장음표시 사용
521쪽
dictionum, quam uocant, esse confusam, nulli, qui eius linguae uel tenuem degustatiunculam fecerit, nugare licebit. Plorunque enim una eademque dicti a triplicem, plerunque quadruplicem significationem , huius aut illius punctuli uariatione, immo sine uariatione sortitur. Ergo si cuiuis solo Hebraico textu magistro, interpretandi facultas indulgeatur, fiet, ut eiusdem periodi tot habeamus sententias ac sensus, quot interpretes. Neque id uero sola ratione, sed ipso etiam experimento conuincitur. Neque eni in Theodotioni cum Achila, aut his duobus cum ueteribus illis septuae inta, aut Hieronymo cum omnibus praecedentibus contienit, sed quisque in suo sensu abundans, plus sibi ipsi ac suo iudicio, quam praecedentibus tribuit. Sunt & quibus adeo Hieronymi uersio non placeat, ut nouas quotidie uersiones auspicantes. potius quiduis eredant, quam eam este Hieronymi. Nisi igitur aliquid aliud Hebraici textus magisterio iungatur, unus ille sensus, quem in republica Christiana necelsarium olfendimus, haberi non poterit, sed tanto plures quotidie succrescent, quam ex Latina aut Graeca
uersione, si sola seipsam quod priores dicebant) exponere debeat, quanto Hebraica quam Latina aut Graeca, in uocum significatione multiplicior existit.
Euertitur quarta haereticorum jententia.
i Vod uero illi, qui sola ratione duce, sanctas scripturas interpretandas Existiinant, eam quoque sensus unitatem non seruent, haud difficile erit insinuare . sed tamen hic, quid rationem appellemus, principio annotabimus. Ratio prosecto duplex est, altera, quae absolute & limpliciter ratio appellaturi: altera, quae non simpliciter, sed cum subiecti additio ne, cui inest, profertur, ut cum humanam rationem dicimus: illa cum sit invariabilis , a pleri sque nostrum post Zenonem Stoicum apud Ciceronem lex aeterna; αδ ista cum sit uariabilis, immo fallibilis, humanum iudicium, aut humanus sensus a sanctis
auctoribus plerunque uocatu a Paulo ueris dz Iacobo nunc mundi prudentia, nunc iam. i.
mundi sapientia, quae sit apud Deum stultitia, sicquentissime dicitur. Contra illam nee Deus aliquando praecepit, sed neque praecipere potest . semper enim quod praecipiet, hcrit recte praeceptum: contra istam , uniuerta sacrosancta fidei de diuinitatis mysteria , dum illam exsuperant, pugnare uidentur : atque de ea sunt intelligendi apud uetustos auctores frequentissimi loci, qui fidem nostram contra rationem esse, aut cum ratione pugnare, plerunque loquuntur . Neque enim aliud iis locis, per rationem intelligunt, quam humanum iudicium. , aut humanum sensum, hoc est, rationem illam priorem, non in sui puritate, sed corporis, quod corrumpitur Naggravat animam commercio, depressam. Huius autem duplicis rationis exempla sunt peruia, si fidei initium & pro. s. .grclsum aduertamus. Proponitur homini infideli Trinitatis de unitatis articulus, ille sta tim humani sensus aut humanae rationis praeiudicio deterritus, eandem rem unam datrinam esse, impossibile iudicat. Docetur di Informatur, ac in eius mysterij cogniti nem inducitur: iam, quod omnino contrarium esse rationi, prius senserat, rationabile credit. Mi id ita inimirum quod prius, sola ea in . eo ratio uigeret, quae a corporeis sensibus, in iudicando dependet et nunc ueris prioris illius iudicio exeluso, ratio alla, quae absolute ratio dc est, Seuocatur, in mente principatum obtineat. Est autem inter utranque rationem, quod ad originem attinet . manifestum discrimen. nam ratio humana, aut humanus sensus, aut humanum iudicium, ab humana ipsa ratione cognoscendi, quae a rebus sensibilibus pendet , per naturae uirtutem separari non potest ..Contra ratio illa absoluta, non a natura, sed i fide proficiscitur. Hoc est enim, quod dicitur, Nisi credideritis, non intelligetis, quid uere diuinitatis mysteria, nisi post 5- in ridui obsequium, de piam indaginem , quae sequatur obsequium, rationabilia apparere
E. co iam qui dicunt, in sanctarum scripturarum interpretatione , Se legitimo sensu exquirendo, ad solius rationis naturalis amustim, esse scripturam expendendam, eum uniuersa nostrae religionis mysteria aut humanae rationi, quae sola ante fidei, eius rei, quae inscriptura inquiritur, aduentum, in homin uiuit, aduersentur, aut certe eius ca-
522쪽
t. Cor. a. pium excellant, nihil uolunt ab homine credi. Quid enim animali homini, qui nondum qua Dei sunt, fidei beneficio suscepit, cum tam arcanis mysteriis p aut quo pacto illa, quae spiritus Dei sunt, percipiet aut quomodo non erunt illi stultitia, cum nondum
per fidem sensum Dei habeat Itaque ea tantum , quae cum humano sensu aut humana ratione non pugnent, aut quae eam non superent, id est, nulla, suscipiet. Adarrori' i ole. Met, Prima fidei clementa, non ad humanae rationis examen exigenda , sed
posteriorem illaim scriptura ruin tractationem , qua fides reficitur, ita ut, qui primitus ad fidem accedit, humano iudicio, quod fidei mysteria superare uidentur, exemplo renuntiet: qui ucro semel fide sit scepta, sanctarum scripturarum interpretem agat, soli naturalis rationis magisterio deseruiat. V. 'is hi, nescio , cur inter fidei initia & incrementa disserentiam inueniant, cum & res aliae, ex eisdem & uitam au spicentur, & crescant. Profecto si fides humanae rationis solius ducatum auctorem habere non potuit, neque ex eodem postquam semel est genita, incrementum accipiet: non igitur licebit scripturas in fidei incrementum,
sola ratione metiri. D. tuti, si sanctarum literarum interpreti, solius rationis naturalis instinctus prae ficiatur magister, quaero quaenam ratio λ an aliena Sed mihi tantum abest, ut aliena ratio, ratio uideatur, ut potius prae mea, uideatur contra omnem rationem. Nam si sola ratio sequenda est, non item auctoritas: semper ego meam rationem sui apud otianes mortales fieri solet alteri praeseram . Erit igitur, ut, cum in apertissimis quibusque rebus, tam uaria sint hominum iudicia & sententiae quam homines, in religionis mysteriis nunquam unus cum altero , vel per horam consentiat: immo uero fiet, ut, cum in rebus humanis, & in ipsa uirtute sine qua tamen nemo mortalium uiuere unquam potuit nihil sit tam certum, quin humani intellectus acumen aliquid contra illud machinari possit, di contrarium, tam ualidis pene rationibus statuere, in diuinis, prorsus, quae suopte genio, quod non tam natura, quam diuinae uoluntatis arbitrio constent, minus sunt euidentes, nihil certum habeatur. Quid enim ξ an haereticis hominibus, qui ab Ecclesiae infantia, eandem expugnarunt, suis erroribus statuendis, defuerunt rationes λ Immo uero dum fidei obedientia deserta, solam rationem ins quuntur, in errores inciderunt. Hinc profecto haereses uniuersae nascuntur, quod limretici velint, fidem intra limites intellectus concludere. Hoc rerum humanarum o seruatione apertissime constat, nihil, in quod humanae rationis instinctus intcgrum a cesium habuerit, ab opinionum turbinibus esse liberum, sed multis uat iisque hominum placitis ac sententiis prorsus incertum . Hoc in ipsa rerum naturalium quae tamen iuxta nos sunt contemplatione, quam physicen dicunt, manifeste videinus . in qua de rerum principiis, de elementorum numero, de anima, de coelorum numero, immo de ipsius mundi unitate, quae tamen res debuistent primo omnium solidissime statui, nunquam satis, quot fuerin t opiniones, scriptores conueniunt. sunt qui duas, sunt qui quatuor, sunt qui nouem, sunt qui decem lectas in hac parte Philosophorum recenseant: sed multo maiori numero eas Varro partitur. Inter has uero sectas adhuc co flare non potest, quae iit potior dicenda, cuius dogmatibus Rotius parendum sit, adeo circa singula per se pugnant, atque dissentiunt, perpetuamque hanc per saecula litem alunt, & ut inquit Lactantius) unaquaeq; secta omnes alias euertit, ut se suaque com firmet : nec una alteri sapere concedit, ne se decipere fateatur: cumque de singulis philosophia disputet &. opinetur, contrariarum rationum uiolentia, de nullis est certa Hoe in ipsa morum philosophia, qua non tantum humana uita, sed respublicae consant , perspicue deprehendimus: in qua sectae illae, Academica, Cyrenaica, Eliaca, Megarica, Cynica , & Erotica, Peripatetica, & multae aliae obscuriores non modo in ipsa, in quam, quasi in scopum actiones humanas coniicere oportet, talicitate non conueniunt, sed pleraeque illarum, cum tela facilitate, quam nullam esse arbitrantur, uirtutis quoque naturam irrident, non furta, non homicidia, non adulteria, non sacrilegia, non denique ullam iniustitiam ex natura rei turpem, sed ex hominum opinione ac superstitione docentes.'miid dicam de Theologia, quae semper debet esse cum religione coniuncta, ad quam sola rationis naturalis ope accedens, nunquam per omnia cum praecedentibus sentit Z Sunt in ea, quI rationiS humanae ope pro ur dent Iam m ii l substulerint:
523쪽
substulerint: sunt, qui eiusdem rationis aggressu, a mundo ipsis diuinitatem deturba
uerint. Iam ipsis mathematicis disciplinis, ubi tamen maxime omnium humanae rationis limites cozrcentur, quis unquam satis decrcuit, numerus ne par an impar praeferendus sit λ quis inter ternarium , senarium, denariumque numerum sit persectior quis numerus pariter par dicatur Z in cuius diffinitione Euclidem ipsum mathematica rum diseiplinarum poli Pythagoram parentem, errasse contendunt. Mais in ipsa Ge metria, quam Plato in aliarum disciplinarum conquisitione , adeo necessariam put hae , ut in Academiae frontispicio scriptum haberct, Nullus huc ingrediatur geona uix expers quamque Phylo ludaeus omnium aliarum disciplinarum principem & maia trem appellare solebat, satis expendit, quanta sit de circuli quadratura sententiarum uarietas Tanta est prosecto etiam in his certissimis disciplinis, humanae mentis & rationis ambitio, ut in eas, qui solum fuit possibile, semel introgressa, omnes opinionibus turbauerit, omnes humanis placitis ac sententiis confuderit. Nunquam in hac parte, ac sint ilibus , posteriores Mathematici, priorum traditionibus acquiescere di gnantur: quia nimirum pro humanae mentis uiolentia, nunquam non nostra plusquam alia admiramur. Demum in ipsa rerum humanarum historia, in qua tamen, quod
non multis, sed uno modo tantum res, quarum texitur narratio, acciderint, atq; adeo
eadem series, fides, di consonantia, ab una sola simplicissimaque ueritate descendens, este debuisset, quanta ex humanae rationis N proprij iudicii libertate uarietas quam uariae sententiae λ quam diuersae opiniones nimirum, quod nihil tam stabile, nihil tam firmum , quod humanae rationis libertate non fluctuet. Refert de Carneade Plinius,
quod eo disputante, quid veru inesset, quid ue falsum, haud facile discerni posset. de
eodemque memoriae proditum est, quod cisa semel pro iustitia multa publice, elegat ter, ae sapienter perorasset, postridie non minore copia atque doctrina e uita mortalium iustitiam euulserit. Nec profecto si modo in rebus sacris libertas sentiendi indulta geretur, deessent Carneades, aut Socrates, quorum opera breui Academicum de pyrrhonicum religionis genus, in Ecclesia succresceret. in illa enim tempora incidimus, quae cum omnium artium ac disciplinarum splendore niteant, parum tamen proh dolor antiquae pietatis retineant, quae cum illustrissimos & cultissimos habeat intellecius, tepidissimos de in impietatem propensistimos habeant astectus . Vnde cito actum esset de religione Christiana, praesertim cum humanae rationis lasciuia, non iam coelestibus miraculis, ut apud iuniorem Ecclesiam, sed alterius rationis pondere comprimenda fuisset. Garrulitatem di saeuiendi licentiam Pelagii, qui tamen inter ante riores haereticos, neque indoctior, neque obtusior mihi suisse uidetur , Germanus An tisiodorensis, Lupus Trecasenensis , de Seuerus Treuirensis , Episcopi non tam eruditione & eloquentia quam ccelestibus miraculis compescuisse leguntur. Et ante qua dringentos annos, Petri Abailardi, Gilberti Porretani, & Henrici Apostatae, in Ecclesiasti eam fidem confictas ratiunculas, quas sibi communi sententia reiecta, comparauerant, Beatus Bemardus non solis rationibus, aut siolis scripturis, sed mira Iis, per totam Galliam illustribus, prodidit. Nunc uero cum nostro,& totius Ecclesiae magno malo, miracula desint, si contra harcticam sentiendi libertatem, & petulantiam, solis rationum humanarum momentis nobis fuisset agendum, quotasquasque, quaeis,
reportaremus uictorias pN. i. a igitur haec quarta sententia, quae ad solius naturalis rationis instinctum, sensum scripturarum sanctarum librat, unitatem illam fidei, & quod est de Christianae reip. intrinseca ratione pacis uinculum intemeratum conseruat. Quaerenda igitur est praeter has quatuor alia uia, qua &sanctae scripturae legitimus sensus, de unitas animorum in Ecclesia seruetur. il rat Im i l 1 . . . tu ΣΟ
524쪽
o Ecclesa, er non aliunde petendus est sanctarum scripturarum uerra germaninis intellectus. Cap. PC IZ I.
Egitimus sensus ab alio, quam ab eodem, qui scripturas condidit, Spiria tu sancto, haberi non potest. Animorum concordia N idem sensius. nisi uniuersi Ecclesiasticae reipublicae ciues, uni tertio, proprio sensu seposito, pareant, obtineri non ualet. Ergo aliquis nobis quaerendus est, in quo, dicerto sit spiritus, & cui omnes ciues parere non pudeat. Hic iam quis alius esse poterit, quam ea, quae nos in Christo genuit, sancta mater Ecclesia, quae cum sit Christi sponsa carissima, & amoris iure , omnia, quae Christus accepit a patre, nota habeat, & in Osio absentia certissimum Spiritus sancti magilterium ac ceperit , nostra quoque sibi materno iure obedientiam expostulat mi is quaeso in eam
suum omnem sensum non reiiciat, qui spiritus promissionem acceperit aut quem g nitrici suae parere, di in eam omnem suam fidem refundere pudeat, cum nihil magis uideatur natura comparatum, quam parentes filiis & credere &sapere Credunt nobis infantibus parentes, sapiunt nobis adultis parentes, credit nobis infantibus Ecclesia, cur igitur eadem & nobis, per sacrarum scripturarum cognitionem, in Christo adolescentibus, N adultis non sapiat λ Ecclesia non modo mater nostra est; sed respub. nostra est: huius reipub. leges csie scripturas decrevimus. quae ergo ratio uel nobis, uel aliis quibusque, potius quam eide sanctae rei p. quae tot saeculis eisdem legibus uixit& earum usum habuit, in earum legum interpretatione consentire permittat aut cur quaeso membro potius quam toti communitati credamus aut quis unquam, Gali rum aut Hispanorum leges, earumque legitimum sensum intolligere cupiens, a sua ratione di iudicio, aut ab uno aut altero Hispano uel Gallo, & non potius a tota Hispanica aut Gallica communitate, quis esset earum uerus, & legitimus intellectus, exquirat Semper apud omnes mortales fuit constantissima opinio, leges rerumpub. non alio potius quam earundem antiquissima praxi ac usu, cum ipsismet legibus orto, interpretandas : semper ipse legum usus, & uiuendi sub eisdem legibus antiqua consuetudo, sale optima legum interpres. Et prudentissimi quique, semper inter leges, quibus demores formantur di respub. continentur, & alias theoricas disciplinas, quibus humana mens excolitur, id discriminis agnouerunt, ut cum haec non ab usu, sed ab ipsa solidaueritate dependeant, illarum, a solo usu cum ipsis legibus nato, sit intelligentia petenda. Vnde sapienter Paulus Iu reconsultus, Si de intelligentia legis quaeratur , inquit. In primis insipiciendum est quo iure ciuitas retro in huiusmodi casibus usa fuerit. Optima enim est legum interpres consuetudo. Et Callistratus iure item consultus, Nam imperator noster Seuerus rescripsit, In ambiguitatibus, quae ex legibus proficiscuntur, consuetudinem aut rerum perpetuo similiter iudicatarum auctoritatem , uim legum obtinere debere. Nuvii . i. profecto huius aut alterius iuris prudentis paradoxa, & contra comm nem usum & rationem interpretandi expositio, quantiis maxime omnium cum ipsis legis uerbis in speciem uideretur congruere, antiquae iam semelque receptae sententiae detrimentum induxit, nimirum quod usus cum ipsis legibus crescens, plus in legitima leum eruenda sententia, quam uerba conducant. Atque id, cum in aliis humanis legitius, quae semper mores antecesserunt, sit uerum, in Ecclesiastica tamen republica cuius mores & consuetudines, omnes leges non paruo tempore praecesserunt, est plusquam
uerissimum: in illis enim mores & uiuendi rationes, a legibus, in hac contra, leges ipsae, id est, sanctae scripturae, a moribus & consuetudinibus, quas Apostolica praedicatio seminauit in populis, necestario dependent: adeo, ut si post semel Christianae uitae receptos mores aut Paulus , aut angelus de coelo, aliud, quam prius solo uerbo fuerat praedicatum, euanget irasset scripto, non Paulus, aut angelus, sed satanas in angelum lucis transformatus, fuisset credendus.
Hie i o ii v a sit Christiano homini & huius sanctae reipub. ciui intelligendi scripturas certissima norma, ut illum solum quasi legitimum sensum, & uerum adoret, quem
525쪽
eommunis suae reipub. id est, Ecclesiae catholicae, in qua primo Christo natus est, & subinde adoleuit, consensus tradiderit: quem iam ab ipso rerum Christianarum exordio 'aper legitimas successiones docuerit, caeteros omnes quantumuis in specieni apparentes' quantumuis cum ipsa scripturae diuinae litera cohaerere uideantur, hac sola ratione 'quod ab Ecclesiastico usu, cum ipsa diuina lege nato, ab Ecclesiastico sensu, ab Ecclesiastica interpretatione discedant, tanquam nothos, tanquam spurios, tanquam ad ton tationem Satanae pertinentes, exsibilet. Sic olim prosecto huius sanctae reipublieae leoi timi ac ueri ciues maiores nostri tradiderunt, silc illi docuerunt, ad hunc lapidem l dium, etiam cum essent Apostolicis temporibus proximi, scriptu iam exigendam scripsere. Vnde Clemens Romanus, aut Primus, aut certe Quartus a Petro Pontifex ad
Iacobum Hierosolymitanum scribens, Lex inquit Dei cuin legitur, non secundum propriam ingenij intelligentiam legatur, uel doceatur. Sunt enim in scripturis diuinis 'multa uerba, quae possunt trahi ad eum sensum, quem sibi unusquisq; praesumit : & ideo
oportet intelligentiam scripturarum discere ab eo, qui eam a maioribus, secundum ueritatem sibi traditam seruat. Vincentius Gallus Lyrinensis Abbas, cum duplicem vi vi Euangelicae ueritatis dignoscendae regulam, scripturam & traditionem constituisset
nostrorum haereticorum querclam perstringens, Hic forsitan sinquit requirat aliquis, cum sit persectus scripturarum canon, sibique ad omnia satis superque sum ciat, quid opus est, ut ei Ecclesiasticae intelligentiae iungatur auctoritas λ cui quaestioni sic ipse respondit, Q Ha uidelicet scripturam sacram, pro ipsa sui altitudine, non uno
eodemque sensu uniuersi accipiunt, sed eiusdem eloquia , aliter atque aliter, alius at- ue aluis interpretatur, ut pene quot homines sunt, tot illinc sententiae erui poste ui deantur. Aliter nanque illam Nouatianus, aliter Photinus, aliter Sabellius, aliter Donatus exponit , aliter Arrius , Eunomius, Macedonius, Pelagius, Coelestius, aliter postremo Nestorius, atque idcirco multum necesse est propter tantos tam uarii erroris
anfractus, ut Propheticae & Apostolicae interpretationis linea secundum Ecclesiastici de catholici sensus normam dirigatur. Hactenus Vincentius. Qui si nostra memoria profecto uixisset, ampliorem multo sat scici eorum hominum, qui interpretanda scriptura, ab Ecelesiastico magisterio soluuntur, texuisset elenchum . multo enim est in his quam in antiquioribus illis, quos Vincentius recenset, dum unusquisq; potius se uuam alium audit, sententiarum confusio. Splendidissimae illae Graeciae, immo totius cath
licae Ecclesiae faces Basilius, & Gregorius metianamus ut recte de illis inquit Rufinus εαι a
Duo pinguedinis filia, at Sistentes dextra leuaque candelabro, instar duorum coeli lumi Canarium refulgentes, ambo nobiles, ambo Athenis cruditi, ambo collestae ambo de s
auditorio ad Rhetoricam, & alias humaniores disciplinas digressi : cum a mundi turbinibus & saecularium librorum & disciplinarum lectione sese avocassent, solis diuinae
scripturae uoluminibus, per tredecim annos uacantes, earum intelligentia, non ex propria sinquit idem Rufinus praesumptione, sed ex maiorum scriptis N auctoritate sequebantur. Sie prosecto a Christianae religionis crepudiis modestissimi quique qui semper fuerunt doctissima quique tractarunt scripturas. Sic Dionysius, sic Oriaenes sic Clemens, sic Irenaeus, sic Tertullianus, sic Athanasius, sic Cyprianus, Hieronymus' Augustinus, Ambrosius, no ex propriis ingeniis, quae tamen si laxare libuisset.& utriusque literaturae cultura, ct naturae indulgentia, acerrima habucrunt, sed ex Ecelesiasticae traditionis norma scripturas moderati sunt. An putas tu, doctissimos hos uiros, Quorum quosdam, nihil ex his, quae haereticis ingeniis in scripturis imposuerant aut imp nere poterant, pene latebat, immo qui totius philosophiae deliria, etiam cum Ethnico rum admiratione percallebant, admirabiles &subtiles has, quas nostrates haeretici in nostrorum taculorum sentiendi licentia, interprctationes, scripturae comminiscuntur, latuisse e Nequaquam sed eas in ueteribus haereticis neque enim nunc nouam caniatilenam, sed antiquisiimam di sanctorum scriptorum iam dudum calcibus protritam canunt haeretici cum uidissent, ingenii & Ecclesiasticae pietatis uigore, riserunt Nee
tamen eos tunc Papae amor aut metus, quo eas Germanissimas expositiones non pro- iharent, coercebat. Vidit ante mille supra trecentos annos Tertullianus primum ilia
Iud horum haereticorum axioma, quo omnia Euangelicae legis instituta, in scriptura uolunt contineri, di magis cachinnis excepit, adeo ut non de aliis quam his, qui modo
526쪽
VM. - δε turbant Ecclesiam, scripsisse uideatur. uidit ingentem illam Vuicles, Zuin alii, Caluini,
tris & al iorum sacramentomachiae principum solidissimam machinam , qua se Dei domum, id est Ecclesiam, quae est columna N firmamentum ueritatis immobilis, prostraturos a 3- existimant, dum tropo uerba Christi de uera corporis & sanguinis sub sacramento exi δης p. 6. stentia, eludunt, & ante mille annos, Theophi 'actus Bulgariae Episcopus, irrisit. Viderunt postea in Berengario, Lan francus, Guit mundus, Algerus, Vernerius, Adelmanus, Iuo & multi alii, nec tamen admirati sunt, sed prorsius illam ex ueteri patrum, &Ecclesiastica expositione damnarunt. Viderunt ueteres illi Ecclesiastici uiri, quoscumque modo aut de sacramentis, aut Ecclesiasticae uitae apparatu, & ceremoniis, nostr rum iaculorum haeretici, quicunque sint illi, ex praua scripturarum interpretatione d cuerunt, nee tamen ab anticluo illo sensu, quem ab uberibus Ecclesiae cum sile eonibi berunt, potuerunt diuelli. nimirum quod plus in sensu uero diuinae legis eruendo, EG
clesiastico magisterio, cuius etiam uox, uox Dei est ut inquit Hieronymus quam sibi, M' proprii iudieij libertati confiderent.
Diluuntur nitiones cir assiumenta earum sententiarum, quae alunde quam
ab Ecclesia, petendam eis cripturarum inteluentiam, superius cap. XI. contendebant. Cap. N VII.
Ed iam eas rationes, quibus aduersarij superius connitebantur, dum aliunde quam ab Ecclesia petendum scripturarum sensum contendebant, elidamus oportet. Et ad priorem quidem illam prioris sententis , respondemus, triplicem esse potestatem in leges, integram unam , quae si illi libuerit, possit iplas leges pessundare S: abrogare, atque hanc solum
lenum conditoribus, S his, qui totius reipub. potestate ccnsentur, indui Remus. Interpretandi, de quid sibi legibus legiStator uoluerit, explicandi, alteram, quam in humanas leges, omnes iureprudentes, etiam quI In republIca iura non dicunt, absuue ullius potestatis usurpatione quotidiano usu exercere videmus. Ex ius nullam tertiam, quam Aristoteles , iurisprudentes aequitatem aut bonitatem dixerunt: quae absque legum abrogatione, quod omissum est, supplet, aut quod legis conditor facturus, si aderit, uideretur, cum uerbalis quidem contrarietatis specie, sed noni inter legislatoris mentem exhibet : quae sola in reipublicae praesectis N magistratibus residet , etiamsi cum legis conditore pari potestate non censeantur. sine hac enim tertias ut testate in testes, nulli mortales, ut recte docet Aristoteles, in eandem uitae rationem& reipublicae formam, potuissent coire . quoniam ex rerum humanarum uarietate , uix duae actiones humanae eiusdem rationis , duo, inquam , homicidia, aut duo surta, eadem leue mensurari est possibile. semper enim quantumcunque, in ferendis legibus le-sislator sit prouidus, aliquid legum praesidi supplendum relinquitur . de qua re, quoniam iam quatuor libros edere paramus, non sunt hic plura dicenda. D, M., ergo Deo, qui solus est Ecclesiasticae reipub. conditor, priorem illam . ipse enim & nullus praeter ipsum, pro rerum & temporum conditione leges mutat & ab romat, quemadmodum secit sub temporum plenitudine, quando antiquato priori illo testamento. Jc testibus, quas per Mosen Israclitico populo tulerat, e medio sublatis, Euan elium induxit. neque hanc ulli huius sanctae reipub. magistratui tribuimus : quo-n iam si Lucii reto, Draconi , aut Soloni, qui homines tuere, in his ipsis, quas institu rimi. rebusipub. aequales, qui leges eorum inutileS abrogarunt, clari potuerunt; in nostra tamen repub Deo legislatori nostro, nullus est aequalis, qui leges ab eo latas possit abolere, neque ullo tempore eaedem ab eo latae leges reddentur inutiles Saevuo, is potestatem omnibus his indulgemus, qui pio studio, pro suo & fratrum ac t. commodo, in lege Domini meditantur die ac nocte, & sue uerbo , siue scripto, cantiliantes intellectum in Obsequium fidei, Domini sui in sanctis scripturis uoluntatem exquirunt. In quibus , quemadmodum & in humani iuris interpretibus, duo sunt o dines sunt enim quidam, quos, quod sancto illo Spiritu, quo scripturae sunt conditae.
527쪽
de uitae sanctitate,& miraculorum splendore resertos, certo cognoscamus, quasi eis, qui ab Imperatore nostro respondend i de iure potestatem acceperint, in legitimo sensu indagando, praesertim cum inter se consentiunt, neces Iario paremus: de quibus pollea. sunt alij, quos, quod hanc spiritus plenitudinem habuisse ignoremus, nisi tunc cum ea, quae ab his prioribus dicta fuerant, sequuntur, non tenemur recipere, sed liberum est illis refragari. T. x et i . potestas in diuinas leges, ordinarie quidem in Romano Pontifice residet. hoc est enim, quod illi a Domino in regionem longinquam proficiscenti, quasi uicario, α reipub. Christianae dum reuertitur, praesidi, in procinctu suggeritur, QSodcunque' si ligaueris super terram, ligatum erit in coelis, &c. extraordinarie uero in Conciliis te gitimis, quae totam Ecclesiam representant, quaeque eiusdem spiritus, qui scripturas co-didit, certam promissionem acceperunt, inisubitato consistit his c etsi nobis aliud uindeatur tanquam reipub. Christianae praesectis, in scripturaru & legum sanctarum interia pretatione necessario parendum . De qua repostea, cum de Romani Pontificis de conciliorum potestate tractemus, plura sumus dicturi. Ia M aon via ratio, qui non aliunde quam a Spiritu sancto, intus in anima docente, fre-η scripturarum intelligentiam petendam absurde existimabant, quam sit enervis, haud difficile proditur. Docent enim uero loci illi uniuersi, quos ad id intorquendum inducebant , non alio, quam spiritus magisterio scripturas illustrari: neque nos id negamus: absit uerum id magisterium non ex propria cuiusque temeritate, ne locum demus dissidiis, sed ex Ecclesiastica cathedra metiendum decernimus. Nam quod Ioannes ait, qui tamen locus illis maxime fauere uidebatur Christianum non egere extrinseco magisterio, sed eundem per intrinsecam spiritus unctionem ueritatem doceri, quem
senium habeat, ipsa Ioannis uel ba, quae praecedunt, & quae sequuntur, demonstrare uidentur, Et uos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in uobis. Ed subinde, annectit ea, quae in argumento allum untur, Et non necesse habetis, ut aliquis doceat uos, sed sicut unctio eius docet uos de omnibus, uerum est,& non est mendacium.& statim, Et sicut docuit uos, manete in eo. Intelligit ergo sanctus Apostolus, non quan-cunque Dei unctionem ueritatem docere, sed eam, quam praecedenti tempore, cum
sancto lauacro& Christianae instructionis catechismo per sanctos Apostolos, aut alios eius temporis Ecclesiasticos uiros, Christiani acceperunt. Vnde prius dixerat de haereticis & uerae doctrinae perculioribus loquens, Ex nobis prodierunt, sed non erant ex t. Iia.. a.
nobis . nam si ex nobis fuissent, permansissent utique nobiscum, sed ut manifesti sint, quoniam non sunt omnes ex nobis, sed uos unctione habetis a sancto, di nostis omnia: non scripsi uobis, quasi ignorantibus ueritatem, sed quali scientibus eam. Loquitur itaque Ioannes de Christiana illa catechesi, ad quam Ecclesiastico beneficio, cum baiaptismo susceptam, quasi lapidem lydium haereticorum mendacia affricantes, Christiani, quid cum Ecelesiastica doctrina ueraq; proinde religione cohaereret, aut ab ea recederet, explorabant. Non ergo ad internum spiritus dictamen ut haeretici uolunt) hoc loco Christiani mittuntur, sed ad id, quod docente Ecclesia, cum baptismo ebiberunt.
R. et iis deinde eorum , qui ab Hebraeis sanctae scripturae germanum sensum haurien- - . G. dum opinabantur, haud aliud persuadet, quam quod Hebraicae linguae peritia, magno-- -M .Hupere ad sanctae scripturae parandam eruditionem & cognitionem proficiat: quod nunquam negabimus. Nam de ob hoc olim eiu iacm linguae cathedras instituit Ecclesia, atque utinam eadem Ecclesiastica constitutione, ad cas frequentius colendas theologi adigerentur. Fcelicius enim sat scio in in earundem sacrarum literarum studio & interpretatione quidam uersarentur. Itaque aliud est sanctas scripturas Hebraicae linguae cognitione iuuari, aliud Rabinorum , quos etiam eius linguae ac idiotisniorum eiusdem, peritia destitutos, sat scimus in earundem interpretatione imitari, quod est ab surdissimum. Est autem Hebraicae ac aliarum quaruncunque linguarum, quibus scriptura continetur, etiam exactissima cognitio, ad amussiin Ecclesiastici magisterii exigenda ; praesertim cum sciamus, facilius esse multo Hebraica, aut Graca originalia uitiari, quam tantam patrum antiquitatem Nauctoritatem corrumpi. Fidelis ergo sanctarum scripturarum interpres, linguarum quidem iuuatur praesidio, uerum quousque
Ecclesiastica fidei & religionis regula non uidetur obsistere . nam alioqui quod est
528쪽
multδ facilius non Ecclesia errasse, sed uitiosos esse Hebraicos aut Graecos prototypoxe, istimabit: quod in Hebraica praesertim lingua, in qua tot sunt in forma de imagine consimiles characteres, etiam si dolus Iudaeorum ablit, docti non ignorant posseiaepe accidere. 1 et isos u postremo loco, scripturaruin interpretationes ad rationis humanae examen allidendas contendebant, nihil aliud suis rationibus proficiunt, quam, quod in expositione, ubi fides non contradicit, sit rationi delectus: at cum fides, Christianaque religio fit supra rationem, ubi illa contradicit, captiua ratio & intellectus, in fidei obsequium , libertate priuatur. Verbi causa, sunt in eiusdem loci scripturae expositione duae interpretationes, quae mutuo a seipsis dissidere uidentur, ambas tamen catholicae consessionis ambitus claudit: tunc quidem liberum cst hane aut illam altera repudiata pro nostro iudicio ac sensu, comprobare ac praetigere. caterum quando altera communis fidei & religionis metam praeterFreditur, iam amplius & si ad ean dem humanus sensus humanumque iudicium pelliciant, comprobare non licet. Atque haec sit una eius argumenti dilutio. Es r x iasu N altera, quae iis, quae antea de multiplici ratione diximus, magis applaudit i uerum quidem esse, quod in argumento assumebatur, nihil esse, nisi consorme consonumque rationi credendum, si id non de quacunque ratione, humana scilicet,
quae sensuum N phantasiae lenocinio decipitur, sed de absoluta perfectaque ratione in telligant. nihil enim nos aut in interpretanda scriptura, aut dogmatum expositione, huic absolutae persectaeque rationi contrarium suscipimus, quod cuncta fidei Christianae dogmata deriventur a diuina sapientia. At, si de humana ratione humanoque iudi cio , quod ex phantasiae ductu plerunque potius quam ex rerum natura de rebus iudicat, loquantur, falsum prorsus est quod aiunt, aut Christiana dogmata, aut sanctae seri plurae interpretationes, ad id genus diminutae detritaque rationis exigendas, cum Paulus toties quasi stultam,& rerum diuinarum ignaram, huius mundi prudentiam & Ω-pientiam incuset.
Solvitur aliud argumentum aduersariorum , quo Ecclesiae, auctoritatem 'dignoscent interpretandi scripturas, conantur existorquere. Cap. III.
Nier caetera, quibus nostri temporis haeretici, catholicae Ecclesiae, iudicium dignoscendi scripturas, Christianaque dogmata, extorquere moliuntur argumenta, illud etiam ingentis N insuperabilis uigoris ab eisdem iudicatur, quo consequi uolunt, si Ecclesia discernendi de interpretandi scripturas potestatem acceperit, cam multo maioris esse auctoriuratis, quam eandem scripturam, quod nefas existimant. Nam si scripturas aiunt neque est authentica sine Ecclesiae auctoritate, neque eius rursus interpretatio legitima , germanaque censetur, nisi quam etiam ipsa uerborum specie contradicente, eadem Ecelesia comprobarit; efficitur, ut Ecclesia altioris sit ordinis & auctoritatis, quam eadem scriptura sacra: quod si hoc est falsum de absurdum, falsum igitur & at surdum quoque erit, Ecclesiam aut scripturas, aut earum interpretationes Christi nis praescribere. baLie ε'x autem hoc argumentum, quantum uirtutis habeat, ex primae rationis dili tione eluceat, in qua dicebamus, multiplicem esse auctoritatem , integram unam, quae pro uoluntatis arbitrio leges abrogaret, quam Deo tantum tribuebamus: interpretandi
alteram, quae sensum legis exprimeret, quam doctoribus aut Ecclesiasticis prophetis in dulgebamus: tertiam inter utranque mediam, quae in legibus diuinis omisia suppleret, aut ab eisdem legibus praescripta, cum ratio postularet, moderaretur, quam summis Ecclesiae praesectis propriam ese dicebamus.bEx quibus nullo pacto consequebatur, Ecclesiam maioris esse auctoritatis quam scripturam . non tamen ab re, de qua agimus, si turum arbitror, si pressius aliquanto, quantum aduersari, hac uoua suopha suam se tentiam
529쪽
tentiam promoueant, scrutenuar. Mirum est enim quantum exacerbentur imperitorum animi, quibus haeretici philosophantur, praesertim si parum pietatis habeant, cum Ecclesia aut ut iidem haeretici loquuntur) Papam aut Ecclesiam Romanam. maiori aucto ritate quam scripturam pollere audiunt. idque dogma quod tamen ab uniuersis hae reticis nobis impingitur in satis esse aiunt, ut nobis in nullo amplius dogmate fides habeatur, qui toti nostrae religioni falsum ti blasphemum fundamentum substruainus. Agedum crgo quantum habeat haec doctrina, quae nobis ab aduersariis obtruditur, bl sphemiae, perscrutemur, deinde quam parum hoc telum nos pungat , explicemus. Α et c., de hac re quidem multiplicem inter Ecclesiasticos auctores sententiam inuenio: omnesq; suis rationibus, & argumentis a catholicis fundamentis profectis, suas opiniones de sensus moliuntur defendere. Sunt, qui nefas putent, Ecclcstallicam au-yictoritatem scripturis non anteferre. Sunt rursus, qui id prorsus auersantes, scripturas a. Qim.. sacras Ecclesiae multo antehabeant. Et illi quidem, quod Augustinum celebrem Eccle-sasticae religionis propugnatorem, dicentem audiuerint, Ego uero Euangelio non crederem, nisi me commoueret Ecclesiae catholicae auctoritas. hi autem in duplici sunt Pit disserentia . sicut enim sunt haeretici & catholici, qui hanc secundam opinionem tuen- AMissis tur, ita diuersa ratione, diuersoque fundamento nituntur. Haeretici quidem, quod Ec- φ 3 ι'' elesia nihil aliud sit quam mera hominum congregatio, nullo Spiritus sancti fauore suf-sulta, ac proinde eius iudicia non sint aliud quam humanae cogitationes, & sensa, quae tantum a Dei cogitationibus, quae in sancta scriptura continentur, distent, quantum coelum a terra. Catholici uero, quod licet Ecclesia quoque sancti Spiritus assistentiam& promissionem obtineat, sit tamen multo excellentior & maior spiritus concursus, cum sacris auctoribus, quos certissima eiusdem spiritus uasa fuisse, primitiasque eiusdem spiritus acceptise non dubitamus, quam cum Ecclesiasticorum decretorum aucto-vibus, qui nec tanta uitae sancti tale, nec tanta spiritus abundantia floruerunt.
Doe, ut itaque isti, quantum ad ueritatem &infallibilitatem pertinet, nullum este inter Ecclesiasticas diffinitiones & sanctas scripturas discrimen, quoniam sicut istae sunt uerae, & ita illae: & quemadmodum istas impossibile estesie falsas aut mendaces, ita &illas, propter promissionem spiritus, quam habent a Christo. Nam cum uerit aes, Ari- AHR. si 1. stotele auctore, non sit aliud quam respectus quidam rationis, resultans ex ita se hahere a parte rei, ad intellectum, de respectus, ex eodem Aristotele, non admittat plus p .s .
aut minus, id est, excessum aut decrementum, sequitur, uniuersa, uera esse aequaliter uera , aut si non sint aequaliter uera , alterum illorum uerum non esse. Hinc conlequeuter colligunt, Inter ipsas quoque sanctas scripturas licet non in ueritate, in auctoritate tamen magnum esse discrimen. Nam quanto uberior spiritus plenitudo Euangelicum saeculum quam Mosaicum inundauit, tanto uetus a nouo Testamento auctoritate superatur. Et quanto Apostolici uiri, quam caeteri, qui eodem titulo non praenituerunt, maiori spiritus plenitudine exundarunt, tanto Apostolica scripta, eorum scriptis , qui Apostoli non fuerunt, altioris esse ordinis docent, inter ipsosque Apostolos maiorem, quam caeteris in scribendo Ioan. Apostolo tribuunt, non ta quod caeteris senior, quam quod propter Christi dilectionein ampliori charismate delibutus scripserit. S. MY - ... hos, qui has duas extraneas sententias declinantes, mediam uiam in ita. hac parte tutissimam arbitrentur. Hi ergo cum & durum existimarent, sanctae scripturae cum prioribus Ecclesiam praeferre, cogitarentque deinde Ecclesiam & eiusdem scripturae indicem de interpretem esse, ita ut non alia ratione haec aut illa scriptura fa-cra habeatur, quam quod eandem sacram iudicarit Ecclesia, bifariam considerandam Ecclesiam apud se decreuerunt, uno modo ut includit prophetas, Euangelistas, Apostolos, & reliquos librorum diuitiorum auctores, alio modo prout nunc est, scilicet ut vilin generali concilio per pastores & Pontifices cx omnibus Ecclesiae partibus coactos exprimitur , Sc. Q ibus suppositis , priori modo acceptam Ecclesiam, sacram seri pluram auctoritate superare decernunt, quod nimirum eius auctores intra ambitum Ecclesiae quasi partes claudantur, ac perinde eius auctoritas non sit aliud quam Ecclesiastica auctoi itatis portio quaedam et partes autem quemadmodum & quantitate, ita quoque & auctoritate, di qualitate, a toto superantur. Deinde quoniam prophetica di Apostolica pra dicatio, quae Deo confirmante sit gnis di portentis, & uariis Spiritus
530쪽
m, a. sancti distributionibus fiebat, certior erat quam sacra scriptura, quae nullo signo, praesertim in Evangelico statu, suit hominibus tradita. illa autem sancta hominum congregatio , pars erat Ecclesiae. Ecclesia igitur hac ratione sumpta, altioris est ordinis, quam sacra scriptura, Secundo autem modo sumpta Ecclesia, licet a ueritate non pota sit deficere, nullo pacto scripturae auctoritati conserendam existimant, quod hac ratione sumpta Ecclesia , non aliunde suam auctoritatem persuadere contendant, quam ex sacra scriptura: principia autem sint maioris auctoritatis, quam ea, quae ex illis descendit & oritur conclusio. Sacra igitur scriptura , quam tota huius temporis Ecclesia, maioris est ponderis . Secundo quia auctores sanctorum librorum , quam hi, qui modo uiuunt, aut post illam Ecclesiam uixerunt, Ecclesiastici patres, maioris sunt auctoritatis di momenti, ergo de eorum scripta & decreta maioris sunt ponderis. Tertio quia Ecclesia, quae modo uiuit aut in omni tempore uixit, post Apostolica saecula, siue incomponendis moribus, siue in colenda fide ac religione, a scriptura dirigitur . neque enim nunc nouum fidei articulum tota simul coacta condere postet. Est igitur in auctoritate, scriptura quam Ecclesia potentior. Atque hae sunt in uniuersiim, quae de hac re inter catholicos & haeretieos auctores sententiae seruntur. AMQVA'is non ignoro horum theologorum, qui scripturae Ecclesiam praeferunt, fundamentum, locum nimirum Augustini, a quibusdam ex aduersariis, aliorsum quam illi intelligunt, reserri, ut scilicet, cum Augustinus inquit, Euangelio non crederem, nisi me Ecclesiae catholicae commoueret auctoritas : crederem, pro credidissem, ibi accipiatur, quasi non de eo tepore, quo ista scribebat, sed de eo, quo erat Manichaeus, quod dicit, intelligat, de quasi Ecclesiae occasione, non item auctoritate Euangelio crediderit. Hi igitur, cum eorum sententiam multis, ut sibi uidebatur, rationibus confodissent, qui ideo Ecclesiae auctoritatem maiorem quam scripturae colligebant, quod Ecclesia quosdam ad fidem attraxisset, quos ipsummet Euangelium aut Euangelica praedicatio non potuit attrahere, protinus eam obiectionem, quae ex Augustini loco imminebat. iis uerbis eludunt, .Et hinc facile uidere est, aiunt, quid sentiendum sit de eo, quod ς Augustinus contra epistolam sundamenti scribens dixit, Ego uero Euangelio non crederem, nisi me commoueret catholicae Ecclesiae auctoritas . Quod sancti uiri dictum De so . auctoritati Euangeli j opponunt homines uel imperiti Augustinianae dictionis, uel illam malitiose dissimulantes & peruertentes. argumentatur aduersus Manichaeos ad hunc modum, Nostis me statuisse, nihil a uobis prolatum temere credere. quaero ergo, quis sit ille Manichaeus Respondetis, Apostolus Christi. Non credo iam quid dicas aut facias non habebis. Promittebas enim scientiam ueritatis, de nunc, quod nescio, cogis ut credam. Euangelium mihi sorte lecturus est, & inde personam Manichaei tentabis asserere. Si ergo inuenires aliquem, qui Euangelio nondum credit, quid faceres dicenti, tibi non credo Cum ista obiecisset, Manichaeis ueritatis demonstrationem profitentiubus, & iactantibus, exempli uice de ieipso subiungit, Qualis no tunc cum ista scriberet, sed olim fuerit, prius quam ad sinceram Euangelij fidem , relicta Manichaeorum haeresi, accessisset, talis uidelicet, qui non fuisset crediturus cuipiam testimonium ex Euangelio afferenti, sic consequenter dicit, Ego uero Euangelio non crederem, nisi me commoueret catholicae Ecclesiae auctoritas. miod illi idem est, ac si diceret, Ego sanctatis olim eram, cum a uobis Manichaeis discederem, ut Euangelio non credidissem, nisi me comouisset catholicae Ecclesiae auctoritas. Hactenus isti. ostenduntque subinde, eam dictionem, qua praeterito impersecto subiunctivi, pro praeterito plusquam persecto eiusdem modi, sum itur apud eundem Augustinum, frequentissimam sore. Vt quod lib. consess. a. cap. 8. De serto, quod puer admiserat, inquit, Quia si tunc am rem poma illa, quae suratus sum ,& eis frui cuperem, possem etiam solus, si satis esset, committere illam iniquitatem, qua peruenirem ad uoluptatem meam, ne con fricatione consciorum animorum accederem ad pruritum cupiditatis meae: sed qu niam in illis pomis uoluptas mihi non erat, erat ea in ipso facinore, quam facie bat consortium simul peccantium. Hactenus Augustinus. In qua tota periodo, amarem, pro amauissem, esset, pro suisset, peruenirem, pro peruenissem, possem, pro potuissem, accederem, pro accessissem ut istis uidetur in Augustinus est usus. Subditque
tandem Vuessangus, Quare prorsus alienum est a mente Λugustini, si uerba illa, Ego