장음표시 사용
531쪽
non crederem Euangelio, nisi me Ecclesiae catholicae commoueret auctoritaς. non ad ea tempora, quibus adhuc erat Manichaeus, sed ad ea reserat, quibus ista contra Mani chaeos scribebat; & ia in non propter Ecclesiam Euangelio credebat, sed propter agnitam in illo coelestem & infallibilem ueritatem Dei. Haec ille . inuehiturq; subinde in nostram incogitantiam di ignauiam, qui locum hunc sic illis obiiciamus, ut auctoritati Euange- Iij detrahamus, illamque infra Romanae Ecclesiae auctoritatem abiiciamus. Ar Quoia i , se ij non tantum has opiniones quod esset tolerabile) sed omnem quoque probandi seripturas diiudicandiq; earum sensus, Ecclesiasticam auctoritatem eue
tere moliuntur, opera preciuin faciemus, si corum non minus stultam, quam arrogantem , in hac parte Augustini interpretationem, in medium traductam paulisper exagitemus , & quam longe ea ab animo Augustini abfuerit, uel inuitis persuadeamus: quaquam parum interest, id iis hominibus intorquere uelle, qui non tam mentis inopia, quam animi prauitate delinquut, dum caeteri, qui haereticis laqueis, Dei pietate captiui non tenentur, intelligant, quibus tandem argumentis, quamque fidelibus scripturarum , & sanctorum interpretationibus, urbes Se prouinciae integrae cateruatim a ueteridi paterna religione desciverint. Ee . iue istio' huic interpretationi, uniuerses Ecclesiasticos uiros, qui a plus quam e . in M. quadringentis annis de Ecclesiastica potestate tractarunt, prosecto Augustiniani sensus, utpote in quo sere solo, aliorum auctorum penuria, uersarentur , consultissimos, uni V lsango nec satis docto, nec satis pio licuisset obiicere, qui omnes ex hac Augustini celebri sententia, Ecclesiae catholicae potestatem, discernendi interpi etandique scripturas uno animo tribuunt, nisi haeretica arrogantia, eos omnes Augustinianae dictionis ignaros iam declaras let, quasi ipse solus, Augustini phrasim N dictionem attigerit. Α e e xi, M v, igitur ad insum Augustinum, ad quem prouocamur, & uideamus, quam multum Vual sangus in miteros homines fallendi arte, aut quam parum in Augustiniani sensus intelligentia prosecerit. Ea oo et v 'M sit falsum dicere, ea uerba, Augustinu non de eo tempore, quo eadem scribebat, sed de tempore, quo a Manichaeorum haeresi discesserat, intellexisse, ea, quae immediate ante eadem uerba dixerat, etiam haereticae pertinaciae intortura non dubito. Illic igitur cum de Ecclesiastica sapientia, quae eum in gremio catholicae Ecclesiae, non uasi occasio, sed quasi uera causa contineret, quaedam loquutus suis let, se continuo ubiungit, Vt hanc sapientiam omittam, quam in Ecclesia esse catholica non creditis, multa sunt alia , quae me in giemio eius iustissime tenent. Tenet consensio populorum S gentium, tenet auctoritas miraculis inchoata, spe nutrita, caritate aucta, uetustate firmata, tenet ab ipsa sede Petri Apostoli, cui pascendas oves suas post resurrectionem Dominus comendauit, usque ad praesentem Episcopatum, successio sacerdotum. Tenet postremo ipsum nomen catholicae, quod non sine causa inter tam multas haereses, sic ista Ecclesia sola obtinuit, ut cum omnes haretici se catholicos dici uelint, quaerenti tamen peregrino alicui , ubi ad catholicam conueniatur , nullus haereticorum uel basylicam suam , uel domum audeat ostendere. Ista ergo tot & tanta Christiani nominis carissima uincula, recte hominem tenent credentem in catholica Ecclesia, etiam si propter nostrae intelligentiae tarditatem, uel uitae meritum , veritas nondum se apertissime ostendat. Apud uos autem, ubi nihil horum est, quod me invitet ac teneat, sola personat ueritatis pollicitatio, quae quidem si tam manifesta mostratur, ut in dubium uenire non possit, praeponcnda est omnibus illis rebus, quibus in catholica teneor: si autem tantummodo promittitur & non exhibetur, nemo me commouebit ab ea fide, quae animum meu tot& tantis nexibus Christianae religioni adstringit. Hactenus Augustinus . inuo loco quae tandem haeretica impudentia dicere audebit, ui- ruin sanctum & eximium catholicae Ecclesiae auctoritatis propugnatorem de eo statu, quo Manichaeus erat, di non de illo, quo libru hunc in eosdem haereticos contorquebat, sermonem texere Quod si ita est, illa ergo, quae immediate iis afluuntur, de eodem tempore, de eodemq; Augustini statu sunt accipienda, non de eo, quo Manichaeus erat. Et quis non uidet, in his, quae recitauimus, uerbis, multo maiora Ecclesiae ab Augustino tribui, quam sint illa, quae haeretici eidem donare renuunt, dum se eiusdem Ecclesiae catholicae auctoritate in eadem Ecclesia contineri ingenue confitetur Quin & cum. S s s ij multa
532쪽
multa , quibus in Ecclesia, id est, in Christianorum societate, per rectam fidem eonti
neretur, enarraret, consessionem scilicet populorum, auctoritatem miraculis incho iam, fide firmatam. caritate auctam, Romani Pontificatus nunquam interruptam se cessionem , ipsum denique catholicae Ecclesiae nomen , nunquam tamen aut sacri Euan
gelij, aut sacrarum scripturarum meminit. Nimirum quod non illis, quae & si uere sint, absque auesoritate tamen Ecclesiae, sacrae aut diuinae esse cognosci nequeunt, sed Ecclesiastica auctoritate non occasonaliter, sed uere causaliter in . fide ac religione perstaret. Fatetur igitur Augustinus ingenue, se suam omnem fidem , non alteri quam catholicae Ecclesiae debere, dum illa quid sit credendum, quid uero contra sit resutandum, quasi mater, ostendit. Fatetur se in fide, id est , in Christiana religione, eo etiam statu, quo ista scribebat, non per Euangelia, aut scripturas, quibus quasi diuinis, sine Ecclesia stica auctoritate non crederet, sed per Ecclesiam conseruari atque adeo neque eo tempore se scripturis crediturum insinuat, nisi Ecclesia praescriberet.
Nai, uo Mi M is urgeamus. Respondeat Vuallangus, an Manichaeus haereticus fuerit.
an uero catholicus Deinde, doceat nos, an haeretici catholicae Ecclesiae in dignoscendis, comprobandis, interpretandisque scripturis morem gerant Primum inficiari non poterit, secundum ex seipso suisque complicibus, reliquorum saeculorum haereticos metiens, concedere nequibit: semper enim Ecclesiasticum iudicium catholicae praesertim Ecclesia, de quo loquitur Augustinus, haereticis suit ridiculum, immo ideo haereticus uocatur, quod praeter sensum Ecclesiae, aut alias sibi scripturas, aut alios sensus eligat Hire.vis. approbetque. jam si ita est, edisserat homo in Augustino uersatissimus , qui fieri po- 'ii. - tuerit, ut ea uerba, uir sanctus de eo statu ac tempore, quo Manichaeus erat, intelle- dierit λ An uero tunc Euangelio aut scripturis credebat, quia eum commoueret Ecclesiae catholicae auctoritas λ Ergo quando Manichaus erat, catholicus erat: quia catholicus cst , qui catholicae Ecclesiae auctoritate permovetur. Sed quo pacto catholicae Ecclesiae tune Augustinus auctoritate, ad credendum ageretur, qui Ecclesiae auctoritatem, sicut extera haeretici, contemnebat & irridebat Verum in haereticorum scriptis, horum ridiculorum lapsuum Deum immortalem quam ingentes acerui. Hi Me i , is proditur quam bellὰ cum Augustino agat, homo alioqui ad nauseam in Augustini dictione uersatus, dum crederem, pro credidisseria , accipi contendit: & tamen hi sunt, qui nos peruersores & corruptores scripturarum & sanctorum patrum, tertio quoque uerbo inclamant. Mi id si Vuallangus praecedentes S sequentes sententias, & ipsa uerba sententiae, qua de agitur, contra nos haberet An non in nos coelum& terram inuocarct ρ Ergo cum ea, quae uerba ista praecedunt, & sequuntur, de eo tempore, quo haec Augustinus scribebat, aperte loquantur,& ipsum etiam uerbum crederem, idem tempus denotet, cur non optimo iure, peruersorem & corruptorem Augustini, Vualisngum uocemus, qui eam sententiam contra omne ius fasque, pro sola delirandi libidine, ad prateritum torqueat ΑΨ ii , , o secundo consessionum sic loquitur Augustinus, Et quid Num propterea ita perpetuo contra omnem grammaticam rationem, loquendi sibi necesiitatem ii torsit Sed quis non rideat hunc hominem, qui in tam uasto scriptorum pelago, ex una periodo, praesertim contra grammaticae leges, Augustini phrasim metiatur λ Et tamen hic est ille, qui solus Augustinianae dictionis cognitionem sibi uendicat: nisi is lassis suspicemur quid enim de huiusmodi hominibus, quibus nihil magis sordet. quam Ecclesiasticorum patrum scripta, susipicari non liceat) eum solas has duas peri dos in Augustino legisse, indeque reliqua scripta, quasi ex ungibus leonem diiudicasse. Nam si ex uno loco, quo Augustinus, praesenti propraeterio utitur, Augustini phrasmrationemque loquendi metiri liceat, cur non ex tam multis, quibus praesenti pro praesenti , & praeterito pro praeterito utitur, etiam nobis contrariam phrasim metiri liceat S a n et v xx, o te per Deum immortalem lector, ut quanta sit hominis uel improbitas , uel caecitas, attendas . Sit ita, ex uno loco, etiam grammaticae legibus repugnantibus, Augustini dictionem posse colligi; sit ita, quod ea locutione libri secundi
confessionum quos tamen libros neque eruditione, neque rerum, quae in illis pertractantur , grauitate, cateris omnibus eius sancti uiri operibus comparare solemus sibi
ita, id est, barbare, perpetuo loquendi legem indixerit: in quia illic, amarem, pro
533쪽
amauissem, euperem pro cupiuissem, possem pro potuissem, essem pro suissem,&e. capitur, hoc quoque loco crederem pro credidissem, accipi debet O' insaniam, an non uides loco illo, ex quo omnem Augustini dictionem metiri contendis, per aduerbium temporis praeteriti, ad praeteriti significationem , uerba illa pertrahi Recit mus iterum , Quia, inquit, si tunc amarem, & eis frui cuperem, possem, etiam solus,
si satis esset, committere illam iniquitatem, qua peruenirem ad uoluptatem meam. ne consticatione consciorum animorum accenderem pruritum cupiditatis meae,&c. Annon hyc uerba, amarem , cuperem, postem, peruenirem, accederem, &c. ab adverbio temporis praeteriti s Tunc I ad tempus praeteritum reflectuntur Sed ubi, quaeso, in hoc Ioco, de quo nunc disceptainus, est adverbium, aut aliqua orationis pars, quae uerbum illud s crederem J ad plusquam persectunt tempus, id est , ad id, quo erat M nichrus, pertrahat Quare non sic quoque hie dixisset Augustinus, Ego uero tunc
Euangelio non crederem, nisi me catholicae Ecclesiae commoueret auctoritas Aut si ex illo loco metiri phrasim Augustini, cum Vualiango pergamus, cur non praesertiin grammaticae regulis, quarum non erat ignarus Augustinus, inuitantibus dicemus. motςm esse Augustino, praeterito impersecto subiunctivo, pro plusquam persecto, uti, sed tantum cum adverbio, quod significationem remoueat ad praeteritum tempus Quod si ita est , non igitur eadem horum duorum locorum est dictio, sed longe diuessa : nam in una uerbum, crederem, quia nullius alterius dictionis aduentu a propria significatione remouetur, praesens tempus denotat, id inquam, quo ista scribebat Augustinus: in altera, quia illis adverbium temporale annectitur, quod non modo praesens subiunctivum sed & indicatiuum a sua significatione ad praeteritum traheret, ue ba illa amarem, facerem, cuperem, dic. ad praeteritum pelluntur. uero ignotum homini alioqui grammatico, crediderim, praeteritum omne imperfectum ita praeteritum tempus denotare, ut tamen nondum sit persectum & absolutum, sed cum praesenti coniunctum. Vnde a Graecis uocitatur. Sic inpelles pictor , & eius artis celeberrimi quique artifices uerbum imperfectum suis operibus adiungere solebant, dicentes, Faciebat Apelles, &c. quasi nondum ea opera ad persectionem peruenisse, ac proinde locum adhuc esse correctioni insinuarent. Vnde si praeteriti imperfecti cuiuscunque, uerbo Augustinus uteretur indicativo, in
quam , quod tamen maxime omnium praeteritorum imperfectorum, praeteritum tempus denotat, dicens, Ego uero Euangelio non credebam, &c. adhuc tamen idem non de solo eo tempore, quo a Manichaeis discessit, sed de praesenti quoque, quo haec scribebat , intelligendus suisset. Veruin quantum intersit inter praeteritum imperfectum indicatiui & subluetivi, non arbitror hominem ignorare . certe praeteritum imperfectum subiunctivi, quale hoc est, de quo nunc disceptamus, frequentiori auctorum usu pro praesenti sumitur . Vnde Graeci eo prorsus carent, quod nimirum unum idemque sietempus, quod per utrunque importatur. Immo uero huiusmodi praeterita, & ex communi auctorum usu, non ad unam temporis conditionem arctantur, sed ad omnes extenduntur , ut cum dicimus, Ego nulla ratione hoc facinus admitterem, Ego hoc tibi in hac parte consulerem, Ego te ab eo conuictum deterrerem, &c. ubi neque de praeterito, neque de praesenti, neque de futuro tantum loquimur, sed ad omnes temporum differentias extendimur. Est enim in huiusmodi locutionibus uniuersalitas quaedam temporis cum perpetua animi persuasione coniuncta, ita ut nihil aliud hae is mae loquendi, quam firmum animi propositum & solidam uoluntatis constitutionem designent. Quid enim aliud significo, cum aio, Ego tibi no consulerem, Ego hoc scelus non designarem, dic. quam, Ego ita animum meum institui, ut nunquam tibi hoe consilium dem, Ego ita apud me statui, ut nunquam hoc scelus patrem,&c. Itaques communis loquendi ratio in Augustino observetur, cum inquit, Ego uero Euangelio non credetem, nisi me catholicae Ecclesiae commoueret auctoritas, tantum abest, ut Augustinus de praeterito loquatur, ut firmum solidumq; animi propositu, in omne teporum differentias extensum, sine Ecclesiae auctoritate non credendi scripturis, aperte testetur. Idem enim in dicere, Ego uero Euagelio non credere, nisi me Ecclesiae catho licae comoueret auctoritas, ac si diceret, Ego sic animu institui, ut nunquam Euangelio
credam, nisi quia me id Euangelium sanctamque scripturam esse, docet Ecclesia.
534쪽
Hiise , . haeretici hominis stultitia proditur, qua eo pacto, ab Ecclesia commotum Augustinum ad credendum Euangelio docet, quo olim Samaritani a Samaritanam Ad muliere, ad credendum in Christum impulsi sunt, occasione scilicet quadam Erat inquit, initio apud populum ciuitatis, cui Christus crat ignotus adhuc, uerum in se nequaquam, neque postea quoque ubi ex ipso Christo audita salutis doctrina, mulieri
dicebant, Iam non propter tuos sermoneS credimus, ipsi enim audiuimus & cognouimus, quod hic sit uere Saluator mundi. In priori Petri cap. legimus ad hunc modum, Similiter di mulieres subditae sint uiris suis, ut & ij, qui non credunt uerbo per mulierum conuersationem , sine uerbo lucrifiant, &c. Ergo ex eo, quod maritus infidelis respectu conuersationis uxoris, quam uidet honestam esse, callam, fidelem, Mobedientem , ad fidem in Christum permovetur , cum pradicatione Euangelii permo-lieri nequiverit, colligendum nobis cst , conuersationem muliebrem, potiorem esse Euangelio λ Si quidem appareat uerum uiro insdeli adhuc, non ei, qui Euangelii ueritatem . & diuinam auctoritatem cognouit. Consimili plane modo quoque de Ecclesia dicendum est. habebat illa olim insignem sanctae conuersationis existimationem , per quam multi sunt ad iidem an Christum perducti, qui alias sacris scripturis N praedicatione Euangelii, tanquam fuissent permoti . Hactenus Vualisngus. Cuius interpretario quantum ab Augustini animo discedat, ex his, quae iam diximuς, latere non arbitror. Nam cum aperte euicerimus Augustinum, non de praeterito tempore, quo erat
Manichaeus, scd de eo, quo iam Catholicus di Episcopus in Manichaeos scribebat, illa uerba pronunciasse, nequaquam scri potuit, ut ad credendum Euangelio, id est Euangelicas h dei , & religioni. Ecclesiae laudabili conuersatione & exemplo inuitaretur: quod tantum iis conueniebat, qui extra Ecclesiam adhuc per haeresim aut infideli
V., ου' amplius rem urgeamus. ma aerere Iibet ab homine, an Ecclesia in eos, qui adhuc foris sunt, ut Samaritani, cum nondum Christo credidissἡnt, aut illi, de quibus Petrus in Canonica loquitur, qui Christo per mulierum bonam conuersationem lucri- faciendi erant, auctoritatem exerceat Non annuet, sat scio, homo in scriptura uer- Latus, qui multoties , Paulum legit dicentem, Quid enim mihi de his, qui inris sunt, iudicare: Non ne de his, qui intus sunt, uos iudicatis 3 Nam eos, qui foris sunt, Deus iudicabit. Quin&illud non ignorabit, quod postea dicemus, auctoritatem tantum
este in eos, qui nobis S mentis, & uoluntatis obedientiam exhibere tenentur. Haud enim aliud est auctoritas, quam imperium, adeo ut in eos auctoritatem non habea mus , In quoS quoque non habemus imperium. Iam ergo quo, quaeso, pacto Augustinus eo modo se ad credendum Euangelio ab Ecclesia pellectum dicere potuit, quo olim Samaritani a muliere sua conciue ad credendum in Christum ducti sunt, si se catholicae Ecclesiae auctoritate fatetur commotum e Fgo, inquit, Euangelio non crederem, nisi me Ecclesiae catholicae commoueret auctoritas. An Ecclesiae catholicae auctoritas Ethnicum hominem aut haereticum commouet uid audio λ inuitatos & bonae conue sationis dulcedine allectos, in Ecclesiam pertractos fuisse complures, non dubito: at anteaquam eam ingrederentur, ad fidei N Euangelio credendum, Ecclesiastica auctoriatate commotos, natelligere nequeo. Deinde an quando Augustinus Manichaeus erat,no n. cr: ό' Fu Πgςliot cur itat An haeretici non credunt Euangelio λ Immo uero nihil aliud se credere profitentur, idque hoc loco de Manichaeis docet Auetustinus, uuinihil aliud siuae insaniae testimonium adducebant, quam Euangelium. Eo igitur tempore, quo Manichaeus erat, Euangelio credebat: non ergo ad credendum Euangelio, dum Manichaus estet, ab Ecclesia attrahi potuit, ut olim Samaritani per suam conciuem aut uita per sanctos Chrmianarum foeminarum mores, ut Vualfangus contendit. T. . Vio', hic non cuiusuis Ecclesiae sed catholicae auctoritate, se Euangelio credere Augustinus constetur: ergo non de Ecclesia, quatenus Gentilismo, aut Iudaismo o
ponitur, sed quatenus a falsa Ecclesia distinguitur, uerba facit. credebat ieitur iam Euangelio, cum ista pronunciaret, non enim simpliciter ab Ecclesia, sed ab Ecclesa catholica se permotum dicit. Nullo ergo pacto dicere potuit, se ab Ecclesiae bona conuersatione pellectum, Euangelio credidissi , ut Samaritani a conciue, aut uiri a se
535쪽
,αxo', si de extrinseca bonorum operum conuersatione tantum agatur, nulli tam prodigiosa externa sanctitate, quain Manichaei enituerunt, adeo ut catholici ab eisdem peccatores impuri iudicarentur, abstinebant ab omni animanti, Pythagorico more, ieiunia frequentabant, & reliqua bonorum operum larua mire homines pelliciebant : cum contra Auguliini tempore quod luculenter docent Ecclesiasticae histo. pene omnis Ecclesiastica disciplina corruisset. Manichaeorum, inquit idem Augustinus, duae maximae sunt illecebrae, quibus decipiantur incauti, ut uelint eos habere doctores una cum scripturas reprehendant , uel quas male intelligunt, uel quas male intelligi uolunt: altera cum uitae castae de memorabilis continentiae imagine praeserunt. Hactenus ille. Non igitur Augustinus, dum esset Manichaeus, ad Euangelium siue id intelligas fidem simpliciter, siue rectam fidem, quae in sola catholica Ecclesia docetur, sanctioris conuersationis dulcedine allici potuit, eo pacto, quo gentes per bonam Dominarum conuersationem ad fidem lictebantur. I t Μ τό, aut Co loco Euangelium pro Euangelica religione, ut contra legem distii
guttur, Paulino more, Augustinus accipit, aut pro illa sacrae scripturae parte, quam usurpato nomine, Euangelium appellamus. si priori modo accipiatur, profecto Augustinus etiam cum impense erat Manichaeus, se Euangelio, id est religioni Christianae, inuitatum ab Ecclesia credidis te, dicere non potuit, cum parentibus Christianis, matre potitasime, genitus, gentilis aut infidelis non fuerit. si uero Euangelium pro ea parte seriapturae, qua Euangelica legis sacrosancta mysteria continentur, usurpet, nec si quidem
de eo genere inuitationiS, quo mulier Samaritana conciues, aut bona sceminarii consu
tudo, apud Petrum, uiros ad fidem pelliciebat, loqui potuit. Nam iam tunc adeo Euangelio, id est, noui Testamenti libris, cum caeteris Manichaeis credebat, ut id solum approbans, quasi a bono Deo prosectum, uniuersum uetus Testamentum damnaret, quod ea haresis eius auctorem prorsus damnaret. Loquitur igitur Augustinus, non de eo genere inuitationis, quo insideles ad credendum Euangelio pelliciuntur; sed de uera auctoritate & imperio, quod in catholicos de Ecelesiasticos uiros, tum in praescribendis libris sacris, tum in eis interpretandis, propter diuinitus acceptum spiritus lumen Ecclesia sortitur. Atque id tam apertum est, si praecedentia Augustini uerba aduertamus, ut nulla alia, quam haeretica libertate negari queat: quare ne plura dicamus, Iectorem potiori iure, quam Vual Angus, ad locum ipsum inspiciendum prouocamus. Ni uiti itaque ea theologorum sententia, quae Ecclesiasticam auctoritatem scripturae auctoritati praeferebat, ab haereticis laeditur. Vnde si ex eorundem theologorum iudicio ac opinione, aduersariorum argumento, quod in principio faciebamus, respondere uelimus, iam tandem quam parum blasphemiae habeat, id, quod nobis omnibus ab eisdem falso obtruditur, dogma, esse ampliorem Ecclesiae quam scripturae auctoritatem, procliue est cognoscere. Nam hi theologi, qui tamen inter catholicos auctores S eruditione , dc pietate insignes habentur, tantum abest ut piaculum ducerciat, allerere Ecclesiam , maioris auctoritatis esse quam scripturas canonicas, ut potius id cuicunque catholico Christianoque uiro, ipsa fidei necestitate confitendum decernant: neque id falsum aut fidei aduersum Uual sangus alioqui persuadere potuit. v Auctiva' u mihi, dum sanctarum scripturarum dignitatem expendo, nunquam hac scripturarum & Ecclesiae comparatio probari potuit, tantum abest, ut his duabus postremis sententiis, quae Ecclesiam eisdem scripturis canonicis praeserunt, ex animo fauea. Nam quod ex hoc Augustini dicto, priores, Ecclesiae, quam scripturarum maiorem auctoritatem persuadere conantur, prorsus est futile. Et ut hanc eius loci interpretati nem , qua hi haeretici a Catholicis in angustias coerciti omnino contra mentem & animum Augustini comminiscuntur , omittam, profecto ex eo, quod Ecclesia canonica scripturas ostendit,& eas a falsis discernendi potestatem exercet, eam eisdem scripturis auctoritate praestare, infirme colligitur: nisi etiam is, qui inter hominum consertissimas turbas mihi regem ostenderet, potioris etiam quam rex ipse auctoritatis habendus esset: aut nisi Mosaica lex, quae Christi di Euangelici status suit index, iuxta illud, Si crederetis Mosi, crederetis de mihi, & illud, Scrutamini scripturas, quia illa sunt, quae testimonium perhibent de me, &c. maioris esset auctoritatis quam Christus, aut Christi Euangelium, quod est absurdissimum. Enimuero Ioannes Baptista Christuicuimonium
536쪽
. i. testimonium perhibuit. Fuit enim homo missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, & omnes crederent per illum . neque tamen continuo Christo fuit maior aut I ... s. aequalis. Moses Se biclias simul cum nubc di calesti uoce, Christum este Messiam , & ih. I. cundein cunctis mortalibus, quasi coelestem praeceptorem audiendum testificantur: ii que tamen protinus maiores aut aequales fiunt Christo. Denique stella, pastores, Magi, Anna, & Simeon, qui omnes Christo detulerunt testimonia, ut generis humani redem- ptor uerusque Messias agnosceretur ab omnibus, non sunt Christo ipso potiores. Sie Ee lesia est nobis fateor causia credendi, hunc aut illum librum esse diuinum , non tamen cum ipsa eadem sci iptura, auctoritate contendit, quemadmodum neque harum auctoritas cum Christo erat ullo pacto consercnda. Ostendit notarius publicusque ta. bellio, hanc aut illam scripturam esse regis , atque ita ostendit, ut illi tantam fidem adhibeamus. , quanta humana negotia postulant: quis tamen tam insanus, ut tabellionis auctoritatem, cum regij, aut cum imperatori; scripti auctoritate coponat 3 Ex Augustini igitur dicto, non aliud quam quod in praecedentibus astruximus, elici potest, nimi- supra b s. rum di in libris canonicis dignoscendis, di in eoru interpretatione, ac perinde in sacrae religionis dogmatibus, ultimam nostrae credulitatis resolutione in Ecclesiam faciendam:
non quidem quod sit maioris auctoritatis quam scriptura, sed quia habet spiritus promissionem, ut in nullo horum errare postit. N. . a uero urgentiorem rationcm uideo asserendi, maiorem esse Ecclesiae auctoritatem, quam scripturae, ex eo quod Ecclesia cria re non possit, aut ex eo, quod si legitimus index, aut interpres sanctae scripturae, quam asserendi Socratem, cui nunc indultum esset diuinitus, ne posset errare, & cui tributa fuisset auctoritas discernendi sacras scripturas, eisdem scripturis superiorem esse, quod est absurdissimum. Certe si sola firmitas a ueritate non deviandi, auctoritatem facit tantam, quantam Ecclesia PSocrates habet: si potestas discernendi scripturas, easdeq; legitime interpretandi, eandeauctoritate conciliat, habet quoq; ex hypothesi solus Socrates . erit igitur scriptura superior. Quod si id de singulari homine, qui tamen eande omnino, quam Eeclesia, auctoritate obtineret, horrcamus asserere, non est, cur id ipsum Ecclesiae tribuamus, quae licet multitudinis numero hunc homine superet, non tamen qua multos suo ambitu continet, sed quatenus diuinitus spiritus assistentia & concursum accepit, auctoritatem habet. I ia ιιeVxo, illa Opinio, quae Ecclesiam priori modo sumptam, sanctae seripturae,ria, M. ; auctoritate praestare asseuerabat , nihil amplius suis argumentis & rationibus promouet, inius et n. quam id, quod antea docuimus, Ecclesiam scilicet in canonicas scripturas, quod eius auctores sui partes extiterint, ius interpretandi, & ueras a Llsis dignoscendi obtinere quod di caeteris quibuscunque rebus publicis, in suas leges tribuebamus. hoc tamen interest, quod in illis quidem , cum legislatores non sint altioris ordinis , quant ipsae respublicae erant enim homines & reipublicae partes, nec altiori quam humano lumine periundebantur non modo eadem respublicae suas leges interpretandi & dignoscendi ius obtinent, sed etiam eas emendandi & pro rerum oportunitate mutandi auctoritatem sortiuntur. Vnde absolute loquendo, huiusmodi respublicae, quae sola humana uiuendi ratione censentur, suis legibus auctoritate praestant, contra uero diuina respu- . blica, id est Ecclesia quod ea non a seipsa, neque a quopiam e se ipsa, quatenus parserat Ecclesiae, sed coelitus per diuinam reuelationem suas leges susceperit, nullo pacto, cum eisdem legibus auctoritate contendit. Maanquam enim hi, qui sacros libros scripserunt, partes Helint Ecclesiae, nihilominus tamen, non eosdem libros, quatenus partes Ecclesiae, sed quatenus diuinae sapientiae instrumenta ediderunt: unde nulla pou test eorum sub hac ratione ad reliquam Ecclesiam esse comparatio. Itaque ea scripta quidem, quae Apostolici, uel Ecclesiastici uiri quatenus Ecclesiae potiiones erant, ediderunt, ad reliquam Ecclesiam, quasi ad totum, ac perinde quasi ad maiorem auctoritatem conferri possunt: ea autem, quae altiori ratione ac modo iidem seripserunt, inquantum erant diuinitatis ministri , aut potius instrumenta, cum eadem Ecclesia aut . Ecclesiastica auctoritate , quasi partes cum toto componi , nulla ratio permittit. Quemadmodum eas leges, quas SocrateS in quantum suae reipublicae portio cidem tulisset, ad eandem, quasi partes ad totum, conferre possumus : cas tamen, quas idem S crates , quasi altioris potentiae quam citet suae reipublicae , instrumentum daret, cum ea-
537쪽
dem republica quasi partes cum toto componi non possunt. Sed quod dicimus, causa maioris claritatis, illustremus exemplo. Multa erant sub Romano imperio ciuitates, quae proprias leges condendi, inutilesq; antiquandi, dum aliud non praeciperet Romana respublica , potestate praeditae erant. condebantur plerunque in iis urbibus leges a pietarisque aut principibus, aut alterius generis magistratibus, partibus tamen reipublicae: atque id quidem nonnunquam propria genuinaque earundem ciuitatum potestate, legum conditoribus eisdem , a populo Romano permisia, nonnunquam uero altiori po- tentia, Romanae nimirum reipublicae aut imperatorum indulta . Num nullum tu putas inter has duas legum formas interesse discrinien Z.Certe primi generis leges, ad tuam rempublicam , quemadmodum de auctores ipsi, quasi partes ad suum totum conferri queunt: atque adeo excellentior est multo quam eorum, aut carum legum reipublicae auctoritas. At secundi generis leges, quae nimirum a partibus ciuitatis, non tamen quatenus eius sunt partes, sed quatenus Romanae reipub. aut imperatorum ministri, aut commissarii sunt latae, ad reliquam potestatem N auctoritatem reipublica, quasi
partes conferri non queunt. immo uero neque earundem auctores, quatenus maioris
potentiae altiorisq; ordinis magistratus afui muntur ministri, aut commissarii, sunt partes reipublicae, sed omnino per eandern assumptionem supra illam ponuntur. Sic ergo ea scripta, quae quatenus membra, partesque Ecclesiastici corporis, Apostoli aut reliqui omnes Ecclesiastici patres aliquando ediderunt, ut sacra concilia, reliquaque talia Ecclesiastica decreta, ad teliquam totam Ecclesiae potestatem, quasi partes conserimus, ea tamen, quae quasi diuinitatis ministri, aut in lirumenta, ad totius eiusdem Ecclesiae aedificationem, Deo praecipiente, scripserunt, cum ea, non quatenus partes, sed quatenus supra eam constituti erant euaderint, cum reliqua Ecclesiastica potestate , quasi partes cum toto conserri non postulat: non quod sancti Apostoli, aut prophetae partes
Ecclesiae non essent, abstu sed quod ea non qua partes Ecclesiae, id est, qua Ecclesiastico lumine praediti erant, & ea auctoritate, quae Ecclesiae ex communi lege tributa fuerat , sed altiori quadam potestate & auctoritate, supra communem Ecclosiasticae auctoritatis rationem constituti, tradiderint. Αταψε hinc prouenit de non aliunde, quod cum Ecclesia, quasi totum , in Ecclesiastica decreta, quae eius auctoritate sunt constituta, quasi in partes, potestatem exem est με ceat, in diuinas tamen scripturas, nisi interpretandi & exponendi auctoritatem non habeat: nimirum quod Eccletiastica decreta, siue ea conciliorum generalium, siue lyon- k- iis ritificum suerint, & ab iis, qui partes erant Ecclesiae, di secundum quod partes erant, 1 - 1-hoe est Ecclesiastica tantum auctoritate praeditis, esiluxerint; contra diuinae scripturae, licet ab hominibus, qui Ecclesiae partes erant, prodierint, non tamen secundum quod eiusdem Ecclesiae partes erant, id est, non quatenus Ecclesiastico, & communi tantum lumine aut auctoritate censebantur, sed quatenus in altioris ordinis lumen assumpti diuinae sapientiae N auctoritatis commissarij, ministri & instrumcnta erant. IT, L. 1 suadent hae ac siimiles rationes quidem, Ecclesiam catholicam, legitimam habere potestatem, sacros libros a non sacris dignoscendi, interpretandi, praetereaque legitimos sensus ex eisdem cruendi, at nullo pacto conuincunt, eandem Ecclesiam, cumscripturis canonicis de auctoritate certate, nedum illis superioris esse auctoritatis. Nam quod Ecclesia in iis duobus exhibendis officiis errare nequeat, non arguit eandem scripturae anteferendam, nisi etiam notarium publicum, aut praeconem, qui de iure gentium in denunciandaueritate, errare non pollunt, quibusque ex eodem iure tantacides, immo sortas te maior, quam illis debetur, regi aut imperatori, cuius edictaue,aa esse denunciant, antehabere libeat, quod eli longe absurdissimum . Eminuero, quemadmodum Ecclesia in denuncianda ueritate, quae scripturis continetur, de iure diuino,
ita de iure gentium quod inhumanis negociis est satis huiusmodi ministri non pos sunt errare : R quemadmodum Ecclesiae in diuinis mysteriis denunciandis, theologica fides ta diuina tribuitur, ita tabellioni, aut praeconi in humanis contractibus, & icriptis, quae eos continent, dignosccndis, fides humana debetur. crgo quemadmodum inhumanis scriptis , nihil humanae fidei, humana certitudine obstante, tabellionem aut alios publicos ministros, imperatoriis scriptis auctoritate non aequamus, ita suo modo ac rectissima proportione, nihil diuinae fidei, diuina certitudine in rebus & scriptis di
538쪽
uinis obstante, Ecclesiae auctoritatem , cum diu inorum scriptorum auctoritate componere , minime licet. Prosecto tam necessaria est, tantumque habet momenti humana fides in humanis scriptis interpretandis, aut dignoscendis, quam theologica aut diuina in diuinis scriptis exponendis, aut comprobandis. Ergo quemadmodum illa eos, quibus tribuitur, scriptis imperatoriis auctoritate non aequat, ita nec illa Ecclesiam, cui habetur, cum diuinis scripturis comparari non sinit. A r i , , scriptura errare nequit, & Ecclesia pariter errare nequit. sunt igitur pares.sateor, si de sola ueritate, non i tam de auctoritate contendas . QIiemadmodum rectὰ quoque suo modo colligitur Regis edictum uerum esse debet, tabellio etiam Sc praeco de iure gentium mentiri non pollunt, ergo sunt ueritate pares . pessime tanam sic, Regis edictum uerum est, tabellio quoque & praeco simul de iure gentium ueraces sunt , eisdemque par fides debetur, ergo sunt aequalis auctoritatis. Dicit auctoritas, praeter ueracitatein, & multa alia, imperium scilicet, quod profecto in uita Christiane componenda, non eile maius in scriptura, quam in Ecclesia, cum Ecclesia omnia cx praescripto stripturae faciat, nescio quis docere audeat. dicit praeterea permnarum sanctitatem , se enim etiam in humanis scriptis comprobandis, nonnunquam hoc aut illud scriptum maioris auctoritatis censemus, quod eius auctor, per maiorem morum sanctimoniam, longius abfuerit a mendacio. Prophetas autem aut Apostolicos uiros, qui primitias spiritus acceperunt, maiori sanctitate non polluisse, ouam reliquos, sentire non possumuς. Quemadmodum etiam ad humanae fidei auctoritatem pertinet de iure humano, non posse crrare , ita de ad theologicae fidei auctoritatem spectat de iure diuino, a recto ueritatis tramite deviare non posse: ergo haec impossibilitas, quanto maior erit, tanto amplior erit illa, quae ex ea impossibilitate derivatur auctoritas. Iam ergo uideamus, utri magis ab errandi possibilitato dissent, Ecclesia an sacra scriptura. Profecto utraque errare nequit, fateor, sed unum impossibile, tanto esse altero impossibilius, quanto ampliores causas habet impossibilitatis, aut quanto minus appropinquat possibilitati, negare non possumus . Nequit errare Ecclesia propter diuinum Spiritus sancti concursum, qui a Christo promittitur . si igitur hic communis concursus, qui Ecclesiae ad non errandum , promittitur, cum eo, qui in sacris libris condendis, sanctis Prophetis di Apostolicis hominibus adfuit, queat comparari, etiam Ecclesiae auctoritatem cum scripturae auctoritate comparare quis poterit . at hoe in Christiani hominis mentem, nisi cum ingenti scripturarum sanctarum detrimento uenire posse, qui S credate Est igitur scripturarum auctoritas, quam Ecclesiae tanto maior, quanto in componendis moribus, in praescribendis fidei dogmatibus, maius habet imperium: quanto eius auctores maiori uitae sanctitate enituerunt', quanto demum per ampliorem, dc uberiorem spiritus concursum , longius a possibilitate mentiendi recesserunt. inviu uero etiam si auctoritas nihil aliud, quam errandi impossibilitatem denot
ret, adhuc multo maior, quam Ecclesiae erat scripturarum auctoritas. Neque ualet ea ratio, qua omnia uera, esse aequaliter uera, contendebatur, quoniam ueritas sit respectus aut relatio, relationes uero augmentum aut decrementum , siue magis & minus
non admittant. nam licet sui ratione non suscipiant, suscipiunt tamen ratione sundamenti . Vnde Socratem similiorem Platoni, quam Aristotelem dicimus, non similitudinis ratione, quae respectus est, sed plurium qualitatum aut accidcntium, quae sunt similitudinis propinqua fundamenta, quibus Socrates expressius Platonem resert quam
Aristoteles. Sic etiam unum uerum altero uero uerius, aut minus uerum , recte dicimus , non ueritatis ipsius, quae relatio & respectus est, sed fundamenti ratione, quod scilicet maiores ueritatis causas & occasiones possideat. Nunc autem sacra scriptura, quam Ecclesia, tanto maiores habet ueritatis caulas, quanto amplius, propter mai rem auctorum sanctitatem, & propter excellentiorem spiritus concursum, a possibiliata te mentiendi recedit. Unde nec etiam in ueritate aequalis est Ecclesia sacrae scipi rae, de si in ueritate, certe non in ueracitate : ueracitas enim aliquid aliud, praeter ueriatatem dicit, nempe ea, quae ad ueritatem dicendam impellunt, siue ea, quae ex parte dicentis ueritatem , falsitatem impediunt. Ergo, ut iterum, quod in hac parte sentio, repetam, tantum absum ab ea sententia, quae Ecclesiasticam auctoritatem scripturae a
cto citate docet esse maiorem , ut prorsus ea mihi comparatio displiceat. Nequ
539쪽
Ns r . . uelo, ut haeretici purant, nos cum Ecclesia, scriptura, auctoritate minorem esse decernii ta , causalii nostram prodimus, sed potius statuimus. Donamus enim eia dena Ecclesiae, propter certa simu in spiritus concursum, in fallibilitatem , tum in sculptis canonicis dignoscendis, tum iii Iegitimo sensu eruendo, ita ut ca sit, & scripturarum
index , & legitima inici pres, illi ue proinde uniuersi Christiani de in dogmatum euutura , Ic scripturarum diuinarum assignatione N interpretatione, quasi soli , legitimaeq; magistra parere teneamur. Unde eorum ratio, qua colligebant, Si Ecclesialionii noris auctoritati T L . Tiptura , de eadem scriptura, eiusque cxpolitione iudicare non diruitis mile, tam c. hiridicula quam O , qua quis sic colligeret, Vibanus magistratus, linterro est imperatore ergo edictum uerum imperatoris, a falso dignos re nequit, orgo edi cium impcr. toris interpretari non ualet. Aut sic, I abellio inferior est magistratu, ergo edicta mag: linatus non potest dignoscere: Magistratus aut senatus inferior est imperatore , ergo eius rescriptum interpretari aut dignoscere non potest. Papinianus in seiarior erat Alexandro aut Antonino imperatoribus, ergo eoru in ueras leges a nothim dos aliis separare in carumque interpretatione, de iure respondere non poterat. Videndigitur haeretici 'quam parum in Ecclesiastica auctoritate dcmolicnda N proterenda proiiciant , uel cima ex ueter ibus auctoribus ingentes locorum cumulos aggerunt, quihus scripturae dignitatem olientent quod tamen contra noς scribentes irequentissime faciunt, quasi nos eam iniiciaremur) uel ciuia magno rationum N auctorum agmine, ea in excellentiorem Eccletiastica auctoritate comprobare conantur. Neutrum proseiacio nos horum concedere renuimus, quod tamen illi tanto labore, iustis tractatibus, Dix intorquere iis catholicis, qui contrarium probant, potuerunt ps tanta est hominum eruditio, ut etiam apertissima quaeque persuadere nequeant) sed plane de aperte con litemur, sandras scripturas multo este altioris ordinis excellentiorisque auctoritatis, quam totam Ecclesiam, etiam si ea sumatur, prout auctores seu potius instrum: ta earundem scripturarum amplectitur. Ex hoc tamen millo pacto colligitur, cani non cile in scripturis. dignoscendis certissimum indicem , in eisdemque exponendis legitimam interpretem , cui quasi spiritum Dei habenti, qui earui idem scripturarum proprius est
auctor, attentiri compellimur.
Hi Me iam perfacile est aduertere, quam sit impudes haeret ica calumnia ea, qua Vual-fangus dicebat, nos ideo Euangelio detrahere, ut id infra Romanae Ecclesiae auctorita- item deiiciamus, cima nodum illi uniuersalis Ecclesiae cuius tamen caput est Romana Eccletia) auctoritatem, aequo animo conserri patiamur. Tantum Ecclesiae, indicandi, interpretandique scripturas ius, propter spiritus promissionem tribuentes asserimus, ex praescripto eius, & scripturas de earum interpretationis accipi debere. Veruin lain ad alia progrediamur.
iod Ecclesia, . quae debet esse scripturarum interpres, controversas rum iudex, non sit inu bilis. Cap. IN.
T video, haud magnum cum haereticis, in hac parte, nobis esse cert men . libenter cnim cordatiores, de quorum habenda est aliqua ratio, nobis donant, Ecclesiam, legitimam scripturarum magistram, S in ea sola cathedram spiritus, legitimi scripturarum interpretis, indubitato consistere .at.cum multiplex sit Ecclesia, uera una, quae neque rugam, neque maculam habet, Christi columba, Christi speciosa, dcc. iusto uie.6. Tum, & peccatorum altera , quam aestus peccatorum asilauit, merito quaeritur, quam
istarum sancti Spiritus magisterium instituat.
Erri ci i quidem , qui nostra memoria, in Donati, Rogati, Catharorum, Circuit cellionum , Montensum , uicies, Ioannis Hus, Zec. ante tot annorum centurias dam- tari se natam blasphemiam reciderunt, docentes, ueram , unicam, sanctam, Orthodo Xam, a inrita catholicam Ecclesiam, non es le aliud, quam uerorum fidelium cste enim illi iustos appellant lanctorum, Ze electorum societatem & communionem, in qua nihil loci sit reprobis, a spiritu Christi alienis, fateri perinde coguntur necessario, Ecclesiam illam,
540쪽
quae uel controuersiarum Ecclesiasticarum compositrix, uel rectae fidei iudicatrix, uel sanctae scripturae legitima interpres, in sanctis auctoribus aut scriptura uocatur, non eam esse, quae praesenti flatu , commercio peccatorum se datur, sed eandem illam iustorum & electorum Ecclesiam , quae nullum habeat peccatorum consortium . huic soli docent Spiritus sancti magisterium indultum. aduersus hanc solam, portas inser rum praeualituras non credunt. reliqua, tam fidei desectioni quam peccatis expositam . Ai et . . illi in hoc id solum moliuntur haeretici, quatenus hac frigida stropha, Ecclesiam nobis inuisibilem, & nulli hominum compertam reddentes, aut extra Ecclesiam esse, aut ab eius magisterio, cui Eli religionis ueritatem promissam aduertunt, alieni conuinci non possunt. Cum enim illis Ecclesiam aut eius iudicium opponimus, in magnos continuo cachinnos soluuntur, quod Ecclesiam nostram, quae peccatores, quibus nihil cum illa altera sanctorum Ecclesia admittit, sanctam illam putemus Eccletiam, quae
debet esse ueritatis inagistra . cumque Ecclesiae unitatem, extra quam nulli mortalium, salus sit sicut nec olim diluuii tempore extra arcam , obiicimus, facili negotio uerum esse concedunt, dum tamen nos uicissim illis donemus, nos esse illos, qui sunt extra a
eam . nam se quod proprio testimonio sint sanctissimi, quod sint electi stimi, quod sine
fidelissimi, intra arcam illam totius naufragij expertes, contineri non dubitant. V ., .' u haec, non ta acuta quam sutilis & inanis fuga, praeter multa ueterum patrum Aligustini praesertim scripta, quibus suorum saeculoru iudicio, in infernum detrusa est, eorum haereticorum nostri saeculi, qui minus, quam alij delirare uidentur. N ridetur, descriptis proscinditur. Tum, quod sua illa grandi eruditione indignum duxerunt, tam turpi suffugio, tamque uerecunde, Catholici exercitus impetum declinare: tum quod scirent iam olim patrum sanctorum di uerorum Ecclesiae membrorum iudicio damna tam : tum quod plusquam Babylonicam confusionem redituram uidebant, dum quiuis haereticus se ac suos, ueram Ecclcsam , caeteros omnes falsam habere, impune iactaret, quod Anabaptistas omnium haereticorum seculentisii mos ,& stupidissimos , fecisse iam uiderant: tum eruditissimis scripturae testimoniis acti, quibus nonnunquam reti in mare misso, & ex omni genere piscium congreganti, qui non seligantur, donec sint in litore, Ecclesia consertur. Item agro bona fruge consito, & inimici hominis fraude. zizaniis insecto, a quibus non expurgetur, donec in aream aduecta fuerit messis. Item areae, in qua lic sit collectum triticu, ut sub palea delitescat, donec uentilabro, ac cribro a paleis repurgatum, in horrcum tandem combustis paleis, conseruandum recondatur. Ium demum, quod rationes illae , quae peccatores ab Ecclesia protrudunt, sint prorsus evanidae,&indignae omnino, quibus uel tantilla in tantum paradoxon, a pristina sententia mouerentur ingenia. Nam quod Ecclesiae in sancta scriptura ea encomta&elo gia a Spiritu sancto donentur, quae homini peccatori conuen ire non queant, ut quod
sit speciosa, quod sit columba, quod sit Christi sponsa, quod sit sine ruga, aut sine macula, quod sit supra petram sundata, & proinde portae inseri aduersus illam non sint praeualiturae, quod sit Hierusalem sancta, per quam alieni non transeant, quod sit sacr sanctum templum, quod impuri non sint ingressiari , S similia, talia, quae illi Euangelica testimonia aut prophetica uaticinia frequentissime tribuunt, non alia ratione ab istis accipitur, quam quod toto studio in hac uita ad sanctimoniam & solidam purit tem aspiret. Demadmodum, aiunt, uerum est, quod ad Ephesios ait Paulus , Christum se ipsum tradidisse pro Ecclesia, ut illam sanctificaret, de mundasse illam lauacro
in uerbo uitae, ut sibi exhiberet gloriosam sponsam, non habentem maculam , aut rugam , ita uerum est, Dominum quotidie operari in rugis eius expoliendis, maculisque imperfectionis, quae ex huius mundi conuersatione affricantur, extergendis. Vnde isti, pulchram,sormosam, columbam, solidam, dec. uocant, non quod modo in praesentifragilitatis statu sit uere pulchra, sormosa, columba, & impetu tentationis infracta, sed quod per continuum uita studium, in haec omnia contendat. Sunt di ex nostris qui non minus apte, hanc pulchritudinem, splendorem, de robur, in quod otiam inferorum portae praeualere non possint, non in uitae iustitiam, sed in doctrinae & dogmatum, quae docet Ecclesia, pulchritudinem, robur ,& splendorem reiiciant: nihil enim est iis
pulchrius, nihil splendidius, sortius nihil, utpote quae superata philosophorum sapientia,