Christianae paraenesis, siue De recta in Deum fide libri septem, ... In quibus orthodoxae fidei origines, & causae proponuntur, ac simul eius excolendae, nutriendae, & propagandae ratio quàm aptissima traditur; atque uniuersa, quae eam pertentare sol

발행: 1564년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

Liber septimus. a i 9

Doea et ergo isti, Ecclesiam non esse inuisibilem, & incertam, sed prorsius uisibilem di certam, sicque interpretantur illud symboli uerbum, Credo sanctam Ecclesiam tantactorum communicationem . ut cum prima parS ad sanctam tum uiuorum, tum moria

tuorum concionem , quae fide sola comprehenditur, & coetum pertineat, secunda fidelium , quibus in hac uita mortali, amorem , charismata spiritus, quibus donamur, &nostrarum rerum subsidium communicamus, conuictus signetur. Docent deinde sanctae scripturae, & Euangelicorum dogmatum magisterium, non ad inuisibilem & incertam, ne omnia haereticis tumultibus conturbentur, sed ad uisibilem & certam, quanuis non huic loco aut illi assignatam Ecclesiam pertinere. Atque hucusque omnino male, nisi quod hac ultima particula Romanum Pont. uidentur excludere, de quo tamen postea.

Ecclesiam, quae est dogmatum cir controversiarum iudex, legitima

Lanctarum scripturarum interpres, non tantum rustis ded peccatoribus conritare. Cap.

Erum si rursus ab istis exquiras, an si peccatores, quos intra dominicas caulas usque ad iudicii diem futuros fatentur, huius Ecclesiae, quam docent, portiones existant, nil minus concedent. quanuis enim simul peccatores cum iustis, intra huius Ecclesiae ambitum contineri non dubitent , eos tamen uera Ecclesiae membra sola esse consentiunt, qui Christo,

per ueram fidem adhaerendo, iunguntur. Nam cum isti, non dilectioni &caritati, & bonorum operum, ex his procedentibus fructibus, sed soli fidei antequanihil γ iustitiam attribuant, sicut necellario continuo fateri tenentur, nullum habere ueram fidem, qui non habeat iust itiam, qui non sit Ecclesiae membrum, &c. ita eodem rationis rigore sentire cogutur, eum, qui non habeat ueram fidem, aut illam suam fiduciam , neque iustum esse, neque ad Ecclesiam pertinere. Per fidem apud omnes est primus in Ecclesiam ingressus, per fidem etiam apud illos contingit iustitia . qui igitur fidem habet, iustitiam habet, & Ecclesiam habet. contra qui fidem non habet, nec iustitiam habet, nec Ecclesiae membrum censetur. Vnde quidam horum, haud ingentem operam in eo, ut sciamus, qui sint Ecclesiae membra, quique sint grana tritici, aut ignis ardore combustibiles paleae , fidelibus hominibus reponendam existimant, quod nimirum soli Deo sit suae Ecclesiae permittenda cognitio, iuxta illud, Novit Dominus qui sunt eiuS, dic. N. 4 . . uero hi quam illi priores, iuxta omnium haereticorum consuetudinem, minus sunt vulpes . quemadmodum enim illi Ecclesiam nobis inuisibilem, ne eius aut doctrina, aut coortione caperentur, reddebant: ita isti, dum homines peccatores ab E clesia protrudunt, & qui in singulari sint Ecclesiae membra, a nullo mortalium cognosci permittunt, leui opera pro sua impudentia, se solos Ecclesiae uera membra, ut qui per ueram illam suam fidem Christo cohaereant , Romanos contra Pontifices, Episcopos, & quoscunque, quibus ipsorum doctrina nondum arrisit, non item Eecie-sae membra, sed peccatores, sed idololatras, sed pestes, in Ecclesia ad bonorum, & iustorum hominum exercitia tantum toleratos, ad quos proinde, non magis scriptura aut Christus, quam olim ad Antiochos, Herodes , Cayphas, Annas, Pilatos, Nerones, Domitianos, aut Diocletianos pertineat, subinde subiungunt. atque hine illi cachinni& soluti risus, quibus nostrorum Pontificum , conciliorum dc uniuersitatum decreta, &statuta suscipiunt, quae nulla maiore, quam s ab Alphaquiis, Baranibus, Turcarumq; ,& Sarracenorum sacerdotibus & satrapis orta fuissent, reuerentia dignantur, scilicet

quod illi iusti , nos peccatores: illi puri, nos stetidi & immundi: illi fidem habeant, quae filios Dei faciat, nos de ipsa fide destituamur: illi ingenti illa fiducia, Deum sibimetiantur, ia in omnia, quae uelint, libenter pelliciant: nos nostrorum operum, & iustitia illius Pharisaicae, tot locis a Christo damnatae, cultores, legi tantum scrutamus: cum

illi contra iocundi, in illa Euangelica filiorum Dei libertate tripudient. quibus rationibus ueteri ac catholica proculcata ac damnata, in eam isti

542쪽

ιιι. . e. . Prima Calvina raria. t .Cor. I. I. ratis.

s. ralia.

De r tu in D vi fige

sententiam descenderint, iam cxplicemus. Paulus Apostoliis c aiunt Corinthioso, iurgat, quod stagitiosum hominem, suo contubernio dignarentur, deindeque generalem sententiam vibrat, qua nefas csse pronunciat, cum homine probrosae uitae uel panem comedere : quod si uero uulgarem panem cum homine peccatote manducare non licet, multo minus, panem Domini, id est dominicam coenam, qui cibus est Ecclesiasticus. non igitur ad Ecelesiam pertinent peccatores, qui tam urgenti Apostolico pracepto prohibzntur admitti . DOMO. Paulus monet, ut simus unum corpus, unus spiritus , ut est unus Dominus.

una fidcs , unum baptis na. unus autem spiritus, nisi sit in nobis, unus Dei spiritus effenon postlimus. peccatores igitur non sunt Ecclesiae membra. Nam quod per Spiritus sancti in nobis per gratiam habitantis unitatem, Ecclesiae membra in unum corpus conueniant, multis aliis locis docet Apostolus. In uno spiritu, inquit, omnes nos baptiZati sumus, siue Iudaei, siue Gentiles, siue serui, siue liberi, & omnes in uno spiritu potati sumus . quo loco de Spiritu sancio Paulum sermoneua facere, non est dubitandum. P Lithr non aliopacto de catholica Ecclesia nunc loqvcndum est , quam olim de synagoga. a synagoga uero non modo fidei dc Di tione, sed scelerosae uitae contagione, hominus praescindebantur, iuxta liud Pauli, Si praeuaricator es legis, circuncisio tua praputium facta est. S illud, qund ad Iudaeos quoidam in Apocalypsi dicitur, Qui dicunt se este ludaeos, S non sunt, sed synagoga Nathanae: N ab Eceletia igitur, non illo loli fidelitas, sed quodcunque fiagitium peccatores praescindct. I. is Ecclesiae in scriptura multa tribuuntur , quae nullo pacto illi, si peccatores sint eius membra , conuenire poterunt: quale est, quod plerisque locis, corpus Christi uocatur, grex ovium, domus Dei, adiscium Dei, structura Dei, quae omnia, non nisi ei tantummodo congregationi aptari queunt, quae nihil habeat peccatorum admilium . num brachium , pedem, aut oculum aridum, corpus Christi habebit num in Dominico grege, ovibus, ta agnis, caprae, tauri, sue, , leones, aut ursi miscebuntur Z num in Christi Dei sapientiae domo erit aliqua portio, quae non ipsi totius aedificis solido fundamento nitatur sundamentum uero aliud nemo potest ponere, praeter id, quod positum est, quod est Christus I. hic solus totum aedificium Dei sustentare potest,

S contra Satanam, mundum, peccatum, dc mortem, incorruptam seruare. Qui igitur illi, quasi fundamento cohaeret, nec Satanae, neque peccato, nec morti, nec mundo concutitur, sed cum Paulo clamat, Quis me separabat a caritate Chraiti λ an angustiae Z an sanacs λ an nuditas an periculum Z an persecutio λ an gladius Z Sc. nimirum quod per sdem certus sit, quod neque mors, neque uita, neque angeli, neque princiri patus, neque uti tutes, neque instantia, neque sutura, neque sortitudo, neque altitudo, neque prosundum , neque creatura alia possit illum separere a caritate Christi. Quod uero huic Ecclesiae fundamento, non alii quam iussi possint superstrui, ad Ephesios scribens, docet idem Apostolus, Ergo, inquit, iam non estis hospites & aduenae, sed cstis ciues cinctorum, de domestici Dei superaedificati, supra fundamentum Apostolorum , Prophetarum, ipsi summo angulari lapidi, Christo I. xv, in quo omnis adificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino. Sed & quod huic sancto & quadrato lapidi , nullum peccatum possit superaedificari , clarioribus uerbis docet Petrus Apostolus, Si gustastis, inquit, quam dulcis est Dominus, accedentes ad eum, lapidem uiuum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum & honorificatum, α ipsi tanquam lapides uiui superaedificamini , in domos spirituales, in sacerdotium sanctum , offerentes hostias acceptabiles Deo per Ix . v u Christum, propter quod continet scriptura , Ecce pono in Sion lapidem suminum, angularem, probatum, Electum, pr ciosum , di qui ci ediderit in eum , non confiindetur. Quid his clarius ξ lapidi uiuo non uult Petrus, nisi lapides quoque uiuos superstrui: deinde non quocunciae pacto super aedificari nos monet Apostolus, sed per fidcm , ante fidem uero nullum est uinculum.

ergo qui fidem habet. Christo est superaediscatus, di qui Christo quati lapidi uiuo,

uiuus ipse lapis non: nititur, fidem non habet, qui uero fidem non habet, ad Ecclesiam non pertinet. Αὐ v x, non modo spontan, uxorem , amicam, &c. Ecclesiam, scriptura, sed una

543쪽

earnem eum Christo , quae unio arctior est quam spiritus, frequentissime uocat . Erunt , inquit Apostolus, duo in carne una, hoc sacramentum magnum est i ego autem dico in Christo & in Ecclesia. Mai, quaeso, esse poterunt peccatoris malu dicta earo, uni eum Christi carne, cum quo Christo nec niinori illa spiritus unitate coniunetitur

Qui, quaeso , Christus quod ibi quoque docet Apostolus Ecclesiam suam diligat,

in cuius membris saeculentae sint sordes Quomodo carnem sua , id cst, uxorem suam ulis. s. nutriet & fouebit, si horrenda peccatorum lepra uideatur scabra S. Me igitur iuxta horum sententiam in extema Christianorum societate quam plurimi, ac hactenus in Ecclesta, uerum de Ecclesia non sunt, quia uere Ecclesiae mem. bra non sunt. aliud enim est esse in externa Christianorum societate , aliud pertinere ad internam , quae spiritus cst & fidei, qua caput di corpus, & membra cum membris, spiritualiter de ueraciter communicant. Aliud est esse in Ecclesia, aliud est esse de Ecclesia . Exierunt ex nobis, inquit Ioannes, sed non erant ex nobis . nam si fuissent ex nobis,

permansissent utique nobiscum . non pertinet ad Ecclesiam, nisi qui est de Ecclesia. Id uolunt Bernardum , S Augustinum sensisse: illum , in psalmum, mii habitat, se mone sexto, dum inquit, Nunc pacem esse Ecclesiae a paganis, & pacem ab haereticis. non item a falsi i filiis, hunc , dum contra Gresconiti in grammaticum scribens cap. ai. Per hoc inquit etiam nesciente Ecclesia, propter malam pollutamque conscientiam , damnati a Christo, iam in corpore Christi non sunt, quod est Ecclesia, quoniam non potest Christus membra damnata habere . hactenus illi. Ε, inter hanc & priorem illam, quam haei eticorum argumentis statim pro . q-Misis. strauimus, sententiam ingens discrimen, quod illa quidem, in electione ac praedesti- natione, haec non in his solum, sed super spirituali iustitia, Ecclesiam statuat. deinde,

quod cum prior illa, peccatores non modo ad Ecclesiam pertinere non credat, sed itatiam. neque ad externam communicationem & societatem, quod potius illorum commercio iusti conspurcentur: haec , ita peccatores in Ecclesiasticam N externam societatem admittit, ut tamen prorsus neget esse membra Ecclesia. unde apud illam, quod nul- Iam certam poneret humanam societatem, Ecclesia prorsus inuisibilis erat: apud hie. quod constituatur quaedam humana societas, certis notis distincta , Ecclesia quidem non est inuisibilis. uera autem meinbra Ecclesiae, Se quae non tantum externa illa, sed interna quoque societate Iunguntur, prorsus sunt inuisibilia.

Comessitur horam haereticorum sententia. Cap. N NI.

N hae uero haeretica sententia euertenda, nullo alio artificio nobis est opus, quam eo, quo eius auctores, in illam priorem inuehebantur . eadem enim per omnia deliria, eademque reipub. Christianae detrimenta sequuntur, iisdeni locis scripturae, iisdemque ueterum Ecclesiae patrum

sententiis, per omnia prosternitur . nec mihi hi, quam illi licet sint astutiores sapientiores uidentur. Putarunt isti, plausibiliorem suam causam futuram, si stulto illo, & quod hominibus prudentibus totam rem prodebat, paradoxo prostrato, in hoc secundum, non tam fugiendi necessitate, quam electione doctrinae se compulsos praetenderent, sed stolide profecto. quis enim tam saxeus, qui in hac secunda sententia eundem stultitiae nidorem, sese statim prodentem, uel a longe non sentiat; dum hac ratione, omnis doctrinae certitudo, qua populus Christianus in concordia retinetur, non minus quam in illo priori, fundatus cumescit; dum quis sit uerae Ecclesiae membrum, cui Spiritus sanctus ueritatem revelet, prorsus ignoratur; dum perditissimis humunculis, & prorsus Deo vacuis, iactandi, se solos esse ueros stria ipturarum & dogmatum interpretes, quod soli sint iusti, quod soli ueram fidem habeat, pemiciosissima omnium , & quae breui, florentissimas quasque respublicas pessundet, licentia indulgetur Nam licet sit una societas, de una hominum civitas Ecclesia, quam isti docent, eum tamen non ad omnes, sed ad uera tantum Ecclesiae membra, doctrinae sanctae magisterium pertineat, & nemo testibus di publico instrumento se iustum esse, alteri persuadere queat: de contra, nemo iniustus quod iussitia per fidem, quae est animi actio

544쪽

De recta in L cum fide

actio, illis, ut aiunt, contingat posissi eodem publico testimonio conuinci, quid aliud

putas suturum, hanc Ecclesiam, quam illam, quam in prioribus illi S damnabant, Babylonicam turbam Z quis, quaelo, tam excors, aut cui tam cornea Lbra . qui se non ain Deo credulum, quam alterum iudiceti ergo quod illi arriserit, cum de aliorum side& : iustitia, & proinde Ecclesiae incorporatione sit incertus, de sua uero fide, de proinde iustitia, de atque adeo Ecclesiae incorporatione sit plusiquam certissimus, prorsus fideserit, prorsus religio erit, prorsus a Spiritu sancto, cuius, quia est pars corporis Christi. quia est pars & membrum siponsae Christi, plenissimus crit, prosectum censebitur: prorsus quod sit pars domus Dei, di lapis uiuus, lapidi uiuo solidissime nixus, quidquid in phantasiam aut in buccam uenerit, tam Euangelium erit, quam, quod eun dem Christum pradicasse Ioan ines , aut Matthatis , aut Lucas recenient. O' scelicem Ecclesiam , o concordem hominum societalcm. Profecto quanuis hareticorum argu mentula S ratiunculae tanti essent ponderis, ut quid esset eis respondendum, nesciremus, haec sola ratio, quo minus illis consentiremus, immo quo eorum in hac parte sententiani stultam prorsus N Christo indignam putaremus, suseiceret. scmper enim uerum est illud, quod huius disputationis initio proposuimus, cuique tota haec disceptatio innititur, non modo institutoris reipub. prudentiam. unitatem legum, quam carum sensus di interpretationiS unitatem, di certum magisterium concernere. Sed ad rem . Eia i v v axo' negatu isti minus uerecunde quam praecedentes non possunt, suam hane sententiam, in Donato, & Circuncellionibus, Barbaris N agrestibus hominibus, sanctorum patrum, quos florentis, imis temporibus tulit Ecclesia, & quibus maxime sanctarum scripturarum studium uigebat, scriptas esse damnatam . Immo uero nunquam Do natus docuiste legitur, Ecclesiam esse inuisibilem, aut in electione, aut praedestinationes datam, sed tantum peccatores non esse Ecesesiae membra, & iustos ex eorum conso tio maculari , quod hi secundi deblaterant. DOMO. negare magis, quam praeczdentes, qui eorum rationibus & argumentis conuincuntur, nequeunt, se in hac parte non quor uvis, sed corum imperatorum, quos

ueraeae Christianae religionis cultores inficiari non pollunt, decreto & rescriptis gladio:& igni deuotos. Norunt enim, olim sat scio in Dulcitium Tribunum imperialiumque iussionum notarium, in huius sceleris uindictam exequutorem ab Archadio destina Atum. sciunt huic sententiae consilium Constantiense, & Basileense concordi patrum sen tentia. dixi sic Analcma : sciunt, quaecunque Augustinus contra Vincentium S Fulgentium Donatastas, & contra Petiliani epistolam, longissime ru strenuissime disputat, di in eandem vibrari. N a c , α ν non possunt, quod aduersus praecedentes docebant, simile esse regnum coelorum quod iuxta sanctorum patrum interpretationem praesentis icmporis Ecclesia dicitur sagenae in mare missae, di ex omni genere piscium congreganti, ex qua , cimi suerit impleta, angelico ministerio, ex hoc mari magno & spacioso, soras educta, boni in uasa sua , id est, in diuersos gloriae di beatitudinis gradus, mali contra, in sua, id est ignem aeternum, qui paratus cst diabolo:& angelis eius, continuo mittantur. Sunt prosecto mali homines in Ecclesia, sunt & in rete mali & inutiles pisces , di quemadmodum rete

utrosque ambit, uti osque continet, utrosque circundat, & utrique rete participant, ita & bonos, S malos, iustos S peccatores, Ecclesia secundum uerissimam rationem Ecclesiae, de non societatis tantummodo , continet, & amplectitur. Nac non possunt, regnum coelorum, idest Ecclesiam, simile esse decem uirginibus, quarum quinque fatuae, & quinque prudentes. quae partitio iuxta sanctorum patrum interpretationem, bonorum S malorum discretionem significat, quae usque ad mediam illam noctem, qua clamor uniuersalis dicentium, Ecce sponsusvcnit, exite obuiam ei, concitabitur, futurae sint simul. enimuero denarij numeri, per quem proculdubio destignatur Ecclesia , tam quinque illae, quae fatuae dicuntur, quam prudentes, sunt partes, quoniam nimirum denarius, duobus illis quinariis simul iunctis perficitur. peccatores igitur, quos fatuae reserunt, non minus quam iusi sunt partes Ecclesiae. N. G . a non postunt, regnum coelorum, idest Ecclesiam, simile esse agro bono semine consito, di inimici hominis mala opera, et irantis, idest, uariis peccatorum generibus

insecto, quae paterfamilias ante messem uiolenter eradicati noluerit. Memadmodum' . igitur

545쪽

Liber optimus. . I asi

igitur non modo triticum, sed Zizania, lolia, spinae, &c. ad agrum pertinebant , & paratem agi i occupabant, de agri foecunditate gaudebant: ita in Ecclesia, prius qu idem bono euangelici uerbi semine respersa . mali hominis , id est, diaboli , semine pulludi

Iantes et ira niae, id cst, peccatores, ad Ecclesiam pertinent, partem Ecclesiae, licet vadi me, occupant, Ecclesiae charismatis, una excepta gratia, qua peccato sito destituuntur, participant. NEGARE non possunt, Ecclesiam esse areana, in qua simul cum gi anis, quousque cce- 6. ratis.lestis agricola, sumpto postremi iudicij uentilabro, eam permundet, paleae permaneata λ μ -- I. Igitur sidui area non est tantum grana aut semina, sed paleae ; ita Ecclesia usque ad il- lum diem , non tantum est iusti, sed & peccatores. Igitur sicut paleae uerissi nic area sunt partes, ad permundationem i ita peccatores usque ad iudici j diem , verissiliae sunt partes Ecclesiae. lirmissime tinquit Augustinus ) crede, & nullatenus est dubitandum, di s aream Dei, esse Ecclesiam catholicam , di intra eam , usque ad finem saeculi, frumento P amixtas paleas contineri, hoc est bonis malos, sacramentorum communione illisceri, di in omni prosessione clericorum, siue monachorum , siue laicoruin, bonos esse simul iae malos, nec pro malis bonos este deserendos, sed pro bonis malos esse tolerandos . inquantum exigit fidei devearitatis ratio , id est, si in Ecclesia nullus perfidiae semina

spargit, nec fratres ad aliquod malum opus mortisera imitatione ducit, nec posse aliquem intra Ecclesiam catholicam , reae credentem beneque umentem, alieno unquam maculari peccato: si cuiquam peccanti, nec consensionem praebeat, nec fauorei in fine ueto saeculi, bonos a malis etiam corpore separandos, quando ueniet Christus habens uentilabrum in manu sua, de permundabit aream suam, & congregabit triticum

in horreum suum, paleas uero comburet igni inextinguibili; quando per iudicium iustum segregabit iustos ab iniustis, rectos aperuersis, bonos a malis, bonos constituet a dextris, malos a sinistris, & ex eius ore iusti aeternique iudici j, sempiterna atque incommutabili prolata sententia , iniqui omnes ibunt in combustionem aeternam, iusti autem in uitam aetemam , iniqui semperatiari cum diabolo, iusti autem regnaturi sine fine cum Christo. Hactenus Augustinus. ItNscAκs non pollunt, arcam illam quondam a me fabricatam, huius Ecclesiae tym r. ν-.pum fuisse . quemadmodum enim increduli extra illam manentes, aquis diluuij perierunt : ita increduli extra Ecclesiani constituti, diluuio peccatorum intereunt ini i in creduli fuerant aliquando inquit Petrus Apostolus quando expectabant Dei patiet tiam in diebus Noe cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est, octo animae, saluae factae sunt per aquam: quod de uos nunc similis fornaae saluos secit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum , per resurrectionem Is s v Christi a mortuis. Saluos nos secisse baptisma, docet Apostolus, quod per illudis Ecclesiae capacitatem, in qua sola salus consistit, fideles intremus. Ergo quemadi no--r.' dum in arca, non omnia munda erant animalia, sed complurima immundat ita in E clesia, non onmes sunt iussi, sed peccatores multi. Ergo quemadmodum immundae illae animantes, eius, quem ex omnibus aggregari Deus iusserat, gregis partes erant uerissimae: ita peccatorcs, Ecclesiae sunt uerissimae partes. NgGARE non possunt, regnum coelorum simile esse homini regi, qui fecerit nuptias silio suo, & miserit seruos suos , id est, sanctos Apostolos, uocare inuitatos ad nuptias, hiς--33 id est. Iudaeos, qui a mundi primordio, propheticis uaticiniis, ad humanae naturae cum diuino uerbo consortio fruendum pellecti, occisis uocatoribus Apostolis, uocationem spreuerint . quapropter rex iratus, de missis exercitibus suis, homicidas deleverit, & ire iusserit seruos ad uiarum exitus, de omnes quoscunque:casus obtulisset, ad conuiuiuna adduci. quibus congregatis, rex intrauerit, & inter discumbentes, unum sorte fortuna repererit, ueste nuptiali, qua in tanta festiuitate & laetitia nemo sine regis contemptu carere poterat, id est, caritate destitutum, illumque subinde ligatis manibus de pedibus, id est, ablata per mortem potestate operandi aut si illi ita uolunt potestate credendi, in tenebras exteriores recludi praeceperit. Ergo quemadmodum homo ille, quanuis in coelestis 1 icitatis conuiuio, quod ex humanitatis nostrae cum diuino uer- 4ho coniugio derivatur, eo quod caritate, quae una inter filios regni S gehennae disti guit, destitueretur, non fuerit exccptus; semper tamen usque ad iillud temporis pum. I V uu ctum

546쪽

De recta in Deum fise

ctum suit eius congregationis, quae ad nuptias uocata est, pars multd uerissima : ita peccatores, in toto hoc uocationis, id Cst , uitae praesentis tempore, quo ad nuptiarum Euangelicarum conuiuia, & uera epithalamia uocantur , uere totius uerae Eces sitae huius, quae ad ea properat, partes dicentur. Et uinculum quidem matrimonij', priusquam nuptiae & conuiuia celebrentur, contrahitur, immo antequam iusta uxor in sponsi domum traducatur, in paterna domo sobolem procreat , sic nimirum multo ante iudieii diem, diuini uerbi persona , in assumptae mortalitatis natura , cuin Ecclesia coaluit , multoque ante facundo utero, numerosam sobolem Christo progenuit . quo toto

tempore, ad opipara traductionis conuiuia, ex omni terrarum orbe, mortales uocantur : suntque boni ac mali, una congregatio uocata. Postquam uero traduci sponsa coepta fuerit, qui in tanto gaudio, S tam publicae laetitiae, nuptiali ueste, id est, talari illa toga caritatis, indutus non apparuerit, in ignem aeternum, ubi erit perpetuus fetus, dedentium stridor, foras trudetur.

gnam,& uocauit multos, & uocauit seruum suum, hora coenae dicere inuitatis, ut uenirent, quoniam iam parata sunt omnia, & illi c perunt simul omnes excusare se,& reuersus seruus nunclauit domino suo, & tunc dixit illi paterfamilias, ut exiret in plateas, &uicos ciuitatis, & pauperes, di debiles, caecos, claudos introduceret, quo facto, impleta fuit domus Domini. Ergo quemadmodum domus illa non solis elegat tibus hominibus aut splendidis , sed pauperibus, caecis, claudis, debilibus, & denique tota uulgi faece impleta est: ita Ecelesia, quae est domus Dei uiui, in hac Euangelica v catione, qua ad caneste prandium praeparamur, non modo iussos, sed uarii generi spe catores complectitur. Et quemadmodum, non modo sani & Ianguoribus liberi, sed claudi quoque, illius conuocationis & coetus uerae erant portiones, & partem illius domus occupabant: ita quoque peccatores, & iniusti homines uetissime sunt partes Ecclesiae, & partem eius uere occupant.

proprius, sunt solidissimae, parumper ualere sinamus, dc urgentiora testimonia ex eadem sancta scriptura, quam unam iudicem aduersarii consentiunt, proseramus in medium. Et principio quidem, fateri necessum est, Apostolicos uiros, duodecim illos. . praesertim, qui sanctae huius ciuitatis fundamenta iecerunt, ad Ecclesiam pertinere.

i. miosdam s inquit Paulus) dedit Apostolos, quosdam prophetas, dec. quod si omnes,& singulos, prosecto necessaria ratione ad Ecclesiam pertinere, necessario fatendum. Iudas igitur ille Iscariotes, etiam cum latro erat, etiam cum contra Apostolicum morem loculos habebat, etiam cum Christum Iudaeorum turbae tradere moliebatur, non modo Ecclesiae portio erat, sed Apostolicae dignitatis, ad quam fuerat euectus, non ce- Nisib. io. ciderat titulo. Vos mundi inquit Christus estis, sed non omnes. Sciebat enim quis erat, qui traderet eum. Apostolus cinquit Bernardus erat Iudas, ta licet auarus deiae . si 'sceseratus, electus a domino. an tu de illius Apostolatu dubitas, quem dominus elo' git Z Nonne ego , inquit, uos duodecim elegi, de unus ex uobis diabolus est Audis, eundem electum apostolum, & extitisse diabolum. Hactenus Bernardus .iNeque uero huius scelerosi hominis meminit unquam Euangelica historia , sine grauissimorum peccatorum recordatione . nam dc Ioannis sexto capite, ut inquit Bemardus, iam di bolus erat . quod enim ea insinuatione ludam perstringeret, per illa, quae statim subduntur, Euangelista nos docet. dicebat autem, inquit, de Iuda Simonis Iscariotis:

hic enim erat traditurus eum , cum esset unus ex duodecim. Ioannis etiam iet. post libram unguenti nardini, pistici super Christum perfilsam, cum de unguenti perditione,

praeexpanso zelo paupertatis, in illam querelam irrumperit, Quare hoc unguentum non uenit trecentis denariis, &c. continuo subiungitur, Dixit autem hoc, non quod de genis pertinebat ad eum, sed quia sur erat & loculos habens, ea, quae mitteba tur , portabat. Omnibus tamen locis, scelerosa nihil uita impediente, non minus quam Petrus aut Ioannes, inter duodecim Apostolos computabatur . nam eum Petrus intu--- i,. Iisset, Ecco nos reliquimus omnia, dc secuti sumus te: non de solis iustis, sed Iuda quoque scelesto Christus resipondit, Amen dico uobis, quod uos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis suae, sedebitis & uos, sua: u. per sedes

547쪽

Liber scptis .

per sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. quae promissio non absoluid sed conditionaliter, nimirum si usqtie in finem in uocatione perstiteritis, more caeterarum promissionum accipienda est . proindeque non propterea I udam inter hos duodecim non computabat, quod ille eam promissionem non fuerit allecutus. Cum etiali apud eundem Euangelistam duodecim discipulos accepit, di secreto dixit illis, Ecce ascendimus Hierosiolymam , de filius hominis tradetur, Sc. inter illos duodecim Iudam computari non est dubitandum. Miando etiam Christum traditurus, ad principes Μηuh sacerdotu discessit; unus de duodecim dicitur, immo uero, quando prorsus obsessus est a diabolo , Apostolici collegii consortium non amiserat. Intrauit autem inquit I u- --.cas satanas in ludam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim. Diluit autem Petrus sophisticas S: pueriles uerborum ampliationes & appellationes , quibus uellent haeretici, non de eo, qui tunc esset ex duodecim, sed de eo, qui csset tunc uel futilet aliquando, haec uerba accipi, dum quis fuerit apostolatus Iudae ultimus limes, in Actis Apostolicis ostendit, Viri inquit fratres, oportet impleri scripturam, qua in praedixit Spiritus sanctus, per os David de Iuda, qui fuit dux eorum, qui comprehenderunt Irsv M , qui connumeratus erat in nobis di sortitus est, sortem ministerij huius,& hic quidem possedit agrum de mercede iniquitatis, & suspensus crepuit medius, Scdiffusa sunt omnia uiscera eius, di notum factum est omnibus habitantibus Hierusalem , ita ut appellaretur ager ille lingua eorum Acheldema, quod est ager sanguinis . scriptum est enim in libro psalmorum, Fiat habitatio eius deserta, & non sit, qui inhabitet in ea,& Episcopatum eius accipiat alter. Vides igitur Apostolatum, aut Episcopo tum, non nisi per sulbensionem, & per uiscerum effusionem , per mortem, inquam, quam sibi in suorum scelerum complementum consciuit, a Iuda sublatum P Atque hie docus non modo hunc, in quem nunc decertamus, errorem prosternit, sed illum priorem, qui Ecclesitam, tantum electis & praedestinatis hominibus constare docebat. Aperte enim Iudas & Apostolus ac proinde Ecclesiae uerissima portio, & filius quoque perditionis , cui aeterna sententia, ignis erat destinatus, in hac parte uocatur. Hoc est enim, quod Petrus inquit, ut abiret in locum suum. quod & Christus antea in oratione ad Patrem apertissime indicat, Quos dedisti, inquit, mihi, ego custodiui, & nemo periit t- in ex iis, nisi filius perditionis, ut scriptura impleatur, nimirum ea, quam ex centesi-ino octauo psalmo Petrus adduxerat, Fiat commoratio eius deserta, & Episcopatum eius accipiat alter. Sed quid in Iudae apostolatu persuadendo moramur Z an Petrus ει Thomas non erant Apostoli an non erant Ecclesiae portiones λ di tamen alter Chrictum ter abnegauit, alter resurrectionis, quam Christus toties inculcarat, per nonnul-Ios dies, mansit incredulus. AupLI v's , Paulus Apostolus, non quamcunque fidelium congregationem, describit D. Teclesiam, sed eam , in qua Deus quosdam dederit Apostolos, quosdam autem prophetas, alios autem Euangelistas, alios autem pastores & doctores ad consummati

Mem sanctorum, in opus ministerij, in aedificationem corporis Christi, id est, Ecclesiae. tit idem ad Corinthios scribens luculentius insinuat, Vos, inquit, estis corpus Christi, . r. - α membra de membro, S quosdam quidem posivit in Ecclesia primum Apostolos, secundo Prophetas, tertio Doctores, deinde uirtutes, exinde gratias curationum, opitulationes 3c gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum . & ante

haec, Diuisiones, ait, gratiarum sunt, nimirum in Ecclesia 3 idem autem spiritus, Niliuisiones ministrationum sunt; idem autem dominus, & diuisiones operationum sunt ;idem autem Deus, qui operatur omnia, in omnibus; unicuique autem datur manifectatio spiritus ad utilitatem. alii quidem per spiritum datur sermo sapientiae, alii sermo scientiae, &c. constat igitur Ecclesia, non minus quam essentiali di necessaria ratione , Apostolis, Euangelistis, prophetis, curationibus, uirtutibus, Ne. Essentialiter, inquam, non ita, ut semper hic omnia in Ecclesia esse debeant, sed pro diuinae prouidentiae, ac sapientiae, quae omnia dulciter ac suauiter, iuxta uarios temporum usus, uariasque rerum conditiones disponit, constitutione. Primo quidem S tempore, ordine A'm5. ac dignitate, apostolos: secundo prophetas, quos non tam eos, qui praesaga mente,

diuina inspiratione, sutura praenunciant, quim eos, ut antea dicebamus qui in sancis scripturis inelusa mysteria , fracto literae Putamine, prudenter enuclcant, sacros

V u u si nimirum

548쪽

De recta in Deum fide

nimirum & Ecclesiasticos patres intelligendos existimo..hos enim & Apostol: co saeculo & honori in Ecclesia successisse, cognoscimus omnes . habet nunc Ecclesia Doctores oui uel ea, quae sagaci scripturarum indagine, spiritu tamen remotius aliquanto, o uini prioribus illis, coadiuuante, in mediam Ecclesiae lucem eruerunt prophetae, I sebris descriptis populos doctant. Neque enim uel nouas scripturas constare, ut Apostolis, neque nouas expositiones scripturis inducere, ut prophetis, id est, sanctis patribuq Ecclesiasti eis doctoribus modo conceditur. Habet gratias curationum, quas I tii es prosorum, aridorum, caecorum, febricitantium medicationes, quae ad corporis tantum salutem spectant, Ni non potius peccatorum, quae ueri sunt hominum languores, e pulliones accipere, magna prosecto Christo Ecclesiasticae reipublicae conditori fit iniu-:ilio uorsum nanque corporum N non animarum, quarum tantum potissimc causa uenerap. in Ecclesia , quam instituebat, curationes dedi licte Quin, qu anui S in uerbi Euan relici testimonium, Apostolici uiri miracula ediderint, eorum tamen edendorum notestas, non ad Ecclesiam, cuius totus hierarchicus ordo in salutem animarum ordinatur, sed ad singularem cuiusque fidem, pertinere cognoscitur. superest ergo ut curationes, non corporum , sed animarum, quae ad Ecclesiasticam oeconomiam pertinent, necessario dicamus. Virtutes, non illas angelicas, aut morum, Iuxta prudentiam, aut rationem compositiones intelligo, quae quantiis magna Dei gratia multae sint Ecclesiae eius tamen partes cile non pollunt, sed sanctos magistratus, qui legibus, & humanis constitutionibus, ad legis diuinae normam compositis, peccatores courceant, de in Ovile

Christi, ne a lupis discerpantur, intrare compellant. qualem se uirtutum ministru erga scelerosum illum Corinthium, qui nouercam oppresserat, Paulus praebebat . qualem se etia Petrus Apostolus contra Ananiam & Zaphiram in Spiritum sanctu peccantes , exhibuit : quanquam huius Ecclesii astica reipublicae partis, pro maximo illorum faeculorum, uirtutisque studio, proque impotentia, qua cum nondum in persectam adolescentiam crevisset , neque perfectum de mundo triumphum egisset, laborabat Ecclesia, rarior sit

memoria. Et hac tamen, sicut & alias, spiritualem esse partem Ecclesiae, ad Eugenium scribens Bernardus, ostendit. Vterque, inquit, gladius est Ecclesiae, scilicet &ipitatualis & materialis, sed iste pro Ecclesia, ille uero extendendus et lab Ecclesia. ii te iacerdotis , ille manu militis, sed ad intuitum sacerdotis . opitulationes illas ego accipio,cuae Euangelicorum pauperum egestati subueniant, quarum quanta fuerit , nondum Euanetelicae uitae ratione perueris , apud maiores cura, uix potest dicI. Probauerunt, induit, ad Romanos scribens Apostolus Paulus, Macedonia tu Achaia, collationem aliouam sacere in pauperes sanctorum , qui sunt in Hierusalem. & rursus , De collectis, . Quae fiunt in sanctos, sicut ordinaui in Ecclesiis Galatiae, ita & uos facite. &.iterum,' Non deser tes collectionem nostram, sicut conluetudimis est quibusdam, sed conso- '' lantes, de tanto magis, quanto uideritis appropinquantem diem . Collectionem suam uocat sanctus Apostolus, eam publicam stipem , quam ipse, quod Euangelici uerbi mi nisterio distringeretur, Christianis plebibus, quas in Christo genuerat, in pauperum usus

insumendam iniunxerat. Qua cura prater praedicationis laborem, nihil illis incorruptis temporibus Apostolicos uiros, S qui eorum loco successerunt, Episcopos uehementius uruebat: utpote quae ad Christianae caritatis iamentum, immo ad eius euangelicae paupertatis, quam Christus tantopere & consuluit, & coluit, auxilium, a Christo instituta esset & ad Ecclesiasticae reipublicae rationem summopere pertineret. Carebant Apollo- liei uiri eo diuitiarum fallu , quo nunc suffocatur Ecclesia: necesse ergo erat, ut per stipes eleenrosynas emendicatas, alerentur egeni. Quo enim alio pacto a Clitatis toties Euangelicis homi uibus consultam paupertatem , ta rerum omnium abdicationem - existimes, si de Ecclesiasticae uitae di oeconomiae ratione, opitulationes non euent prO- -- uiderat Christus pauperum curatores, qui rerum omnium, propter Euangelium, dominio de posὶssione descitos, caritate susciperent. non mirum ergo, si homines adi U Oaupertatis i ludium spontaneos illiceret. nihil aliud erat tunc diuitias defer re, quam Dompam, fastum, curaui, solicitudinem, quibus humanae mentes a diuino amore r tardantur, abiicci e . sciebant enim sibi nihil doluturum, quod humanae uitae postularet necessitas. erant tunc pauper ibus Christi, tam ingentes pecuniae, quam frequuntes erat,

qui patres, matres, uxores , illaOS, agros, facultate , thesauro , di scipio , pler

549쪽

Christum desererent. erant tune, qui fide integra , fle sanctissimo auaritiae si heinate, pro eo, quod Christo in pauperibus tribuissent, centuplum accepturos constantissime crederent. erant tunc, qui magnam dignitatem apud se statuissent , & plane Euangelio dignam, pro Christo in pauperibus egente, ostiatim stipe in emendicare. hoc enim appetiabant colligere, aut collectas agere: atque adeo nullus illo beatissimo & aurco Ecclesiae saeculo, magnopere laborabat ut aliquid suum esse diceret, cum uideret omnibus Christianis , Apostolicorum uirorum studio , omnia se communia . Nihil grauius erat eo saeculo, quam aliquid possidere: unde quasi molestissimas sarcinas, quotquot possessores agrorum, aut domorum erant, uendentes afferebant precia eorum . quae uendebant, di proiiciebant ante pedes Apostolorum. Illi uero stientes se in Ecclesia Asa. opitulatores egenorum diuinitus constitutos, primo quidem diuidebant omnibus, prout cuique Opus erat, ita ut nullus esset inter eos egens: subinde uero crescente discipulorum numero, iudicantesque non esse aequum, eos, qui singulari quadam praerogativa, duodenario numero, fuerant in totum orbem componendae cum Deo pacis gratia missi leg, i, relinquere uerbum Dei, & uacare mensis, quod opus S alij praestare

Poterant, quorum auctorita S, in euangelio propagando, apud plebes tanta non erat, quanta eorum, qui audierunt & manibus suis contrectauerant uerbum uitae, septem

ministros, qui corporalibus quidem cibis, corpora, sancto uero corporis & sanguinis Christi mysterio ab Apostolis accepto, animas pauperum quotidie reficerent, E media discipulorum turba selectos, manibusque superimpositis, quo in tantum opus recte e ercendum , coclitus speciali gratia donarentur, crearunt. Huiusmodi postea opitulandi officium simul cum praedicandi Euangelij obligatione, ad Episcopos transiit, unde Six- . .. to Pontifice, a Decio sublato, Ecclesiastici thesauri a Laurentio repetuntur. Vbi sent, inquit, Ecclesiae thesauri, quos apud te nouimus esse reconditos e cui a sanctissimo martyre responsio resertur, Facultates Ecclesiae, quas requiris, in coelestes thesauros manus pauperum deportarunt. Putabant illius Euangelici saeculi homines , nullibi pauperum diuitias tutius reponi, quam apud Episcopos: unde se omni cura exonerantes, iisdem, quidquid uel ab iis, qui rebus suis renunciabant, uel a sanctis martyribus, pauperibus legabatur, dispensandum tradiderunt. Atque hinc ingentes illae sacerdotiorum diuitiae, hinc illi secundum reges ingentes thesauri, ex martyrum, inquam, ut ginu in , constitorum, in pauperum cibos & sustentationem, legatis: quibus quam belle quidam hodie utantur, si nos quoque non acerbe dolere haeretici existiment, prorsus sunt stupidi . Exclusit certe hoc Euangelicum ministerium sacrilega illa sententia, quae quorundam opera, nescio qua ratione Christianas scholas irrupit, Ecclesiasticas diuitias, Episcoporum, di cleri stipendia esse. Hinc enim uanissimis & adulatoriis quorundam sophistarum nugis, coepit illa sententia a sanctis olim auctoribus celebrata, Bona clericorum sunt bona pauperum, ab eisdem scholis protrudi. Tunc primum factum est, ut a laicis & populi princisibus, Episcopis, & toti clero & merito mea quidem sententiaὶ magni thesauri inuiderentur. Hinc coeptum est non gregi & pauperibus in electione Episcoporum , sed Episcopis ipsis prouideri. Hinc factum est, ut haeretici principes eadem bona Ecclesiastica non sine magna nostra occasione uiolenter inuaserint; cum uideant, scilicet, non in pauperum opitulationes, sed in nepotum magnifica matrimonia, in accipitres, equos, seruos, purpuras, binos, coccos, & demum in plusquam regium apparatum expendi. Sed haec missa faciamus. NuNC quid Paulus gubernationes intelligat, consequenter dicamus .est gubernatio Cub.

in Ecclesia non aliud, quam spiritualis gubernandi potestas, qua tum euangelico pastu, tum baculo pastorali, in Evangelicae uitae claustris continentur Christiani. haec, quemadmodum & praecedentia, prius quidem in Apostolicis uiris, deinde in legitima Epiri scoporum successione, iuxta suos gradus di ordines, constitisse docemur. de quo non nihil postea, cum de Episcoporum, & Romani Pontificis potestate loquemur. Interpretationes sermonum demum nam quid genera linguarum significent, compertum est omnibus) concionatorum, quos aduersari j Euangelistas, aut Euangelii ministros appellant, ministerium intelligit. Disterunt autem multum a doctoribus, quod doctores quidem ex prophetis, id est, sanctis auctoribus,,& rectam fidei rationem & sanctae scriptu: ae legi timum sensum erucado, scriptis & libris concionatores informent: hi uero '

550쪽

De recta in Deum bisse

uerbo tenus ex doctoribus, eandem fidem & sensum in populos seminant. quaqu2m de

hoc oenus docendi, nonnunquam in eodem Apostolo prophetia uocetur. H κgs ergo lain ex Paulo Christianae reipublicae partes non quascunque, sed eas. ex quibus, sicut homo ex anima, & corpore, & corpus ex capite, thorace , corde, brachiis , uentre, cruribus, pedibus, manibus, &c. essentialiter constet: neque enim , quominus hae lint partes essentiales Ecclesiae, obstat quod hodie non sint Apostoli, aut linquarum genera. Apostolos enim, qui in Ecclesiastico aedificio, ipsi lapidi sumino an gulari Christo Issu , quasi totius Ecclesiae fundamenta nituntur, iuxta illud, Superaedi-u-xi. ficati supra fundamentum Apostolorum & Prophetarum, & illud , Et murus ciuitatis , habens fundamenta duodecim, & in ipsis duodecim nomina Apostolorum N agni, initio tantummodo Ecclesiiae, non item in Ecclesiae progressu esse oportebat. Imino uersi, cum caetera omnia, quae loco illo Paulus enumerat, ex ui diuinae prouidentiae , qua Eeclesiam constitutam diffiteri non licet, semper in Ecclesia requirantur, solum Apostolicum ministerium , di quaecunque illi ann xa erant, genera scilicet linguarum, mira culorum N operatio, priori illi rerum statui tantum conueniunt. Quid enim modo A ΠρM Apostolorum munus in Ecclesia proficeret, quorum erat in mundum uniuersum, no- naen Christi gentibus incognitum, praedicando deserret Erant Apostoli legati quidam se Dinia diuini, qui totum Orbem peragrando, Christi Euangelium di per id Dei recone illatio fus v nem, ubique annunciarent, iuxta illud , Legatione iungimur tanquam Deo per nos e eis,. hortante, obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Erant oculati testes quidam. '' eorum, quae Christus ad humani generis reparationem in hac uita praestiterat, iuxta Asa. i. illud, Eritis mihi testes in Hierusalem dc Samaria, & usque ad ultimum terrae. Munus igitur eorum, eo solo tempore, quo incognitus erat Christus, quo iacienda erant Ee-ὰesiarum fundamenta, quo uirtutum, quas Christus gesserat, & doctrinae, quam praedicarat, testes esse oportebat, non item reliquis Ecclesiasticis saeculis perdurare deesbat . idemque de linguis, quarum miraculosa cognitio, Apostolico muneri necessaria erat, & de miraculosis curationibus, confiteri cogimur. NVNc iAM aduersarios conueniamus: si Ecclesia tantum ex iustis coalescit, illique tantummodo sunt partes Ecclesiae, erit igitur Ecclesia aliqua, quae nullas habeat earum partium, quas recenset Apostolus, id est, nec Apostolos, nec Prophetas, nee Doctores , nec uirtutes, nec opitulationes, nec gubernationes, nec interpretationes seonionum . quod est absurdiuinium. Nam quod id aperte sequatur, cum omnes isti possini sceleribus implicari, probatione non indiget. Quis enim dubitet, doctores uiri tis, opitulatores, gubernatores, Episcopos, Euangelij magistros, &c. posse mortalis peccati reatum incurrere λ est igitur, nihil aliud, tantum ex iustis Ecclesiam eonstare, aduersarios docere, quam si aperte dicerent, aut non esse Ecclesiam , aut saltem posse non esse, quod ante iudicii diem est aperte nefarium. Et quo pacto, obsecro , qui uel doctorem, uel uirtutem, uel ministrum Euangelij, paccas te sciret, ab eo uel legis diuinae

cognitionem, uel iustitiae, aut alterius alicuius emolumentum acciperet , quem per peccatum ab Ecclesiastico corpore recessisse cognosceret immo quis certus doctor. uirtus, opitulator, gubernator, concionator, &c. haberetur, si nullus potest iustus certatus haberi Egregiam uero Ecclesiae a Christo institutam ceconomiam , in qua, quo pro doctrina & iustitia petenda recurrendum esset, conciues nescirent. Itaque, non aliam constitutionis Apostolorum, prophetarum, pastorum, doctorum, &c. causam ad Eph

sos scribens proferebat Apostolus, quam ut, donec occurramus in unitatem fidei ,&agnitionem filii Dei, in uirum persectum , in mensuram aetatis plenitudinis Christi, non simus paruuli fluctuantes, id est, quo sit pro doctrina recurrendum nescientes, aut dubii, & circunseramur omni uento doctrinae, in nequitia hominum, in astutia circu- ventionis erroris . Illud uero non tantum nobis, sed Ethnicis etiam uideretur ridiculum , quod millies quotannis ab Ecclesiasticis officiis contingeret cadere. Quoties

enim doctorem, uirtutem, gubernatorem, concionatorem, peccati mortalis contagio peruaderet, toties ab Ecclesiastico ministerio, quo tantum Ecclesiastica membra fruuntur, illi suisset cadendum . quoties deinde per poenitentiam resurgeret , toties noua iniunctione opus esset . nec enim Ecclesiasticorum munerum quisqua, sibi sumit honorem , sed qui per Ecclesiasticam Potestatem uocatur a Deo, tanquam Aharon. Itaque

SEARCH

MENU NAVIGATION