum Erasmum, qui tamen id potius oscitantia, quam, quod ita sentiret , fecille uidetur. Ex nouo uero testamento, sunt Ioannis Apocalypsis, & esstola Pauli ad Hebraeos. Iacobi canonica, Petri postearior, Ioannis duae postrenis, epistola Iudae, & quaedam aliae scripturae partes, quarum& auctoritas & auctores in quaestionem uocantur. Et quidem , quod libri hi ad canonem & ordinem diuinorum uoluminum non pertinerent, tum ex sanctorum commentariis, tum ex gestis conciliorum, in quibus inter Ia m v canonicos non computantur, sibi quis persuadere potuisset. Sicut Iudith inquit Hierob, nymus & Thobiae & Machabaeorum libros legit quidem Ecclesia; sed inter canonicas scripturas non recipiti sic & Sapientiam & Ecclesiasticum legat ad aedificationem plebis , non ad auctoritatem Ecclesiasticorum dogmatum confirmandam. Et alibi, in ean In prolata dem sententiam, Igitur, sicut sapientia, quae uulgo Salomonis inscribitur, & Iesu filii ν Sirach liber, & Iudith, & Thobias,& Pastor, non sunt in canone . Proferamus, ait deii de Gregorius de libris Machabaeorum loquens, testimonium de libris non Canonicis, i 3. sed ad aedificationem editis. Et demum, ne multorum, qui ueteri illo saeculo floruerun i adducamus testimonia, Nicolaus Lyrannus, inter iuniores auctores,& eruditus&dii. N. ligens, Notandum, inquit, quod libri Machabaeorum non sunt de canone, legunturiis. M. tamen in Ecclesiis, per constitutionem Romanae Ecclesiae. De epistola Pauli ad Hebraeos, quanta fuerit olim controuersia, tum de eius auctore tum de auctoritate, dubitantibus
multis, antiquorum auctorum scripta nos docent, Epistola inquit Hieronymus quae
395쪽
fertur ad Hebraeos, non creditur esse Pauli, propter styli sermonisque distantiam, sed
uel Barnabae iuxta Tertullianum, uel Lucae Euang. iuxta quosdam, uel Clementis Ito manae postea Ecclesiae Episcopi, quem aiunt sententias Pauli proprio ordinasse de or nasse sermone. Hactenus Hieronymus. Qui S ad Dardanum in hunc modum scribit, Illud noliris dicendum est, hanc Epistolam, quae inscribitur ad Hebraeos, non solum ab Ecclesiis Orientis, sed ab omnibus retro Ecclesiasticis, Graeci sermonis scripto ribus, quasi Pauli Apostoli suscipi, licet plerique eam uel Barnabae uel Clementis arbi ἴπ'
trentur,& nihil interesse cuius sit, cum Ecclesiastici uiri sit ,& quotidie Ecclesiarum D, iste., lectione celebretur. Q od si ean Latinorum consuetudo non recipit inter scripturas canonicas, nec Graecorum Ecclesiae Apocalypsim Ioannis, eadem libertate suscipiunt, iis, nisi ει tamcn nos utraque suscipiamus. Testatur & idem alibi, eandem epistola ab omnibus Graecis, sed non ab omnibus Latinis in canonem recipi. Quin & glos lema, quod ordinarium appellant, siue illud suerit Ioannis Blesensis, siue Alcliuini, siue cuius cunque alia terius docti & Ecesesiastici uiri, ingenti profecto auctoritate praeditum, hanc epistolam In S. . ad Hebraeos inter canonicas a Latinis non suscipi, constanter assirmat. Vides ergo Hie ronymi testimonio, non modo Epistolam ad Hebraeos, apud Latinos, sed & Ioannis Apocalypsim, apud Graecos, contradidi ione habuisse, quo minus in ordinem diuino rum uoluminum redigerentur. Quemadmodum uero epistola ad Hebraeos, propter styli dissonantiam, Paulo subtrahebatur, ita quoque secunda Petri Apostoli epistola, quod cum praecedenti non conueniret in dictione, Petri esse negabatur: quod Hieronymus libro De uiris illustribus, dum de Petro Apost. loquitur, indicat. Eademq; fuit de riti stiam duabus Ioannis Apost. postremis R Hilotis dubitatio, quibusdain, casiae non eidem Ap τ ι snolo, sed Ioanni presbytero, siue seniori, cuius in Ecclesiasticis historiis uenerabilis est memoria, tribuentibus, quod N duobus locis altero cum de Ioanne, altero cum de Pa pia loquitur, libro illo De uiris illustribus, Hieronymus retulit. Dubitatum fuit & olim, de Iacobi epistola, utrum ne fuisset ab eodem aedita, & an canonica soret, & de epistola Iudae tum ob alia, tum uero quod de libris Apocryphis testimonia citasset. De Marci Euangelii i6. capite, quod resurrectionis mysteriunt paulo aliter, quam caeteri Euang tiistae narrare uideantur, dubium fuisse olim, an ad idem Euangelium attineneret, docet idem, Hieronymus. Vnde Chiliadum auctor, in Omnibus exemplaribus Graecis, ad piastis quae sibi uidisse contigisset, hoc caput se uidisse resere, sed ita post finem positum, ut reia H M lectitium uideretur .LEademque dubitationem de historia adulterae, quae in nostris Bibliis , Ioannis octauo capite collocatur, fuisse olim, quorundam Graecorum, de ea historia in suis commentariis silentium, ostendit. sed & in quibusdam Graecis exemplari bus , desideratur omnino, in aliis adiecta est in calce. Sed iam ad eos librorum sacrorum Elenchos, quos olim ediderunt Ecclesiastici patres uel quod est uehementius sacra concilia, quae profecto divinas scripturas indicandi, di munus & potestatem acceperunt, deueniamus, in quibus mirum quorundam horulibrorum reperitur silentium. Et tamen neque illi, neq; ista pauciores aut plures, quam sua memoria, quasi diuinos publico decreto comprobari cognouissent, erant scripturi. Ergo Melito Sardinensis Episcopus celebris olim Ecclesiasticus scriptor,apud Eusebium t .Leotionesimo cuidam, qui nam apud OrientiS prouincias ex ueteri Testamento canonici libri reputarentur, scribens, sic inquit, Scias me perrexisse usq; ad Orientis locum, ubi praedicationis nostrae coepit exordium, & ubi gesta sunt illa omnia, quae leguntur scripta: dum ibique diligenter de omnibus explorasse, quae essent ueteris Testamenti uolumina. ibi .gitur, quae cum omni uestigatione comperi, haec sunt, Mosis libri, quinque, Genesis, .Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium. Tum deinde, Iesus Nauae, Iudicum, Ruth, Rcgnorum libri quatuor, Paralipomenon, Psalmi David, Salomonis Prouerabia, Sapientia, Ecclesiastes, Cantica canticorum, Iob., Prophetae autem, Isaias, Ie--remias, duodecim prophetarum libri. Hactenus Melito: ubi Ecclesiasticum Iesu filii Sirael, Thobiae, Iudith, Hester, & quod magis est admirandum, Machabaeorum hili rias silentio inuoluit. Non erant igitur apud Orientales , libri canonici, neque diuini
habebantur. Origenes Adamantius apud eudem Eusebium, ueteris & noui Testamenti O . eatalogum texens, Non est ignorandum, inquit, uiginti duos libros esse in canone uete iis tellamenti, sicut Hebraei tradunt, secundum numerum scilicet elementorum, quae
396쪽
apud ipsos habent. Hi sunt autem uiginti duo libri , Genesis, Exodus, Leviticus, Numerus, Deuteronomium, Iesu Nauae, Iudicum, Regnorum primus & secundus, qui unus liber est apud illos, quem nominant Samuel, item tertius de quartus, qui unus est apud ipsos, quem appellant, Regum Dauid , di Paralipomenon, primus de secundus in uno habentur, quem dicunt Sermones dierum. Esdras primus & secundus, in uno est, ite liber lPsalmorum, Salomonis Prouerbia, & alius Ecclesiasticus ,& tertius eiusdem Cantica canticorum, sed di duodecim prophetarum minorum liber unus est. Isaias propheta, Hieremias, Ezechiel, Daniel, Iob, Hester. In his concludunt canonem uoluminum diuinorum. Machabaeorum uero libros extrinsecus habent. Hactenus de Ii bris ueteris Testamenti, Origenes . De noui autem Testamenti canone, sic scribit, Extraditione didici, de quatuor Euangeliis, quia citra contradictionem suscipi debeant. in omnibus, quae sub coelo sunt, Ecclesiis Dei, ita enim tradiderunt patres, quia primo omnium scriptorum sit Euangelium a Matthaeo, qui aliquando fuerat publicanus, Hebraicis literis , de traditum his, qui ex circuncisione crediderant. secundum uero scriptum esse a Marco, iuxta ea, quae sibi tradiderat Petrus, de quo de in epistola sua commemorat dicens, Salutat uos filius meus Marcus. Tertium esse secundum Lucam, quod Paulus Apostolus collaudat, tanquam his, qui ex gentibus crediderant, scriptum, super omnia uero esse Euangelium Ioannis. De Apostolicis quoque literis, ita dicit, Is qui idoneus dicitur, factus csse minister noui Testamenti, non litera, sed spiritu , Paulum dico, qui repleuit Euangelium ab Hierusalem in circuitu usque ad Illyricum, nec ad omnes Ecclesias, quas docuerat,scripsit, sed quatuordecim solas epistolas de in ipsis plures breuissimas, scripsit. Petrus uero, super quem Christi tundatur Ecclesia, duas tantum modo scripsit, c quibus a nonnullis de de secunda dubitatur. Ioannes quoque, qui supra pectus domini recubuit, post Euangelium, scripsit Apocalypsim . in qua tamen reticere uisus est, quod septein tonitruorum locul ae sunt uoces . scripsit autem & tres epistolas, in quibus duae breues de quibus, te apud quosdam dubia sententia est . Hactenus Origenes. Vbi uides nec Sapictiam nec Ecclesiasticum, nec Thobiam, nee Machais is Da baeos, inratio nec Iacobi epistolam adnuinerari. Ioannes Dainascenus, Scire inquit m .i . . Oper rectum est , quod duo de uiginti libri sunt ueteris Testamenti, secundum elementa Hebraicae uocis: duo enim Se uiginti habent elementa, ex quibus quinque duplantur , ut ipsa fiant septem supra uiginti . nam duplex est, Chaph, S: Mem , 5e Nun. de Phe& Sade. Et ideo libri, qui secundum hunc modum, duo & uiginti numeratur, septem S uiginti compuriuntur, propterea quod quinque ex ipsis duplantur. Connectitur enim Ruth Iudicibus, & numeratur apud Hebraeos unus liber, Primus autem & secundus Regnorum, unus liber, de tertiuS & quartus, unus liber. Primus di secundus, Paralipomenon, unus liber. Esdrae unus liber. Sic igitur diuiduntur libri in quatuor pentateu
chos, idest, quinarios uoluminum , di supersunt alii duo, ut sint dispositi libri hoc pacto, inlinque legales, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, prima pentateuchus, quae de legis positio. Deinde alia pentateuchus, quae scriptura,& Hagiographa , id eli, sanctorum scripta , dicuntur, quae sunt hoc modo, Iesus Nauae, ludices cum Ruth, Regnorum primus cum secundo liber unus, & tertius, de quartus libet unus,& duo Paralipomenon liber unus ; haec secunda pentateuchus. Tertia pentateuchus ,iuersu facti , libri, Iob, Psalterium, Prouerbia Salomonis , Ecclesiases eius, Cantica canticorum. Quarta pentateuchus, prophetica , duodecim prophetarum, liber unus, Isaias, Hieremias, Ezechiel, & Daniel : Deinde Esdrae duo in unum connectuntur librum, di Esther. Mai autem omnium uirtutum doctrida reserti sunt, hoc
est, Sapientia Salomonis, Sc sapientia Iesu, quam pater Sirach composuit Hebraice, Graece interpraelatus est nepos, Iesu di filius Sirach , studiosis quidem hi libri pulchri S honesti, sed non numerantur in propheticis libris, neque ponebantur in arca Noui
Testamenti . Sunt, Euangelia quatuor, secundum M otthaeum, secundum Marcum, se cundum Lucam , secundum Ioannem . Actus sanctorum Apostolorum Lucae Euangelistae, Catholicae epistolae septem , Iacobi una , Petri duae , Ioannis tres se Iudae una, Pauli Apostoli epistolae quatuordecim , Apocalypsis Ioannis Euangelistae, oti. ' nones sanctorum Apostolorum per Clementem. Rufinus Aquileiensis deinde in expossitione Symboli qui canonici haberentax ita ut docet. Haec sunt, noui ac ueteris te stamenti,
397쪽
lamenti uolumina , quae secundum maiorum traditionem per ipsum spiritum saucium inspirata cieduntur , ta Ecesesiis Christi tradita. Itaque ueteris tellamenti omium primo . Mosi ς, quinque libri sunt traditi , Cenesis, Exodus, Leviticus Numeri, Deuteronomium. Post haec Iesus Nauae, Iudicum simul cum Ruth. Quatuor post haec Regnorum libri , quos Hebraice duos numerant, Paralipomenon, qui dierum dicitur liber , &Esdrae duo, qui apud illos singuli computantur, S Esther, Prophetarum uero Isaias. Hieremias, Erechiel de Daniel: propterea duodecim prophetarii liber unus, Iob quoque, δέ Psalmi David, singuli sunt libri , Salomonis uero tres Ecclesiis traditi, prouerbia, Ecclesiastes, Cantica canticorum . In his concluserunt numerum librorum licteris testamenti. Noui uero quatuor, Euangelia Matth aei, Marci, Lucae, Ioannis; Actus Apostolorum, quos scribit Lucas, Pauli Apolloli Epistolae quatuordecim, Petri Apostoli epistolae duae, lacobi statris domini S Apostoli, una, ludae una , Ioannis tres, Apocalypsis Ioannis. Haec sunt , quae patres intra canonem concluserunt: ex quibus fidei nostiae astertiones constare uoluerunt. Sciendum tamen est, quod & alij libri sunt, qui non canonici sed Ecclesiastici, a maioribus appellati sunt, idest, sapientia,quae dicitur Salom nis; alia sapientia , quae dicitur filii Sirach: qui liber apud Latinos, hoc solo generali umcabulo Ecelesiasticus appellatur. quo uocatalo non auctor libelli , sed scripturae qualitas cognominata est. Eiusdem ordinis libcllus est I hobiae, de I udith Ze Machabaeorum libri.
In nouo testamento libellus, qui dicitur Pastoris, siue Hermes, qui appellatur duae uiae uel iudicium Petri. Quae omnia quidem in Ecclesiislegi uoluerunt, non tamen prose ri , ad auctoritatem exsis fidei confirmandam . Caeteras uero scripturas Apocryphas nominarunt, quas in Ecclesiis legi noluerunt. Haec nobis ex patribus ut dixi. Hactenus Rufinus. Sed neque Hieronymus in eo sanctorum librorum Elencho, quem in epistola ad Paulinum scribit, cum caeteros omnes ueteris testamenti libros recenseat, horum liabrorum meminit, quasi suo silentio, cosdem extra canonem faciens . Laodicaena Syn dus , in phrygia Pacatiua conueniens & sanctorum librorum Elenchum tradens ita scribit. Non oportet ab idiotis Psalmos compositos de uulgates in Ecclesiis, neque libros, qui sunt extra canonem legere , nisi solos canonicos noui S ueteris testamenti. quae a tem oporteat legi de in auctoritatem recipi, haec sunt, Genesis, Exodus, Leviticus. Numeri, Deuteronomium, Iesu Nauae, Iudicum, Ruth, α Regnorum libri quatuor. Paralipomenon, libri duo Esdrae, liber Psalmorum numero centum S quinquaginta prouerbia Salomonis, Ecclesiastes, Cantica canticorum, Iob , Hesther duodecim prophetarum, idest, Osris, Amos, Ioel, Abdias, Ionas, Michaeas, Nahum, Abacuch, Sophonias, Aggaeus, Zachatias, Malachias, Isaias, Hieremias , EZechiel, Daniel. Nouitestamenti, idest, Euangelium secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam , secundum Ioannem, Actus Apostolorum, canonicae epistolae septem, i acobi una, Petri duae, prima di secunda, Ioannis tres, prima, secunda, de tertia. Ludae una, epistolae Pauli Apostoli numero quatuordecim, ad Romanos una, ad Corinthios duae, ad Calathas, ad Ephesios, ad Philippenses ad singulos una, ad Coloslanses una, ad Thessalonicenses duae , ad Titum , ad Philemonem , ad Hebraeos .-Hactenus synodus ubi inter canonicos de Ecclesiasticos libros, deque Sapientiam, neque Ecclesiasti cum, neque Thobiam, neque Iudith, neque Baruch, neque duos Machabaeorum pri res , neque Ioannis Apocalypsim inuenies.
Quod nulli eorum librorum, quos canonicos diximus , siue ad vetus siue ad notuum testamentum pertineant, Ilat pocophi, sed omnes sint canonici. Cap. VIII.
Tque haec sunt potissima fundamenta, quibus nostrorum saeculorum haeretici hos libro de reliquos Omnes, qui aduersus sua dogmata,aperto marte pugnare uidentur, evanone, pro sua consuetudine conantur cxtrudere.1Veriun quam inualide de inerter, iam paucis dicamus.
Eminuero, sanctas ac diuinas leges, librosque, quibus continentur, iΛ a a iij reliquis,
398쪽
a reliquis, qui tales non habentur, discernere non ad singulares homines aut congregationes , sed ad ipsum uniuersum Ecclesiasticum coetum, aut ad praecipuam eius partem& magistratum pertinere , nemo sanae mentis ibit inscias, cum neque Romanas leges, Romanus ciuis, aut Romani imperij portio quaedam , sed ipse Romani imperij princeps, aut omnium ciuium uice Romanus Senatus discerneret. Quemadmodum enim uel principis, uel corum, qui rempublicam reserunt, in quosque sua caeteri quique ciues retulerunt sustragia, non tantum est leges condere, sed conditas ad reipublicae utilitatem & frugem exigere ,& an sitiat supposititiae, uel cum primi legislatoris, cuius es edicuntur, mente conueniant, examinare et ita in Ecclesiastica republica, legum conditarum , aut librorum, quibus continentur, iudicium S expensio, non ad priuatos ciues aut congregationes, sed uel ad Ecclesiasticum principem, uel ad eam congregationem, quae uniuersam Christianam societatem uirtute contineat, pertinere, non dubium. Cum igitur, in hac sancta republica , Romanus pontifex princeps habeatur, Generalia uero concilia sola sint, quae uirtute, totam Ecclesiasticam societatem contineant, uel salieni quod nemo haereticorum, quantumuis impudens negare poterit) Romanus pontifeY etiam si princeps in Ecclesia non esset, aut concilia Generalia, totam non refer rent Ecclesiam , uterque tamen eorum potissima sit Ecclesiastica portio, quidquid ii tum alteru, in hac parte decreuerit, suturum est firmum, aut saltem potiori quam cae terae quaeque Ecclesiastica partes , auctoritate constabit. Cur enim discretionein spirituum magis praecipuae Ecclesiae parti, quam caeteris minus praecipuis, a Spiritu sancto donari, non deceat Z aut cur esto quod Romanus Pontifex caput Ecclesiae, ut haeretici uo-Iunt, non esset, aut concilia generalia non exprimerent uniuersiain Ecclesiam cuin neq; ille inter Ecclesiasticos patres & ditione Nauctoritate maximus, neq; ista, saltem p tissima pars, totius Ecclesiae negari possint, eoruin in hac parte quam reliquorum omnium non praeualeat auctoritas Sed ad rem ueniamus, di ostendamus, eos libros, quos in controuersiam, uel parti culares scriptores, uel particulares Ecclesia congregationes mittebant, concordi semper sententia uel a Romanis Pontificibus, uel a generalibus conciliis canonicos habitos.1- sui Innocentius itaque huius nominis primus Exuperio Tholosano Episcopo, de numero primm canonicorum librorum, rogatus ita respondit . inii uero libri recipiantur in canone , breuis annexus Mendet. Hari: sunt ergo, quae desiderata uoce moneri uoluisti, Moysi libri quinque, idest Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, nec non& Iesu Nauae, & Iudicum, & Regnorum libri quatuor, simul & Ruth : Prophetarum libit sexdecim, Salomonis libri quinque, Psalterium, historiarum Iob liber unus, Hester unus, Iudith unus, Machabaeorum duo, Paralipomenon duo: item noui testamenti, Euangeliorum libri quatuor. Apostoli Pauli libri quatuordecim. Epistolae Ioannis tres. epistolae Petri duae, epistolae Iudae, epistola Iacobi, Actus Apostolorum, Apocalypsis
Ioannis. Hactenus Innocentius. Q aio loco solum Thobiam ex his, quos modo cano nicos habemus, desideras, quod Brsan facere potuit magis numerantis obliuio, quam . quod eum a canone iudicaret alienum. Neque uero magnum erat piaculum, ubi res ad unius Episcopi petitionem magnopere non postulabat, expendi,unum aut alteru libra omitti, praesertim cum eundem, sit non canonicum iudicaret, apocryphum declarare deia, . ., huisset. Et prosccto, utcunque se res habzat, ZOZimus pontifex, qui statim post eun. mu'. deni Innocentium, Romani pontificatus sedem obtinuit, ab uniuersa Africana Ecclesia,e-, quasi Ecclesiasticae reipublicae princeps, in quarto concilio Carthaginiensi, de numero canonicorum librorum consultus, ubi res integro examine exigenda erat, ita respondit, Item placuit, ut praeter scripturas canonicas, nihil in EccJesia legatur sub nomine di uinarum scripturarum. sunt autem canonicae scripturae, idest , primus Genesis, i I Ex
dus, III Leuiticus, IIII Numeri; V Deuteronomium, v I Iesu Nauae, VII Iudicum, V III Ruth. Regum libri II II, Psalterium Dauidicum, Salomonis libri V, libri X II prophetaru, Isaias, Hieremias, Ezechiel, Daniel, Thobias, Iudith, Hester, Eirae libri II, Machabaeorum libri II. Noui autem Testamenti X X VII, Euangeli sum libri IIII, Actuum Apostolorum liber unus, Pauli Apostoli epistolae XIII, &eiusdem ad Hebraeos una, Petri Apostoli I I, Ioannis Apostoli III, Iudae Apostoli una, Iacobi una, Apocalypsis unus , qui sunt uiginti septem . Et subinde, Hoc statri
399쪽
consacerdoti nostro Bonifacio, uel aliis earum partium Episcopis pro confirmado isto
canone innotescat, quia a Patribus ista accepimus in Ecclesia legenda. Hactenus ZoZimus Pontis Vbi uides nullum ex his, quos modo canonicos colimus, librorum deesse, sed uniuersos canonicos decerni, di sub nomine diuinarum scripturarum legendos exponi , ne Rufini Torani distinctio locum habeat, qua, cum hos libros Ecclesiasticos quidem quod in Ecclesia legi permittantur ad instrutilonem fidelium, uocitari constentiat, nullo pacto tamen canonicos de diuinos appellari permittit. Canonicos enim uero appellat Pontifex, & uniuersa illa Africana Ecclesia, eos omnes libros sime discrimine, scripturas diuinas uocat. Placuit, inquit, ut prater canonicas scriptui as, nihil in Ecclesia sub nomine diuinarum scripturarum legatur. Sut autem canonicae scripturae &c. Maod autem sanctus Pontifex inquit, hos omnes libros, a Patribus acceptos, & quasi canonicos in Ecclesia legendos, superioruin saeculorum Pontifices denotat, apud quos ab ipsis Apostolicis saeculis eum reliquis diuinis libris canonicis ij, de quibus est controuersia, libri , perpetuo sunt crediti. quod octuagesimus quintus Apostolicus canon, per Clementem primum Rom. Pont. ex Apostolica sententia editus, in hunc modum docet, Sine autem uobis omnibus clericis re lateis uenerabiles & sancti libri ueteris quidem testa menti, Molis quinque, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iesafilij Nauae unus, Iudicum unus, Ruth unus, Regum quatuor. Praetermis brum ex libro dierum duo, Esdrae duo, Hester unus, Machabaeorum tres, Iob unus, Psalterium unus, Solomonis tres: Prouerbia, Ecclesiastes, Cantica Canticorum, Prophetarum duodecim unus, Vnus Esaiae, unus Hieremiae, unus EZechiel, Daniel unus. Insuper, Scextra hos, addiscenda tradatur uestris iuuenibus Sophia pereruditi Sirach. Nostra uero hoc est noui Testamenti Euangelia quatuor, Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis: iPauli epistolae quatuordecim, Petri apostoli duae, Ioannis tres, Iacobi una, Iudae una, Clementis epistolae duae, & institutiones uobis Episcopis per me Clementem in octo libris nuncupatae, quas in omnibus publicare non decet, ob arcana in ipsis, & nostrorum Apostolorum ach. Hactenus apostolicus canon . Vbi nullum alium ex his, quos in do canonicos habemus, librum deesse uides, quam sapientiam, Apocalypsim,di Iudith, di Tobiae hist ortas. quos tamen quatuor libros eodem apostolico canone contineri in aliis emendatioribus codicibus Ioannes Zonaras eorundem apostolicorum canonum interpres tellatur. Porro quod epistolas Clementis, & institutiones apostolicas canonicis libris annumeret, aut est addititium, quemadmodum & reliquis apostolicis canonibus ab haereticis & prauis hominibus manus illatas este depraehendimus, aut de epistolis Clementis N apostolicis constitutionibus intelligit, eo tempore, quo nondum propter haereticorum peruersionem apocryphae essent. Nam quod eae modo ab haereticis corruptae fuerunt de uitiatae, sextae synodi canon secundus, plane indicat. Mioniam, in quit , in canonibus Apostolorum praeceptum est, ut eorundem sanctorum Apostolorum per Clementem constitutiones susciperemus, quibus iam olim ab iis , qui a fide aliena sentiunt, adulterina quaedam&a pietate aliena introducta sunt, diu morum nobis dericretorum elegantem & uenustam speciem obscurarunt, has constitutiones, ad Christi nissimi gregis aedificationem ac securitatem utiliter reiecimus, haereticae falsitatis scelus nequaquam immiscentes aut germanae ac integrae doctrinae apostolorum inserentes. Hactenus sexta Synod. Quauis sicio Epiphanium contendisse, nihil eos libros falsae doctrinae permillum habere. Cuius tamen contrarium praeter hanc synodu, ut idem Epiphanius est auctor, S multi ueterum persuasum habuerant, de quo sorsan in aliis lib. non nihil dicemus. Vtcunque tamen res sese habeat, hi libri apostolicarum constitutionum, quaquam initio, ut canon hic apostolicus praescribit, propter Apostolorum, quorum constitutiones continere dicebantur, auctori tatem, essent in precio; postea tamen eorum spiritu ad spiritus diuini, qui in caeteris canonicis libris splendescere uidebatur, amussim a Patribus exacto, digni uisi non sunt, qui in canonem reducerentur. Quod N Hermae siue pastoris libro contigit, qui cum quasi quaedam diuina reuelatio, priori illo saeculo, praesertim propter Paschatis celebrationem, de qua tunc grauissima fuerat controuersia, a multis haberetur, atque adeo inter diuinos libros collocaretur : postea tamen de loco & auctoritate penitus decidit: idem 3: de tertio Machabaeorum libro, que illic quoq; Clemens numerat existimandum. Tertio, responderi potest, constitutiones . Clementis
400쪽
Clementis, aut Epistolas, caeterosque libros, quos cum illis commemorat, non habemus eiusdem inter canonicos libros ab eodem Clemente numerari, quasi cum caeteris , quae ibi connumerantur auctoritatis, sed tanquam utiles, & uitae Christianae promouendae proficuos. quae res apud me prosecto est certissima, cum considero quam male cum Christiana modestia conueniat, Clementem quantumuis Romanum Pont. suas epistolas & libros publico edicto, in eo Canone diuinos & canonicos reddere. Librisistitur, quos a Petro caterisque Apostolis diuinos acceperat, enumeratis, suos etiam Iabores, quos ex Apostolica doctrina collegerat, non quasi eiusdem cum caeteris auctoritatis , sed tanquam utilos legendos, ut ex eis populos instrueret presbyteris ac diac nibus exposuit. Quod & postea praeter alios Ecclesiasticos patres tum Graecos , tum Latinos,Pontifex Gelasius imitatus est: recitatis enim canonicis libris di sanctorum patrum quoque, qui Ecclesiastica doctrina illust res extiterant, labores apposuit: non quidem eiusdem cum caeteris canonicis libris auctoritatis futuros, sed sui lectione multam
frugem Christianis hominibus allaturos. Porro quod Clemens solos suos libros & lab res , diuinis libris ad calcem apposuerit, illud fuit in causa, quod eo saeculo nondum alij Christiani patres, Christiana uitae commentarios scripsissent. nam si inuenisset, praeis sertim si cum Apostolica disciplina cohaererent, prosecto posuisset. Habes ergo ab ipsa
Apostolica aetate apud Rom. Pont. Romanamque sedena, omnes eos libros, quos mOdo canonicos ac diuinos iudicamus, senaper fuisse diuinos, ac canonicos. Vnde eo canone nullo discrimine sancti ac uenerabiles nuncupantur. Sint autem omnibus uobis
clericis & laicis uenerabiles & sancti libri, &e. S. o i, is ad generaleS Ecclesiae congregationes, quibus uel ipsa ratione ductrice, magisque particularium Ecclesiarum conuentibus, quod N ibi plures sunt Si doctiores
uiri, & grauius altiorique cum examine, pro rerum grauitate res expendantur, assentire debemus, ueniamus oportet. Concilium itaque Florentinum, sub Eugenio quaristo utriusque Ecclesiae Graecae de Latinae celebri concursu, post longam doctissimorum uirorum disputationem de libris canonicis,hac uerborum sorma pronunciat, Septimo decernimus , unum atque eundem Deum uuleris ac noui testamenti, hoc est unum & eundem legis N Prophetarum atque Euangelii profitemur auctorcm. Quoniam eodem spiritu inspirante utriusque testamenti sancti locuti sunt: quorum libros suscipit de ueneratur Ecclesia, qui titulis sequentibus continentur. Quinque Mosis, id est, Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iosue, Iudicum, Ruth. Quatuor Regum , duo Paralipomenon, Esdras, Hieremias, Thobias, Iudith, Hester, Iob, Psalmi David, Parabolae, Ecclesiastes, Cantica canticorum , Sapientia, Ecclesiasticus, Esaias, Baruch, Ezechiel, David. duodecim Prophetae minores, id est, Oseas, Iovi, Amos, Abdias, Ionas, Nahum, Abacuch, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias. duo Machabaeorum , quatuor Euangelia, Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis: quatuordecim epistolae Pauli, ad Romanos duae, ad Corinthios, ad Galathas, ad Ephesios, ad Philippenses, duae ad Theslatonicenses, ad Colostenses, duae ad Timotheum, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos. Petri duae, Ioannis tres, una Iacobi, una Iudae, Acta Apostolorum, de Apocalypsis Ioannis. Hactenus concilium Florent. Cui per omnia concinit Tridentinum sub Paulo III. Pont. Max. N Carolo Caesare huius nominis Quinto, in haec uerba, Sacrorum uero librorum indicem, huic decreto adscribendum
sacrosancta synodus censuit, ne cui dubitatio suboriri possit, qui nam sint, qui ab ipsa synodo suscipiuntur : sunt uero insta scripti ,Testgmenti ueteris, quinque Moysi , idest,
Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium, Iosue, Iudicum, Ruth, qua tuor Regum, duo Paralipomenon, Esdrae primus & secundus, qui dicitur Nehemias, Thobia, Iudith, Hester, Iob, Psalterium Dauidicum centum quinquaginta palm rum, Parabolae, Ecclesiastes, Cantica canticorum, Sapientia, Ecclesiasticus, Esaias, Hieremias cu Baruch, Ezechiel, Daniel, duodecim Prophetae minores, id est, Oseas, Iohel, Amos, Abdias, Ionas, Michaeas, Nahum, Abacuch, Sophonias , Aggaeus, Z charias , Malachias, duo Machabaeorum, primus & secundus. Testamenti noui, quatuor Euangelia , secundum Matthaeum, Marcum, Lucam, Ioannem : Actus Apostolorum , a Luca Euangelista conscripti: quatuordecim epistolae Pauli, ad Romanos, ad Cori
thios , ad Galathas, ad Ephesios, ad Philippenses, ad Colostenses: duae ad Theslatonia