De perfecto principe ad Clementem 8. apophtegmata card. P. Aldobrandini in quibus ars imperandi tenetur inclusa ab Henrico Farnesio ... in librum vnum congesta, atque regum, imperatorum, ac sapientissimorum heroum exemplis, ex omni antiquitate aucta,

발행: 1600년

분량: 367페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

a ρ a Card. Petri , durandisi si VOD PARERE VIRTVTI, REGI

sit gloriosius: quam hominibus imperam . X. UTV L V RIM U M amo in Praesule, sentetiarum do- cti inaminec minimum laudo dicendi genus.

Zm Nam cum orationis grauitate, argumenti Croscit dignitas. Cum de optimis Regibus, & Imperatoribus sorte incidisset quaestio: rogareturq; quem iudicaret o 'timum : non qui multis dixit, sed qui sibi uni nouit imperar . Hanc laudem Anacharsis Scytha stibi vendicans, statuis, & imaginibus suis inscribcbat, linguae, ventri, podendis obtemperandum. Gloriosius enim est virtutis imper ta facere , quam ne ab alijs omittantur, cauer .

si UOD PRINCEPS NEC IN εARMIS

odio: nec in otio amore debat flerari. XI. E LICTI, & erroris fuga: virtutis laus est, &

gloria. cum igitur nihil magis in honoris splendore cauendum sit, quam dedecus, & ignomi-- nia: interrogareturq; quid Principi, qui magni,& inuicti est animi, sit metuendum: ne,dixit,qui in armis, non poteli vinci odio hostium: in otio amore vincatur Voluptatis. comprobauit hoc eius sapienter dictum, aliquando Alexa der graui temperantiae testimonio. Nam cum inuitaretur, ut Darij Regis filias, quas captiuas tenebat. viseret, quod admirabili essent formae elegantia: recusauit inquiens, non esse sibi com nutendum,ut qui viros vicisset,a mulieribus vinceretur. Nec enim Principi minus praeclarum est, imperare cupiditatibus, quam hominibus.

332쪽

lophthumata de Temperantia. apsu D TEMPERANTIA MAXIME

expediat ciuili Societati. XII.

ERVM asperitas, virtutis compensanda cum sit suavitate , sciscitanti cuidam quid ciuitati bspe moratae maxime expediret . Temperantia di- xit. Nam sublata cupiditate, nihil est , quo quis magnopere possit eger . Itaq; Pythagoras, qui primus Philosophi nomen inuenit: viris fortitudinem : mulieribus pudicitiam: pueris verecundiam et omnibus frugalitatem proposuit. lil l

Gero concipiantur laudes omnium vim tutum. IIII. VIDE illae ab omnibus, & animo, & auribus

hauriuntur voces, in quibus non solum scintillae sunt siuauitatis, sed etiam faces ardentes do- ctrinae,& virtutis . cum autem de bonorum g neribus ageretur, quorum fons, & caput est Princeps: Dixit in imperij bonis, nihil esse melius temperantia . nec falso id quidem . Nam auctore Pythagora, mensura rerum omnium est Opti ina. a fructu igitur dicta est haec virtus lati ne fiugalitas, eo quod sola fructum habeat virtutum omnium. 2EgP .ptij igitur, ut docerent hac virtute regnum esse m -s mendum, Taurum quadrupedum omnium ir l . . continentissimum, Regis fecerunt '-'

Hieroglyphicunia.

333쪽

o μο D TEMPERANTIAE SEMITA,

non flum ad virtutes sed etiam adficientias omnes aperiantur aditus. XIVVIA laudatur antiquitatis diligentia, in in uestiganda eruditisne: felicitas, ila reperienda : ars deniq; in dζclasandδί uicebat eorum ingenia maxime sisset yrobanda, quae antiquam MusaruΠ' Integritatem sibi viderentur olcre . Nam & Musiae, & Pallas, ut scri-.bit Lucianus, omnes tu: ae fuerunt a sagittis cupidinis. Atq; ut, est in fabulis, iccirco a re Venerea censentur alienae: quia voluptas non solum virtuti, sed etiam doctr'nae, & ingenio exitialis est, & pestifera. Non est res in fabulae argumento: sed in Anacharsis, qui Graecorum fuit sapientjssimus, testim nio. Hic enim in conuiuium receptus, intemperanteS O nes, Vt, etiam cum silentio, reprehenderet: quasi accumbens quieti, alIeram manuum pudendo: alteram ori adiecit. Hoc ex testimoni j signo,omnis fere intellexit posteritas, quae Resp. summa mala vitare vellet : et neq; gulae, neq; Veneri esse in

dulgendum .

OD IN TEMPERANTIAE TENV,

reposita sit acies ingenis, ου virium robur. XV.

V AE demum Temperato viro tribuitur lauda- tio, non inanis est iudicij,& gloriae. Nam si abstinentiae desoratur coloribus, & pigmentis , Egi ad speciem est honesta, nec ad sensum, & cogitationem fit impurioc. Interrogatus igitur quo cibi generet maxime

334쪽

asopho mala de Temperantia. 33s

maxime leviaretur, eo dixit, quo fames: non voluptas curatur. qua Vna Voce abstinentiam maxime commendauita oNatura enim ventrem non delectari 'ult, sed sedari: non impleri, sed obsonari. Nam ciborum copia, lumen restinguuturingeni j: vis & robur obruitur corporis. Etenim alime ta, ut medicamenta, nihil prosunt, nisi loco, de tempore, adhibeantur,cum mensura . I

IUOD ABSTINENTIA PABULUM

siit ingeni , π integritatis. XV I .

ON Olet solum temperantia, morum integrutatem : sed etiam ingenij acumen. itaq; in te rogatus aliquando qua elegantia, & copia apparatus maxime honestaretur, Temperatiae reini pondit. cibi enim tenuitate acies exacuitu cingenij: ac faces simul restinguntur libidinis Alterum docu runt priscorum temporum omnium sapietissimi,sui testim Dio, Periarum Magi: Indorum Gymnosephisbe, ac deniq; Egyptiorum Sacerdotes, qui omnes a carnibus, & vino abstinuerunt: Alterum in re aperta, non eget probation non necessaria . Nam veteri prouerbio, sine Cerere, & Bacho friget Venus.

omnes habeat, oe animi, re corporis. XVII. VEM ADMODUM lumen res inguitur pr

dentiae , sine ingenio: ita ingenij acies hcbescit sine abstinentia. Sanguis enim non solum ieiunitate attenuatus vim habet, in homine ad tes intelligendas,acumia T nis:

335쪽

nisi sed etiam facietate oppressias, stuporis. Scistitanti igitur cuidam quis studiosis cibus maxime esset accommodatus: qui est dixit, parcissimus: inculcanti rursus quisi esset, sua. uissimus, quem respondii, commendat ipsenectalitatis usus: Id re &euentu, docuit aliquando Artaxerxes Regis Cyri se ter . Nam cum ei nihil esset in fame, quod praeter panem hordeum voraret, iurauit nihil unquam te commedisse suauius.

quam in cibo, abstinentiasit requirenda. XVIII.

IHIL est tanti Antistitis, aut pietate in Deum: aut humanitate in homines caut iudicio in Rei p. administrationesapientius. Ab eo igitur: meteceda,cuia cerneret multos largius, quam par est, se cibis ingurgitare, dixit nihil cibo, neq; utile, neq; exitiἷle Aagis este homini . Nam venter, nisi

modiis id siit, plures occidit,quam nutrit. Nec alia ratione Lacedaemonij,ex Lycurgi legibus,conuiuio interdicebantur, nisi, quoniam nimio cibo lailitas: nimio potu mens: ac deniq; hirnia verbositate morum decus amittitur. iiiiij i

simul corporis sit medicina. XIX.

GENIS abstinentiam vincere non potuit Mi Alexander, etsi cognomen inuicti est assecutus: potuit Diogenes Alexandri,& aurum,& vires la G il pera abstinentia. Hanc qui haberi vix quicquaest, quod metuat mali. Sciscitanti igitur cuidam , quae aduer- sias lumma mala, daretur medicina,& animi simul, & corporis , abstinentia dixit. responsum velo glaue,*omni oblemuantia

336쪽

, possemata de Temperantia.

uantia dignum. Nam & Plato abstinentiae prauidio, sapientissi mus euast:&C.Caesar comitiali morbo,quo primum correptus est Cordubae, per cibi parcimoniam est liberatus.

I UOD CUM ABSTINENTIA UIRES

corporis , crestant, oe decresiant, eaq; virtute res maxime gaudeat militaris. XX. O N S V E V I T dicere nulla esse potiora,adue

sus aetatem ingrauescente, animiq; languorem ἰquam quae ex abstinentia, reportantur vlistoriae . et trophaea. Nec quisquam,sine huius virtutis praesidio, potest in bello ad rem militarem esse idoneus.Id Milites suo ut doceret exemplo Masinissa, solet praeter caeteros Reges,l tenuitate gaudere. Stans quippe semper ante tabernaculum ci :bum, sine pulmento sumebat, cibario pane, & bellarijs militaribus contentus. proinde in senecta adeo viguit, ut posts xtum, & octogesimum annum, filium genuerit: postq; n nagesimum annum secundum, Carthaginenses, qui contra faedus ei bellum intulerant , superarita.

ρUOD VICTUS LAUS COMME D

iuin ab Ementia, non epularum elegantia , . . oe copia. XXI. -

VOD ventri suave est simul,&honestum: id sequi, res est plane operosa &dissicilis. Cum igitur

in populo multos animaduerteret, ex epularum - vastetate, & redundantia, magnificentiae gloriam quae ere: dixit illos eruditum magis habere palarum, quam ingenium, eo quod in apparatu, maior sit laus parci-

a. . moniae,

337쪽

moniae, quam elegantiae, & copiae. In hane item sententiam venit aliquando Socrates. Nam admonitus ab amico, Vt apparatum, qui erat tenuis, augeret propter hospitu m aduc mium: si boni viri sunt,inquit, satis erit : sin minus, plus satis.

'uUOD IN CIBIS NIHIL SIT IPSO

appetitu conditius. XXII. V M turpitudinum omnium ossicina sit venter: eiusq; voluptate non tam homo, quam hominis nutriantur flagitia: multa in eo damnauit, quae probantur ab alijs. Sciscitanti autem cuidam, quod in cibis optimum esset obsonium, quod, inquit, sapit. Hoci plum sentiens Socrates. solitus est dicere, Optimum cibi condimentum esse famem : potionis sitim. satiatis enim sordent Omnia: placent etiam abiecta esurientibus. Testis est Persarum Rex Darius, qui in fuga cum aquam cruore mistam , & cadaueribus contaminatam avide hausisset, negauit, ubi sitim restinxit, se unquam bibisse iucundius.

rum sit remessium, oe medicina. XXIII.

IFFICILE est, inquiebat, ventri simul,&pa- dicitiae parere .,Nequissimus enim libidinis minister est Venter, quem qui frenat, libidinem tollita. Itaq; AEgyptii olim, ut viventes ad abstinentia hortarentur: nunqua mortuos ante sepelire solent, quλexectis intestinis. idq; ut quod contra ius fasq; ab ijs admisu, in vita fuerat, causa lublata,quodammodo videretur expiari.

AEVO D

338쪽

e ophthemata de Temperantia. ayst

tur ducem summa quaq; bona. XXIV.

V IDAM interroganti, qui iucunde viveret, non qui molliter dixit, & delicate: sed qui temperanter vivit. Temperantiae enim attributa numerantur haec. corporis robur: animi tra

quillitas : rationis obsequium: vitae integritas: lumen ing ni j: formae dignitas: ac deniq; fortunae utilitas. Qui igitur abstinentiam habet, nihil est, quod ultra magnopere appetat κAccedit huc M.Curi j qui Romanae virtutis fuit exemplar, g uetestimonium. Hic enim ad focum sedens,cum vasis ficti albus, rapas edens, Samnitum auri pondus his vel bis reieci . . malo, inquit, habentibus aurum imperare, quam auro abundare. Fortis enim est, ut ait Eusebius, qui non tantum hostium, sed etiam cupiditatum est victo C.

QODiVBI SOBRIETAS NON SIT

ibi nec rationis, nec imperi, talus sit usis. XXV.

ON alio condimento commendabant suos cibos Spartani, quam fam . Victias enim iucunditas,in appetitu est, non in ciborum genere, & facietate. Tenuitas quippe in cibis, quae iucunda sunt, auget,& voluptatem maiorem facit. Atq; quoniam tantum detra. hitur rationi: quantum additur ventri, sobrietas maxime decet Principem, penes quem bona sunt omnia. Interroganti cuidam quod periculum in Gubernatore nauigantibus in alto maxime esset timendum, ebrietas dixit. Periculum id Solon ad F em p. referens, cum esset Atheniensium legislator, te semstatuit, qua Princeps, si ebrius deprehenderetur, impune o

339쪽

eidi posset. Nam quid de abstinentiae militate, ut honesti tem praeteream, dicerem λ expeditissima est ratio augendi cen-ius: detrahere sumptibus.

UOD PRINCIPIS CONTINENTIA

popularem gratiam maxime conciliet. XXVI .

- . . . .

EM PER A NTIA , alio nomine Continentia a continendo est dicta, eo quod temperantem ab omni turpitudine gulae, luxuriae, cupiditatis, auaritiae, ambitionis, &superbiae pellat, eumq; plurimis virtutibus circunuallatum, in rationis gyro contineat. Quare solitus est dicere, nullam semitam Principi m gis ad gratiam popularem esse compendiariam,&expeditam, quam continentiam . qui enim Princeps non solum auaritiae crimine, sed etiam caret suspicione, solet populo gratissimus esse. Sic Paulus Amylius populo fuit peroptatus Hic enim ex maximo auri, & argenti pondere, atq; regia Gara, quam int,otestatem suam,ex victoria redegerat, nihil contrahere v uit,aut in rem sua conuertere: sed quaestoribus negotium dedit, ut omnia in publicuaerariu referrentur. Atq; quamquam a Persen vicit, & eum in triumphum duxit , &ex Hispania, ac Macedonia maximas opes, in publicum , retulit: ad tantam tamen tenuitatem , res eius familiaris redacta est, ut vix post eius mortem superfuerit, unde uxoridos redderetuC. m

340쪽

phthegmata de Temperantia. 3ot

inops sit cupiditatis. XXVII.

S demum diues est, & beatus, non cuius ad opes, & copias magnus, in dies accedit c mulus : sed cui ex earum usu, demitur necessitas. longe eni m quiddam est beatius extemnis bonis non egere, quam abundare. Qui autem opes non cupit, neq; ijs remotis ma ret: neq; adiectis gaudet. Quocirca consueuit dicere, nutilam, neq; apud continentem, pecuniae: neq; apud fortem , periculi esse auctoritatem. itaq; ut iter ad continentiam, &fortitudinem pariter olim suis ciuibus aperirent Laceda moni j , lege apud eos cautum erat, Vt si aurum , arge tumue penes aliquem deprehenderetur , res esset capis' talis : felicioresq; illi iudicarentur, qui sertiter morirentur in bello: quam qui in pa-

SEARCH

MENU NAVIGATION