Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

Liber septimus. 2ψέ

eonfitearis in ore tuo Dominum I. i. M , & in corde tuo eredideris, quod Deus illum suscitauit a mortuis, saluus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem conseiasio hi ad salutem , &e. Non ergo de sanctae scripturae perspicuitate, sed de diuinae legis tfacilitate , quae tantum a nobis fidelem consessionem & fidem ab intimo corde procedentem , id est, efficaci dilectione commactam, non salutis aut uitae temporalis, ut oli in in statu Mosaico, sed aeternae uitae 3c salutis proposito praemio, postulat , locus ille ii uelligitur. Atque adeo non scriptura, quam ego tibi trado hodie, sed mandatum, inquit. Nam quod statim subiungit, Prope est sermo in ore tuo, dic. sciunt Hebraicis- simi homines, frequentem este Hebraicae linguae cosuetudinem, uerbum aut sermonem, pro re accipi. Ac si diceret Deus, Res, quam ego praecipio tibi hodie, ea est, ut diligas Dominum Deum tuum , N ambules in viis eius, de custodias mandata illius, dcc. Iuxta te est, in ore tuo, in corde tuo, ut facias illam, idest, tam facilis et , ut in ore tuo & corde tuo sit sita. Quantum uero inter legis facilitatem de scripturae, qua lex illa , di praeter illam alia multa continentur, perspicuitatem intersit, si aduersarij non percipiunt, sunt prorsus stupidi. Fatemur igitur diuinae legis, siue Mosaicae, siue Eua- gelicae, magnam este facilitatem: ideo enim suaue iugum a Christo uocatur cum hoc Maab. ει. tamen fatemur, scripturam propter multas causas esse difficilem, neque hoc diuinae bonitati aut prouidentiae ullum detrimentum affert, quam scimus quosdam dedisse Apostolos, quosdam prophetas, quosdam Euangelistas, quosdam autem pastores Ze doctores, quosdam rursus manus, quosdam pedes, & quosdam, qui his uiderent, oculos, in Ecclesia secisse. Alii spiritum sapientiae, alij prophetiae, alii sermonum, Scc. ad i. με huius sanctae reipublicae lucem clementer indulsiste. Q vo'o si tam prope est sacrae scripturae intelligentia, ut neque Romae, neque in Antiochiae montanis quaerenda sit, cur quod doctissimi quidam ante nos prodideriit eam ipsi V uittembergae quaerunt e si Romae non est, neque Vuittembergae erit. Sed ea omissa, quicunque mortalium , etiamsi porcarium agat, sanetarum scripturarum tam rectus de idoneus erit interpres, quam Brentius aut Philippus, immo quam totus Uui tembergensis ducatus . ini id ergo qui doctores theologiae aut artium magistri creantur Vuittembergae, contra huius Mosaici loci libertate, prae conceptis uerbis iurare coguntur, nihil se in religionis doctrina nouaturos, nisi prius ad seniores consessionis Augustanae, qui Vuittembergae sedem habent re delata j An uero illis, qui doctores aut magistri creantur, per Mosem non dicitur, Mandatum , quod ego praecipio tibi hodie , non supra te est, dic. An uero Deus mendax est qui quod sit in Uuittemberga situm , docet iuxta unumquemque esse λViis, ut igitur stupidi homines, regnum quidem coelorum intra nos esse, neque 1 v. 6. Romae situm ultra mare, neque in coelo, ne quis impossibilitatem causetur, sanctarum Ver- am tamen scripturarum intelligentiam, ne simus, ut illi paruuli, fluctuantes, te circunferamur omni uento doctrinae , in nequitia hominum, in astutia, ad circumuentionem l . erroris, Romae de modo Tridenti sitam cile , ubi plures sunt & meliores, quam in E=M. . mille Uuittembergis. D. - .u etiamsi uerba illa, de sacrae scripturae perspicuitate daremus intelligi, tamen pseudodialectici isti nihil haberent quo probare pollent modo nobis facilem esse. Acceperunt Hebraei illi, quibus a Mose uerba haec dicuntur, legem; acceperunt ab ipso Mose legitimo diuinae uoluntatis interprete, quid toto illo legali uerborum ambitu, ab eo populo postularet Deus; acceperunt non aliena sed propria lingua; acceperunt non

inobsoleta iam phrasi, sed in ea, qua tunc utebantur: nos contra, neque legem aut scrupturas accepimus, neque ab illis scripturarum conditoribus accepimus, neque lingua nostra accepimus, Sc. N u et vo o aiunt ex Apostolo Paulo, Q aecunque scripta sunt, ad nostram do- αἰMisis, ctrinam scripta esse, ut per patientiam Sc contolationem scripturarum spem habeamus, Dnon magis illis suifragatur, quam praecedentia . Nihil enim aliud illo loco docet Apost. quam quod idem ad Corinthios scribens diuersis quidem uerbis , sed eadem prorsus

sententia. Nolo, inquit, uos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub mare .c fuerunt, omnes mare transierunt, de omnes in Mose baptiχati sunt in nube, Se in mari; di omnes eandem escam spiritualem nianducauerunt, dc omnes eundem potum sipiritu lem

512쪽

De recta in Deum fide

rem biberunt: sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo. nam prostrati sunt in

deserto . Haec autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut Stilli concupierunt, dec. Itaque umbram tantum linem illam futurorum honorum , quae in natu Euangelico exhibenda erant, de malorum, quae cauenda erant, fuisse

docet Apostolus, non item ipsam scripturam, uulgo hominum, ut aduersarij putant, &plebibus lacerandam permisit. Est autem frequentissimus Paulus in huiusmodi ueteris scripturae allusionibus, ut cum historia exacerbationis Hebraeos a noua induratio ne cordis deterrct, de cum ex iuramento Domini facto Abrahae, in futurae M licitatis certi sistinam spem, iubet corda consurgere, Sec. S. o ux ... Paulus illo loco sermonem dirigit ad plebes, sed ad uniuersos Romanos& Iudaeos tinter quos multi erant doctissima, qui doctrinam & consolationein scripturarum , paruulis in Christo, ex ipso sanctae scripturae latissimo pelago excipientes, pr dicationis N exhortationis beneficio potuissent insundere, Vuis, haud mirum erat Mosem scripta lege, traditaque sacerdotibus & senioribus Israclitici populi, mandasse eisdem, ut legerent librum, in coetu uniuersa Ecclesiae, tam uirorum quam mulierum, tam adolescentum, quam aduenarum, cum nihil in lege aliud contineretur, quam ea, quae Moses illi ipsi paulo ante exposuerat. Eo os u 'et v x pacto sancti quidam patreS, uel Graeci, uel Latini, prioribus illis saeculis populum ad sanctae scripturae lectionem hortabantur. Nimirum, quod totum nouum testamentum, Graece, id est, uulgari Graecorum lingua, fuerit primitus editum: uetus autem ex Hebraeo ante multa saecula, immo ante Christi aduentu, non sine numine, in eandem fuerit non semel conuersum : utrunque uero di uetus, Se nouum, ab ipsis Ap stolis, germanis sanctae scripturae interpretibus, aut ab eorum successoribus Latino se mone donatum. Q anuis postea Hierony. ex Hebraica ueritate & ex multis, quae antea erant, editionibus, unam omnibus puriorem Latinis praestiterit. Erant hae linguae apud Christianos non extraneae, proxima illa Ecclesiae aetate, in Asia, Europa, de Africa, sed uulgares, Sc uernaculae, propter Graecorum de Romanorum imperia. Paucissimi enim erant, qui Graecὰ aut Latine non scirent. Erant illae latissimae lingua, ita ut ex diuersis conuersionibus, nullum timeretur dissidium : quod nunc centenis quibusque stadiis, si semel detur conuertendi facultas, proculdubio timetur. Fuerant illae conuersiones, cum a multis, quos illa aetas talicissima ferebat, sanctis patribus, tum ab Apostolicis uiris approbatae. Nostrorum autem saeculorum Ionge alia ratio est: nec enim materna lingua, aut scriptura suscipimus fidem, sed Latina: neque nostras uersiones Apostolico usu confirmatas habemus, neque nostri saeculi conuersoribus dc interpretibus tantum , quantum Hieronymo aut Ambrosio est tribuendum . Sto Mεαψε Chrysostomus aut Hieronymus, aut quispiam alius Graecus aut Latinus pater, plebibus etiam longe piissimis, scripturas tractandas obtulit, sed suis auditoriabus : quos cum esset totius Graeciae, tum celeberrimus sanctarum scripturarum inte pres, tum eloquentissimus concionator, de qui liberrime frequenter in Imperatores ipsos aculeos infigeret, tum demum Constantinopolitani Patriarchatus dignitate honestatus, Ec doctissimos, de frequentissimos habebat. No v x s et autem necesse, ut quaecunque, dum concionamur, dicimus, ad plebes pertineant. ille enim prudentissimus concionator putatur, qui diuersis ingeniis, statibus . sexibus, de suae sapientiae thesauro, diuersa producat. Erat illo saeculo, non modo clericis aut monachis familiaris sapientia, sed laicis et immo uero de foeminae nonnullae erant, quae praeter muliebrium uirtutum diuitias, tantam sapientiam de utriusque phi-Iosophiae peritiam adeptae erant, ut uiros eidem excolendae deditissimos, in inuidiam

adduxerint. Qualem Hypatiam illam Theonis geometrae filiam, ad quam Synesius Cyreneus summus Philosophus, de Ptolemaidis Episcopus, sub titulo ἔ-, id est philosopho foeminae tot epistolas dirigit: in quibus illam matrem , sororem, magistram,

de uenerandam dominam, dc communem magistram Sc genuinam ducem ac magistram

Orgiorum philosophiae, frequenti si ime uocat. Eo de qua eorum saeculorum Ecclesiasticae historiae mira , & supra staminae sortem Ac sexum, memoriae prodiderunt. Qualem etiaEudociam Leonti j A theniensis filiam, Theodosij uero iunioris coniugem, quae Horrae-rocentones a Patricio quodam inchoatas peritissis ne absoluit, quamque Zonaras Paucherrimana

513쪽

Liber septimus. 24s

' cherrimam, & omni genere literarum perpolitam appellat. Ociosium esset, eorum temporum , etiam inter eos, qui mundo militabant, doctis imos uiros huc uelle perducere: sedes ipsas imperatorias sapientia occupauerat, adeo ut uix sucrit aliquis eorum etiam inter sanguinarios Tyrannos, qui utriusque philosophiae non esset peritus. Maod utina hodie principibus istis, qui religiosae doctrinae cupiunt esse iudices, imitari liberet Ergo in amplissima illa auditorum concione, ubi tot docti erant licebat Chrysostomo populum carpere, quod cum vanissimis fabulis aut inanibus externae philosophiae quae stionibus operam darent , sanctas omnes scripturas ad clericos & monachos ablegaret. Αi4 .eodem sensu accipiendum est, quod scribit Hieronymus . nam cum interpretaretur uerba illa, Verbum Christi habitet in uobis, Hic ostenditur , inquit, uerbum cois. 3. Cht isti, non lassicienter laicos habere debere, & docere se inuicem uel monere. Laicos inquit, non plebes indoctas. Quanquam hoc loco Hieronymus de uerbo Dei, id est, de Euangelica doctrina, quae etiam sine sanctarum scripturarum lectione, sola praedi catione potest haberi, absque ulla contradictione possit intelligi. Itaque nos non arce mus laicos, etiam eos, qui tantum Latine sciunt, a sanctarum scripturarum lectione, sed laudamus & coimendamus eos, quasi homines Christianae religioniς rationem habentes , immo uero neque steminas quales doctissimas multas non ignoramus: sed pie runque N illos, & has, cum increpationibus, quod Chrysostomus faciebat, ad sanctos libros de scripturas remittimus .iOptamus etiam ut omnes Latinὰ aut Graece scirent, ut loco prophanorum N plerunque pestilentium librorum, sacras scripturas S sanct rum patrum, quorum doctrinam & uitam Deo placuisse certissimi sumus, labores euol uerent. Optamus deinde & maxime optamus lectionis publicae munus, quod non m do apud Iudaeos singulis sabbatis , sed Apostolicis quoque di multis post tempori- ι bus, fuit frequentissimum, immo in quo & olim,& hodie recte peragendo lectores ordinamur, Pontificum aut minorum Episcoporum cura in Ecclesia restitui: quo illo .. - . saltem dominicis diebus, quibus concio non esset , lectiones tum Euangelicae , tum etiam epistolares, sensu tantum literati & historico, populis explicarentur, nisi quod hoc munus nostra memoria doctiorem, quam antiqua illa ministrum requireret: tum quod illa scripturas uernacula lingua, nostra uero Latina scriptas habeat. tum quod eorum Delicium saeculorum, quando nondum tot haereses Ecclesiam & fidei puritatem inuaserant, sincera simplicitas, planiorem explicationem, quam nunc pateretur. Fuisse certe istud lectionis publicae munus in Ecclesia frequentissimum, Apostolicae literae docent. Attende inquit ad Timotheum Paulus lectioni, exhortationi, di doctrinae, a.di dum uenio. inubus uerbis Ecclesiasticum ordinem , quo tunc in docendo utebantur tam Euangelici ministri , planissime ostendit. Primo enim omnium ex sacris scripturis ali-- quid legebatur, deinde exhortatio &doctrina sequebatur. Sed & huc pertinet illud, quod in sanctorum patrum homiliis crebro repetitur lectio, Quam audistis fratres ca- ....tissimi, &c. Refert Socrates, apud Alexandriam feria quarta, & ea, quae Parasceve di- x s.cae. citur, id est, sexta, publicas lectiones fuisse, & post eas doctorum exhortationes, & sacram synaxi in . Optamus, inquam, ista restitui, tantum abest, ut uel laicos doctos. Det plebes a sanctae scripturae lectione sincera arceamus: tantum propter disiensionis discrimen, & propter locorum, qui multi in scriptura sunt, dissicultatem , eam, una limnua Latina contentam, plebium, quibus publica illa lectio aut praedicatio ad salutis c secutionem abunde susticit, temeritati sebducimus .

To Oo' Chrysostomus & reliqui patres, qui uel ante illum uel post illum, Ecclesiis

praeseerunt, in Evangelico ministerio soli erant. erat enim tunc uel propter abundantiam eruditorum Episcoporum , aut ob alias caucas , grande nefas presbyteros aut m

nachos praedicare. Vnde Valerius Hypponensis Episcopus, quod Augustino potestatem νψ; .is

saceret coram se praedicandi, aliorum Episcoporum Africanorum obtrectatione non inis A r. caruit, quod nimirum rem inusitatam in Ecclesiam induceret . quamquam eius exemplo, quod uir esset magna auctoritate, suis quoque presbyteris praedicandi potestatem deinde praestiterint. Docet & id stomachus ille Hieronymi in quosdam Episcopos, qui 1. . M. presbyteros i praedicatione arcebant, cui du plus nimio indulget, presbyteros Episcopis τι

diuino iure pares, humana uero constitutione minores docere non timet. mi in post

Chrysostomi tempora, in concilio Vasensi apud Gallias sub Leone primo, Romano

ct q Pontifice,

514쪽

De recta in Deum fide

Pontifice. 8c Theodosio iuniore, uel quod iniquum uideretur 5 inuidis, non id facere.

uel quod Episcoporum eruditio inclinare coepisset, primo omnium generalis praedican di facultas indulgeri coepta est. Hoc etiam aiunt patres illic congregati prolanti iliacatione Ecclesiarum omnium . do pro utilitate totius populi, nobis placuit, ut non si tum in ciuitatibus, sed etiani in omnibus parochiis, uerbum faciundi daremus presbyteris potestatem, ita ut si presbytersaliqua infirmitate prohibente seri sic ipsum non potuerit praedicare, sanctorum patiunt homiliae a diaconis recitemur. Hactenus Concitiu. Cum itaque solis Episcopis, uerbum I ei praedicare liceret , neque ipsi, uel piopter in cidentes languores, uel propter Ecclesiasticae disciplinae , cui uaaxime studebant, soliciti. tudincira, omnibus susticerent, non est mirandum It pias illorum temporum plebes, de una saluti: acqui iendae intentas, ad scripturas i emitterent.JNam cum duo essent di scrimina, a torum prorsus carendi uerbo Dei, alterum propter legitimi sensus ignorantiam , px salictaeseripturae lectione, incidendi in errores, di illud c quod tanto oneri ipsi

non parci.eflent in certissimum esset, hoc uero propter eorum temporum adhuc uiuum

uirtutis studium, animorum candorem, incertum, tam prudenter profecto mihi fecisse uidentur , quam qui fame maceratum gregem , in altissisimos cliuos, unde praeciapitium timeretur, mallet adducere, quam domi conclusum inedia conscere. Nollimrum saeculorum longe alia ratio est, ubi quanuis antiqua illa praedicandi sollicitudod seruerit Episcopos . sunt tamen Dei gratia ex clcro α rcligionibus ingentes praedicato rum exercitus, qui Christi Euangelio, totum Orbem repleant. non est enim hodie uiticulus in Orbe Christiano , praesertim uero in Ecclesia I atina, ubi per singulos annos, non sint frequentiores conciones, quam olim Constantinopoli , Antiochiae, aut Alexandriae . Miae res, inco quidem iudicio , Se uulgares sacrorum Bibliorum uersiones abunde compensare, & publicas illas lectiones, de quibus paulo ante loquebamur, sustuli se . . uidetur. Quorsum nostrorum temporum plebes sanciae scripturae icctione egeant, in - tanta concionum & uerbi, Dei abundantia , aut cui usui, publicae lectiones sunt futurae, si pro suggesto, quid Euangelica uel Apoliolica lectio contineat , praedicator Exp nil Non tamen prorsus Milet absurdum, eas publicas iecit nec, salaciti his diebus diminicis, aut sanctorum festiuitatibus, quibus uerbum Dei non praedicatur, In Ecclesiam reducere . Aut si quod hodie sit tanta doctrinae abundantia i hac causa non sui tacit, saltem ut id munus, quod uno ex septem ordinibus aut gradibus ordinis, ab Episcopo accepimus, non esset inane.

D. . te. in oti penultimo loco aiunt ἔ suos in scripturis tam aperiani de fidei articulis prae-

... ci cipuas habere cognitionem, ut cum ipso Satana certamen inire audeant, non est aliud, quam haeretica ec uentosa iactantia et inanis tamen, & Deo, angelis, dc Eccletiae ridicula,

qui cum Satanae perpetuo triumpho huius certaminis iudices & inspectores agunt. Nec mirum quando ac huius audacissimi exercitus primus dux Martinus Lutherus, de, .a sancto missae sacrificio cum diabolo disputans, ingenue fateatur manus dedisse. Certare prolecid fide ex Ecclesiastica obedientia, dum suam omnem credulitatem in E H 'ς clesiae iudiciunt de seia sum refundunt, atque hoc pacto uincere, Catholicorum est, non modo plebeiorum, sed eorum, qui ad summum sapientiae fastigium peruenerunt, qui libenter cum a diabolo urgentur, nihil aliud se credere fatentur, quam quod credit &docet catholica Ecclesia. Certare uero propria temeritate & iudicio, atque ita uel ipsa damonibus risum mouere , haereticorum cst proprium . Cux et i , qui auctor est scripturae, priuilegium est, scriptura certare: nostrum, qui nec auctores sumus, nec tanta uirtute spiritus praediti, ut in Satanicas mononiachias, qui & nobis antiquior cit, de proculdubio sapientior: nam& inde apud gentes daemo, nis nomen obtinuit quoties a diabolo urgemur, in matris nostrae gremium de brachia confugere: quod sciarnus nimirum, quam male primae illi Reminae & scientia, Se Spiritus sancti chartimatos plenae cum diabolo certamen cesierit. Scripturarii, inquit, Ioannes

Iab .. Damascenus, experientissimus est & totius inalitiae magister S auctor diabolus. Scit ille η profecto si non sapientia, astutia tamen concertatores anteuertere. Scimus illum tot certaminibus reportaste triumphos, quot haereticos iam ab Ecclesiae primordiis transtuersos egit: qui cum proprio iudicio , & non potius suae matris uiribus certare nitereri tur, quanais in mundo haberentur doctissimi, Satanica tamen traudς circunuenti, tu -

515쪽

Liber septimus. '246

pissime manus dederunt. Nolumus Satanicum furorem, tot uictoriarum spoliis insolescentem, experiri, alieno periculo sapimus:& pulchrum iudicanaus, non nobis ipsis, sed in aliis, id est, tota Ecclesia, Satanicos ictus excipere. Scutum illud obiicientes, Credo sanctam Ecclesiam catholicam, atque hac confessione Ac humilitate peccatum, mortem , horrores inferni, de demum Satanam ipsum dexterius prosternit apud nos indoctissima anus & arator agrestis, quam sapienti silinus I heologus . Multi erat Christi tempore in Mosaicae legis cognitione doctissimi, nec tamen illi, sed mulieres & piscatores salui facti sunt. Multi erant tempore Arrii, Macedonij, Nestorij, & Eutichis, sanctarum scripturarum igorantissimi, qui simplici fide Satanicos impetus, qui acies ic-merarias haereticorum prostrauerant, uictores eluserunt. plus mortem, peccatum , infernum de Satanani crede mihi laedit credendi simplicitas, quam intelligendi uiuacitas. Et illud, quo mundus, caro, mors, peccatum , infernus, Satan, de si quae sunt aliae nostrae salutis inimicae factiones superarentur, sine sanctarum scripturarum lectione disci potest, Dilige dominum Deum tuum sicut te ipsum :& Cadent a latere tuo PDL ρο. mille, de decem millia a dextris tuis, & ad te approximare non audebunt . Tutus eris Sca sagitta uolate in die, i negocio perambulante in tenebris, ab incursu de daemonio meridiano. Haec fuit diuinae prouidentiae sapientia, ut Christianorum arma, quibus Satanicae acies essent profligandae, omnibus Christianis paria essent. Ea uero sunt non scientia aut sapientia, quae non omnes nacisci potuis lent, sed fides, spes, & caritas, quae plerunque absque ulla sanctarum literarum notitia, sunt in rustico, quam indoctissimo Theologo uegetior .

D. u Vis quod retri iudicium de Apostoli Pauli epistolis, nimirum quod sint in eis dirutisi, quaedam difficilia, dcc. contendunt excludere, propterea quod in Ecclesiastico ordine sint quidam indocti, etiam de instabiles, quibus perinde sanctarum scripturarum lectio esset interdicenda , parum aut nihil aduersariorum causam iuuat. Petri profecto de Apostoli Pauli doctrina iudiciu , quod scilicet indoctis de instabilibus, id est ignorantibus de infirmis hominibus, siue illi sint ex plebe, siue ex Ecclesiastico ordine Paulinae epistolae de caeterae scripturae sint prorsus perniciosae, absque ingenti impudentia negari non

potest. Atque adeo hos omnes ex quocunque ordine essent, earum perinde lectione ii terdicendos: quoniam ita aduersarij uolunt, de ratio ipsa, de Christiana caritas postulare uidetur, libentissime donamus: quoniam tamen uix inhumana uiuendi ratione omnia peccata aut peccandi discrimina tollere datur, non quod uolumus, sed quod possumus, facimus. Ergo quoniam inter hos, quos indoctos Se infirmos Apostolus uocat, uulgus omne quod non modo sacrarum literarum phrasi, sed omnium sapientium test imonio, his duobus elogiis do aliis similibus ornari solet certissimo numerari cognoscimus, illud sanctae scripturae lectione non inuidia, sed fratemae caritatis instinctu consulto proscripsimus, non quidem legibus latis, quae nunquam non esse possent iniuriosissimae, dum Christianos homines de pios, aut ignoratiae, aut defectionis a fide redderemus suspectos, sed nostrorum patrum, simul cum sensu, uersionem etiam scripturarum conseruando, quod profecto nemo in Christiano populo dedecorosum putauit. caeteri omnes, quos non dubitamus multos esse siue Ecclesiastico ordine, siue in Iaica turba uersentur, sutrobique enim, sicut qui in suam salutem, ita de qui in suam perditionem scripturas detorqueant, inueniuntur dum intra se quidem uirus continet, quoniam Ecclesiastico iudicio notari non queunt, tractare scripturas permittuntur. cum uero primum conceptum uenenum euomere incipiunt, ita ut nobis scripturae sanctae I ctione iudicentur indigni, non solum ea interdicuntur, sed plerunque male tractatae scripturae dant poenas acerbas. Vtinam uero qui huic congruae tractati mi scripturaru, in Ecclesiastica republica magistratus inspiciendae, sunt instituti, omnium, qui sub ovi na pelle lupinos haereticorum animos celant, possent conscientias penetrate, ut illi etia,

qui in Ecclesiastico ordine sunt huiusmodi, abscinderentur.

516쪽

De recta in Deum fide

.car. I.

Quod fit optimum genus interpretandi scripturas, Cr primo quaenam de hac re ferint haereticorum sententiae. Cup. PCL

Abes igitur huius canctae reipublicae leges, id est, sanctas scripturas, non modo in iis, quae ad salutem necestario non pertinent, sed in ipsis quoque praecipuis Christianae religionis capitibus, obscuras este & abstrusas, neq;

perinde a cunctis tractandas aut uulgaribus linguis plebibus obiiciendas. Ex uo iam ipso rationis pondere necessario colligitur, easdem esse interpretabiles, di per aliquos exponibiles . Nam si scriptura sacra inte pretationem non recipit, quo pacto aut loci difficiles interpretabuntur, aut, quae uidentur esse contradictiones , luentur Christus enimuero cum peccatoribus & publicanis manducauit, de bibit. Contra Paulus, Si is, inquit, qui frater nominatur inter uos, est sornicator aut avarus, aut idolis seruiens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum huiusmodi nec cibum sumere. Deinde si nulla humana interpretatio sanctae scripturae esset adhibenda, quo pacto ovem aut bouem licuisset occidere, Domino a solute ac sine distinctione, dicente, Non occides Sed neq; Christiano homini iurare aliquando liceret, quod Christus dixerit quasi ueteris legis impersectione corrigens, Ego autem dico uobis, non iurare omnino, neque per c um, quia thronus Dei est, neque per terram, quia scabestum pedum eius est, &c. Vbi omnem iurandi occasionem uidetur excludere. Taliaque sunt tam multa in sancta scriptura, tum ad historiae ueritatem, tum ad uitae actiones pertinentia: ut librorum scribendorum quibusdam in rem segetem tribuisse legamus. I, v v x xo quis sit legitimus earum sanctarum legum & germanus interpres, in qu stionem conuertitur, ut sciamus nimirum, unde earum uerum sensum & interpretati nem , huius Ecclesiasticae reipublicae ciues, qui iisdem legibus & paremus & uiuimus,petere debeamus. Difficiles profecto di implicatas diuinas leges & scripturas suasisse, humani ingenii audaciam & lasciuiam comprimit, sontem uero, unde in eisdem inclusa sapientia iit haurienda, ostendere, magnifice humanae Dagilitatis miseriam ad quaerendum instigat. Easo vi e quidam, quanuis sanctas scripturas fateantur difficiles, nemini tamen mortalium , sed uel solis ipsis mei scripturis , dum quod uno loco obscurius , alio apertius exponunt, uel dum ex iis, quae antecedunt, aut consequuntur, intelligentia colligitur, interpretationem permittunt .iSunt & qui mearum interpretatione, soli interno sancti Spiritus magisterio credendum existiment, praesertim ueris in Evangelico statu, quo omnes futuros prophetica uaticinia praenunciant. Miarum duarum sententiarum rationes & argumenta haec serὰ sunt, Priorum quidem, Quicunque humanas leges ius interpretandi sortitur, in ipsas leges auctoritatem exercet: ergo quicunque ius interpretandi diuinas accepit, in ipsas quoque diuinas leges cxercinit imperium : at nullus mortalium in diuinas leges potestatem habet, nec ergo easdem interpretandi ius, situm est apud ullum mortalium. Totus hic discursus, praeter subim-ptionem uidetur apertus: quae tamen ita suadetur. Maior est auctoritas scripturae quam omnium ueterum doctorum maiestas: ergo illi in sanctam seripturam potestatem non habent. maior est scripturae auctoritas, quam omnium conciliorum auctoritas: Ergo concilia in sanctam scripturam nullam habent auctoritatem aut imperium. Demum maior est sanctae scripturae auctoritas, quam totius Ecclesiae, quae quantumuis magna sit, non tamen humanitatem transcendit . ergo nec Ecclesia in sanctam scripturam nullum habet imperium . Atque huc illud pertinere uolunt, quod ad Galatas scribit Apostolus Paulus, Sed licet ait nos, aut Angelus de coelo euangeliaet uobis, praeterquam, quod euangelizavimus uobis, anathema sit. Cum dicit nos, intelligit aiunt) Aposto-Ios aut apostolorum Ecclesiam, quod scilicet nullus, immo neque tota Ecclesia, aliter dicendi quam credendum aut operandum scriptura praescribit, potestate sit praeditus . Pos τε aio κ uero, sic aiunt, Ea, quae sunt fidei & salutis, non oportet ab alio discere quam ab spiritu Dei, quod humanus spiritus, prater hoc, quod res istius ocli,

517쪽

Liber septimui.

quae humanae rationis altitudinem superant, prorsus ignoret, semper sit mendax. Ego enim dixi ait David ) in extasi mea, Omnis homo mendax. non ergo ullus mortalium munus interpretandi scripturam accepit, sed ipse solus , qui condidit illam . Atque id, ut uolunt, Ioannes Apostolus apertissime indicat, Non, inquit, necesse habetis ut aliquis doceat uos: sed sicut unctio eius docet uos de omnibus, uerum est, & non est me-dacium . Et Christus, Vos autem nolite uocari Rabi, unus est enim magister uester Christus. In quae uerba Augustinus, Nolite, inquit, putare quenquam hominum, quicquam discere ab homine, magister, qui docet, intus est Deus. Praeterea nemini licet, aut secundum Bum spiritum, aut secundum humanum sensum scripturas intelliserer quo nanque sensu conditae sunt scripturae, eodem etiam intelligi debent. Vnde

Demardus, Quo spiritu scripturae sanctae sunt, eo spiritu legi desiderant: ipso etiam intelligendae sunt. Nunquam ingredieris in Pauli sensum, donec u su bonae intentionis in lectione eius & studio assiduae meditationis, spiritum eius imbiberis. Nunquam intelliges David, donec ipsa experientia, ipsorum psalmorum aisectus indueris, sicque dereliquis. Hactenus ille. Oportet igitur non alio, quam Spiritu sancto interprete, scripturas imbibere; cuius cathedra non alibi, quam in ipsa hominis anima luculentius inueniri, & ipsa spiritus natura, & sacrae scripturae testimonium, nos docet, Anima iusti, inquit, sedes est sapientiae . id est, cathedra ubi Spiritus sanctus doctor internus,

ni agisterium cxercet.

At et v 1 is, quidem isti, ac similibus rationibus , certissime colligunt, potius uerum scripturarum sensum ueramque intelligentiam pet orationem ,& internam spiritus reuelationem, quam per auctorum quorumcunque, qui homines suerunt, interpretationem quaerendam. Iuxta illud Iacobi, Si quis uestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qu i dat omnibus assuenter, & non improperat, & dabitur ei: postulet autem in fide nihil haesitans. Et illud, Abscondisti haec a sapientibus di prudentibus, & reue- Iasti ea paruulis. Hinc colligunt subinde, etiam toti Ecclesiae, quae ex hominibus compingitur, in eiusdem scripturae interpretatione nullam fidem adhibendam, sed interno illi spiritus magisterio, qui in Christiani cuiusque anima celebratur, & exercetur, dia vina prouidentia. S. v x x et praeter hos, qui intelligentiam scripturae, ab Hebraeorum libris petendam existiment, eumque solum sanctarum scripturarum sensum, quem in libris Rabinorum, qui non ex uersionibus, sed ex ipso sanctae scripturae sonte biberunt, inuenerint, legitimum putent. SuNT D E M v M, qui cum rationem & humanam prudentiam, a Deo nobis indultam uideant, nullum uerum diuinae legis sensum admittant, nisi quem ipsa naturalis ratio, naturalisque prudentiae captus comprobauerit idoneum . Vnde sicut illi Hebraicarum Iinguarum, ita ij rationem ipsam naturalem, omnium diuinorum mysteriorum sequutur interpretem. Quae omnia quod prorsus cum diuina prouidentia pugnare uideantur, suo ordine nobis euertenda sunt.

Consitarur prima haeretica sententia.

l C primo quidem illud , quod praecedentis capitis initio dicebamus, non

modo reipublicae intercile, unas easdemque leges, sed earundem unum eundemque sensum habere, quod non minus sensus diuersitasque legum, quibus uiuitur, discrimen ciuilem unitatem disrumpat, oportet tanquam totius huius disputationis sundamentum, memoria repetere . Atque id, cum in caeteris sit uerum, in eo genere reipublicae oportet esse uerisii mum , in qua non tantum ciuilis societas, quemadmodum in aliis cunctis rerum publicarum generibus, exquiritur, sed ipsa quoque per caritatis & Christianae pacis, quae Omnem sensum exuperat, affectum , animorum coniunctio. Quotus enim quisque id

Deum in sua republica constituisse dubitet, quod olim homunculi sola duce prudentia , quasi totius ciuilis unitatis fundamentum statuit se creduntur Ille igitur leges diuinas interpretandi modus, diuina prouidentia dignus censebitur, qui ciuilem & Eccle-

q iij siasticam

ad Fatres

518쪽

De recta in Deum fide

fasticam societatem conseruet; qui ciuium animos quanuis longissimis tractibus dinsitos, in unum conciliet; qui faciat omnes id ipsum sapere, id ipsum sentire; qui pacis

iura foueat; qui sectas N animositates eliminet; & demum qui conciues Christianae ca ritatis in officio contineat . at nullus horum quatuor modorum id praestat: nullus igiatur diuina prouidentia de solicitudine, quam erga suam Ecclesiam Christus gerit, iudi acabitur dignus. Subsumptio iam per singula membra probabitur. Ei . tui quidem negare non possi int, sicut nobis, & haereticis utrimque, ita Iudaeis ae nobis uetus testamentum esse commune. Igitur cum hi a nobis non minus quam in tegra religione illi &a se inuicem & a nobis, tot sectis dissiderent, modus interpre tandi scripturas, ab ipsis lis scripturis, in ciuibus Ecclesiasticae reipublicae, religionis N animorum coniunctionem non seruat. Indignus igitur ne dum diuina prouidentia, sed humana prudentia. Easdem profecto nobii cum Iudaei prophetias, eisdemque ue his scriptas habent: cum tamen a nostra prorsus religione dissentiant. Nos ex sanctis seripturis Christum , illi ex eisdeni Antichristum eliciunt: nos ex illis Euangelicae uitae rationem demetimus, illi contra uitam omnino ab Euangelio differente, sub suo Messia futuram constantissime colligunt. I is , is habuerunt semper Euangelium haeretici, & tamen inter se uarias sectarum po tenta condiderunt. Ex eadem scriptura Sabellius personarum unitatem, S Arrius naiaturarum trinitatem decerpsit. Ex eadem Manes nihil nos posse boni credidit, Pela gius nostram salutem nostris uiribus ascribit . Ex eadem scriptura Nestorius duas in Christo personas di duas naturas, & Eutiches unam personam S unam naturam pertinaciter asserunt. Ex eadem scriptura Lutherus realem corporis Christi praesentiam sub specie panis & uini, in Eucharistiae sacramento consistere docet: & contra Luinglius&Caluinus eandem exsibilant.

Convelatur secunda sententia. Cap. III.

Ecundi, quanuis in hoc, quod uolunt solum Spiritum sanctum legitimum

scripturarum interpretem, a veritate no discedant, quod nimirum eundem Nauctorem,& interpretem easdem habere ratio ipsa suadeat, in hoc tamcn sicut di priores a veritate procul aberrare conuincuntur, & in ipsam legislatoris prouidentiam iudicantur iniurij, quod sedem ac cathedram unam, eiusdem spiritus magisterio non detinent, ut sensus unitas in Ecclesia seruetur, sed contra omnem humanam prudentiam, tot, quot sunt ciuium pectora, ut nimirum tot sint in carundem interpretatione sententiae, quot capita ; inanio horae: nec enim homo in eodem statu permanet, sed trochi in morem quod est in prouerbi .de sententia in sententia perpetuo conuoluitur. Et prosecto horum in hac parte sententia , tam atrocem ipsa statim pronunciatione perniciem Ecclesiastice societati minitari uidetur, ut nec unum diem, nedum Christianὰ, sed nec ciuiliter, in unum conuiuere, si semel admitteretur, daretur hominibus. Nam quis mortalium proprii udiem censuram alienae non praetulit 3 aut quis unquam proprios animi partus, propriasquc cogitationes, praesertim studio & labore conquisitas, aliorum cogitationi-hus, & studiis anteferre non studuit aut quis suum sensum aut sententiam, quae sola sibi inter uniuersas alias uera esse uidetur, a Spiritu sancto prosectam non dicit aut quo pacto non ita esse, conuinci poterit Z Erit igitur, ut cum tot sint in Ecclesiastica societate de Religione sententiae, quot capita ulla tamen earum possit falsa conuinci, cum internum spiritus, cui soli iuxta hanc sententiam credendum est, magisterium, huic aut illi deesse, comprobari non possit. Imnao fiet ut nullus ab errore, quem semel diabolo suggerente concepit, ulla ratione reuocari queat, quod nimirum aut uere credat, aut falso causetur, se in illum sancti Spiritus magisterio coinpulsum . Iam uero, quis eam rempublicam indignam, non dico Christo, sed homine sapiente non crederet, in qua, cuiuis propria animi sententia, sanctas leges quo propria libido raperet, detorquere liceret aut quo pacto unitas ciuium constabit cum tanta senteta

tiarum uarietate PConsulatur

519쪽

Consuatur tertia sententia haereticorunt. Cap. III.

i Am tertii, si nos ad Rabinorum & Hebraeorum interpretum sensum dei interpretationes remittant, quisi non uideat actum esse de Religione Christiana, cum illi nihil magis insectentur, nihilque magis scriptis suis& salsis maledictis incessant, quain Cl istum Seruatorem nostrum, dc quicquid ille pro Euangelico instituto formando aut docuit, aut fecit ZAut quare hos sanctarum scripturarum interpretes eligere libeat, quorum corda iam diu excaecata, uidendo, non uident, de audiendo, non audiunt, de in- I 2. 6.telligendo, non intelligunt λ Quare hos in uero sanctarum scripturarum intellectu exquirendo, magistros optabimus, quibus earum liber clausus est & signatus uibus Ua. x . usque in hodiernam diem, cum Moses se reliquae scripturae leguntur, uelamen potitum r. 3. est ante oculos eorum libus mensa uerbi Dei facta est in laqueum, in retributionem PDI.ολει in scandalum A' quibus ablata est uinea Domini, id est sancta scriptura, S: aliis agricolis locata Α' quibus demum ablatum est regnum Dei, id est diuinae legis, qua mis. ii. regnum Dei uerum acquiritur, intelligentiae λ Et alioqui prosecto quatiuis Hebraeorum schola praeter historicum sensum, mysticum etiam colat habet enim Caballam, qua nihil apud eam gentem arcanius in do hic tamen de ille adeo a Christiana religionis prae- u. iacipuis placitis longe recedunt, ut nulli magis, quam illi aduersentur. Praetcr hoc quod

uterque horum tot fabulis, tot puerilibus mendaciis, tot nugarum portenti S, tertio . quoque uerbo respergitur, ut nul ira ego snisi unum Dauidem Chinachium , libeat ni v

cxcipere, qui in hac parte minus, quam caeteri delirasse uidetur liberali ingenio lecti l nem indigniorem existimem: adeo, ut nullo horribiliori exemplo illud, quod de genti- sis. libus Philosophis docet Apostolus, Sicut non probauerunt habere Deum in notitia, tradidit illos Deus in reprobum sensum, &c quam eius miserandae gentis possit intelligi. Quid enim per Deum immortalem est aliud Caballa, siue ea, quae rerum natura

lium , coelestium uires per nominum S uerborum syllabas explicare contendit, de caballa qua lib. secundo loquuti sumus , siue ea, quae angelicarum uirtutum &ipsius diuinitatis mysteria, per sacrorum nominum literas, apices, lineas, numeros, figuras,& puncta scrutatur, quam ingens quaedam uanissimorum mendaciorum farrago, ab ociosis Ocuagabundis hominibus, in stupidae plebis stuporem inuenta Aut cur eam explicandi rationem non potius in Pythagoricas, aut Alchandrinicas nugas, quae ex numeris nominum, totius uitae rationem inanissime uaticinari se iactant, quam in diuinam tradi- . . . tionem referre licebit Fateor ego neque enim ut dissentiam, ulla ratio me urget

an monte Syna diuinitus cum ipsa lege, & Mosi, & quibusdam aliis uerum legis sensum, tum mysticum, tum historicum fuisse tributum, qui a perpetua successione, Cabal- . ., Ja fuerit appellatus: at huiusnaodi Caballam , quae inani punctorum & numerorum, quae in literis includuntur, computatione distringitur, non potius a Pythagora, quam quidam eius gentis sapientes, quemadmodum alii Platonem, alij Aristotelem. Epicurum& Democritum, alij post discessum a lege, & post commercium cum gentibus initum sunt imitati, quam a Mosepioiectam fuisse, suaderi non possum. Nam quod quidam . - .c iuel ex illis, uel ex nostris in nomine rari' Iehoua,Trinitatis, unitatis, Sincarna tionis mysteria , per Caballam ostendunt,& similia quaedam arcana per literas, apices , de numeros, miro quodam artificio uenantur, haud tale est, quod totam eam a

tem approbare compellat, cum illud in hominum subtiles inuentiones, ne dicam oci fas, potius quam in ueram & legitimam dictionis lignificationem, de sensum reiicere oporteat. Scimus iis multo subtiliora a mulierculis ollin in prophanorum Poetarum carminibus, ubi tamen nulluin latebat mysterium, factitatum. Nam Valeria Proba uxor quendam Alphei Romani proconsulis, ex Virgilii, Eudocia uero iunioris Theo-dosij uxor, ex Homeri uersibus, sic per centones utrunque testamentum compingunt, ut ethnicas nugas, in Mosaicas de Euangelicas historias conuertisse uiderentur. adeo

ut quosdam ex nostris sateri compulerint poeticum illum furorem, sancti Spiritus aia satum , quemadmodum & prophetica uaticinia auctorem habuisse. Facile est enim

uero

520쪽

2 De resti in Deum fisse

uero punctulis illis ae apicibus ludere, praesertim uero in Hebraica lingua, ubi id seriabendi ritus . sicile patitur. Sed & quaecunque etiain, post longos ac prolixos latiores

miri isti artilices nobis obtrudunt, maiori iacilitate contentantur, quam sint ad inuenta. Ei . et haec quoque scripturae expositrix Caballae Portio eodem, quo alicra illa, quae se per nominum uirtutes creaturis imperare fabulatur, funditus corruat, illa mihi ra tio abunde esse uidetur, quod neque easdem literas, quibus Moses legem accepit, de scripsit, modo, inimo neque post Babylonicae captiuitatis regrcssum , Hebraei possi deant, neque eo tempore, quo lex data est, immo pene toto ueteris illius saeculi Moasaici decursu, puncta & apices , quibus nunc isti egreste philosophantur, extiterint, quo in eorum paucitate, multitudine, aut uarietate, signarentur mysteria. Et de literis quidem constans fama est apud Iudaeos, Ezram scribam, legem primitus a Mose. de characteribus a se inuentis de Hebraico sermone inscriptam, in extraneum sermonem, Assyriosque characteres mutasse, pauloque post Assyriis characteribus retentis, a. u. serinonem Hebraicum reassumpsisse: quod antiquioris illius scripturae rationem , persa a. principum interdictionem, & captiuitatis aerumnas, populus pene cum lingua dedi dicisset: Hebraicas autem literas, cum Aramaeo, aut Assyrio sermone cliuit, id est eis qui simul cum idolis, Deum colebant, Samaritis, reliquisse. Puncta uero quis nesciat yma .L sub Christi Seruatoris aduentum, metu, ne cum iam eorum , de aduenae reges, de gen- . ' tes dominarentur, legendi ratio, prorsus obliterasceret, apud Tiberiadem urbem a Ne phradio, 3e Benassero Rabinis, in uocalium usum inuenta 8 Igitur cumihaec uanistima interpretandi ratio, in Mosem auctorem suas nugas reiiciat, qui nec haς literas, nee haec puncta, quibus nunc utuntur Iudaeorum Rabini, aliquando uiderit, fit necesiario eam artem esse uoluntariam 3c inanem, SI Christiano homine prorsus indignam: immo uero Christianae religioni perniciosam, utpote quae sicut nouit, ex nan Iehoua Trinutatem elicere, ita ex eodem aut similibus dictionibus, Antichristum extorqueat. S., i, is ad historicum sensum ueniamus, in quo quis serat horrenda illa fabula rum monstra, quae caeci homines singulis pene uerbis suis commentariis interserunt

ut quod Deus adueniente sabbato daemonibus, quos a principio creauit, tanti diei maiestate deterritus , corpora non induxerit, sed illi postea Lilithopera, ex primo pr toplasso susceperint: quod ingens mendacium ex eo loco colligunt; ubi dicitur, Fuit Adam centum Ze uiginti annorum: genuitque in similitudine, ut quod ex nocturnis pollutionibus, quas opera Lilith qui daemon formam alias habet Embrionis alati in

muliebrem formam de speciem induti, contingere uolunt, daemones gignantur, qui pollea, homine moriente, sarentem astuctu filiali contingere molientes, cadauer contaminet . Vnde illud septem circulis ambiunt, quod scriptum sit, in sex tribulationibus eruet te, & in septima non tanget te malum: ut quod Luna luminis splendorem amiserit, eo quod, apud Deum Solem calumniata suerit, quod ex eo se colligere at ut, quia cum prius scriptura doceat, fecisse Deum duo luminaria magna, postea inquit, alterum eorum esse maius, alterum uero minus, ut quod Deus in mundi primordio, ex duobus caelis, quos creaverat,ste mellam occiderit, & sale conditam, pro iustorum cibo in sutura talicitate seruauerit, masculi im uero suus Messias cum primum imp rium de regnum acceperit, in opiparum conuiuium I stadiitarum sit occisurus, quod ex illo Isaiae loeo eliciunt, In illa die Dominus interficiet Leviatham serpentem to tuosum, Et canum qui est in mari. Et Iob, Trahes ne Leviatham cum uncino, aut funem demerges in linguam eius Zec..Vnde de in Christum hac potissimum ratione non credunt, quod catino illo conuiuio , eos non exceperit, ut mille deniq; huiusmodi insultissimae neniae sunt, quaecum apud Omnes mortales ingente risum moueant, eius tamen gentis magnam ac profundam caecitatem, ostendunt. Habent fateor Hebraei sanctae scripturae radicalem linguam, quam quoties editiones euariant, quasi origianem tum a sanctis auctoribus, tum ab ipsa ratione, consulere praecipimur. Atque hue qui nos pro uera sanctarum literarum cognitione ad Hebraeorum scholas r is, stri mittunt, non ad fabulosa Rabinorum interpretamenta, uidentur alludere. V., V is an nudus ille textus Hebraicus, quantumuis correctus, eam animorum Munitatem, quam in Christiana republica necessariam praediximus, conseruare ua-

Ieat dam est aduertendum . Enimuero linguam Hebraicam multiplici signifietatione

dictionum,

SEARCH

MENU NAVIGATION