Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

tatis diminuant, sed neque isti aliud dixerunt quam ueteres illi, quorum exposuimus

sententias, unde non tam iuxta suas ipsorum opiniones, quam iuxta quorundam ueterum placita, sunt loqui eredendi. Est autem in his ac similibus ab antiquitate ductum argumentum , prorsus inualiduna, quod magis ac magis quotidianis momentis Ecclesia, & mentis illustratione, & diuinarum rerum cognitione proficiat.

Ponuntur rationes , propter quas Iudαι, Ecclim cum, Sapientiam, Machabaeos, Tobiam , Iudith , Cr quosdam alios ueteris Testas menti lilros, canonicos non crediderunt, Crs ulpropter quas Ecclesia eos in quasi canoncros cos

Voniam uero in exacta disputatione,&in qua scholastico rigore digi

diantur ingenia, quam semper amavimus, non satis est auctoritatem auctoritati obiecisse, sed contrariae quoque sententia rationes & argumenta , contrariis rationibus & argumentis conterere oporici, ut conceri tor non modo in re ipsa, de qua agitur, sed etiam in rationibus , quibus ad eam impellebatur, longe a ueritate conuincatur alienus; age dum, hic seorsum, quibus uel Iudaei, uel olim nostri hos libros intcr canonicos non computarint, aut eorum auctorum , quorum sunt, non esse docuerint, rationes di argumenta, ut uideamus, an satis idonea fuerin i, in exame uocemus. Ex hoe enim examine, quam magnis rationibus in prorsus contraria comprobanda sciarentia, ducta suerit Ecclesia, perspicue uidebitur . Nanctoruin quor udam scriptorum & synodorum prouincialium auctoritati , Romanorum pontificum, generalium conciliorum auctoritatem Obiecimus, simulq; qua ratione aut quo animo ea, quae cotra horum librorum auctoritatem milit bant , scripserint, non omnino inualide , si recte & non ex odio ro perpendatur, exposuiste uidebimur: nunc ergo Ecclesiasticas rationes, quibus hos libros inter canonicos copulantur, proferamus in medium; non quidem propter Ecclesiae legitimos filios, qui bus , ut ita credant, satis est Eccisiastica auctoritas, sed propter eos , apud quos, cum nihili ducantur Ecclesiae decreta, parum saltem obtinent ponderis humanae rationes. Ergo ut primo loco de Iudaeis loquamur, quos, uti diximus, iunioris illius Ecclesiae P. I. auctores in libris canonicis computandis sunt imitati, sex cos potissime rationes , quo, minus libros hos ueteris Testamenti, Ecclesiasticum dico, Sapictiam, Iudith, Tobiam, vi , di Machabaeorum priores duos, non uocarent in canonem, impulit se uidentur. QSin- que quidem ante Mestiae aduentum, altera post aduentum ipsius, & posteaquam ab Ecclesiastico corpore per obstinatissimam illam apostaliam desciuerunt. Illarum trium, prior no fuit alia quam auctorum nouitas, quae apud Iudaicum ingenium, ut grauissimae

quaeque res contemnantur, est potentissima. Fuerunt semper antiquiorum rerum pro sua superstitione admiratores Iudaei, nouarum contra contemptoins, morosi: nihilque illis erat sacrosanctum , nisi quod eximiam quandam redoleret uctustatem, di tantorem quancuaque, praecipue uero scripturas, uenerabantur affectia, quanto a suo saeculo

fuistet remoti or Nihil seipsis suoque saeculo uilius; contra nihil scelic lux antiquis illis patribus prioribusque saeculis apud se statuebant. nascebatur hic affectus potissime, post Babylonicam devastationem, ex eius populi, tum in imperi j potentia, tum uero indi uinorum charismatum, quae olim propitio Deo, de nondum per idololatriae grauissima peccata irritato, populus ille singulariter accipere solebat, deiectione. unde quemadmodum prae antiquo illo imperio & potentiae magnitudine illud, quod fuit poli Babylonica

captiuitatem, tot gentium & populorum conitietione detritum, solebant contemnere rita quoque illis, omnis eorum saeculorum sapientia , omnisque prophetia, prae ea sapien- . . . tia & prophetia, quibus patres eorum sceliciori illa aetate polluissent, uilis erat. Mai a sectus, cum ipso quoque naturae omnium mortalium , quibus semper antiqua quam sua iacula magis placent, pondere iuuaretur, potissimus erat, ut noui quicunque quan

Cee ij tu niuis

412쪽

De recta in Deum fide

tumuis sapientia & prophetia pleni, in antiquorum tamen numerum non reducerentur, sed seorsum, quasi inuiolabili illa ueritate non praediti haberentur. Hiise illa celebris apud eius gentis sapientes, tu ua triplex synagogae tempus, triplexi' prophetarum quoque distinctio, ut sint excellentissimi quidam, qui spiritus primitias i. o. accipientes, clarissima rerum futuraria uisione fruerentur, in quibus Mosem, Sa inuetemd citra- de caeteros usq, ad eius populi praeuaricatione annumerant : medij alij, quos licet non H H tanta spiritus plenitudo ditasset, nondum tandem per totius eius populi abominatione - - , . abalienato Deo, mediocri charismate delibuisset spiritus: in quibus sunt Isaias, Hi Fuiarum. remias, Ezechiel, Oseas &c. usque ad Babylonicam devastationem. Postrenu demum, quos eius populi senium & effa ta iam aetas tulit, qui propter exilem spiritum , non sint aliud quam prophetarum reliquiae, nequaquam cum duobus prioribus illis ordinibus, siue rerum pi funditatem , siue uisionis claritatem appendas , conserendi. Primos illos tanta prophetando, sipiritus libertate usos docent, ut quoties uellent, siue rerum opportunita posterct , siue non posceret, prophetarent tamcn, quod eo scripturae loco D.. 11. significari uellent, quo dicitur, loqui dominum cum Mose facie ad faciem, sicut solet homo loqui ad amicum suum , quasi nulla esset Mosi, cum Deum secum Ioqui cuperet, .

expectanda mora, quemadmodum nec amico, ut cum amico loquatur, ullum tempus

attenditur. Secundos non cum pro libito uoluntatis, futura uidere cuperent, sed cum rei opportunitas & conditio postularet, uolentes tamen , in propheticas uisiones αechstales diuina uoluntas uocabat, cum eadem, postremos sine ulla prorsus libertate, quasi diuina instrumenta, in prophetica uaticinia compelleret. Miae quam sint uera &quain apte sanctae scripturae locis, quos adducunt, firmentur, in hac parte non dicam. hoc solum statutuna uolo, eam gentem pro magno antiquitatis amore, caeteras qua cunque scripturas quanuis sapientia plenas, quanuis a Spiritu sancto diuite A minoris fecisse, quam ut cum ueteribus illis aequaret. Hanc igitur fui se unam earum rationum, quam ueteris illius synagogae sapientes, ne in canonem libros illos.ueteris Testamenti, reserret, cum tamen hagiographos, idest sanctas scripturas uocarent, impulisse crediderim. Erant aliquanto rcccntiores historiae, Iudith , I obias, S: Macabaei libri, quam ut in sanctarum illarum ueterum historiarum, quaS praeter auctorum sanctitatem uetustas quoque uenerabiles secerat, ordinem redigerentur. Miod si uetustiores fuissent hist riae, di ea, quae illis libris, uel uirorum, uel secininatum describuntur facinora, aucto

res tamma recentiores erant, quam ut eorum scripta, quantucunq; uera, cum ueterum

patrum, quos longa saeculorum series praeter probatam uitae sancti talem sacrosanctos es fecerat , conferrentur scriptis. Nam quanuis a Ioachim sacerdote maximo, filio Iosedech, magni quoque sacerdotis, qui post Babylonicam seruitutem primus templo ac Hierosolymis restitutis, sacerdotio praefuit, quorundam opinione Iudith ,& Hester, ira. lib. 6. Tobias uero ab eodein Tobia ferantur scripti quod tamen neque certum est, neq; tam 1 - probabile . quam quod post receptam quietem, per quam di libris & sapientiae uacare ilia ceret, hi libri prodierint non erat tamen illa tanta uetustas, quanta ad hos libros, non prophcticos, quos non tam auctorum sanctitas quam ipse rerum praenuneiatus euetus. diuinos declarare solet, sed historicos & doctrinales , qui non a rerum euentu, sed potissimum a scribentis sanctitate de antiquitate dependent, comprobandos sufficeret. Nam quod aliorum trium librorum, Sapientiae, Ecelesiastici, 3c Machabaeorum auctores recentiores extiterint, quam ut his honos per Iudaicum ingenium eisdem deferre tur , & Iudaei di Christiani scriptores conueniunt. Scripsit Ecclesiasticum librum, lesus Syrach filius, sub Graecorum imperio. Sapientiam ,quanuis quod Salomonis, Se doctri nam & docendi rationem liber ille imitetur, immo uero quod moralis disciplinae, quae apud Hebraeos Salomonem, sicut apud Graecos, Socratem habet auctorem compendia tradat, i quibusdam fuerit Salomoni tributa, uerior tamen sententia a Philone, non it Io, qui Paulo coaevus , pro Alexandrinis Iudaeis, cum Claudio Caesare contra Gontium perseeutiones acturus Romam adiit, sed alio quopiam eximiae sanctitatis uiro , qui

plusquam centum annis praecesserit, editum docet. Introducit uero ibi nonnunquam .. salaman Salomonis personam, ut cum inquit, Tunc elegisti regem populo tuo, M. quod Philoni conueratre non potuit, non alia ratione, quam illa, qua Plato, Xenophon, & reliqui eius

a. i. temporis philosophi, Socratem moralis disciplinae Principum suorum dialogorum auctorem

413쪽

Liber sextus.

ctorem constituunt, dum in omnibus illis eundem sub docentis persiona loquentem ii ducunt . hoc enim Graecae sapientiae, quae post imperium Alexandri, apud I udaeam quoq: inoleuit, fuit semper solenne, scientiarum inuentoribus praecipuas personas, immo de

librorum titulos in docendo deserte, ut cum Timaeus Pythagoreus naturae doctor a Platone introducitur, de totus ille liber uocatur Timaeus, sic Gorgias, Phaedo, Crato, Philebus, Eutiphro, Prothagoras, lec. Miam rationem, quosdam nostrorum impulisse' κψι hia. crediderim, ut eundem librum Salomonis putarent, quod nimirum, & eum librum , Salomonis Sapientiam uocari, Sc in m regiam Salomonis personam, induci, nonnunquam uidelent, quae prosecto ratio uniuersos dialogos, seu libros, Platoni, Xeno cphonti, immo de apud Latinos, Ciceroni praeripervi, quos uel amicorum, uel eorum, re p. quorum sapientiam imitari conantur, honestarunt nominibus . tam

Maen a allos via priorem, a quopiam scriba, eorum, qui Sanedrina constitue

bant, uel a toto eodem concilio, qui annales digerendi curam gerebant, misse editum communiori doctiorum sententia tenetur. Secundam uero Epitomen illorum quinque' librorum, quos Iason Cyreneus, eorum temporum scriptor ediderat, suisse ex eiusdem cap. a. colligitur, quae epitome facta suerit a Simone Macabaeo , sacerdote maximo in epistolae modum, ad mittendum statribus per Aegyptum disipersis, ut solennia pro

beneficiis receptis illic contenta concelebrarent. neque uero Iason, neque Scriba ille, neque Simon Macabaeus tantae potuerunt esse uetustatis, ut a totius illius saeculi homi nibus, eorum scripta in ordinem diuinorum uoluminum redigerentur,quanuis, uel

propter auctorum sanctitatem, uel gestorum gloriam uel propter styli ueritatem ue- ἰnerabiles essent. i l

Secunda ratio, quae hos sanctos libros ante Christi aduentum a canone Iudaeorum exclusit, fuit inuidia, quae sicut apud omnes moriales, cum ingenti uirtutis specie rebus . recentioribus solet detrahere, ita gentis Iudaicae fuit semper peculiarissimum uitium. praesertim in sapientes uiros, de eos, qui aliquo uel Dei, uel populi testimonio habebaniatur illlistres. Ecce inquit Christus sapientiae nomine, ego mitto ad uos Sapientes de Serib s, 3c ex illis occidetis de crucifigetis, de ex eis flagellabitis in synagogis uestris, M.tis ita persequemini de ciuitate in ciuitatem, ut ueniat super uos omnis sanguis iustiis, qui ' effusus est a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter teplum de altare. Et subinde, Hierusalem Hierusalem, quae occidis pro- Phetas de lapidas eos, qui ad te missi sunt, dcc. Et demum,' uem inquit prophetatu non sunt persecuti patres uestri λ Erant apud Iudaicae gentis populos, sicut sanctitatis de

prophetiae, ita uirtutis Sc sapientiae,mors de infamia certissima praemia, quemadmodum apud alias totius Orbis nationes, uirtutem & capientiam immortales honores conseque- bantur. Neque enim his satis erat sanctorum uirorum scripta nauci facere, et quan uis certissimo indicio, a Deo prosecta, apud plebes, apud quas uenerabiles habebantur, sibilis de maledictis incessere, sed uitam quoque aggredi, immo quae maiora censentur, nomen , honorem, Sc famam inuadere, ita ut cum illo optime ageretur, cuius in media sanctitate, sapientia aut prophetia, quantumuis eius scripta iacerent, esset uita superiastes. Haec suit unica causa quare cum nullibi magis, quam apud eam gentem, uel eius

peculiari ingenio, uel quod magis credidprim, diuino munere, sapientia vigeret, tam pauci ad nos eiusdem sapientiae fructus usque peruenerint. Nam si apud caeteras gentes amplissimi honores sapientiae studio destinati, prohibere non potuerunt, quin de in sapientum scripta tempus desaeuiret, quid putamus in ea gente factum fuisse, in qua uitam post sapientiam superstitisse ingens erat prodigium t aut quo pacto scriptis hi parcerent, qui auctorum uitae, quam indignam, quae supercsset, putabant, non parcebant Ij ergo tantum libri inter saeuas illas persecutiones suerunt superstites, quos diuina prouidentia ad futurorum saeculorum gubernationem necessarios praevidit, de ii tantum sunt tantadem in ueneratione habiti, quorum doctrinam, parentum in posteris generationibus 'superata inuidia, ipse rerum euentus ueram esse comprobauit: caeteri aut prorsus eum ' Iauctoribus aboliti, aut si non aboliti, nequaquam honore recepti. Nullam profecto, neque Isaias, neque Hieremias, neque EZechiel, aut ullus eorum prophetarum, qui eius

populi inuidiam sustinuerunt, nacti fuissent apud eam gentem, alioqui di proprij Sepaterni odii tenaci lsimam, auctoritatem, Lusi ea, quam suis scriptis praedixerant Baby-

414쪽

Isa. 23.

libra prato.

De recta in Deum fide

Ionica, te alienarum gentium uexatio, intellectum dedisset auditui, de uera suisse, quae

praedixerant, comprobassent.

C,' is ergo hi libri , quanuis essent spiritu prophetico pleni, nondum eius populi superassent imi id iam, quod ad id efficiendum nondum idoneum tempus fuisset elapsum. neque diuinum subsecutum flagellum, diuinos esse prodidisset, ut in Hierentiae, liatae

scriptis contigit, nimirum quod ab eo tempore, quo editi fuerunt, usque ad Romanu excidium, corum qualecunque imperium, quantumuis finitimarum gentium bellis attritum, nondum tamen occidisset: non mirum est si nondum fuerint in eorum ordine habiti, quorum lain. quod uates ueri suisent, sepulchra pas ina addicabantur: immo uero mirum est, quo pacto, cima eorum uaticinia, quae quanto Euangelico staculo erant propinquiora, tanto ciusdem Euange. ici status imaginem expressius referebant, ac proinde, tanti carnali Iudaeorum ingenio, minus congruebant, non fuerint prorsus petasundata, & omnino quasi aniles fabulae toti illi genti interdicta. Miae profecto ratio, si recte aduertatur, non modo apud eam gentem, quae s uti diximus inuidiae peculiari ueterno laborat, sed apud alias quoque nationes latissime patet . facilius enim ex hoc uitio, externa N absoleta quan uis deteriora, quam ea, quae apud nos, & nos ra aetate naiascuntur, laudare solemus . neque facilc cuiusque, quantumuis eruditi hominis, lab res , Sc scripta, tanto sua aetate, quanto posterioribus saeculis, ubi deserbuerit inuidia.

fauore excipiuntur.

I ertia causa, neque minima prosccto fuit, quod hi quinque libri, inter caetera testamenti ueteris uolumina, non Hebraico & genuino sermone, sed alienis linguis, de idi matibus scripti fuerunt. Nam Iudith, & Thobiam , Chaldaico sermone ac literis editos fuit se, in prologis eorum docet Hieronymus : Sapientiam ueto , Ecclesiasticum , NMachabaeoru in historiam , Graeco, quod, post Graecorum imperium balbaris linguis rei oatis , A fiat lcis nationibus inoleuit, idiomate scriptos, praeter ipsam dictionem , quae fatis hoc ostendit, communis est auctorum sententia. Sed neque in Hebraicis Ilibliis huiusmodi uolumina reperias, quod illic nihil, nisi quod primitus Hebraico ac paterno sermone, quem solum sanctum uocitare solent, fuerit editum , collocare quis aedeat, ciun tamen in Bibliis Graecis .integre inuenias. Liber Sapientiae ait HieronymuM apud Hebraeos nusquam est: unde & ipse stylus Graecorum magis eloquentiam redolet. Ecclesiasticum librum aut Graece primitus suis se editum , aut ex Hebraico in Graecum sermonem conuersum , tunc primum, cima in manus hominum uenire coepit, cinersisse, interpres ipse in prologo docere uidetur. Miod si librum priorem Machabaeorum. Hebraica se reperisse Hieronymus doceat, aut certe Hebraicum, idest Chaldaicum, qui sermo mihBabylonica seruitutem, praecipue uero circa Christi aduentum, quod ut Euangelicis dictionibus, Hebraicis patet, pro Hebraico habebatur, intelligit, aut ex prothotypo Graeco, eius gentis consuetudine, quae Euangelia quoque nostra in Hebraicum sermo in traduxit, fuerat in Hebraicum cos uersus. Nam de caeteris, quod Graeco sermone prodierint, auctores conuemunt. Et profecto magnopere cum ratione conuenire uidetur, eo saeculo, quo Graecus sermo uniuersis pene nationibus, propter Graecorum imperium familiarissimus erat, tam egregia Machabaeorum facinora, non Hebraica, quae soli ludaeae nota erat, sed Graca, tunc temporis, apud omnes nobilissima lingua , conscribi:

praecipue cum etiam, si solis Iudaeis scriberentur, non omnes post disipersionem, in pene uniuersas Orbis nationes & linguas, per Assyrios, S: Babylonios factam, nisi sorte Rabini, bc hi, qui docendi studium exercebant, Hebraice scirent. Immo uero, neque hi qui Hierosolymis morabantur, Hebraice nouerant, quod scilicet post Babylonicam seruitutem, iam non Hebraica quasi uulgari, sed aut Chaldaica , omne , usque ad imperium Alexandri, aut post eius imperium nobiliores quidem Graeca, uulgus uero, misto quodam ex Chaldaica de Graeca lingua sermone, Hebraico ucteri ac paterno penes sapientes tantum seruato, uterentur. Non igitur aut eius gentis ploi iola pi xlia, indigna prosecto, quae silentio tegerentur, aut sapientia, qua , ut nepo3 ille Iesu:hlij Sirach inquit, etiam extranei postent, & discentes de scribentes esse periti, ei linguae comendat da erant, quae non modo, his Orbis nationibus, quae celebres habebantur, ignota erat, sed nee suae genti satis comperta. Atque haec profecto fidit ratio, propter quam ludith egregium facinus, & cum I hobia diuinitus patratum miraculum, non Hebraico, qui

3 tamen

415쪽

Liber sextus. . I96

tamen tune temporis nondum exciderat, sed Chaldaico, qui ante Graecorum grassati nem , propter Babylonicorum regum potentiam, in precio habebatur, Hebrai auctores ii sermone conscripserint. Ex hac tertia causa sorsan, neque trium puerorum Hymnum, neque Susannae&Belis historias, quae ex Theodotionis uersione Hieronymus addidit, neque Mardochaei somnium, a libri Hester. c. Io. usque ad .finem, neque similia quaedam, in sanctarum scripturarum ordinem Iudaei admittunt. propterea cinquam quod ea non Hebraico sermone, sed Graeco scripta crediderint, de quibus tamen pollea. Verum obiiciet quis, paulo in sanctarum scripturarum lectione curiosior, neque Iob, ota neque Eetram, neque Danielem, qui tamen in diuinorum librorum numero computantur, Hebraico sermone Histe editos, unde neque hanc tertiam causam , quod haec quinque ueteris destamenti uolumina exularunt a canone, soran probabit. Ezram profecto totum , Danielem uero, a capite secundo, literis Hebraicis, idiomate uero

Chaldaico editos fuisse, Iob partim Hebraico, partim Syriaco, partim Arabico ser mone suere, praeter ipsum lectionis usum, in prologis eisdem libris praefixis, Hiero- I. ρωιν

nymus docet. Dama. Q

V . , ψ is haec obiectio, si recte res aduertatur, facile diluitur . primo quidem ob hac Tia '

causam hos libros non nisse eode honore, quo erat sanctiores illi, quos proprie canoni- Dilinis. cos uocant, exceptos, canon Hebraeorum antea recitatus ostendit. neque enim illic, in priori illo sanctorum uoluminum numero collocantur. Deinde, neque toti hi libri. extemo sermone, sed partim externo, partim Hebraico sermone, pro rerum opportunitate sunt editi, ut cum Daniel regem Babylonis sua, auctor uero libri Iob eius e diuem n . i. sis regionibus prosectos amicos, suis quoque linguis loquentes inducit. Tertio, horum librorum auctores, & propter diuina testimonia, & propter ingentia beneficia Hebraeo populo collata, in magna quadam ueneratione habebantur . nam Moses, qui librum Iob frequentiori doctiorum sententia, in Israelitici populi, dura illa seruitute pressi, sol tium, scripsisse memoriae proditur, quantam propter horum utrunque, apud eum populum auctoritatem obtineat, non est Opus ostendere. taras uero, quam bene de ea ge- te, immo de uniuersa illa religione sit meritus, eiusdem populi docent historiae. QSem admodum enim olim Moses, eidem populo caelitus legem accepit, ita posteris saeculis, Euas fuit eiusdem legis instaurator, adeo ut nihil ex diuinis libris, quod ille sanctum ac diuinum non dixerit, sanctum , aut diuinum habeatur. immo uero adeo in eo Sancti spiritus plenitudo exundasse resertur, ut uniuersam legem & prophetas , quae omnia Chaldaico perierant incendio, eo, quo prius spiritu scripta suerant, nouis diuina quadam auctoritate literis inuentis, multis ex suo additis, restituisse dicatur. quae restitutio profecto neque sine diuino testimonio , quod ancto uiro auctoritatem conciliaret, neque sine ingenti eius populi obsequio, magna uitae sanctitate & beneficiis comparato , fieri potuit. Quin de prophetico spiritu claruisse, ex ultimo duodecim prophetarum uolumine, quod eidem & Hebraei &Christiani doctores, sub nomine Malachiae tri- HI D.ia buunt, apertissime constat. Iam Danielis historiam & prophetiam, non Daniel ipse, 'η sed uiri maiores synagogae, qui Sanedrim, idest, supremum Hebraeorum concilium constituebant, qui magistratus, apud eam gentem totius religionis summam tenebat, que- ia admodum &Ereciuelem&alios quosdam compilasse reseruntur. His uero, tam nefas erat, in rebus lacris contradicere, aut eorum scriptis, quasi lacrosanctis non praestare consensum, quam prophetas ipsos, aut legem spernere: immo horum traditiones, quas Deuteroses uocant, magis quam legem apud eum popuIu obtinuisse, non uno loco Cliti-stus insinuat. Quod si Daniel ipse cum libria suum composuit, ingenti eundem populum beneficio devinxerat, dum propter eum, apud Babylonicos principes in precio habebatur, tanta etiam erat eius sanctitas, ut adhuc cum uiuis agens, ut Noe olim & Iob diuino commendaretur encomio. sic enim de illo apud Ezechielem legimus, Fili homi- adcivinis terra cum peccaucrit mihi, cum praeuaricetur praeuaricans, extendam manum mea

super eam, & conteram uirgam panis eius, & immitta in eam lamem, &c. Et si fuerint tres isti uiri in medio eius, Noe, Daniel, & Iob, ipsi in iustitia sua liberabunt animas suas, ait dominus exercituum . Miod si & bestias pessimas induxero super terram, ut vastem eam ,& fuerit in uia, eo quod non sit pertransiens propter bestias, & tres uiri

isti fuerint in ea, Vivo ego, dicit dominus, quia nec filios nee filias liberabunt, sed ipsi lilia es DL Ooste

416쪽

De rvidi in Deum fide

soli liberabunt; . terra autem desolabitur. Sed & eius nationes calamitate & pressi ira pi .min.1. post Abraham, Ioseph, Phinees, Iosue, Caleb, Dauidem , Eliam, Ananiam, Arariam.& Misadlem, quasi lingularu sanctitatis exemplum, in media tribulatione patientia eius admiranda, imitanda proponitur. Iam quanta fuerit citis sapientia cum multis locis diuina oracula doceant, id tamen abunde ostendit, quod per EZechielem prophetam,is. cum principe Tiri Deus irrisioric disceptans, eidem inquit, Ecce sapientior es tu D niele, di omne secretum non est absconditum a te, quasi nullus esset, qui eius sancti uiri non humanitus comparatam, sed coelitus indultam sapientiam inte mortales attingeret . Ingens ergo horum uirorum in Deum sanctitas, ingentia etiam in suam gentem beneficia faciebant, ut eorundem scripta, quanuis exicrno sermone edita, eo loco, quo caeteri sacratiores libri, di qui iam auctoritatem diuinitatis obtinucrant. haberentur. miae ratio in auctoribus illorum quinque uoluminum , qui nec talita uitae sanctitate apud eum populum celebres crant, nec tam bene de ludaorum republica incriti fuerant, quanuis essent certissima uasa Spiritus sancti , prosccto non militat. Sed de ter tia causa iam satis, nunc de quarta dicamus. o.Mia a , is non aliam esse arbitror, quam eius doctrinae , quae in his libris continetur, naturam. horum enimuero quinque librorum quidam, quanuis, quod caeteris sana scripturae libris solet esse familiare, propheticis passim respergantur oraculis, prae-- . . cipue tamen in historico genere continetur: quidam autem quan uis etiam prophetales, sere propter admistas prophetias uocari potuissent, praecipue uero doctrinales habentur, ae in his praecipue a Iudaeis , nihil aliud attenditur, quam humanae uitae catechesis aut instructio. Haec uero duo doctrinae genera, ampliori temporis spatio, maior ique probatione , quam id, quod rerum futurarum praenunciatus euentus admirabile reddidit, indigere non est qui ambigat. Moralis profecto instructio, quantiis sapientissima, in fallibiliter tamen diuinitatem non arguit . multi enim humana tantum sapientia prae diti, admirabiles morum instructiones ediderunt, multa grauissimaque de morum disciplina praecepta tradidere, quibus apud omnes mortales habentur in precio. Hist rica deinde narratio, cum omne id, quod in eo genere scribendi requiritur, maxime habeat , suapte natura nullum habet apertum diuinitatis argumentum, quod eam a diu ianitate prosectam ob oculos ponat. Contra prophetica scriptura, ut huius operis libro secundo docuimus, cum ipse rerum euentus eidem respondit, ulteriori, ut diuina habeatur, demonstratione non indiget; Futura, inquit, annutiate nobis, & dicemus, quia dij estis vos. Ergo cum uniuersi libri prophetales, licet praecipue de Euangelico statu futuroque Messia continerent Oracula, multa tamen de eius populi, propter peccata idololatriae, futuro excidio uaticinia in se clauderent, quae iam gentium finitimarum triti pilis impleta, perspicua uiderentur, non Opus erat, ut a posteris sancti haberentur, nee teporis longitudo requirebatur, aut eorundem librorum ulterior expensio. Contra, meoru diuinitate uenanda, qui uel morales, uel historici erant, quod ipsum doctrinae genus eandem diuinitate suapte natura non arguat, utrunque requiritur. Vnde neq; in his

duobus scribendi generibus , nisi quas diuinitus inspiratas fuit se morum i instructiones,

aut historias constabat, aut quas magna saeculorum series honorabiles fecerat, diuitanas putabant . Talis erat in genem catechetico lex, quam caditus indultam fuisse ex E a. parentum, qui uoces audierant, & lampades, & sonitum buccinae, monteinque fumana R. I. ,.e 3. tem uiderant, testimonio constabat . Tales erant Salomonis libri, quem initio regni sa piratiam a Deo, qui dat omnibus, affluenter postulasse, eaque diuino munere supra omnes mortales ditatum fuisse, non tantum apud eum populum, sed apud Iongissimea.raria. . positas nationes, quae ad fruendum eius sapientia, regnis N propriis sedibus relictis ueniebant, erat compertissimum. In historico uero genere, tales erant Iosue, Iudi- eum , Ruth, & Regnorum historiae, quae & quorundam uaticiniorum, quae historiis mustentur, impletione,& longissimo saeculorum ordine, in librorum diuinorum numerum ut reponerentur, ipsa ratio impellcbat. Praeter hoc, quod harum historiarum auctores, Νpiritu sancto polluisse, uel ex uitae discursu, uel ex aliis propheticis operibus, quae veridica sui ita, ipse rerum euentus comprobarat, apud totam cana gentem manifesto constabat. Nam Iosue sanctissimum ducem, diuinitus in Isracliticae gentis post Molis obitum ducem suffectum, di dignum qui extorrem illum populum, in promi

417쪽

Liber sextus. I9T

sam iam olim haereditatem indu ceret, quique olim soli, ne moueretur, praeceperat, histo Rεῖ riain suam composuisse sertur. Iudicu in uero librum , & Ruth historiolam, cum duobus prioribus Regnorum libris, Samuelem, quo nemo apud Hebraeos sanctior habetur, edidiste commemorant: Malachiam uero , qui duos reliquos Redinorum libros co- plectitur, N Paralipomena, sancto propherANieremia auctore piodiisse, Hebraicae traditiones insinuant. Adde quod in his libri K quasi in eius populi annalibus, totius Israeliticae gentis, & non huius aut illius hominis gesta multa alia ad pacificum conuictum necessaria, quae publica cullodia asteruari decebat, breuissimo compendio clauduntur. in Iosue enim , post Iordanis transitum N Regnorum hostilium subuersionem, terra uictori populo diuiditur N per singulas urbes, uiculos, montes, atque confinia, sortes mittuntur. in Ruth Dauidi si & deinde regiae prosapiae series & generatio narratur . non enim aliorsum totus ille libellus contendit, quam ad Obedis teste patris, a quo geni-eus Dauid Lius regni perpetuum diuinitus accepit, maiores declarandos: hoc autem

sciri, & ex publica fide non ex uacillanti testimonio cognosci. populi illius magnopere intererat . quod profecto fieri non potuistet, nisi liber ille diuino disi latetur honore . Idem pie iudicium esto de caeteris historicis libris, qui non erant aliud, quam breuis smi quidam publici cominenta ij, in quibus, quem statum quouis tempore populus ille

liabuli let, minores cognosterent. quos profecto non apocryphos aut dubiae fit ei, sed dia Dinae prorsus auctoritatis esse oportebat. Iam uero hac, q iae in his quinque libris con- ἰ, tinebantur prophetica oracula , quae omnia planissime omnium loquuntur de Euangelico statu , cum nondum essent impleta', non inodo ut sacrosancti ac diuini haberentur, non proderant, sed insuper oberant. Purgatorius ignis, siue status inter huius uitae inor talis discrimina, &futurae scelicitas adeptionem, medius, res erat noua Iudaeorum is pientibus, apud quorum quosdam, nec ipsa immortalitas animorum satis erat comperta di & tamen hic flatus in libris Machabaeorum apertissime ponitur. Admirandus ille min. H. triumphus, quem rectus ordo redemptionis postebat, eminam nimirum, quae olim A i. a diabolica fraude, totum genus humanum subuerterat, eiusdem diaboli caput absciniae 'dere, prorsus ab eorum mentibus erat absconditus: singularis illa rerum humanarumor .

prouidentia, praesertim per angeliea ministeria, angelici ordiniς, sancta illa quam omnes sancti Apostolico testimonio futuram inquirunt, his , qui earnales seruarae 'legis tantum benedictiones optabant, carnaleque Hierosolymarum imperium futurum- credebant, prorsus erant ignota. Qui enim huiusmodi hominibus, ille liber esset cano nicus, in quo post alia multa, in quibus Spiritus sanctus coelestis illius ciuitatis, quaei

olim Satanica expugnatione ceciderat, typico sum e instaurationem depingit, haec luerba scribuntur, Portae Hierusalem, ex saphiro & smaragdo aedificabuntur, de ex la- τ ι 3. pide precioso et omnis circuitus murorum eius, ex lapide candido & mundo: omnes pla leae eius siementur, & per uicos eius halleluia cantabitur Θ Quae neque secundae illi Hierusalem , quae sub templo secundo uiguit, ullo modo conuenerunt, neque ulli mortaliuurbi conuenire polle, si non erant caeci, manifeste uidebant. Iam, qui totius Euange-

Iicae oeconomiae rationem ignotabant, quo pacto Christianae fidei quae uera sapientia est) en comia, & Ecclesiastici regni propagationem, diuersis tropis & metaphoris aditia ibratam, in Eeclesiaste scirent Quo pacto, nomine etiam Sapientiae, secunda in Trini- Mi in late perisna quo dogmate ab eorum theologia, nihil erat alienius in eo libro tam graphicὰ descripta , Iudaicos non offenderet animos λ aut quo pacto I . , . u maris Se abyssi iactas. fundatorem, aequanimiter ferrent, qui de sancto incarnationis mysterio tam parum cognouerant ρ Demum in libro Sapienti , tam aperte Christi aduentus & sacratissima passio ob oculos ponitur, ut quantum Christianas mentes, quae diuinam dispensationem uertint, aedificas, tantum Iudaicos animos, qui nihil tale de suo Mesesiali suspicabantatur, potuis let subuertere. Vocatur, inquit Hieronymus, liber Sapientiae, quia in eo Christi aduentus, qui est sapientia Patris, de passio eius, euidenter exprimitur. Immo uero I. pistit. tanta est uaticiniorum, quae in eo libro continentur, claritas, ut post Christi passionem,' v. a quibusdam editum suisse a Philone illo Alexandrino credatur. scd 3c inter eos, qui librorum Ecclesiasticorum, rigidos nostra memoria censores egerunt, quidam inde cotiligit , post Christi passionem librum hunc scriptum, quod potius rem gestam, quam su- afri istulam uideatur scribere. Et prosedo nemo, qui rem gestam uidisset, mollius peRima

418쪽

i, I De recta in Deum fide

Iudaeorum consilia potuisset describere. Circumueniamus ait pharisaeorum iu dura personab iustum, quoniam inutilis est nobis, & contrarius est operibus noliris, de in properat nobis peccata legis, S diffamat in nos peccata disciplinae nostrae. Promittit se scientiam habere Dei, & hlium Dei se nominat, factus in nobis in traductionem cogutationum nostrarum. Et subinde, Videamus ergo si sermones illius ueri sunt, & tent mus, quae uentura sunt illi, & sciemus, quae erunt nouistima tibus. Si enim est uerus Glius Dei, suscipiet illum, di liberabit illum de manibus contrariorum: contumelia dctormento interrogemus eum, ut sci mus reuerentiam eius . probemus patientiam illius. Morte turpissima condemnemus eum &c. Haec enimuero prophetica uaticinia, ac mmilia multa, quibus Euangelicorum hominu , idest Martyrum, Consessorum,Virginum, status futurus praedicitur, quae in his quinque libris, tertio quoque uersu reperies, cum altiora essent Hebraeorum sapientia, cumque nondum essent opere impleta, eius saeculi homines, quantumuis abesset malitia, potius deterrere potuerunt, quam permovere, ut eosdem in diuinorum librorum ordine ponerCnt. l ii,

Atque idem suspicari licet de Baruch prophetia, in qua diuinus in camem aduentus manifeste praedicitur. Nam posteaquam multa de diuina Sapientia, quae eo loco non est aliud, quam religiosa ratio uiuendi a Deo mortalibus per lemm industa, fuisset i cuius , continuo sui iungit, Qui scit uniuersa, nouit eam, S ad inuenit eam prudentia sua. Qui praeparauit terram in aeterno tempore, direpleuit eam bipedibus de quadrupedibus&c. Et subinde, Hic est Deus noster&non aestimabitur alius aduersus eum. Hic ad inuenit omnem uiam disciplina, & tradidit illam Iacob puero suo, de Israel diiseto suo . Post haec in terris uisus est, & cum hominibus conuersatus est. Q uae uerba Iudaicum ingenium, cum longe esset ab eo mysterio, hucusque temporum ualidissimς torquent. Sed iam ad quintam causam uenio iastinis Ea uero est, quod cum uoluminum diximorum canon fuit editus, horam librorum, quosdam nondum Spiritus sanctus durasset, quosdam autem recenter scriptos, in illa rerum Iudaicarum conditione e raminandi, an, ut inter diuinos computarentur, digni essent λ nondum ocium suppeteret, quod haud dubie,iure omnium grauissima, maximeq--. erat necessarium. Et liber quidem Ecclesiasticus, ducentos annos, liber uero Sapientiae, f/-ι-3 centum tantum , Christi incarnationem praecessit. Maehabaeorum autem historia, hunc annorum numerum non potuit excederc, quod audaicae gentis cum Graecis bella gesta re

censeat. Iudith, si a Ioachim sacerdote maximo, Iosedech maximi sacerdotis filio, fuit editus, licet his, quos diximus, habeatur antiquior, multo tamim post Isracilitici populi reductionem emersit. Tobias etiam si suum librum scripsςrit, quod non est, uti .i, sidiximus, tam uerosimile, quam quod postea suerit eidem a quopiam ex posteris hoc

officium impensum, non fuit multo tamzn hoc saeculo antiquior, cum iam essent per Babylonicam grassationem Hierosolymae dirutae. Canon autem sicut di caetera omnia. quae ad sanistae scriptura conseruationem faciebant, post Babylonicam captiuitatem, ab Ezra fuit editus . Igitur sicut neque Sapientia, neque Ecclest sticus, neque Iudith, n que Machabaeorum historia ab coden in canone potuerunt rςponi, ita neque Tobiae historia, neque similia caetera, qua sub Babylonica seruitute contigerant, quale Ma i dochaei somnium, Susannae, di Belis historiae, icc. potuerunt ab eodem, legi, & illorum librorum, qui indubitato diuini habebantur, restitutioni intento, & tanto instaurandae urbis labore districto, in examen uocari, praesertim primoribus Iudaeorum, qui San drim constituebant, quibusque hoc muneris incumbebat, dispersis. Erant autem ei genti, Errae in hac parte, tam Sacrosanista decreta, ut tam sacrilegus apud posteros habet

tur, qui illis, quos ille diuinos dixit , libris uel syllabam adderet, quam qui demeret aut auferret. Atque haec fuit Iatio, quare neq; post Ezrae tempora ullo pacto superstitiosus

ille Iudaeorum senatus, S antiquarum traditionum tenacissimus, eosdem libros uocarit in canonem . nisi etiam ad merit in causa, quod cum primum per gentium finitia marum incursus , dam operaua sapientiae licuerit, earum rerum, quae ad hoc opus erant necessariae, originalium uilicet, quae maxime Ezram in canone consciendo iuvisse par est credere, aut testium omni exceptione maiorum, qui horum librorum auctores Spiritu sancto polluiste docerent, quibus duobus mediis in canoniaandis libris ea gens utebatur , non suppeteret copia, quod magis articit a quod nimirum hos ultimo' prophetas

419쪽

Liber sextus. I Q 8

in diuinorum librorum numerum, non ab Ezra, qui fuit illis aequalis, sed a sequentibus

Iudaeorum sapientibus, repositos suspicor. Quorum erat tamen diuersa ratio: nam praeter quod & ni libri paterno sermone, & in solo paterno sunt editi, suorum etiam aucto- iram, qui in eo populo iam ab exilio reduces, uixerant, clarissimo test imonio, habeban tur illustres. omnes enim in eo populo nouerant, COS, in denunciandis propheticis oracu Iis , legitimos Dei suisse ministros, uidebantque multa ex his, quae illi praedixerant, impleta esse . Vnde neque si eorum prophetias sanctorum librorum catalogo ascriberent, uturos se sacrilegij reos ullo pacto putabant. Eo nimirum pacto, quo neque nos, ut eos, quos propter Christi confessionem, uitam hanc mortalem amisisseiudicamus, in sanctorum numerum reponamus, multis uitae sanctitatis , ac miraculorum, quae t men in aliorum sanctorum apotheosi, requiruntur, testimoniis egemus. Satis enim habemus si publice constet, eos ob Christi martyrium, id est, testiinonium, uitam posuisse. licet nulla miracula ediderint, immo etiam si totam anteactam uitam turpiter uixerint. Sic nimirum concilium illud Synagogae, quod huiusce rei curam gerebat, sanctos illos tres prophetas, Aggaeum dico, Zachariam, N Malachiam, qui, ut diximus, non est alius, quam Erras, quod eorum esset aperta diuinitas, diuinorum librorum numero inserere potuit, cum caeteros, quorum non erat tam aperta, extra canonem exul

repermitteret. Atq; hactenus quidem quinque illas causas, quas hos libros extra canonem Hebraeorum eiecisse, uerisimile est credere, sumus prosequuti. NV u e iam causam, quae eandem gentem, post Christi aduentum, ab eorum librorum tam approbatione deterret, consequenter prodamus . neque enim ea potuit esse, rei noui- dias, in tanto saeculorum ordine, sed neque auctorum inu idia, quam iam, ipsorum ope--rum superasset uetustas, neque linguarum, quibus editi sunt, a paterna, diuersitas. Nam M. in si eorum librorum prophetias di oracula libuissct attendere, uidere potuissent, iam ea per Euangelici status aduentum esse completa, quod sine diuini spiritus unctione , qui quacunq; lingua aeque ac Hebraea uti potest, fieri non potuit. Et quemadmodum, Errae, Iob, & Danielis scripta, quantumuis extranea lingua edita, ex uaticiniorum impletio ne, quasi diuina uenerantur S colunt, ita & ista, ex eadem causa cognoscere potuissent, a Spiritu sancto profecta. Sed neque historicum aut catecheticum scripturae genus, post Christi aduentum hos libros a canone Iudaeorum excludit, tum quod, ut illae historiae, aut sapientes morum instructiones, propheticis uaticiniis non fuissent respersae, in tam prolixa tamen saeculorum memoria, earum diuinitas multis argumetis patere potuisset. quemadmodum & illas, quae a Salomone aliisque sapientibus processerant,quae uno pr uerbiorum uolumine contineretur, sanctas suisse ac diuinas, tempus ostendit. Tum uero, quod prophetica oracula , quae in his libris clauduntur, iam Euangelico saeculo completa uidissent, unde facile esset depraehendere, has historias aut morum instructiones, non humanas sed diuinas fuisse. Sed neque, si Ezras hos libros canoni non inseruisset, quod nondum essent editi, aut nondum tempuS examinandi suppetitisset, propterea non essent nunc canoni inserendi, post tam longum examen . Immo uero, si recte aduertissent, stultum illis uideri potuisset, ita diuinorum librorum canonem claudere, ut nunIo pacto suturis libris, quos Deus pro sua prouidentia, di pro temporum ratione , suo populo indulgere uoluisset, locus relinqueretur. Est igitur unica ac sola ratio, quae toto hoc Euangelico saeculo, hos libros a canone Iri. Aa Iu- Iudaeorum excludat, inueteratum illud odium, quo Christianam fidem, quam his p tissimum libris foueri uident, prosequuntur: quo non modo canoni diuinorum libro- . rum, aliquid , quod in eiusdem fidei auxilium produci queat, addere nolunt, sed insu- .καιώμ. per uniuersa illa, quae eidem suffragantur, quasi spuria Mnotha, si fieri potuisset, promsu contendunt abscindere. Vident his libris sua pessima consilia , quibus Christo mor- D, rem intulerant, & sibi perpetuum dedecus apud omnes orbis nationes acquisierunt, patenter describi. Vident, ut antea dicebamus, in eisdem , totius Euangclicae dispe sationis Sacrosancta mysteria, tanto minus figuris & rerum externarum uctamine opemta quam in aliis praedici, quanto auctores teporis plenitudini magis propinqui, Euangelicae lucis radios plenius hauriebant. Accessit huic odio, antiqua illa illius gentis aemulatio, qua tantum diuinas scripturas, sibi tributas insolenter putantes, sibi quoque solis, auctoritatem, hunc librum diuinum, illum contra non diuinum, declarandi, sa-

Ddd ii perbissime

420쪽

De recta in Deum sisse

erbissime arrogant. Vnde quem illi semes diuinum non dixerunt, si quis sortὸ alius

oe munus anticitat, continuo pro Iudaica procacitate irridentes, perpetuo saeculorum tu ordine apocryphum & mendacem declarant. Arguunt nos inquit Hieronymus, de T

vh- hia loquens, Hebraeorum studia, & imputant nobis contra suum canonem Latinis auribus ista transferre: sed melius esse iudicans Pharisaeorum displicere iudicio, dc Episco potum iussionabus deseruire, institi ut potui, &c. Puto ego nec prorsus inaniter, non solum hos libros, iam olim Iudaeorum senatum, si huic studio non incubuisset Ecclesia, in canonem misi uia fuisse, sed etiam uniuersa illa, quae ex ueteritet tamento, unquam controuersiam habuisse leguntur, quod scilicet in tanto saeculorum spatio, eoru m ueritas ac diuturnitas sufficientissimis argumentis suisset expensa. i

Ponuntur Iugaeorum obiectiones aduersus libros Machabaeorum,

diluuntur. Cap. III.

Αbes iam sex generales rationes & causaes, quae hos libros ueteris testainenti, uel ante Christi aduentum , uel post Euangelium pradicatum, a cano ne excluserint . iam accipe modo potiora quaeque, quae in eos libros, ut error speciosus uideretur, Iudaicum nostro saeculo excogitauit ingenium. quanuis talia esse iudicemus, ut corum limitia, immo multo sortiora, iueos libros, quos illi canonicissimos habent, a cauillosis hominibus obiici possint, quod olim Apion Alexandrinus, Lucianus, Celsus, Proculus Lycius, Iulianus Imperator, de Porphyrius philosophus, libris in legem & ca teras scripturae partes edulis, secisse leguntur . Verum, omissis illis, quae suos habuerunt Iosephos, Apollinares, Cyrillos, & Methodios, nunc uideamus, quae Iudaica mamis, iam prorsus enervis, in ει ma in si hos sanctos libros tela contorqueat. - '' E. eo priori loco libros Machabaeorum apertae contradictionis insimulant, quod Iubro priori capite sexto, Antiochum propter sacrilegium, quod templo Hierosolymitano inferre tentaverat, diuinitus languore correptum, in Elinuida Persiae urbe occidisse dicatur, cum secundo libro capite primo, in eadem prouincia, in templo Naneae, capite truncatus aperte scribatur. Immo uero aiunt in eodem libro secundo, capite s. alia ab his duabus prorsus diuersa causa interitus Antiochi, ab scriptore profertud, quod scilicet, cum apud Persepolim, templum spoliare tentasset, a populo ad arma conuerso, turpiter extra urbem sugatus, di putans se hanc iniuriam in Iudaeos posse retorquere, illis minitans, redditurum se Hierosolymas in congeriem sepulchrorum, diro post minas uiscerum dolore, diuinitus tortus, vermibus tandem consumptus occiderit. Verum hic cauillus ex eo sonte descendit, a quo caetera quaeque, quae miseri Sc stupiadi homines quotidie in nostros, nostraque dogmata, mendaciter proserunt, ab ignorantia nimirum historiae, qua supra omnes mortales, lucellis, & propter suam antiquam auaritiam sordidissimis quibusque muneribus intenti, laborare non desinunt. Videre est eorum annales de caludaria, tot mendaciis de nugacissimis fabulis respersa, ut nemo, nisi qui id obfirmato animo apud se instituerit, statim taedio consectus ea persequi ua-- .Lis leat. Sed ad rem . Falluntur Iudaei dum duos Antiochos, unum & eundem Antiochum rem π - putant. falluntur deinde, dum duos Machabaeorum libros unam & eandem historiam ' existimant, cum prior integram, usque ad Ioannis sacerdotium, narrationem contineat, posterior uero, sola Iudae facta, nec omnia recenseat. Sunt illi duo libri, duorum auctorum , ut antea docuimus, Prior ab eius gentis concilio , quod annales conficiendi curam gerebat , compositus. Posterior a Simone sacerdote maximo, ex quinque Ias nis libris in epistolae modum coactus. Non ergo mirum si in primo & in secundo, cum sint diuersae historiae, eiusdem Antiochi describatur interitus. Quemadmodum non in mirum si Liuius, Iustinus , Sallustius, dec. easde historias diuersis locis enarrent. Antiochus ergo ille , qui sexto capite a prioris libri auctore ex tristitia mortuus esse narratur. idem est cum illo, qui lib. a. c. s. uisceru torminibus a secundi libri scriptore refertur exania tua tinistus. Antiochus nimirum, quem Syri cognominarunt Epiphanem, aut illustre, quod

SEARCH

MENU NAVIGATION