장음표시 사용
481쪽
omnibus earnalibus sacrificiis nunquam potuisse cultores persectos exhibere, neque s mel & uno sacrificio profligare peccata. Probauerat, loco omnium sacrificioi u, unicam oblationem corporis Christi pro peccatis tributam . dixerat, eam esse differentiam ueteris&noui sacerdotij, quod in uetere omnis sacerdos quotidie hostias easdem offeriaret, quae tamen non poterant auferre peccata : in nouo autem Christum uerum Euangelici status sacerdotem, una sui corporis oblatione in aeternu consummaste sanctificatos. Post quae omnia exhortatus fuerat omnes, ut cum uero corde in plenitudine fidei, aspersi corda a constuentia mala, & abluti corpus aqua munda, baptismi scilicet, ten rent spei suae consessionem indeclinabilem , quoniam fidelis sit, qui uitam repromisit. Exhortatus etiam fuerat ad charitatis & bonorum operum reciproca beneficia, quae tato magis frequentanda dicebat, quanto dies retributionis uideretur proprinquior. post quae omnia nihil oportunius uidebatur, quam eorum hominum conscientias, qui nec legis persectione, nec coelestium bonorum expectatione permoverentur, ad Christianaedi Euangelicae doctrinae uiam amplectendam , aternarum poenarum futurique iudicii terrore concutere. ac si diceret, in ueteri quidem testamento, si quis uno sacrificio frustraretur, multa alia supererant, quibus peccati reatum & conscientiam abluerct. At in nouo & Euangelico statu, cum non multae, sed una tantum pro peccatis hostia . Christus scilicet, tributa fuerit, cumque tantum sit unicum sacrificium & unica obia tio , qua in sua morte nos sbi per fidem, indeclinabilemque spem , charitatisque fraternae exercitium cohaerentes consummauit in sempitemum sanctificatos, qui eam non participauerit, propter suam infidelitatem, non tantum priuatiuam sed positivam, cum iam fuerit illuminatus, di oblato illi Euangelio, notitiam ueritatis acceperit, nihil aliud expectare debet, quam diuini iudicij rigorosam sententiam & terribilem qu dam ignem , qui consumpturus est aduersarios, idest Christi hostes, & qui oblatam si- , ita dem non uolunt recipere. Itaque non a quibuscunque peccatis hic deterret Apost Ius, sed quod tota hac epistola claret, ab infidelitatis & oblatae gratiae N euangelij r rudiationis delicto coercet. Sed de his locis Paulinis haec dixisse sussiciat. riia... ii
E libro demum Apocalypsis, eo dubitatores isti non satis sunt certi, an ad catalogum sanctarum scripturarum pertineat, quod olim, an esset Ioannis Apostoli & Euangelistae, fuerit controuersia. Nam praeter hoc, quod eum librum iis, de quibus aliquando dubitatum fuerit, Eusebius Caesarien. annumerat, Hieronymus in epistola ad Dardanum, a multis
Graecorum non recipi docet. cap. a
QIovi AM uero huius rationis pondus quantum esset, iam satis expendimus, tantummodo nobis in hac parte antiquae dubitationis origo est explicanda, ut isti uideat, multo irrationabilius, huius libri auctoritatem, post Ecclesiasticum iudicium N examen in quaestionem misisse, quam olim antiquiores illi, quicunque fuerint, nondum Ecelesiarum comprobatione praecedente, de eodem dubitauerint. F. i a s 1 Apostolicis temporibus grauissimas in Christianos persecutiones, notius est, quam ut earum auctores recensere sit opus. In iis uero, non modo in facultates, &uitas Christianorum, sed in libros quoque Christianae religionis saeuitum, etiamsi uetu' L.αι-
stiores auctores multis locis non dicerent, ipsae diabolicae artes commonere nos possent, de re, neque enim tantum contendebat diabolus, Christianorum uitas, quas uitiis oppugnare non poterat, uiolenter inuadere, quantum uerbi Dei semen, quo eandem religionem
repullulaturam, etiam inter grauissimas persecutiones sciebat, E mundo propellere. Semper Enim uerbo Dei, unde rectae uitae ratio, quasi ex fonte descendit, insidiatur diabolus: nunc quidem per haereticos di falsos prophetas falsa miscendo, tunc, cum fasces & gladios haberet, prorsus si posset extinguendo. Inter eos autem uiolentissimos turbines, quos in teneram Ecclesiam suscitauit diabolus, nullus neque saeuior, neque attrocior eo, quem Domitianus commouit, a quo Ioannes apostolus, quasi impius, in insulam relegatus, Apocalypsim scripsit. Erat autem huius acrioris aggressus ratio, quod praeter ingenitam tyranni saeuitiam, iam eo saeculo, non modo uerbi prae-M m m dicatione
482쪽
De recta in Deum fide lib. sextus.
dicatione , ut antea , sed editis libris , pro uegetiori aetate, contra salsam religionem Midolorum culturam, per sanctissimos te doctissimos uiros decertaret Ecclesia, unde niatori quoque erat aduersus illam impetu a diabolo quoque decertandu . Ergo eo saeculo quicunq; libri scribebantur, aut propter metum persecutorum, qui huic rei attetissime inuigilabant, ab eisde sanctis auctoribus, aut suis familiaribus, secretissimis locis abdebantur: aut eorum, si in publicum prodibant, certum erat exitium . satis tunc temporis sanctis auctoribus erat, suo nomine insignire libros, quo si ante pace restitutam, diuina uocatione uitae cocedet ent, cuius essent auctoris, post Ecclesiasticii examen fideles agnoscerent: quod N Ioan . apostolum in hoc libro, contra suam consuetudinem neq; enim
caeteris suis operibus suum nomen apposuit fecisse videmus. Apocalypsis, inquit, I. i. Christi, quam dedit illis Deus palam facere seruis suis, quae oportet fieri cito : de significauit, mittens per Angelum situ, seruo suo Ioanni, qui testimoniti perhibuit uerbo Dei, de testimonium I. , , Christi, quaecuq; uidit. Et rurtis, Ego Ioannes frater uester & particeps in tribulatione, de regno, de patietia, in Christo I. s. , fui in insula, quae appellatur Pathmos, propter uerbu Dei, de testimoniu Is su Christi. Scriptus itaq; liber Apocaly. a Ioanne est, quando saeuiente persecutionis procella, in uulgus Christianoru amandati non potuit: conseruatus est autem a uiris fidelibus, sed multo tepore, metu prohibente, non proditus, aut paucis quide proditus ante obitum Ioannis, qui paulo post Traiani tepore, apud Antiochiam ad Christum migrauit. Cum aute esset obscurissimus, nec satis Christianis illustris ab omnibus statim acceptari no potuit. Sed de eo dubitari coeptu est. Ae c xxxi et iis altera grauissima persecutio, quae sub Diocletiano de Maximiano Her
culeo, in Christianos libros, praesertim in hunc, propter Christiani populi prophetias, diabolo suscitante desaeuit. Q ua cum multorii Ecclesiasticorum uiror si libri interciderint, solius fuit diuinaeprouidentiae, quod hic quoq; , ob que persecutio fuerat excitata, non prorsus perierit. Atque hae sunt potissimae causae, quare, cum nondum licuisset ex minare , Laodicena synodus, parum post subsecuta, hunc librum, inter canonicas scripturas non coputet .Verum quanto, facto iam examine, apud omnes Ecelesiasticos uiros fuerit in pretio, de comentaria, quae in eum librum a Iustino Marty. 5e Ireneo sunt edita de concilium Toletanum quartum, ante annos nongentos, satis indicant. Apocalypsim inquit librum, multorum conciliorum auctoritas, Ze synodica sanctorum praesulii Romanorum decreta, Ioannis Euangelistae esse praescribunt, de inter diuinos libros recipie dum constituerunt. Et quia plurimi sunt, qui eius auctoritate non recipiunt, siquis eum deinccps non receperit, aut a Pascha usiq; ad Penthecostem missarum tempore in Ecclesia non praedicauerit, excomunicationis sententia habebit. Sed Ze Hieronymus, que tamen isti contra librum Apocalypsis proserunt, quam de eius auctoritate sententiam habuerit,
aperte in libro de Viris illustr. quem tamen librum isti alias molestissime proserre solent ostendit, dum absolute sine ulla opinione, Ioannis apostoli 3c Euangelistae fuisse opus pronuntiat . In Pathmon, inquit, insulam relegatus, scripsit Apocalypsim, quam interpretatur Iustinus martyr de Ireneus. Hactenus Hieronymus.
ERgo ut huic de similibus magis argutulis,quam piis ratiunculis,quae bonam partem
scripturarum futiliter lacerant, uno uerbo satisfiat, respondemus, latum abesse, ut antiquorum dubitatio his libris noceat, ut magis ea dubitatione in Ecclesiastica atq; canonica auctoritate firmentur. Quorsum naq; ex iis, de quibus erat ambiguitas, Ecclesia
quondam libros, evicta quacuq; dubitatione sacrasset, alios uero quasi nothos de spurios exclusisset, nisi quia illos Ecclesiastici uiri, qui scrupulosissimi in hac parte fuerunt. certis
cognouer ut esse canonicos, & ab iis, quoi u gerunt titulos, auctoribus edito hos contra
ab haereticis scriptos, apostolicos titulos fallo induis leλ Vicit itaq; Ecclesia uirorii erudiatorum sagacissima indagine, in illis quide eas rationes,quae ea a persecta comprobatione aucrtebant, in his uero, cas, quae nondu libros illos tunc teporis apocryphos de uehementer dubios, omnino falsos declarare permittebant. Sed quanta nunc sit horum omniti librorum, de quibus olim erat dubiu, auctoritas, Nicephorus indicar, Sed mi in, inquit, hidibri loquitur aute de iis omnibus tametsi ab antiquis controuersi sunt habiti , post tamen in omnibus, quae sub coelo sunt, Ecclesiis auctoritatem sacrosancta de irrefragabilem
obtinuerunt, de tanqua principia atq; elementa pietatis nostrae sempiterna permanserui, Sed de librorum canonicorum numero atque auctoritate, non plura.
483쪽
ORDINIs MINORUM, REGULARII OBSERVANTIAE,
DE RECTA IN D E V M FIDELIBER SEPTIMUS.
Vi 1 i u et libri Canonici diximus, quaeq; in eosdem uel ab infidelibus , uel ab haereticis, uel a catholicis quibusda conto queri soleant, praecedenti libro Iector elisimus. Superest nunc id quod suscepti officii ratio postulare uidetur quae sit optiam a ratio interpretandi scripturas, id est, ea Ecclesiasticae reipublicae partem, quam legem vocamus, consequenter ostendere. nihil enim aut parum eandem Iegem habere prosuisset, nisi unum & eundem certum sensum certamq; intelligentiam habeamus, qua uniueta huius sanctae reipublicae ciues, uel longe remotissimi, animis concordes conueniamus in unum. Neque uero minus diuersus eamdem legum uariusque sensus, quam diuersae leges diuersique secundum illas ratio uiuendi in uaria studia, uariasque factiones mortales disce pit. Miapropter nihil optima institutae reipublicae inagis laborarunt, quam ut earum ciues unum eundemque legitimi sensus sontem haberent, quo sibi recurrendum scirent, ruoties de legum uera germanaque in ligentia dubitatio consurgeret. Atque id qui- emtanti secisse Romanos legimus, ut quosdam Iurisprudentes, Romanarum legum interpretationi praeficerent, ita ut quod illi interpretarentur, sanctum legitimumque haheretur. Non quod semper Iegum uerum germanumq; sensium assequerentur, sed quod masent prudentissimi uiti uerum sensum legum & sanctionum suarum discrimen subire quam reipublicae concordiam & pacem, quae una ciuitates continet, diuersis sentibus perindeque diuersis sententiis perturbare. Q uod si id eius reipublicae ciues, quam sola humana prudentia constitutam cognouimus, tauto studio curarunt, quid putas huius nostrae Ecclesiasticae reipublicae auctorem, qui non est Deus dissensionis sed pacis &dilectionis, in eiusdem constitutione fecisse Z Cur credas non prouidisse, ut uno eodemque sanctae legis sensu instructi servaremus unitatem spiritus in uinculo pacis, ut simus unum corpus, unus spiritus, sicut uocati sumus in unam spem uocationis nostrae EDe hoe itaque sinctarum scripturarum interprete, toto hoc libro nobis agendum est.
Ponuntur rationes: argumenta haereticorum, ex eorum diuersis libris coblecta, quibus probare conantur scripturas esse Acilis apertas, nullab indigere interpretati e . Cap. I.
iEα. 'ia enimuero in ipso huius disputationis uestibulo diluendam nobisi uideo nostri temporis haereticorum infamam, quam phanaticarum sitarum opinionum fundamento substemunt, apertas satis per se esse scripturas, i nulloque perinde hominum interpretamento indigere. In qua sententia. l adeo furunt , ut easdem uulgari sermone siutoribus , sartoribus , &c. in lirio uero inter colos N pensa, in certistimam perniciem mulierculis o ierant: d M m m ii centes,
484쪽
centes, inuidia tantum factum esse, ut plebes Christianae a diuini uerbi pastu, quo pro
prie uiuit homo, arcerentur. Si opertum est, aiunt : Euangelium, in his, qui pereunt; opertum est, in quibus Deus huius saeculi excaecauit mentes infidelium, ut non sulgeat il
lis illuminatio Euangelij gloriae Christi, qui est imago Dei inuisibilis. Deinde si obscu
ra est sacta scriptura in rebus fidei ac religionis nostrae, quomodo constabit quod Christus exprobrat Sadducaeis apud Matthaeu, dicens, Erratis nescietos scripturas λ I)raeterea quorsum nos Christus ad scripturas remitteret λ Scrutamini, inquit, scripturas quia illae sunt, quae testimonium perhibent de me. Amplius, Quorsum scripturas lucernae in caliginoso loco ardenti comparasset apostolus λ Erat, aiunt, in ueteri testamento quaedam figurarum obscuritas, quae posteaquam Christus lux mundi illuxit, umbris pro sus disiectis, ueritatem impleuit: atque ita clarissimam lucem sacris scripturis intulit.
Quo pacto ergo convcnit Christianis hominibus, ut illas de obscuritate infament, de hoc nomine iudicium illarum controuersiis religionis, non Ethnicae, sed Christianae subire detrectent Sed & quanta sit sanctarum scripturarum perspicuitas, non disiimul uit Augustinus, qui lib. a. de Doctr Christ. c.6. Magnifice, inquit, & salubriter Spiritus sanctus ita scripturas sanctas modificauit, ut locis apertioribus sem i occurreret, obscurioribus uero fastidia detergeret. Nihil enim sere de illius obscuritatibus eruitur, quod non planissime dictum alibi reperiatur. Est, aiunt alij, Euangelici status gratia, ut posteaquam Christus uerus Dei agnus librum sanctarum scripturarum in manus ac cepit , di septem signacula, quibus antea fuerat obsignatus, dissoluit. nulla sit in eisden scripturis portio, quae a quouis homise plebei', modo sit Christianus, non possit intelligi. inuo Christum apud Ioannem spectaste uolunt, cum futuros omnes ε ιι δεπι , idest a Deo doctos, Christianos pronuntiat, iuxta Hieremiae de Euangelici status peri ctione uaticinium. Non docebit unusquisque fratrem suum, dicens, Cognosce domi
num , quia omnes cognoscent me a minimo usque ad maximum . Αο ειω ο ε M scripturae perspicuitatem pertinere contendulidi, quod Dauid inquit,
Lex Domini immaculata conuertens animas, testimonium Domini fidele sapientialespraestans paruulis. Iustitiae Domini rectae latiscantes corda, praeceptum domini lucia dum illuminans oculos. Et illud, Lucerna pedibus meis uerbum irrum. Et illud, quod apud Matthaeum apostolis dicitur, vos estis lux mundi. Quomodo, aiunt, praeceptum domini lucidum erit quomodo illuminabit oculos quomodo uerbum Dei lux erit bquomodo lumen erit ' quomodo Apostoli luxerunt mundi, si. scriptura sit obscitra , Accedit quod praecipua uerbi Dei, quod in scriptura continetur, capita sunt quatuor. Decalogus, symbolum Apostolicum, oratio Dominica, & Sacramenta. Decalogus continet Omnia, quae Deus a nobis facienda ει omittenda exigit. Symbolum continet omnes articulos fidei, quibus docemur, quid de patre, filio & Spiritu sancto credendum sit, adeoque continet breuiter uniuersam doctrinam Euangeli j de Domino nostro I fi . . Christo. Oratio dominica summa est omnium piarum precationum, quae uel in psalmis, uel alias in scriptura continentur. Sacramenta instituit Chri siduo, baptismum dc coenam Domini. Decalogus aperte in scriptura extat, sed N propheticae & Apost licae literae aperte insinuant, quaernobis in decalogo tradantur, & quo fine exigantur. Singuli articuli habent in scriptura sua certa, aperta, clara, & perspicua testirnonia Oratio dominica si quam habet petitionem obscuriorem , explicatio eius ex'aliis striapturae locis peti potest . Verba cimum, quae sunt in scriptura de institutione sacramento. rvm, nisi a Sophistis obscurentur suocant uero Sophistas auctores theologos sunt pro sus aperta. ii id prodesset aiunt 'si nobis talis scriptura, qualis Timaeus Platonis o truderetur Quod si alibi obs ura uidetur scriptura, extant alia eiusdem scriptura i ca, quibus obscuriora illustrantur, ut uerbum, quod Dominus nobis cognoscendum proposuit , non sit supra hos, neque procul positum, ut Moses inquit; nec in coelo, multo minus in Roma situm , ut possis dicere, Quis nostrum ualet ad coelum conscendere, ut deserat illud ad nos, ut audiamus atque opere compleamus Neque trans mare aut ultra montana Antiochiae aut Romae positum, ut causeris Nidicas, Quis ex nobis poterit transire mare, aut montes superare, & illud ad nos usque deferre, ut possimus audire, & facere quod praeceptum est Sed iuxta nos est sermo in ore nostro, ut faciamus illum. An non scripssit Paulus, omnia, quaecunque scripta sunt, ad nostram utilitatem scripta
485쪽
esse, ut per patientiam & coii solationem scripturarum spem haberemus p Atque hue Re n. s. pertinere uolunt, quod Moses scripta lege, & libro sacerdotibus Se scribis tradito, eis
dem praeceperit, ut in coetu uniuercae Ecclesiae legerent , tam uirorum quam mulierum, tam adolescentum, quam aduenarum . Si enim aperta per se non suisset scriptura, quorsum illud praeceptum Z
in tu A: quidam sanctorum patrum, eos, apud quos conciones habuerunt, fre- tr. rati quentissime carpunt, quod domi scripturas non habeant & legant. Q aod profecto non sacerent, si uel scripturas este difficiles, uel plebibus fidelium non communicandas putarent. statuunt denique adeo apertam esse per se, ut audeant etiam pij credentes, te atque Spiritu sancto donati, quales sunt ipsi, & qui cos imitantur, cum Satana ipso cem tamen inire. Nam quod Petrus doceat , aiunt, in epistola secunda, quaedam esse in epi- ανα nolis Pauli intellectu difficilia , qua indocti & instabiles deprauant ad si iam ipsorum i q. ratu. perditionem , sicut & caeteras scripturas , nihil urget, quo dicamus scripturarum lectionem aut dissicilem esse, aut non esse communicandam plebibus. Neque enim tam potens erit quorundam temeritas ad perniciem suam scripturas detorquentium, ut totum
populum fidelium, lectione scripturarum priuet, perinde ac si omnes sint tales, quales illie Apostolus depingit, id est, indocti & instabiles. Nam si quorundam aut temeritas, aut impietas in plebe, toti populo Christiano scripturas extorqueat, cur non in ordine Ecclesiasticorum, ubi maximus est horum numerus, idem fet Z
Ex mutua haereticorum pugna, ac dissidio, ahisp rationibus, scripturardissicultas conmincitur. Cap. II.
Ales sunt perditissimorum hominum nebulosae ratiunculae , quibus ita miserandae plebis auribus pruriunt, ut prorsuS sanctorum patrum anti quitate , sapientia, & sanctitate insignes diuinae legis interpretationes immo N antiqua concilia, ubi Se summa eruditione & diligentia, sum modiuinae ueritatis Zelo, nunc trecenti, nunc quadringenti, nunc quingenti, nunc octingenti, in uniuersa Asia, Europa, N Asrica, post longi iasima itinera grauistimosq; labores, Patres conuenerunt, supplodant, conculcet, & quasi stultorum morionum in tias , prae suo illa suorumq; sutorum, caementariorum, & cer donum. germanissimo sensu , quem inter tundendum ferrum aut suendos'calceos Spiritus fuactus infundit, contemnant, exsibilent, N irrideant. Nec tamen adeo de suis istis hominibus, quibus iis perniciosis illecebris blandiuntur, desperandum est, ut nisi prorsus hominem exuerunt, non intelligant, nihil aliud nebulones istos, per haec uerba moliri, quam Ecclesiastica tela, quae a Christo, usque in praesentem hune diein, ex E elesiastica doctrina &historia, in eos, cum aperto triumpho iaciuntur, uno hoc vasto stratagemate turpiter sugiant , aut quod suam illam beatissimam Ecclesiassicae doctrinae ignorantiam, de caeterarum disciplinarum, praeter unam grammaticam aut rhetoricam, obtusam an scitiam, sapientium hominum uigiliis& immensis laboribus, quibus in sanctarum. scripturarum sensibus eruendis desudant, aequare contendant. Quod tantum abest ut con qnantur, ut potius uel apud mediocris sensus hona ines apertissime pro- eant . miis enim nesciat stupidis hominibus cuncta esse peruia, contra uero sapietibus, qui rerum causas & origines, ex dignitate rimantur, cuncta difficilia λ An non inter Hyppiam & Socratem intererat, quorum prior, se adeo omnium disciplinarum peritum gloriaste iactabat, ut do calceos sibi sucre posse diceret: posterior uero Apollinis Delphici oraculo; omnium mortalium sapientissimus declaratus, hoc unum se scire,
quod nihil sciret, dictare solebat λ Vere ergo dixit sapiens ,Vbi humilitas, ibi sapientia, PreMν. iatque adeo ubi .fastus & superbia, ibi stultitia. I taq; grammatici stupidi, hoc unum cunctis mortalibus persuasum desiderant, ex sua illa grammatica uel ipsas diuinas scripturas & oracula metienda esse, quo ipsi quoque hominum sapientum, per studiorum
Sati tau si tam aperta, quam isti deblaterant, sit sancta scriptura, cur tot haeretici ab Ecclesiae nascentis primordio neque enim negabunt complures fuisse baereticos Mnam ' ii; propter
486쪽
propter sanctae scripturae quorundam locorum ignorantiam, ab Ecclesiastica fide dolsciuerunt λ an non erant illi homines pannon erant Christiani Z an non agnus iam septem sigilla dissoluerat Z an non erant suis istis agricolis, fabris , laniis, fullonibus , aut m lierculis , acutiores e Immo uero an non erat multo maiori disciplinarum aceruo quam ipsi nostri saeculi pestes, qui doctores agunt, exculti mais conserat Arios, Euri mios, Aetios, Aerios, Eusthattos, Nouatianos, Photinios, Sabellios, Donatos, Apollinares , Priscillianos, Iovinianos, Pelagios, Coelestios, Nestorios , Eutiches, omnium, disciplinarum, quas illo florentissimo saeculo Graecia colebat, prouentu ditissimos, cum
Lutheris , Oecolampadiis, Zuingliis, Buceris, & gramaticis illis, Philippis, Brentiis, Caluinis, Vualsangis, Viretis, & si qui sunt alij stupidiores, quorum libros si cribras, praeter impudentissima& scurrilia conuicia nihil pene reperies Ii, inquam, quos in men nostri saeculi haeretici, haereticos fuisse libentissime tribuunt, cur etiam post longa studia, & post longas uigilias non intellexerunt Sed quid de iis loquor Cur illi, Basilides,Valentini, Menandri, Sathum illi, Carpocrates, Manes, qui uel Apostolicis temporibus suerunt, uel ipsa immediate sunt sequuti, quique uel ab Apostolorum discipulis
uerum sensum scripturarum discere potuissent, immo quorum tempore non dum illa, quam Apostolici uiri conseruarant, loquendi ratio, penitus exciderat, non intellexerat ED, ikox, cur si tam aperta sunt sacra uolumina, tot inter ipsos haereticos de locis praecipuis fuerunt dissidia Θ Cur olim aliter interpretati sunt scripturam Arrius, Mace. donius, Eunomius, & Aetius, aliter Sabellius, & Priscillianus p Immo cur inter se, alioqui eiusdem sceleris complices, Arrius, Eunomius, Macedonius, & Aetius, tantopere dissident Cur ex eisdem sacris literis, Eusthatius nuptias ab Ecclesia prorsus eliminat Iovinianus contra tantopere laudat Cur Pelagius uiribus nostris iustitiam attribuit. contra Manicheus,& Lutherus, non nisi peccata λ Cur Nestorius cum duplici natura, duplicem quoque personam, contra Eutiches, neq; duas naturas in Christo constituit Immo, ut ad nostri iaculi haereticos ueniamus, cur si tam aperta est sacra scriptura, tot sunt apud Germanos, Anglos, Gallos, Acc. immo apud unam urbem, quid aio papud unam eandemque domum, tot opinionum di sectarum portenta, ut nunquam filius cum patre, aut uxor cum uiro, nisi quatenus fides Catholica conculcanda est, aue Romanus Pontifex irridendus, sint prorsus concordes Istos non dicent non esse homines ; non dicent non esse Christianos; non dicent ex iis esse, qui pereunt, ut opertumst illis euangelium ; non dicent his non esse soluta septem illa sigilla, immo non dicene hos non esse praedestinatos ; his non dicent non fuisse datum nosse mysteria regniiDei. -... nude & aperte, & non sicut nobis reprobis in parabolis; Vt indentes, uideamus, & non uideamus; audientes audiamus, & non intelligamus: ne quando conuertamur ad fidem illam beatissimam, quam tantopere praedicant, di dimittantur nobis peccata. Sed rem
urgeamus. Cur illi sacrosancti nouae religionis antistites, di noui istius euangeliu in P. triarchae, qui quasi montis Dei pacem populo suscipiunt, tanta inter se ipsos discordia scinduntur λ Cur si clara est & perspicua sancta scriptura, ex eisdem Iocis diuersa S ponitus contraria dogmata cudunt Z Cur in Christi corporis sub sacramento praesentia. Zuinglius cum Luthero& tota sua schola non conuenit Cur Philippus ex uerbo Dei colligit haereticos nulla ui coercendos λ contra Caluinus ex eodem Dei uerbo comburendos existimat λ Cur Philippus absolutionis sacramentum, contra Caluinum, quasi ex uerbo Dei & uerum sacramentum, modo fides adsit, suscipiendum existimat Θ Curi. is uis. Lutherus in uno illo loco, Hoc est corpus meum, octo expositiones easque diuersas, a --- - se ipso annotatas fuisse testatur Sed molestum esset, immo impossibile horum homi.
. - num, qui non Dei qui unus est sed proprio spiritu ducantur
Hω .s eis contrarietates, in ipsis praecipuis rebus, quibus Christianae religionis cardo conuerimp tur, in medium proferre. Legat eorum libros qui uelit,& nihil aliud, quam atroces,. --ώ. uerborum Pugnas, nisi quando in sanctam Christi Ecclesiam inuehendum est, in qua re
sunt semper unanimes , reperiet.
M o'o si nullae essent inter ipsos pugnae, nullae contentiones, nullae in sanctarum scitipturarum explicatione discordiae, cur si adeo aperta est sancta scriptura, ut lignariis, ferrariis, cauponibus, tonsoribus, aut mulierculis, Iingua uernacula sit obiicienda, cur tot illi expositiones,cur tot ingentium uoluminum libros, quotidie cudunt Z cur tam
487쪽
tum laboris insumunt , ut sanctas scripturas commentariis illustrent λ cur quotidie nouas inauditasciue expositiones conaminiscuntur
Ex lusoribus sanctorum patrum aperte orienditur, scripturas
Ed agedum, quaeramus ab istis, qui nostram hanc Ecclesiam meretrice, blasphemam, ueterem uero illam , tantisper dum in eorum flagitiosa figmenta non inuehit, tantopere laudant, An Pantcnus, Clemens, Origenes, Didymus, & post hos Hieronymus, Augustinus, Hilarius, Ambrosius, Chrysostomus, I heophi lactus, Cyrillus , Sc. fuerint homines,
Christiani fuerint, docti & diligentes fuerint, & sanctis Queod si d
nent, cur in sanctarum scripturarum expositione, non omnia sunt assequuti Immo cur
in locis nonnunquam grauissimis a se inuicem distant λ Deinde si aperta est sancta sertia plura , vanissime ergo & infructuose in tot scrib dis commentariis, sese cruciaverut . uanissime scripturae phrases obseruarunt, uanissime de Doctrina Christiana, id est, cancta scriptura intelligenda, regulas condiderunt. Quorsum Origenes meditationibus conferendis sudauit Z QSorsum Hieronymus tanto labore Hebraicae & Chaldaicae linia guae, rursus repetita pueritia, se subdidit λ inrorsum Europa, & Asia, immo toto o be terrarum, Pythagorae aut Platonis instar, quasi fugientes literas persequitur e Sed quid tot sancti & Ecclesiastici uiri coluerunt magist ros quid tot praeceptores habuerunt , cum per seipsos paruo negotio sanctarum literarum cognitionem potuis sent acquirere λαγ odio hos in illa sancta Ecclesia, ad quam solam prouocant, & quam solam columnam ueritatis immobilem arbitrantur, non uelint admittere: quod si hos a puriori Christianismo ut dicere solent iam declinatis credant, ac proinde a spiritu destitutos & in tenebras coniectos causentur, dicant, quaeso, cur si aperta est scriptura, Christi Apostoli uocationem gentium & legis Mosaicae cessationem, post quatuordecim annos, post aduentum Spiritus in scriptura latentem: non intelligebant λ Deinde dicant, cur muris Apostolus grandem illum sermonem de Christi sacerdotio, Hebraeis populis timet ingerere, cum illi iam Christiani esse:& salutis participes, atque adeo ipsi per se 1, sex psal. iop. quicquid Paulus illo loco docet , italuissent cognoscere e Immo inutiata sorsan quadam, ut Theologi faciunt, Sapientiam tantum loquitur inter perfectos,& inchoationis Christi sermonem in plebes spargit. Sio uiox, quaeso, te Christiane lector, quam diuersae priores illi reipublicae Christianae parentes cuna tamen certissima essent Spiritus sancti vasa, cum lainen uxoris& filiorum, quae una uel ab istis aequa causa coelibatus recipitur, solicitudinem, qua maxime isti distringuntur, abdicas lent, cum tamen ex euangelico praescripto, omnibus dimissis, sibi ipsis & mundo renunciassent, cum tamen plures illorum post diligentissima, sub sanctissiniis de doctissimis praeceptoribus studia, in antra dc desertissimos montes secessissent post prolixa ieiunia , quibus, quasi Danieles quidam, diuinae sapientiae cellarium introduci cupiebant, post longissimas orationes, quibus sibi coelestis sapientiae sacrarium reserari postulabant, fuerint affecti, quamque alia de se senserint, Non, in quit Origenes, studium solum nobis adhibendum est ad discendas sacras literas, v sum S supplicandum domino de diebus ac noctibus obseruandum, ut ueniat agnus ex tribu Iuda, & ipse accipiens librum signatum dignetur aperire. Hilarius etiam, QSO- .dam naturae nostrae pigro stupore, & ad res tuas domine intelligendas, intra ignorantiae necessitatem, ingenij nostri imbecillitate cohibemur, sed doctrinae tuae studia adsensum nos diuinae cognitionis instituunt, & ultra naturalem opinionem fidei obedientia prouehit. Hieronymus ille ter maximus, cuius post tot externarum disciplinarum thesauros, post tot uariarum linguarum praesidia, quibus etiam Graecis N Latinis, immo dc Hebraeis ipsis erat admirabilis, in eruendis sanctae scripturae sensibus ingentem
sagacitatem, de haeretici quoque risistri suscipiunt: hic, inquam, Hieronymus de loco illo
488쪽
illo Pauli Apostoli ad Romanos, Quid ergo dicemus, Nunquid iniquitas est apud
Deum λ lec. a scemina, non quales isti habent, doctrice & garrula, sed quae longis ex pensis ab extremis Galliarum finibus , catholicum doctorein in Bethleniatico rure latitantem , misso nuntio, in silentio requireret, inquisitus, ita respondit, Omnis quide ad Romanos epistola interpretatione indiget, de tantis obscuritatibus inuoluta est, ut
in intelligenda ea, Spiritus cancti indigeamus auxilio, qui per Apostolum haec ipsa dictauit. Quam eandem sententiam & alibi repetit ad Algasiam scribens. Augustinus ille, qui praeter ingentem ubertatem ingenii , qua tot tantosque literarios foetus, ad quot quantosque legendos, longa uita non suppetit, omni genere disciplinarum resertissimos mundo legauit, etiam ab illis in indagandis scripturae sententiis subtilisssimus creditur: cum forsan placendi studio, aut quia ita sentiret, ad eum scripsistet Ianuarius, nihil esse quod ipsum lateret, in haec uerba respondit,.Tantum absum ab eo, quod tu putasti nihil me latere, ut nihil in epistola tua legerim tristius, quia& apertissime falsum est , & miror quia hoc te latet, quod non solum in aliis innumerabilibus rebus multa me lateant, sed etiam in ipsis sanctis scripturis, multo nesciam plura quam scia. Idem est, qui pro multorum locorum sanctae scripturae intelligentia, sultima animi modestia, ex Africa missis discipulis, Hieronymum pulsat. T. i. , sunt profecto sanctorum uoces, tales de stipsis sententiae, tales existimationes & iudicia : quae non sunt aliunde, quam a grandi illo lumine, quo coelitus erant perfusi, & quo immensum sanctarum scripturarum pelagus, quam profundum esset, lustrauerant, descendisse credendae. Neque uero in has uoces per quandam ironiam, aut extenuationem, quae maxime sanctis & modestis uiris est familiaris, sunt prodiis te existimandi, sed quod ita sentirent; immo quod ita uerum esset. Neque enim aduersarii nostri quaecunque Augustinus, Hieronymus, Hilarius, aut Chrysostomus dixerunt, statim approbabunt, aut suis illis, quos in eosdem locos scripturae cuderunt, comentarios, ante nent.
I uiso quale quoque de caeteris, qui sacris literis initiarentur, sancti & Ecclesiastici patres haberent iudicium, qualiaque consilia traderent, cum de ratione diuinorum studiorum rogarentur, scriptis Ostendunt. Intellexite, inquit Hieronymus de omnibus scripturae libris ad Paulinum scribens, sine praevio monstrante semitas , non posse in gredi. Et quare hoc, quaeso Quia nimirum, ut Augustinus rectissime scribit, sancta scriptura omnibus accessibilis est id est ab omnibus legi potest quanuis paucissimis penetrabilis, id est, intelligibilis paucissimis. Petrus etiam apostolus de Pauli epist lis, quae . quod omnium noui testamenti librorum primo editae fuerint, in noua illa Ecclesia, Christianorum manibus frequentius terebantur, sic inquit, Domini nostri l . Christi longanimitatem, salutem arbitremini, sicut in omnibus epistolis loquens, in
eis, de iis, in quibus sunt quaedam disscilia intellectu, quae indocti & instabiles deprauant, sicut & caeteras scripturas, ad suam ipsorum perditionem. Vides igitur quale tu rit sanctorum uirorum de scripturarum Iectione sine magistro iudicium. Nε et τι uero aliunde prunorum nostri generis parentum casus erupit, quam quod omissis totius paradisi lignis, ex quorum aspectu S gustu satis in Dei cognitionem de amorem potui flent proficere, arborem illam scientiae boni de mali, coelesti mandato prohibitam, per curiosum sciendi desiderium, stultissime inuaserint. Quaeres, eoru figuram & imaginem gerit, qui cum ex ea, quae suam uiuendi rationem decet, communi cognitione , recte & ex officio uitam suam potuis lent instituere: in curiosam tamen diuinarum rerum indaginem conuersi, plerunque se perdunt. Atque id quidem tune potissime accidit, cum quemadmodum auida illa, sed parum talix mulier, manum propriam Dei iniussu extendit in arborem, in sanctas scripturas, proprio iudicio & sine Dei uocatione , interpretari contendimus . Haud alia profecto causa Dina illa Iacob unica filia passa est stuprum, quam quod sola, omnia, contra quam uirgines 3c foeminas decebat, egressa paterno limine, curiose lustraret. Sic plerunque qui nondum foemineam & fragilem mentem exuerit, cum ultra ea, quae suam infirmitatem decent, praeter proprij status & conditionis decorum, in altiora se extendit, corrumpitur mente . Moli daturus Iegem Deus , cum eidem montis conscendendi, secumque colloquendi facultatem tribuisset, illud tamen in primis precatus est, ne monte populus conscendes,
489쪽
alit certe appropinquans, legis sacramento interesset. Constitues inquit terminos Exia.-. populo per circuitum ,&dices ad coS, auete ne ascendatis in montem, ne tangatis fines illius. Omnis enim, qui tetigerit montem, morte morietur, manus non tanget tu, sed lapidibus opprimetur, aut confodietur iaculis. Non oportet scilicet plebes, fac rarissimis de altissimis diuinae Iegis mysteriis, per se ipsas, sed per Mosem , id est, per eum,
qui sit in diuinarum rerum in ysterium electius. praesentes assistere. Mons est scriptura, quem expeditissimi uiri, quique in eam cum in ingenti cordis & animi puritate, totam suam solicitudinem conferentes, rerum omnium & curarum saeculi molestissimam sarcinam proiecerunt in iandum , perdisciplinarum & uirtutum gradus, uix possunt ascedere. Satis est turbae, si Mosem habeat, qui dicat, Haec dicit Dominus. Utinam hodie populus cum Dei notitia , fidem, & dilectionem coniungeret, utinam tam plenam haberet uoliintatem , quam mentem. Non est nouum aut inauditum secretiora quaeque religionis mysteria, de quae maiores quam plebeias mentes de uires desiderant , plebibus' interdicere. Apud Romanos olim Sybillinos libros, qui tamen cum nostrae philosophiae colestis oraculis non erant conserendi, tantummodo Diauniti iris, & Decemuiris post- t ea cum sunt sacerdotio honestati, licebat inspicere. Et, ut Theodoritus docet, licitum non erat apud gentes, ut altiorem sacraruiri rerum doctrinam cuncti tenerent, sed nu--i 3. merosa populi multitudo ea duntaxat inspiceret, quae prae oculis fierent. Contra uero,
sacerdotes caeremonias atque orgia ritu legitimo exequerentur: unus autem ex omnibus magister sacrorum atque interpres ea, quae ibi gererentur, comperta explorataque haberet, iisque duntaxat aperiret, quos ad diuina capienda iudicaret idoneos. De Aegyptiorum sacerdotum silent io, de duplici literarum genere, quorum uno, qui tam tum ellet sacerdotibus notus, suae religionis scriberentur mysteria , altero uero quod inhumanae ciuili sq. uitae commercia deseruiret, multa dicunt historici. Et ne id solum apud gentes, quae cum non ueram sed taliam religionem colerent, continendi populi gratia, superstitio in suorum mysteriorum silentium magis quam eorum propalationem utilem ducebant , factum fuisse causentur, quis ignorat, quanta religione Hebraus populus, qui tamen a Principio uernacula lingua diuinas scripturas acceperat, cauerit , ne omnes sine discrimine ad sanctorum quorundam uoluminum lectione ni adiamitterentur λ Videbant prosecto in quibusdam sanctorum librorum, multa esse, quae ianon modo persectam aetatem , sed perfectos & exercitatos quoque sensus exposcerent. rviralia autem illis erant primum caput Geneseos, liber Canticorum, Ezechielis mysteria, talia sunt modo reliquae omnes scripturae Christiano populo, id est, difficiles Gemille difficultatibus obsitae, quae non pueriles uulgi uires, sed perfectas expostulent, si istmodo aduersarij semel aduerterint, quantum intersit inter symbolicum statum, ubi nodum erant propalata mysteria, sed tantummodo literae cortex, animalibus hominibus exercendis, sine ullo discrimine rodendus obiiciebatur, di Euangelicum iaculum , ubi di illa , quae latebant, sacramenta sunt prodita; &noua mysteriorum arcana per noua rum scripturarum conditionem sunt addita. uis quaeso inficietur, si umbratici illius saeculiantistites, tam uberem rerum diuinarum segetem, illius externae literae inuolucro delitescetem nouissent, quanta Euangelico statu Christo reuelante fuit prodita , eoiadem totius sanctae scripturae lectione, praeter eos , quos idoneos probe nollent, uniuem sos interdicturos λ Nam si propterea, quod essent scripturae illae altioribus, quam uulgus decebat, mysteriis fecundae, non omnibuS sed tantum iis, qui cum aetate persecta perfectos quoque sensus haberent, permittebantur, cur non idem in caeteris quibusque, ubi esset eadem ratio, iacturos existimes
SancI.is scriptur. is eorum mγIleriorum , quae in se claudunt, ratione
Ed dicamus iam quae sint illa, quibus sanctae scripturae contextus non m do imperitae plebi, sed de uiris omni disciplinarum supellectile excultis, difficilis redditur, quo uideant aduersari j, neque eidem plebi ostero dam este, neque in ea explicanda interpretis diligentiam & officiunt ociosum. Principio negare non possunt, uniuersa nostrae religionis s N n ii crosancta
490쪽
crosancta n ysteria, in sanctis scripturis, quae uel noua delitescere traditione suscepimus, claudi N inclusa teneri. QNa mysteria tanta profecto mihi cile uidetur, ut post
ingentes disciplinarum thesauros, etiam a purgatissimis mentibus uix possint intelligi. Talia sunt sacrae triadis unitas, uerbi diuini carnis assumptio, mors, resurrectio , alterius uitae ratio, iudicij dies,& caetera quaecunque Christianae religionis institutum praescribit. Et haec quidem, aut tropice N literae quadam nube proponuntur uelata, ut in ueteri instrumento, aut aperta, & perspicua, figurarum cortice prorsus ablato, ut in nouo traduntur. Ergo illic quod tropis claudantur, disiicilia erunt, istic, quod aperte tradantur, indoctis impgria. Profecto Christum Mosaicae Iegislationis apparatu
conclusena, totque figurarum & troporum umbraculis clausum, in Evangelicam lucem di splendorem producere, prorsus est arduum . Rursus, tanta mysteria, quae etsi apertius traderentur, quam in Euangesto traduntur, sui tamen immensitate mentes Obruerent , sustinere, disiicile. I- , i eadem nostrae religionis certissima symbola, in ipsum nudum Dei uerbum refundantur, fortasse non modo indoctis, sed doctissiniis etiam negotium facessent. Et ut de primo illo Christianae religionis fundamento, id est, altera uita primo loco dic mus, Aia'non admirabilem quandam legis cognitionem di sapientiam eximiam Sataducaei iactabant An non easdem scripturas ingenti exercitio uersabant quotidie Se tamen quod uniuersae illius legis promissiones & piaemia, in huius uitae mortalis decursu sponderentur soluciada, tantum abest ut ex cis aliam uitam colligerent, ut neque esse spiritum docerent. Maae sententia cum nunc quoque inter Iudaeorum sapientes non paucis arrideat, utinam inter hos, qui nudum uerbuni Dei iactant, non sit frequentissima. Iam diuini uerbi incarnatio, in qua tamen nostrae salutis tota summa consistit, quo pacto ex solo Dei uerbo sine scnse Ecclesiastico, non dico imperiti, sed doctissimi colligent λ An uero aliorsum Iudaica perfidia, prophetica uaticinia non to quet λ an non etiam habet suos sensus, qui forsan, quod minus prosundi, Iiberis hominibus placituri sunt magis .Enimuelo nisi eos litera ipsa occidistet, nisi eorum, cortex ille, id est, ut illi uolunt, historicus sensus, quasi quoddam densum uelamen corda contegeret, id est, nisi sibi ex nuda illa scripturarum lectione quid Christianis in disputationibus obiicerent, se hasere confiderent, iam olim conuicti, nobis causam donasi sent. Horum, qui tam facilem putant scripturam, si tamen docti sunt, conscientias asinpello , quoties non unum aut duo, sed nulla nostrae religionis praecipua mysteria, in ueteri aut nouo ic stamento expressiora desiderant λ QSoties i dicant per Christum aut cum de Christi aduentu, morte di resurrectione, de nostra post uitae huius desuncti nem scilicitate agitur, apertius Spiritum sanctum uoluistent loquutum liniis enim id ab iis hominibus postulare uercbitur, qui omnia uerbo Dei expresso metiuntur nodsi ipsos propter fidem ingentem hoc humanae fragilitatis desiderium non subeat, cur non fragiles plebes, quae nec tanta fidei plenitudine pollent, nec tam robustis uinculis religioni conarent, subire timebunt QIod si illi, qui tamen sunt philosophi acutissimi, doctissimi, linguacissimi, theologicissimi, & in sanctarum scripturarum , ut
illi de se iactant, exercitio exculti selini, tam aperta esse in ueteri &nouo testamentomysteria non dubitant, ut nemo uel imperitus in eorum locos possit impingere, ego , qui sum ex illis, quos ipsi truncos existimant, quique ad penitiorem illam sacrarum literarum cognitionem non penetrant, forsan si ludeum agerem, & semel Ecclesiasticae doctrinae magisterium proiicerem, non paruum illis potuissem negocium facessere. Et alioqui, si adeo aperte praecipua nostrae religionis capita, in ueteri testamento scribuntur, cur Basilius Chilonem discipulum a ueteris testamenti lectione deterret Ex ue- .F. teris, inquit, testamcnti lectione detrimentum accedit, non quod scripta sint nociva, με - sed quod eorum, qui laeduntur, mens sit infirma. Omnis enim panis alimentum praebet, sed infirmis nocivus est: sic igitur omnis scriptura diuinitus inspirata utilis est, &c. Ha ctenus Basilius. Et alioqui, inris unquam sapientium, & eorum, qui modesta quadam libertate, nostrae religionis mysteria tractantes, quid in ea postet per sua membra Satanas, moliri curiose conquirunt, non animaduertit, multa elle in sanctis scri pt uris obscura, multa, quae possint aliorsum torqueri, multa etiam in praecipuis religionis capitibus, qua in exteros hostes iaciantur invalide r