Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

De redidi in Deum fisse

Ioannes a monte Regio in octuaginta, Augustinus Ricius Neapolitanus, ouasi medium amplexus credit stellas fixas unam coeli partem , non citius quam sexaginta sex, nec tardius quam septuaginta annis moueri. Sed de Rabi Abraham Zacuti ut narrat Augustinus Ricius libro de motu octauae sphaerae ex Indorum traditione testatur, in coelo esse duas stellas, sibi diametraliter oppositas, quae cursum suum contra signorum ordinem , non nisi centu quadragintaquatuor annis, absoluant. Immo uero Alpetragus ipse, multos in coelo motus adhuc esse arbitratur, hominibus incognitos. Q od ii sit uerum, cur ibi multa astra, quibus motus illi incogniti, conueniant, esse non possint, quae aut cernere homines per excessum altitudinis, nequeant, aut adhuc nulla artis obseruati ne deprehederint λ Cui sententiae & Phavorinus in oratione aduersus Cenethliacos, apud Gellium assentit. Martis motum, toti astrologicae disciplinae incognitum, Ioannes a Monteregio, inter Astrologos celebris, ingenue conqueritur: eiusdem motus errorem, Guillelmus a Sancto Clodoaldo insignis Astrologus, in suis obseruationibus, ante ducentos annos, scriptum reliquit. Solis praeterea ingressiim in puncta aequinoctialia, inuenire, impossibile esse, Rabi Leui multis ac magnis rationibus comprobat . Coeli im gines ac stellarum fixarum figuras, aliter Indi, aliter Chaldaei, aliter Aegyptii, aliter

Arabes, aliter Hebraei, aliter Timotheus, aliter Hipparcus, aliter Ptolemaeus, aliter re centiorcs, tradiderunt. Quae tamen , magis quam, caetera omnia, uisui crant expolitae. Aegyptij, Pythagoras, Timaeus Locrus, Plato, Aristoteles, Eudoxus, ta Theon Ptolemaei commentator, ac pene Graeci omnes philosophi, solem in secunda sphaera collocarunt. contra Anaximander, Metrodorus Chius, Crates Thebanus eundem omniutriplanetarum supremum constituum. Chaldaei, Archimedes, & Claudius Ptolemaeus , quartum collocant: a quibus omnibus Xenocrates discedens , uniuersos planetas ac critera astra una eademque cali superficie , moueri, neque cci testibus apparitionibus ne que rectae philosophiae contrarium existimat. Nicolaus Copernicus, inauditam omnibus saeculis, de solis, lunae, astrorum , immo terrae, cum ingenti , ut sibi ac multis aliis non indoctis, uidetur, rationum uigore, prisca illa omni astrologia protrita, opini nem inuexit, dum solem in mundi centro collocat, dum terram moueri, c tum contra quiescere quam de motu terrae sententiam praeter quosdam antiquos, etiam Coelio Calucagnino , nostra memoria placuisse videmus, impune contendit, dum terram a mundi medio protendens, c lis quasi astrum intorquet. miae si non sint uera nec enim his magis quam aliis fidem adhibuerim ostendunt tamen quam parum, etiam solidissima ingenia, in coelestium corporum perscrutanda natura, etiam post longissima studia, proficere ualeant. Omitto maximam solis declinationem, anni melisuram, dextrum , sinistrum, antrorsum, dextrorsum, motum Augis, solis, ac caeteras uniuersas, quae apud eandem artem grauissimas pugnas excitarunt, quaestiones . nulla cnim ars acriori bello intrinseco in sua placita exarsit. QSod si in ea astrologiae parte, quae utcunque motibus perspicua erat, tam parum praeualuit humanum iudicium, ut non mΟ-do astrologi , sed summa philosophorum ingenia nunquam aliquid certi depraehendere potuerint, quid de astrologicis illis influxibus, quos nec uniuersitatis necessitas, nec sensus iudicium, ullo pacto conuincit Itaque Eudoxus, Archelaus, Cassandrus HOychilax Halicarnasseus peritissimi Mathematici, & ex recentioribus Astrologis cordatis. simi quique, ingenue fatentur, impossibile esse, certi, de iudiciorum scientia, poste

quicquam haberi, tum propter innumeras cooperantes cum coelo causas, quas simul a tendere oportet, tum quia obstant illis ut ait Ptolemaeus, occasiones quam plurimae, ut consuetudines, mores, educatio, pudor, imperium, locus, genitura, sanguis,

cibus, animi libertas, disciplinae, &c . Mianquam plusquam his quae astrologorum

sunt certissima refugia, quoties res non euenerit, semper enim aliquid horum, cur ua ticinium non responderit, in causa suisse contestantur emcaciora impedimenta ego semper putaui illa duo, scilicet aut quod nulli sint coelestes influxus praetor solis & lunae, ut antea diximus, aut quod hucusque certa astrologiae praecepta, cum nondum fuerint diuinitus reuelata, mundus non acceperit. Nam quanta sit in iudiciorum regulis tr dendis uarietas, quantaque discordia. uel hi, qui in ea arte paruissimos progressus secerunt , depraehendere poterunt. non enim tantum per auctores, sed per gentes, rςgna,

prouincias, & iacula, de iudicijs astronomicis uariantur praecepta. Et demum tanta est huiua

62쪽

huius diuinae artis certitudo & constantia, ut aperte Ptolemaeus & Hesybenrodam fateantur , astrorum scientiam non ex solis illis, sed ex uaticinante constare, Scientia, inquit Haly, stellarum, ex re & illis est: ac si aperte diceret, nulla in ea scientia futura praegnoscendi, poste regulam institui, cui ut aliquando ueritas resipondeat, opus non sit intrinseca vaticinantis, aut illius, cui fit uaticinium , superstitione; quae cum in animis, quos semel inuasit, per astectus, quos generat, sit potentissima, plerianque ex ludo de inani astrologicorum uerborum iactatione, ueritatem inducit. Quae potostas, & c teris uniuersis ludicris ac superstitiosis artibus communis est. Verum iam astrologicae disciplinae sundamenta aggrediamur, ut cum illa in iudicium c lineuocata, solidissima vidcantur, ingentem eide astrologiae auctoritatem concilient. Qui Chaldaeoru natalitia praedicta defendunt,ait Cicero,uim quandam esse aiunt in signi sero orbe, qui LGraece sei se dicitur, talem, ut eius orbis unaquaeque pars; alia, alio modo moueat, inlinutetque coelum, perinde , ut quaeque stellae in iis, finitimisque partibus,

sint quoque tempore, eamque uim uarie moueri ab iis sideribus, quae uocantur errantia. Cum autem in eam ipsam partem orbis uenerint, in qua, sit ortus eius, qui nascitur , aut in eam, quae coniunctum aliquid habeat, aut consentiens, ea triangula, illi &quadrata nominant. Etenim cum tempore anni, tempestatumque, coeli conuersiones, commutationesque tantae fiant accessu stellarum, & recessu, cumque ea ui solis efficiantur , quae uidimus, nou uerisimile solum, sed etiam uerum esse censent, perinde utcunque temperatus sit aur, ita pueros orlentes animari, atque sermari, ex eoque ingenia, mores , animum, corpus, actionem uitae, casus cuiuscunque euentusque fingi. hactenus

Cicero. Verum illius de ea Chaldaeorum inuentione sententiam, iam audi, O delirationem incredibile. non enim omnis error stultitia est dicenda. Quibus etia Diogenes Stoicus concedit, aliquid ut praedicere possint, duntaxat quali quisque natura ad uam quisque maxime rem aptus suturus sit. Caetera, quae profiteantur negat, ullo mo-o posse sciri. Etenim geminorum formas esse similes , uitam atque fortunam plerunque di siparem. Proclus & Euristenes Lacedaemoniorum reges, gemini fratres fuerunt, athi, nec totidem annos uixerunt. anno enim Procli uita breuior suit, multumque is fiatri , rerum gestarum gloria praestitit. At ego id ipsum quod uir optimus Diogenes Chaldaeis quasi quadam prauaricatione concedit, nego posse intelligi. Etenim, cum, ut ipsi dicunt, ortus nascentium , luna moderetur, eaque animaduertant, & notent sydera natalitia, Chaldaei, quaecunque Lunae iuncta uideantur, oculorum facilissimo sensu indicant ea , quae ratione atque animo uidere debebant: docet enim ratio Mathematicorum , quam istis notam esse oportebat, quanta humilitate luna seratur terram pene contingens, quantum absit a proxima Mercurij stella, multo ante longius a Veneris, deinde alio interuallo distet a sole; cuius lumine collustrari putatur. Reliqua uero tria interualla infinita di immensa, a sole ad Martis, inde ad Iouis, ab eo ad Saturni stellam, inde ad conum ipsum, quod extremum, atque ultimum mundi est. Quae potest igitur contagio, ex infinito pene interuallo pertinere ad Lunam uel potius ad terram λ uid λ cum dicunt, id quod iis dicere neces le est, omnes omnium ortus, quicunque gignantur, in omni terra quae incolatur, eosdem esse, eademque omnibus, qui eodem statu caesi de stellarum nati sunt, accidere, necesse esse ἰ nonne eiusmodi sunt, ut ne coelp quidem naturam interpretes istos, nosse appareat e cum enim illi orbes, qui cc Ium quali medium, diuidunt, & aspectum nostrum diiuniunt, qui a Graecis is nominantur, a nobis finientes, rectissime nominari possunt, uarietatem maximam ha beant , aliique in aliis locis sint; necesse est, ortus occasusque siderum, non fieri codem tempore, apud omnes. Quod si eorum ut, cassum, modo hoc, modo illo modo temperatur , qui potest eadem esse uis nascentium , cum coeli tanta sit similitudo ZIn his locis, quae nos incolimus, post solstitium canicula exoritur,& quidem aliquot diebus apud Troglodytas, ut scribitur, ante solstitium, ut si iam concedamus, aliquam, uim coelestem ad eos, qui in terra gignuntur, pertinere, confitendum sit illis, eos, qui nascuntur, eodem tempore, poste in dissimiles incidere naturas, propter cocti di Limia litudinem . Minime illis placet, uolunt enim illi Omnes eodem tempore ortos , qui ubique sint nati, eadem conditione nasci. sed quae tanta dementia est, ut in maximis motibus mutatiombusque cccli, nihil intersit, qui uentus, qui imber, quae tempestas ubi-

63쪽

De recta tu Deum fise

que si Quarum rerum in proximis locis, tantae dissimilitudines sepe fiunt, ut alia Tusculi, alia Romae eueniat saepe tempestas. Quod qui nauigant, maxime animadue tunt, cum in flectendis promontoriis, uentorum mutiationes maximas, stipe sentiant. Haec io itur cum sit, tum serenitas, tum perturbatio coeli, est ne sanorum hominum. hoc ad nascentium ortus pertinere dicere quod non certe pertinet Illud nescio quid tenue, quod sentiri nullo modo, intelligi autem uix potest, quae a Luna caeterisque sideribus coeli temperatio fiat, dicere ad puerorum ortus pertinete . quid, quod non intellistunt, seminum vim, quae ad gignendum procreandumque plurimum ualeat, funditus tolli, mediocris erroris est Quis enim non uidet, di formas, & mores, di plerosque satus, ac motus effingere a parentibus liberos λ Quod non contingeret, si hoc non uis& natura gignentium efficeret, sed temporatio lunae coelique moderatio. Quid , quod uno eodemque temporis puncto nati, dissimiles & naturas S uitas 3e casus habent, parumne declarant, nihil ad agendam uitam nascendi tempus pertinere λ nisi sorte putamus neminem codem tempore ipso, de conceptum N natum quo Africanum. Num quis

igitur talis fuit Quid λ illud ne dubium est, quin multi cum ita nati es lent, ut quidam

contra naturam deprauata haberent, restituerentur de corrigerentur ab natura, cum se ipsa reuocasset, aut arte, aut medicina, aut quorum linguae sic inhalerent , ut loqui non possent, eae scalpello resectae liberarentur. multi etiam naturae uitium meditatione atque

exercitatione sustulerunt, ut Demosthenem scribit Phaleraus cum, Rho, dicere, nequiret , exercitatione secisse ut planissime diceret. Quod si haec ab astro ingenerata di tr dita essent, nulla res ea mutare posset. Quid si diisimilitudo locorum, non ne dissimi-Ies hominum procreationes habet ' quas quidem percurrere oratione facile est. Quid inter Indori & Persas, Aethiopes, & Syros, differat, corporibus, animis, ut incredibilis uarietas dissimilitudoque sit. Ex quo intelligitur plus terrarum situs, quam lunae tractus, ad nascendum ualere. Nam quod aiunt quadraginta & septuaginta millia annorum , in periclitandis & experiundis pueris, quicunque essent nati, Paulonios p suisse, fallunt. si enim esset factitatum, non esse desitum, neminem autem habemus au ctorem, qui aut seri dicat aut factum sciat. hactenus Cicero, Et subinde, cum non in do Carneadis acerrimi philosophi, sententiam . sed & Paneiij, se proferre dixisset, continuo subiungit, Ego autem, etiam hoc requiro, omne, 'ne qui Cannensi pugna ceciderunt , uno astro fuerint exitus quidem omnium unus & idem fuit. Quid qui ingenio atque animo singulares, num astro quoque uno Z quod cnim tempus quo non innumerabiles nascantur λ at certe nemo similis Homeri, & si ad rem pertinet, quo modo coelo affecto compositisque sideribus, quodque animal oriatur, ualeat id necesse est, etiam in rebus minimis, quo quid dici potest absurdius ρ L. quidem Tarutius I it manus familia ris noster, in primis Chaldaeis rationibus eruditus, urbis etiam nostrae natalem diem repetebat , ab iis parilibus, quibus eam a Romulo conditam accepimus, Romamque cum esset in iugo Luna, natalem esse dicebat, nec eius fata canere dubitabat. O' uim maximam erroris, etiamne urbis natalis dies, ad uim stellarum& lunae pertinebat fac in puero referre, ex qua affectione coeli primum spiritum duxerit, num hoc in latere aut in

caemento, ex quibus urbs dilacta est sed quid plurae quotidie refelluntur. Quam multa ego Pompeio, quam multa Crasso, quam multa huic ipsi Caesari, a Chaldaeis dicta memini, neminem eorum nisi senethule, nisi domi, nisi cum claritate, esse moriturum, ut mihi per mirum uideatur, quenquam extare, qui ctiam nunc credat iis, quorum praedicta quotidie uideat re & euentis reselli. hactenus Cicero. Quae omnia nobis hue transcribenda uisa sunt, quod tum summa eloquentia, tum maximo rati

num impetu, ac philosophicae eruditionis thesauro, molestissimam illam astrologicam uirtutem , quae primum ac summum eius fundamentum est , olbe signisero protruserit,& ut par erat eluserit. Est igitur Ciceronis, quem summos illos Graeciae philosophos, non modo eloquentia superaste, sed iudicio de cruditione aequasse semper ego contenderim , res uana ac ridicula c testis illa uirtus rerum in sernarum motrix, signifero inhaerens, neque in alio numero rcponenda quam in eo in quo Sphinx Chiin aera , Hampiae&e. Quod si uerum est, immo quia uerum est, corruit igitur astrologica machinadi Chaldaicum inuentum. sed iam ad alia.

Quorsum aiunt, si rebus inlarnis uiriptem astra non insundunt, sunt condita Z R

64쪽

Liber secutis .

spondet Moses, immo per Mosem Deus, ut dividant diem ae noctem de sint in signa &om. i. tempora, dies N annos, & ut luceant in firmamento coeli, R illuminent terram,& ut coe V t ' Ii enarrent gloriam Dei, S. Opera manuum eius annuntiet firmamentum. Neque ueror 'ia qui huiusmodi utilitates a coelo acceperit, frustra sydera a Deo de natura fabricata consenserit, nili hominem, astrologi inde frustra facti im esse conuincant, quod quemad

modum aues, per aera non uolet. Entinuero astra in temporum signa, facta non item in insernarum rerum genituras formandas, non modo quae nunc attulimus uerba, sed I inlaeus Locrus, & Plato, dum coelestis aedificii fabricationem rccensent, aperte demonstrant.. Quae uero alieno cientur motu, inquit Timaeus, musicis distinctae rationibus,

in septem orbes dispositae, descriptaeque sunt, ac Luna quidem humilitate sua teriam pone contingens, menstruam conuersionem peragit, Sol qui supra ipsam proximus est, anni temporis spacio, Quin lustrat orbem, Mercuri j deinde, ac Iunonis stella, quam

tum Venerem tum Luciferum plerique nuncupant, cursum habet solis celeritati pal em, reliqua uero tria Martis, Iouis, & Saturni, proprias tenent celeritates, &, nos hahentinaequales. hactenus Tlinaeus , eandemque sententiam dialogo de natura, quem Timaeunt, quod, eum sit imitatus, appellat , Plato usurpauit. Serviunt quoque astra humano generi, non modo in generalem temporis rationem, ut scilicet annos diuersos planetarum &menses distinguant, sed in rerum humanarum opportunitates, & statos dies. quos ad diuersa negocia, humanus conuici , necessario requirit. unde illo loco,non in

quaevis tempora instituta astra docet scriptura, sed in v Nyci moghedim, id est opportunos ac solemnes dies, quorum celebrationem, ut olim calendarum Romanarum, adhortatio praecederet. Vnde septuaginta non Mi,M. id est tempora sed , id est re,

rum bene gerendarum occasiones, uerterunt.

Est autem inter solem & lunam, in hac parte, discrimen, quod cum caetera astra, δε- Ium in signa, non astronomica, ut astrologi putant, sed rerum gerendarum,& ad permouendos humanos animos in Deum sint consi ituta, sol tamen & luna praeter haec, de terris luminis beneficium impendunt, & diem & noctem, eodem lumine diuidentes, illa- stranti aperte enim inter haec duo astrorum genera, scriptura distinguit, nam cum de omnibus in uniuersum Deus dixisset, fiant luminaria in firmamento coeli, & dividant, M. diem & noctem, & sint in signa & tempora, dies, & annos, & luceant in firmamento cαli, & illuminent terram. ne dies ac noctis diuisionem, & diei ac noctis praesidentiam, caeteris astris attributam putares, continuo subiunxit; Et secit Deus duo luminaria magna, luminare maius, id est Solem, ut praeesset Dies,i& luminare minus, ut praeesset

nocti, de stellas sub intellige fecit, non tamen in diei di noctis praesidentiam & distinctionem, nec enun stellae, aliae, luminae suo diem a nocte; distinguunt, nec nocti praesunt, quae diei ctiam tempore snisi quod solis lumine comprimuntur in coelo sunt fixae, immo quae, ut habet uulgariter philosophorum opinio, non proprio, sed solis lumine nobis splendent. Aiunt rursus a luna praeter lumis beneficium , alias quoque actiones in res inser- Iat Mnas negare, experientia non sinit, ergo de caetera astra, prater temporum computati

nes, influxus habebunt. Respondeo, uniuersoS effectus, qui in limae augmento uel decremento, in inserioribus depraehenduntur, non ad occultum influxum, sed ad sui luminis naturam, de certam eius mensuram reserendos, ut de singulis erudite probat Io,

Picus, Mirandulanus Comes. Quemadmodum enim Heliotropium, lupini, & similes quaedam herbae, non quodcunque timen, sed solis sequuntur, contra Heliniotropium, non Solis sed Lunaris luminis conuersionem insequitur, ita & illa, quae sui augmento &decremento, lunam crescentem, & decrescentem sequuntur, non ad occulti alterius influxus, sed ad luminis lunaris, cui sunt attemperata alterantur. Plura etiam eorum, quae luna ab ignaris tribuuntur, ut muliebria naenstrua, & qua dam alia, non ad lunam, sed ad propriam naturam, sunt rcserenda. stultum est enim putare, uniuersias mulier in plenilunio di non alio tempore sanguine menstruo fluere. habet sanguis menstruus sua periodum , non luna augmento aut decremento alligatam, sed suae natura, immo nec certum habet temporis terminum, a natura decretum, sed quaedam trigesimo, quaedam

quadragesimo die, quaedam ampliori tempore, quaedam minori, pro sanguinis abunda ira , aut defectu purgantur. Et sunt, qua cum nullam menstruani purgationem incur-

65쪽

De recta in Deum fisse

rant, vegeta tamen ac solida sanitate fruuntur, quod nimirum siccioris sint natura, aut calorem naturalem robustum sortitae fuerint, aut certe quod laboribus, supeisuas hu-

.i. d. nuditates per sudores excernant, quod ut docet Aristoteles, agricolarum sceminis, quae par. - . laboribus exercentur, contingere solet. Maris fluxum N refluxum lunae tribuere, e

: ου rum est , qui in ea quaestione, nihil aliud habent quod asserant; nec ea sen tentia, recid

, edim rem examinantibus placuisse probatur, quamuis ab ea non alienus fuerit Aristoteles.s xu 'Enimuero si lunae certa influentia mare fuit di refluit, non solum Oceanus, sed uniuersa. maria, immo lacus & stagnantes aquae, paterentur refluxus, quod tamen prorsus esia falsum, experientia depraehendimus. Nec enim mare mediterraneum, Hi sipanicum, Gallicum, Italicum, Ionicum, &c. nec lacus, squi tamen magni sunt in Germania & It

Iia fluxus & refluxus patiuntur. Neque uero ad illud suffugium, quod quidam i

uenere, se recipere licet, reliquas aquas, quae non sunt in Oceano, extra sphaeram esse, lunam autem, non in quascunque aquas aut humida , sed in eas, qua humidorum sphaeiara concluduntur, dominium sortitam. In primis enim hoc eorum sententiae, qua luna humidis certa quadam influentia dominari contendunt, aperte contradicit. nam si luna in aquas dominatur, non loci sed humoris ratione dominari, est dicenda. si igitur telia quae omnes aquae, quae extra Oceanu uagantur, sunt humidae, in illas quoq; sortietur domitu. Deinde salsum est, aquas quae no sunt in Oceano,non esse in suo loco : locus enim aquarum non modo scripturae testimonio, sed communis philosophiae sententia, terra est . quemadmodum enim ignis locus est, non haec aut illa aeris portio, sed totus aer, nec aeris locus est, haec aut illa terrae portio sed tota aqua & terra, sic non haec aut illa terrae pars, sed uniuersa terra, sedes, aquarum quarumcunq; naturalis censetur. quod cum sit uerum, de mediterraneo mari tamen est omnino uerissimum, quod licet non qne, quod ex hominum arbitrio ac uoluntate dependet, ab Oceano differat, re uera tamen non distere . quid enim aliud est mediterraneum mare quam portio quaedam aut excursus Oceani aqua autem in nullum locum uiolentum excurrit. Tertio nonne Adriaticus sinus portio est maris mediterranei c cur ergo, quod Canales Veneti quoti die testantur, fluit ac refluit Maarto si tantum Oceani aut aquarum, quae sunt in siphae ra, idest in Oceano luna dominatur, non igitur aliarum aquarum mediterranei nimi rum maris, Iacuum, fluuiorum, dic. conchilia, lunares impressiones sentire debuissent. Nam cur illhic conchiliorum, non item aquarum dominari dicamus λ Postremo reliqua humida, animalium uidelicet medullae, arborumque succi, non sunt in Oceano, di tamen eorum dominio luna potiri, uulgariter sertur. Est & illud non paruum argumentum , fluxus & refluxus aquarum, a Luna non esse, quod in Adriatico mari non vandem motus mensuram, quam in occano seruent, non enim eodem temporis spacio Venetiis , sed breuiori multo senis scilicet horis fluxus di resuxus, quam in Oceano accussit. A quo autem sit fluxus & refluxus aquarum, quasi a causa effectrice, aut ex eorum numero est, quae Deus in sapientiae thesauris abscondit, ut ea, quae quotidiae videmus repalpamus & non intelligimus, mentis nostrae in altioribus ac diuinis exquirendis, lasci- νωκ- ρο uiam compescant, qualia sunt in rerum uniuersitate complura, aut quod uiris doctissiniis ,& qui ingenti solicitudine in hanc rem naturae penetralibus eruendam, animo incusubuerunt, placuisse uideo, tum ab ipsarum aquarum natura, quae in suo loco, quem admodum & caetera omnia elementa, circulari motu circumseruntur, tum a locis quibus motio illa naturalis repercutitur, qui in diuersis maribus sunt prorsus diuersi, prouenire dicendus. Vnde in Oceano & Adriatico mari fluxus & resuxus est, is mcditerrano con tra,non est,quod licet ibi moueantur aquae, est enim omnibus aquis nisi locorum angustia cohibeantur, irrequieta, de perpetua ingenita motio γ propter loci tamen angu-hias, a sua illa naturali motione impeditae, naturalem, & statam illam conuersionem, non habeant. Est autem in hoc aut illo mari, in temporis spacio discrimen, quod loci repercutientes, hoc aut illo interuallo, a loco unde aquarum motio incoepit, discedant. De his tamen multa Ioannes Picus Mirandulanus, quae acutioribus ingeniis & naturaesagacibus examinanda relinquo, non enim modo animus est omnia, quae in hac parte dicuntur, exigere,sed solum docere, fluxum & refluxum maris, eruditorum sententia , acerto lunae influxu, sicut & multa alia, quae lunae tribuuntur, non derivari.

Verum fac lunam, quoscunque philosophi docent, ins luxus habere, inlid λ an perinde

66쪽

quoque caetera astra insuxus habebunt nequaquam . Nam quanuis praeter luminis naturam , coelestibus illis corporibus, influxus donetur, tantummodo illuc, quo lumen,

influxus pertingit. Est enim astrorum poti Rima actio, & quae Omnium, quas haberent, maxime longinquae sunt ad agendum potentia, luminis effusio, immo uero, quod in Sole & Luna depraehendimus lumen ipsum cαlesto, uirtutis de influentiae si qua est uehiculum erit; effectus enim , qui in interioribus Lunae donantur, ad luminis mensuratri coaptari, videmus, quod scilicet aut a lumine fiant, aut ab influxu, qui lumine quasi uehiculo quodam descendit, deriventur. Quo igitur lumen non pertingit, nec influentia pertinget. Lumen uero astrorum praeter solem & lunam &, ut quidam uolunt, V nerem, nullo pacto terram ipsam pertingit, nec igitur influentia, non ergo a sole deluna, ad aliorum astrorum influxus, recte ratio connectitur. QS4d ueris actione physica ac naturali, astrorum lumen in terras non pcrueniat, res ipsa loquitur, si enim totastrorum quot in coelo collocantur lumen per aeris nostri spatium spargeretur, nunquam essent tenebrae: tantum autem abest, ut tenebras fuget, ut obscurioribus noctibus, di quae magis lunae& solis illustratione priuantur, uehementius in coelis splendescere uideas.

peruenit tamen intentionaliter ut philosophi loquuntur id est, dum per missas species non luminis, sed sensibiles a lumine genitas, in sensu recipitur: agit sinquam astri lumen in terras non alia ratione, quam i3nis procul visus, qui cum nullam in me longe distantem, physicam actionem habeat, intentionali tamen, meum uisum, dum suo loco splendescere uidetur, attingit.

Ατ u. ai, εο morosi Ninexorabiles uideamur, natura etiam reclamante, donemus

astrologis, non modo solis Se lunae sed astrorum quoque lumen terras pertingere: done mus quoque praeter luminis naturam, influxus postidere, quos nulla physica ratio post lare uidetur, nunquid perinde futuri sunt illi fabulosi influxus, quos rerum ordine con tradicente, astrologia confinxit Nunquid eo ordine . quem astrologi praescripserunt ὸ ut scilicet in eadem parte, pro eorum sortitione Se condicto, diuersi planetae, diuersas influentias insinuent λ Nunquid & illa occultarum influentiarum lema, qua de Deo, angelis, & hominibus, quasi Appollines Delphici, uaticinia proserunt, poeinde erit sta tuenda λ Sed medicina, aiunt, in minuendo sanguine aut ministranda potione, dies

Criticos seruat, nam Hippocrates non omni tempore pharmaca admisit . tellatur etiam Avicenna,unicuiq; corpori de omni membro, immo uni Ec eidem corpori,ci: uni de eidem membro in una hora te non alia, hanc aut illam medicinam conserae, Galenus deinde de diebus Critieis,seu decretoriis de eorum obseruatione,uolumen composia it. Respondeo, uosdam in langoribus obseruandos esse dies, & in eis non modo euacuationis, aut humorum per pharmaca, aut sanguinariae mallae, per uenae incisionem habendu esse delectum, si Hippocrates, Calenus 5e Avicenna non dicerent, res ipsa, de quotidiana experientia luculenter testantur. videmus enim septimum . quartum decimum, vigesimum primum, in pleuritide, di reliquis acutis langoribus, prae omnibus aliis periculosos exussere. Negamus tamen id prouenire a coelo: sed ipsam quae tunc in agro corpore saeuit humoris proprietatem , discrimen inducere censemus. Miod si id Galenus & Avicena senserunt, cum rem non satis discussissent, non ualde mirandu . Multa prosecto egregie

Galenus, multa Avicenna, non tamen uniuersa, uel naturae uel corporis humani arcana

potuerunt discutere . inuaserat, iam Galeni saeculo medicinam , Chaldaica sapientia, non licuit eidem examinare, an quae in hae parte astrologica medicina docebat, recte cum natura ipsa consentirent, & rem alioqui difficilem, in eas causas, quae sibi tunc nondum uita fuerant improbabiles , reliciendam iudicauit. Maanquam , ut ingenue, quod sentio latear, uidere nequeo, quo pacto Galenus nam de Avicenna tum Sarraceno , apud quam barbaram gentem, post Chaldaeos de Aegyptios , astrologia tyrannidem Occupauit , tum homine iudicio ac eruditione longe inferiore , nihil miror sibi persuadere potuerit , morborum symptomata de incursus , qui diebus criticis proueniunt , a coelo descendere, cum si non rem, ad rationis libram reuocare libuisset, ipse tamen illum medicinae usus potuisset instruere. An uerosimile credemus , nunquam Calenum tres aegros habuisse, qui tribus di itinctis diebus, uno post alium, eundem specie aut genere acutum morbum, incidissent, tres inquam pleureticos

Threneticos dcc i Q id ergo, cuicunque horum primus criticus dies, id est septimus,

67쪽

De rem in Deum fige

aut quintus a Saturno prouenit, diebus igitur omnibus Saturnus imperabit, 3e alios omnes planetas, pulchram scilicet Dianam Iouis nuntiam S caduceatore Mercurium, formosam Vcnerem, arcipotentem Appollinem, serti silinum Martem, & magnum I uem, semel per tyrannidem contra paternam pietatem inuaso deturbabit Imperio Enimuero eius qui primo a morbo inuasus est, septimus dies, illius, qui secundo die fuit eodem morbo percussus, sextus ; de eius quem tertio idem languor aggressus est . quintus, censebitur: deinde qui dies octauus est primo, secundo, di qui nonus, tertio suturus est septinius & criticus dies. QSod si septem sint, quos uno post alium diem pleurisis corripuit, qui dies aegro primo decimus erit, quarto erit septimus, de qui undecimus , quinto, se qui duodecimus sexto, & tandem qui tertius decimus, septimo. sicque omnibus diebus odiosius senex Satarnus obtinebit imperium. Omnes enim alc lius acuti morbi postunt esse septimi, quartidecimi, vigesimi primi, vigesimi octaui, S c. miae res iniustii sima, nescio an Galeno post mortem male. cesserit, nec enim innocen tes sex alios planetas, qui mundo plus commodi quam inueteratus ille & pueri uorus si nex, attulisse creduntur, sic tam atrociter a languoribus humanis, phrenesibus , letha gis , anginis, epidimiis, reliquisque pestibus, in quibus Chaldaico & astrologico iure. magnas partes obtinuerant, debuisset excludere. inique etiam cum astroIogis egit, qui iam cum planetis conuenerat, ut inter eosdem hebdomada diuisa, legis ueteris sabbato ac ultimo die, uetus Saturnus contentus taceret. Nam si forte quisquam primo aut secun do hebdomadae die, septimum diem laguoris inciderit, a sua statione ac dominio, in illum eundem diem contra omnem iustitiae ordinem, reuocandus erit miserrimus senex, unde mirandum non est, si tot quotidie, non ut par est credere, medicorum opera a sed senis huius inueterati, & humanarum carnium auidissimi, irreconciliabili irracundia, tollantur emedio. Sed iocari iam desino . Est profecto ridicula sicut omnes aliae. qaae in astra conferuntur, & crudito medico indigna, ea sententia, quae cuiusq; languoris accessus aut criticos dies, in planetas refundit; praeter hoc, quod, ut aperte probatu est, sibi ipsi di omnibus asstrologis placitis aperte repugnat. Proueniunt itaque in Criticis diebus aegrorum discrimina, non astrorum, sed humorum natura, qui pro corum diuersitate, in humanum corpus de eius membra, diuersos motus de excursiones exercent . Est

humor tam agilis de celer, ut unoquoque die subiectum inuadat, est qui secundo, est quitertio, est qui quarto, unde diuersarum febrium sinochi, quotidianae, tertiana', qua tanae dec. differentia descendit. Sunt morbi, qui quinto, sunt, qui septimo, sunt qui

octavo, accestiones suas 3c aggressus faciant. sunt domum, qui tardiori tempore, ut uenenum rabidi canis morsu conceptum &c. Omnis autem accessionis dies, criticus est de decretorius. eo enim quid de salute sit sperandum, prudentis medici coniectura colligitur . Et prosecto , si astrologicae medicinae, aliquod esset cu ratione commercium, nulli magis cum Saturno languori conueniebat, quam quartanae, quae ut ille planeta, terr stris, melancholicus de inalevolus censetur; sic a melancholico, terrestri, de sanguinis, in quo potissime uis uiuendi sita est, inimico, derivatur: cur igitur illius planetae qua tam tabris accessione non sequitur, quarta enim non septima die, corpus aegrum aggreditur. An quia melancholicus humor quarto elemcto, terrae inquam respondet f ergo rerum na turae cum planetarum dominio non conuenit, de cauendum est ne telluri iratus Saturnus, ut est pestilentis de nocuae naturae, Zelo percitus, quod eius magis quam suo, qui iam senex sit, de elicetus, consertio delectetur, cum ingenti mortalium ruina pro quartana decertet. Lib.δεν ' F. io iv, tamen quam hi delirant, qui octimestres partus, qui ut Aristo. Se expe-

rientia docet, sunt periculosi, Saturno sacrificant, quasi non sit illi satis, proprios filios deuorasse, nisi etiam suos menses habeat gulosus senex, quibus qui nati fuerint, suis delitiis & bulimiae deseritiant. Aut quasi non satis fuisset illi, anni menses decimare, aut

potus unum ex anni mensibus, in tanta humani generis turba, qui quotidie nascuntur, designare, quo suam plusquam malevolam & melancholicam rabiem, in totum annum infarcire liceret, aut eosdem pistillis contusos, ut olim Gnostici haeretici, in artocreas condire, aut in rciiquum anni tempus salit qui cibi solent quoque esse melancholici in aera suspendere. Ergo docent illi, pueros octauo mense editos, cum tamen septimo

senili non intereant propterea interire, quod eo mense regnet Saturnus. O' acutos h

68쪽

Liber secun ur

mines & coeli scrutatores, quasi uero non omni mense , immo uero omni die , in toto orbe terrarum, mense nono completo, noui partus existerent. Nullus ergo i naudi principio aliorum planetarum aliquando imperabit, sed totum imperium ad Saturnum deuoluetur, semper enim est alicuius praegnantis octauus mensis. Et miramur nos quod totus mundus in maligno sit positus, cum astrologici satellites, non modo tot tui ibus ac legibus Saturni pessimi & malevoli senis, & humano genio inimici, regnum & imperium tyrannice asserant, sed eidem tot humanas & innocentes uictimas , singulis ocia-'uis mensibus proh nefas sacrificent. Sed iam hos o arvus amice conuenire libet. io, quaeso, pacto miser & male fanus senex , tot septenariis, quibus sorte, tot alijs astris contemptis, solo titulo senectutis praesertur, satis esse queat aut quid tum faciet, cum mense primo, secundo, tertio, quinto, sexto, septimo aut nono, phrenesis picuri sis, lethargi, & aliorum complurium morborium acutorum septimis, quartodecimis, &caeteris criticis diebus, sit illi praesidendum p Αn erit illi octinaestris partus, quem iam iam aperto ore deuoraturus spectat, charissima praeda deserenda, ut in morticinas de uetustas carnes seni iam edentulo ineptas, faciendas discedat absit . inlin&Luna, Nercurius, Venus, Apollo, Mars, & Iupiter, Saturni progenies, ne suos menses inuadat, omnino resistent. Itaque cum ille octauo mensi praesideat, languorum, qui in toto Orbe, totis illis septem mensibus humana corpora inuaserint, septimi dies, ab incursione Saturni influxus tutissimi erunt. Verum dicant, quaeso, qui fieri possit, ut toti octauo mensi Saturnus praesideat, cum singulis hebdomadibus, totus planetarum grex, proprios dies ac horas, astrologico decreto iamdudum acceperit aut qui fieri poterit, ut reliqui planetae, contra paternam pietatem, atrocia bella in Saturnum non moueant, cum se uideant, e suis dominijs, di temporibus a Satumo detrusos Nam si ille toti octauo mensi praesidet, toto igitur illo mense, nec in praegnantem, nec in languoreS, nec demum in terras , potestatem exercent. Sed krtasse potestas illa Saturnina , non est naturalis sed uoluntaria, nec sibi natura, quae ad unum est determinata, sed ab astrolog rum uoluntate, aut aliorum planetarum conuentione descendens, non est scilicet talis,

qualis, illa, qua Luna eodem tempore in omnia humida agit &c. quoniam illa naturalis est de uniis is, sed est uoluntaria, qualis illa, quam rex habet, qui pro suo arbitrio aut uoluntate, his aut ili is locis a se distanti uer regia decreta benefacit: itaque uno eodemque tempore, & Octauo mensi praesidere poterit, & eius, qui primo mense aegrotauerit, septimo diei. Sed hac talia sunt, ut hominis, non dico Christiani ,&qui s lida ueritate comperta, ueteres N insulsas fabulas fastidire iam nouit, sed mediocriter docti, quanuis gentilis, iudicio indigna uideantur, deplorandique sunt homines, qui hisce naeniis, quas uel anus delira fastidiret, malas horas impendunt, sed potius illorum est miserendum , qui eas tam avide audiunt, ac si essent oracula; nisi quod eorum aegrorum summe omnium mihi uidetur miseranda sors, qui in manus medici astrologi, id est,qui cum humorum di morborum naturas in seipsis penitus ignoret, in astris requirit , inciderit. Quid enim de huiusmodi medicis aliud expectandiani , quam quod ingenti humani generis malo quotidie contingere videmus , ut scilicet hominum heca-xombas Saturno sacrificent Est itaque octimestras partus, discrimini & periculi causa, non coelum, sed ut summis medicis N philosophis placet, ipsiusmet foetus debilitatio & uirium exhaustio,

quam prodeundi ex utero, desiderio atque adnisu contraxit. Nam cum septimo mense, inseri. omnium membrorum ac humani corporis partium.distinctionem ac persectionem acceperit , eius loci pertaesus, ubi nee satis sorte nutritur, nec respiratione corculum, quod iam iam in corpusculo ardescit, potest reficere, sese huc atque est huc uolutans, & a parte illa neruosa ac uenosa secundinae, qua utero materno costringitur, explicare contendens, seipsum debilitat, & exhaurit, S matri ingentes corporis molestias & afflictiones co-ciliat & pleruq; ruptis naturae uinculis ae elaustris,statim moriturus aut debilis in posteruuicturus, in hanc lucem emergit. Impedit uero egressum, aut foetus infirmitas, sunt ina quidam sectus, quam alii robustiores aut matris uigor, qui scelus inconditas m tiones ualidissime comprimit, aut demum secundinae torositas ac sortitudo, quae illis uolutionibus ac adnisibus non potest disrumpi. Neque uero haec motio scelus, semper

octauo mense ut astrologomedici putant, sed sarc nono, ω saepe septimo, di nonnuR--ua F ii quam

69쪽

De recta in Deum fige

quam decimo, pro humani partus uarietate contingit. Cum enim in caeteris anima lium speciebus, sit eminis serendi uteri tempus decretum, in humana specie nullus, ut Hippocrates, Aristoteles, Galenua, Plinius, Polybius, miris adductis historiis, comia probarunt , cst limes praefixus. Sunt enim quidam partus decimestres, quidam undecimestres , duodecimestres nonnulli , quamuis ut in plurimum , spacio temporis nonimestri proueniant. Estque tam uarij atque diuersi partus ratio; humani temper menti plusquam in aliis speciebus , admiranda uarietas, unde prouenit, ut hic so tus tardius, ille uelocius; ille hoc, alter illo temporis spacio concoquatur in utero. Cum igitur non semper septimestri tempore sit perfecta proles, non semper octinaestri mouebitur, sed tantum in non imestri ac regulari partu. Quod uero septimo mense,

scelus editus uiuat, illud est in causa, quod cum aut matricis uirtus sit infirma, aut secundina debilis N parum vegeta, aut scelus uirtus S robur tantum, ut omnia illa nat rar Iigamenta de claustra, motionis principio, ante sui debilitationem, discerpat, foetus integra uirtute prorumpit in lucem. In sexto tamen, quinto, tertio, &c. mense, non uiuit, quod humani corporis organica compactio, nonduin fuerit persecta. Vides igitur in nullos magis diuinatores, illud conuenire, quod in arusipices Cicero iactauit. LA 1. d. quam in nostros astrologos, dum, inquit, aruspicinam uera esle uultis, totam physiol

giam perditis, nisi quod medicinam, utiliorem philosophiae partem, astrologia perni

ciosius inualit. Proserunt astrologi uates exempla,&, ut ipsi loquuntur, experimenta complura, quibus eam artem compegisse se aiunt. Verum eodem pacto Quintus Fabius apud Ciceronem, Stoicorum persona suscepta, contra Carneadem, uni itersam uaticinandi rationem, id est, arus icinam, somniatricem, sulgurariam, extispiciam, Scdemum reliquas omnes, quibus gentilismus utebatur, insanias, constantissimὰ pro tegit. Quid, quaeris, inquit Carneades, cur hac ita fiant, aut qua arte perspici ponsint λ nescire me fateor, euenire autem, te ipsum dico uidere casu inquis, itane uero quicquam potest esse casu factum, quod omnes habet in se numeros ueritatis λ Subin

deq; multis productis exemplis, Sic, inquit, se profecto res habet, ut nunquam persectaueritatem, casus imitetur; at nonnunquam ea, quae praedicta sunt, minus eueniunt, quae tandem id ars non habet, earum dico artium, quae coniectura continentur, & sunt Opinnabiles λ an medicina ars non putanda est, quam tamen multa fallunt QSid, gube natores non te falluntur Z An Achivorum exercitus & tot nauium rectores, non ita profecti sunt Ilio, ut prosectione laeti, piscium naturam intuerentur, de ut ait Pacuui , nec

intuendi lacietas capere posset

Interea propὶ iam Occidente sole , inhorrescit mare,

Tenebra conduplicantur, noctuque nimbum occaecat nitro .

Num igitur, tot clarissimorum Ducum regumque nauseagium substitiit artem g hernandi aut num Imperatorum scientia nihil est, quia summus Imperator nuperfugit, amistb exercitu aut num propterea nulla est Reipub. gerendae ratio atque prudentia, quia malia Cn. Pompeium, quaedam M. Catonem, nonnulla etiam teipsum , sesellerunt Similis est aruspicum responsio, onmisque opinabilis diuinatio, coni ctura enim innititur, ultra quam, progredi, non potest. Ea fallit Britae nonnunquam, sed tamen ad ueritatem saepissime dirigit. Est ab omni aetemitate repetita mem ria, in qua, cum pene innumerabiles res eodem modo euenirent, eisdem signis antegressis , ars in effecta , eadem saepe animaduertendo, atque notando. Hactenus mi intus Fabius, subindeque multarum prouinciarum di gentium , quae ausipiciis usa suissent, & multa uariaque exempla auspiciorum, quae res ipsa eomprobasset, in mediuadducit. Cratippus deinde & Dicearchus Peripateticus, eodem pacto somniorum de furoris uaticinia, quae duo, reliquis omnibus, etiam astrologia ipsa reiectis uera esse, animum induxerant, apud eundem Ciceronem, his uerbis defendunt. Si sine oculis non, potest extare officium & munus oculorum, possunt autem aliquando oculi non fungi suo munere; qui uel semel ita usus est oculis, ut uera cerneret, is habet sensum ocul rum, uera cernentium . item, igitur si sine diuinatione non potest officium & munus di-ilinationis extare, potest autem cum quis diuinationem habet, errare aliquando, nec uera cernere, satis ergo ad confirmandam diuinationem, semel aliquid esse diuinatum,

nihil ut sortuito occidisse uideatur. sunt autem eius generis, innumerabilia, esse igiatur

70쪽

tur diuinationem, confitendum est . Hactenus apud Ciceronem Cratippus. In cuius oratione , eodem argumenti genere, quo astrologi Chaldaici suas nugas defendunt, uides pie Christiane, quicunque haec legis, somnia & surores, qui uel a languoribus, uel a Satanicorum spirituum inuasionibus derivantur, quasi legitimas&ueras praedicendi a

tes defendi; sed eorum rationes ita frangit Cicero, festiue & breuiter, Sed cum bis sumpsit Cratippus quod uoluit, etiam si faciles nos ad concedendum habuerit, id tamequod assumit, concedi nullo modo potest. Si inquit, aliquando oculi peccent, tamen quia recte aliquando uiderint, inest in his uis uidendi, item si quis semel aliquid in di uinatione dixerit, is etiam cum peccet, tamen existimandus sit, habere uim diu mandi. Vide quaeso Cratippe noster quam sint ista similia nam mihi quidem non uidentur roculi cnim uera cernentes, utuntur natura atque sensu animi, si quando, uel uaticinando, uel somniando, uera uiderunt; usi sunt fortuna atque casu, nisi sorte concessuros tibi existimas, eos qui somnia pro somniis habent, si quando aliquod somnium usrum euaserit, non id sortuito accidisse. Sed demus tibi istas duas sumptiones, ea quaerae appellant Dialectici, sed nos Latine loqui malumus, praesemptio tamen, quam

m MP.ιν iidem uocant, non dabitur. Assumit autem Cratippus hoc modo, Sunt autem innumerabiles praesensiones, non sertuitae; at ego dico nulla, uide quanta sit controuersia, iam assumptione non commisia, nulla conclusio est. At inquit, impudentes sumus , qui quod tam perspicuum sit, non concedamus . Quid est perspicuum multa uera inquit, euadere. quid, quod multo plura falsa non ne ipsa uarietas, quae est propria fortunae, sortunam esse causam, non naturam docet Deinde si tua ista conclusio Crati pe , uera est tecum enim mihi res est nonne intelliges, eadem uti posse & aruspices, resulguratores, & interpretes ostentorum, & augures, di sortilegos, de Chaldaeos, quorum generum, nullum est, ex quo non aliquid, sicut praedictum sit, euaserit λ ergo aut ea quoque genera diuinandi sunt, quae tu rectissime improbas, aut si ea non sunt, non ii telligo cur haec duo sint, quae relinquis, Qua ergo ratione haec inducis, eadem illa pota sunt esse, quae tollis, hactenus Cicero. Vident igitur Astrologi, haud efficaciorem multo esse hanc suam rationem,quae ab experimentis accipitur, cui tamen unicὰ apud uulgus innituntur, quam eam, quae Aruspices, somniatoreS, extispices, augures, aucupes, ostentorum interpretes, & reliquos omnes, iam dudum, non modo a sancta scriptura, sed a probatis auctoribus, damnatarum superstitionum auctores defendit. immo uerouident eandem rationem astrologia prorsus profligata, a Cratippo & Dicearcho pro somni spicia & furore, usurpari. Rationcs autem illae, quas Quintus Fabius ex caeteris humanis artibus proferebat, tales profecto mihi esse uidentur, ut non modo diuinatriaces illas, quas cum Stoicis statuere conatur, sed quascunq; alias ioculatorias artes, u risitinas & humo generi utiles esse comprobet. Est igitur inter medicinam, gubemat riam siue nauticam, ciuilem prudentiam, & reliquas humanas artes, quas ibi comm morat, aliquando instituto non respondere, N circulatorias has, quae captandis diuinationibus inseruiunt, mayum discrimen, quod illarum principia, aut cum ipsa natura de ratione cohaereant, aut si principia non habent, ut quaedam, quae sola experientia constant, effectus tamen illarum a naturae principiis non dissentiant, & eito ex effectibus ad

causas, mens humana conscendat. Contra, istarum principia, neq; cum natura coeant, neque enectus in ea sine totius naturae iniuria ac aperta uiolentia possint reserri . E.

Ergo experimenta, quae astrologi proserunt, aut sunt falsa, aut ab eisdem conficta; cuis a logiis ius rei sunt strenuissimi artifices, aut, ut Cicero docet, a cassi euenerunt. Quae sente tia tune locum non haberet, elim astrologica uaticinia, ut plurimum sic euenirent, ut quae in medicina, gubematoria, Sic. fiunt: aut si uaticinia sunt rerum ciuilium, & quae oriuntur a uoluntate libera, a ciuilis prudentiae coniectura descendunt, aut si ad singu- Iares personas attinent, a superstitione, quam in plebeiorum & uulgarium hominum animis generat. Quae potestas, non modo astrologiae inest, sed, ut antea dicebamus, caeteris ludicris ac mendacibus artibus. Quae enim tam ludicra & uana ars, quae cum animi superstitione non sit potentissiora inde ergo non ex aliqua artis constantia, boueritate, illi experimentorum ci exemplorum, quae ab his artificibus pro astrologicis tia- iticiniis producuntur, acerui, quibus tamen multo plura & uerisimiliora, Quintus lib. t.

de Diuitatione de Valer. Maximus titulo De neglecta religione, proserunt, sed quae uti

a F iij rum

SEARCH

MENU NAVIGATION