Hieronymi Osorii Lusitani episcopi Algarbiensis Opera omnia, Hieronymi Osorii nepotis canonici Eborensis diligentia in vnum collecta, & in quattuor volumina distributa. Quae huic editioni accesserint, index ostendet. Ad Philippum 1. Portugaliae regem

발행: 1592년

분량: 437페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

61ρ COMM. IN EP. D. M V. AD ROM. LIB. I. 63o

eos exagitet, ij facillime percipient, qui nobiscum Diuinas Pauli sententias

recognoscent . Hoc autem admonere

minime alienum puto omnes , qui in hos libros inciderint, unum & idem argumentum esse, in omnibus epistolis Pauli, in hac tamen luculentius expositum. Hoc enim illi semper propositum fuit, ut demonstraret, nec in humano ingenio, nec in humanis ritibus, nec in ulla humanae alacritatis industria,nec in legis quidem Diuinae tabulis inscriptae studio, vcrae iustitiae viam,& rationem,sed in Diuina tantum clementia,constitutam esse, quae quidem est fide comparanda. Vt enim nihil est ea confidentia, qua nobis ingenium, di vires, assumimus, invita funestius; ita ,

nihil ea fide, qua omnia vitae praesidia in

Deo collocamus, poterit esse salutarius. Cum Fidem appello, non eam intelligo, quam Lutherus, vir omnium scelestissimus,elfinxit,ut Omnem Dei metum tolleret, studium virtutis exstingueret, & Dei religionem violaret.Ea namque,ut in nostris de Iustitia libris diximus, non est appellanda fides, sed temeritas immanis,& a confidentia praeceps, & fiagitionum seminarium,& infandi sceleris ossicina. Fides vero, quam viri Divini, atque Christus ipse tradit,summam modestiam,& moderationem, continet, & est officiorum omnium magistra ,& acre pietatis studium, summumq. sapientiae fundamentum, gremio suo complectitur; ut Paulus ipse sa-atis luculenter ostendit. Qui quidem,ut demonstrat, omnem vitam esse ea fide m

derandam,quae non humanis opibus,sed Diuinis,innititur, ponit ante oculos flagitia,& scelera, omnium mortalium, qui sine fide vixerunti, quamuis multi eorum essent acerrimo ingenio praediti,& industriam suam in artes maximas contuli Lsent. Ostendit igitur, quam fragiles sint inopes naturae, quam parum iuuet ingenij vis, dc acumen, quam inutile sit omnium disciplinarum studium ad honestate comparandam, si opem Diuinam remoueas, ex eo, quod illi etiam, quorum magnus animus, & ingenium summu , exstitit ad opes animi contuendas, quia sine fide sese ad virtutis studium conferebant, non

modo virtutis expertes exstiterint,verum

etiam stagit ijs omnibus inusti fuerint. Si

militer autem docet Hebraeos, qui se se, sine huius fidei sanctissimae praesidio, ad

studium legis Diuinae conseiebant, nullum ex eo studio fuisse iustitiae fructu coli secutos;immo tantis se flagiti js contaminasse,ut gentes,etiam a saltictissimis placitis alienas, scelerum immanitate stiperarent Itaque demonstrat,neque rationcm,' neque disciplinam,neque priscae legis instituta , potuisse genus humanum ab insis ni turpitudine, & exitio senipitetno,reuocare. Quocirca omnem spcni honestatis, atquc salutis, essem summi illius DO-mini benignitate,& gratia,reponendam, qui,unici fili, meritis,& sanctitate,placatus, humanum genus sibi fide coniungit , & animos eorum, qui flagitia detestatur,& te alacres ad tantum beneficium accipiendum exhibent, iustitiae Diuinis ornamentis exornat,& ad spem firmissimam immortalitatis rapit;& hac fiducia erectos inuicto praesidio communit. In ipsius autem iustitiae opibus explicandis oratio illius mirabiliter exsultat. In tota oratione multa Diuinitus admiscet, quae sunt' attentissima consideratione dignissima.

Disserit enim de duplici generis humanist,rpetvna,qua ,secundum terreni seminis propagationem,generati ; altera,qua,secundum fidem,sa tu Diuino procreati sumus de duplici homine,vno exteriore,impura terrcltri u rcrum cupiditate flagrante ; altero interiore, insito studio caelestia o spectate,& Diuinabatque sempiterna, moliente; de lege membrorum,qua ad flagitia propens sumus, & turbuletis motibus

in varias partes agitamur; de lege mentis, qua ad studium pietatis allicimur, &studio Diuinitatis incendimur.His rebus adde voluntatis humanae libertatem, Diuinae benignitatis immensitatem, inexplicabile,atque sempiternum, Diuinae mentis iudicium , perfidae gentis interitum,illius , quam fides erexit, amplitudinem, aliaq. multa, ad animi cognitionem pulcherrima, & ad vitam res constituenda

valde necessaria; quae suis locis exponenda sunt. Ipsum igitur Paulum audiamus. Qui,si puram mentem,& acrem attentio nem, ad ipsius doctrinam contulcrimus, io nos certe Diuinae sapientiae opibus locupletabit. Sic autem incipit:

312쪽

dam humilitatem,& abiectionem, sed eximiae A P. I. dignitatis amflitudinem. Cum enim dema aximis. & altissiniis, rebus sermone instituat.

Aulus seruus Iesu Christi. par est, ut honoris siti titulis propriam aucto

Paulus, duplex nome habuit. ritate ni constituat. Illum i 'itur titulum pri- a Saulus appellatus est He- mo loco ponit, quo est maxime gloriandum. braeo nomine, Romano aut e Soli enim qui Christo seruiunt,cum libidinis, Paulus .Fuit enim hoc olim in & impuritatis. dominatum a ceruicibiis suis more positum , cum Romani depulerint, Regijsq. opibus, di diuit ijs , a Drerum potiebantur, ut, qui ex alijs gentibus ro fluant, liberi sunt , ii Principes, isti Reges. in Romanam ciu tatem veniebant, praeterno existimandi. Iesus, est vocabulum Hebraeum. mensibi a suis inditum, aliud usurparet quod ipsamq. salutem sonat. Omnis autem fallax esset ipsis Romanis familiare, S: usitatum, in Dei praesenti numine consistit. Solus enim atque ex aliqua nobili familia sumptum . Ad Deus est,ut ille inquit apud Isaiam , qui saluis hunc modum,P. Terentius, natione Aser, sic tem dare potest. Inanis est enim hominum enim traditur postquam ei uis factus est, Te- gratia, inanes opes, sallax, & inane, praesidiu. rent ij nomine coepit appellari. Sic Theopha- Vana,inquit David, est salus hominis;& a Dones, in Gaditania natus, cuius patrocinium mino est salus; de nolite confidere in principi- Cicero suscepit,Cornelius Balbus appellatus bus,& filiis hominum, in quibus non est salus. est,cum primum fuit in ciuitatem iliam rece- , o Cum igitur constet, salutem nullo modo esse,ptus. Archias item poeta, postquam sui id nisi tantum in Deo,collocandam; efficitur,venatus ciuitate,Liciniorum nome secutus est. hoc sanctissimum. 37 augustissimum, Iesu no- Et, ne pluribus exemplis rem valde notam meia,cum salutein signincet,nullo modo in naconfirmemus,Tribunus ille,qui Paulum Hie- turam humanam conueniat, nisi quatenus

rosolymis comprehendi iussit, non modo Ly- est cum Diuina, inexplicabili ratione,copulasas, Graeco nomine, quod natura Graeciis e D ta. Vocabis, inquit Angelus,nomen eius Ie-set, appellatus est, sed etiam, quod ciuis Ro- sum: ipse enim saluum iaciet populum suum. manus esset, Claudij nomen obtinuit. Nemo Ergo, ii, ideo qu ia erat salutem allaturus po- denique ei uis Romanus effectus umqua fuit, puto suo, Dei iussu vocatus est Iesus . salutem quin nomen aliquod Romanum sequeretur, 3 o vero nemo potest afferre, nisi Deus ; satis liquo deinceps appellari vellet. Pauluin veroci quet, hoc nomine vim Diuinam contineri. uem Romanum suist e, non ambigimus, cum Merito igitur hoc Diuinum Iem numen, fide- id ipsius testimonio, quod ex Actis Apostolo- li mente conceptum, animam curis leuat;sin-rum constat,perspectum, di cognitum, habea gulari laetitia complet excelsum,& inuictum. mus .Quo modo autem vel ille,vel parentes it facit,idem improbis horrorem incutit; hosti- Iius in ciuitatem venerint, non est curiose in- Ies impetus frangit; omnes Satanae machi- uestigandum. Facile enim erat, Principis ali- nas disturbat. Est igitur iucundum amictis; cuius beneficio, ius illius ciuitatis consequi; salutare miseris; gloriosum bonis; horribi- eo praesertim tempore, quo omnibus prope te, atque pertimescenduin, sceleratis. Quod nationibus ciuitas illa patebat, adeo,ut nihil o autem ad Christi nomen attinet, satis conis esset magis peruulgatum, quam ex omnibus stat, esse Graecum. Valet autem idem, quod nationibus ciues Romanos fieri. Mihi vero apud Hebraeos apud Latinos Unctus . cum constet, Paulum ciuem Romanum suisse, Hoc autem nomine appellabantur olim Heia quo modo ciuis exstiterit,non laboro. More braei Reges, atque Sacerdotes, eo quodvn- igitur illorum hominum, qui erant in ciuita- gerentur Vnguento quodam, ex certis od tem illam recepti,duplex nomen habuit, alte ribus coniecto, prout lex ipsa Diuina san-rum suae gentis,alterum ciuitatis inam diu ciebat. Designabat autem unguentum il- autem suit nimium suae genti deditus, eo no- lud, Regiae cuiusdam, & sacrosanctae, virtumine maluit appellari, quod erat ab Hebraeo tis nitorem, atque mirificam odoris suauiis fonte deductum. Postquam vero, Iudaeorum so talem, quae ex Spiritus sancti donis, atque perfidia offensius, ad alias gentes erudiendas muneribus, afflatur . Hoc autem qui per 1 e contulit,id nomen libet ius usurpavit,quod fusi sunt, facillime possunt Regia munera sit sentibus erat, propter Romani imperij con- stinere , Deumq. plenissimo pietatis cultu siletudinem, magis familiare, & usitatum. venerari. Hoc autem unguento fuit Iesus, Haec de Pauii nomine pluribus fortasse,quam secundum humanam naturam , copiosissi- necesse fuit. Sed,quando viri grauissimi,at- me persusus, usque adeo, ut ex illo ad omisque sanctissimi, hanc nominis huius quaestim nes, qui eum sequuntur, suauitas illius mi nem dignam este statuerunt, in qua labora- rifice redundaret. Quemadmodum inquierent,no indignum esse statui,explicare, quid Ioannes, Et de plenitudine eius omnes nos de nominis huius ratione sentirem. Sed ad εο accepimus . Daniel autem ait , Vnxit te

maiora veniamus. Seruum se appellat. Ser- Deus, Deus tuus, oleo laetitiae prae consor-ui nomen noa est hic positum ad significau- tibus tuis . Ut autem illa prisca legis v

313쪽

ctio, nihil ad animi cultum ,&splendorem, Conferebat, sed eum tantum adumbrabat Iita neque illi veri, &persecti, Christi erant existimandi, qui unguento illo erant obliti,

nisi fuissent simul spiritus Diuini gratia delibuti. Cum autem Iesus sit omnium, quorum animi Diuina virtute splendent, princeps,atque moderator, illisq. sancti Spiritus odoribus excellenter assiuat; ad illum praecipue nominis huius maiestas,& amplitudo,pertinet. IIs igitur solus est Regu Rex ille sumus, atquC sempiternus,cui omnia si1biecta sunt,& cuius imperium nullis est, aut regionum terminis inclusum, aut spatiis temporum definitum. IS solus est Pontifex ille inter omnes maximus, cuius sanctitate filii Dei numen placatu, humani q. generis scelus expiatu. illi igitur maxime conuenit Christi nomen. Hinc iam facile cerni potest,quanta sit Pauli dignitas,cum se profitetur esse seruum Iesu Christi, hoc est , filii Dei,qui ni pater omnium rerum dominii, totiusq. lanctitatis auctorem constititit. Id tamen Paulo non est satis. Explicat igitur,

quam amplum munus sibi in Diuina fami ia

uerit assignatum.

Vocatus Apostoluta

Apostoli nomen Graecum est; hominemq. obeundi alicuius magni muneris gratia missum,legatumque , sonat. Hoc igitur maxime an Paulum, di reliquos Christi aiscipulos, con 'veniebat, quibus munus,s: officium,reconciliationi sint ipse Paulus ait, commissum est.

Nomine, inquit, Christi legatione fungimur,

tamquam Deo exhortante per nos: obsecra

anus pro Christo, reconciliamini Deo. Vocatidit; mentes aegras sanat ; vinctos e vinculis emittit ; animos, inopia, & egestate, confectos, opibus Diuinis explet; a caelestis patriae finibus extorres in patriam amissam restituit; honore spoliatos veris ornamentis illii strat ; atque vi uno verbo dicam a peccato liberat, & cum Deo in gratia ponit: Euangelium autem Dei nominat, ut intelligamus,illudn Ost uxas, & interitura S,operio sed immortales, atque Diuinas, quales sunt exspectandae a Dei magnificentia, polliceri.

Quod ante promiserat per Prophetas suos inscripturis sanctis.

Euangeli, dignitatem ex illius etiam antiquitate demonstrat. Erat eni in hominibus, rerum Diuinarum ignaris, propter speciem nouitatis, spretum,& inuisum. Deinde veritatem illius Diuino testimonio confirmat, quod fuit Euangelio datum a mundi primordio . Docet igitur, Euangelium esse rem al liquissimam, atque verissimam multi Lolim mysteriis adumbratam, atque clarissimis signis explicata,non ab hominibus, sed a Deo,

non per quosuis sed per homines, Diuino spiritu asilatos,nec humana diligentia, sed Diuino iussu, ad memoriam sempiternam, sacris

monumentis,testatam, atque consignatam.

Quod autem sit illud Diuinum beneficium. quod Euangelium enuntiat, aperit, dicens:

De filio suo.

Quod enim maius exstare poterat Diuinae in nos caritatis argumentum, quam, filium Dei unicum esse nobis ab illo cocessum, atque ad necem pro nostra salute traditum Z vero nomen est fatis frequens apud Paulum. Hoc enim saepe utitur, ut ostendat, id tantum esse iustum,&rectum,&debitu,munuS, &O

Qui factus est ei ex semine David se

cundum carnem.

scium, quod est alicui Diuina vocatione, dc o Cum filium Dei nominasset, utraque illius imperio delegatu . Alibi itaque dicit: par no naturam oratione coplectitur. Quod igitur esse,ut sibi quisqua honorem assumat, sed qui ad humana natura attinet,illum esse ait Davivocatus est a Deo, tamsuam Aaron. Si igitur dis stirpe procreatu.Dauidis aut e filius appelDei vocaticu& imperiu,antecedit,omne offi- Iatus suit,non modo, quia ab illo originem da Cium est legitime,atque sapienter, v*rpatu. cebat; sed etia,quia faedus illud de Christo naSecus aut non honor ille appellandus est, sed scituro,olim cum Abrahamo percussum, sui tumbitio,temeritas,& impudentia,Diuinii, cum Davide instauratum, atque renouatum. dici j seueritate resutanda. Quantum autem Deinde quia Regnum Dauidis erat ad illum sibi negotium in hac gloriosa legatione data hereditario iure peruenturum . suscitabo, st,explicat,adiungens: so inquit illi Deus , semen tuum post te, quod

ς - . egredietur de utero tuo,& firmabo Regnum

Segregatus in Evangelium Dei. eius. Ipse aedificabit domum nomini meo, Se Diuino consilio electum esse dicit, non &stabiliam thronum Regni eius in perpe-

qui tristia,dira,luctuosa,sed lata,iucuncta, sa- tuum . Quod autem sit hoc Dauivis Re-lutaria, nuntiaret. Euagelium enim vox Grae gnum, quod erat a Christo, Dauidis filio, caest,&bonum, felicem, faustumoue,nutium gubernandum, intelliget plane, qui mente desisnat. Quocirca in Christi disciplinam ap perspexerit, quae sit illa Hierosoluma caelerist me quadrat. Quid enim tam iucundum, nis, in qua Regnum Christi fundatum est; uam, caecis lumen, aegris sanitas, vinctis 1i- qui sit ille mons Sion, in quo templum Chri herias,egentibus Opes, exsulibus patria , de- εο uus exstruxit ; qui denique veri Iudaei. jectis honores Omnia autem haec Christi di quos olim David rexit, nunc autem Christussciplinλ Proponit . Lucem enim caecis osten- multo rectius gubernat, atque moderatur.

314쪽

Hactenus a Paulo de humana Christi nobilitate dictum est. Nunc ad Diuinum veniamus.

i praedestinatus est fiIius Dei in virtute, secundum spiritum sanctificationis.

Hoc ut planius fiat, intelligendum est, verin Graeco, nempe quo Paulus hoc in loco utitur,pro quo verti potest definiti,&interpres vertit qui praedestinatus et , signari descriptionem, qua aliquid explicatur,atis lque in conspectu proponitur Deinde, ubi nos habemus,in virtute,esse apud Crs coς,ἐν δυναμει, ut per illud Virtutis verbum, vim intelligas,atque potentiam. Postremo,Christi numen, atque potentiam,suisse opera sancti Spiritus, qui quidem est spiritus ipsius Christi,

quem hic, iuxta Hebraeae linguae consuetudinent, Spiritum sanctitatis appellat, explicatam, atque demonstratam. Λit igitur,Secundum spiritus ipsius Christi descriptionem, a qui lume praetulit, quo possent homines Christi numen intueri, cognitum fuisse a fidelibus,

Christum este verum Dei filium, immensa potestate praeditum. Sed,quo tandem signo maxime Diuina Christi virtus, atque potentia, Cognita fuit

Ex resurrectione mortuorum Iesu Christi Domini nostri.

Cur autem, omnibus aliis signis omissis, 3 huius tantum meminit chia hoc unum est

omnium maxime admiradum, in quod, tam quam in finem . reliqua omnia conferuntur.

cuid enim mirabilius, quam,mortem latissi

me dominantem,omnesq. res humanas populantem, & euertentem, inti icta virtute reprimere , praedam q. ex illius faucibus extorquere Nemo enim poterit intrare in domum sortis:& vasa illius diripere nisi prius sortem alligauerit,& tunc vasa illius diripiet. Non po- terat igitur Christus mortem spoliare, nisi

prius eam prosterneret, & alligaret. Qua autem mortem sternit, ipsa vita sit, necelle est. Exsuscitatione igitur mortuorum concludi poterat, Christum, per quem excitabantur,

esse veram rerum omnium vita, summumq. Deum,cuius numine omnia vivunt, statumq. suum conseruant. Praeterea,nemo potest mortem euertere,nisi prius peccatrina Vnde mors

exorta est ; & cuius viribus innititur, exstinguat, & deleat. Peccatum autem delere non

potest, nisi solus Deus, qui delet ut est apud

Isaiam tamquam nube iniquitates nostras,& quasi nebulam peccata nostra. Qui morte igitur euertit, se plane Deum ostendit. Qui

autem mortuos in vitam reuocat, mortem

euertit, atque viribus spoliat. ergo mortuos exsuscitat, numen suum satis aperte demonstrat. Postremo, mortis euersio est quasi Ultima manus,extremaq. t ita dicam linea

operis Diuini omnia siquidem,quae Christus In vita gessit, quae in Cruce Pertulit, quae mo,

riens aboleuit,quae,seipsum suscitans, instaurauit, eo pertinent, ut morti finis asteratum,&,qui sese illi dediderint,immortali vita fruatur. Quod quidem iam magna ex parte persectum est;siquidem, a peccati tenebris emersi, Christi numine reuiximus, atque iustitiae lucem respeximus. Tunc autem omni ex parte Persectum erit, cum, a mortuis excitati, im mortalitatis splendore collucebimus ;Diuio nae q. gloriae cultu vestiemur; cum exitum tandem habebit illud oraculum,qnod Paulus, ad Corinthios scribens, commemorat; nempe, Absorpta est mors in victoria ; ubi est, mors, victoria tua ubi est,mors,stimulus tuus Tucenim mors, quae iam magna ex parte est per-ctilis,& abiecta, erit euersa sunditus, &exstincta. Cum igitur ipsius mortis exstinctio sit persectum, & absolutu, Diuinae virtutis opus, ad quod reliqua omnia diriguntur,certe,quio mortem edomuit, atque compressit, se veru Dei filium esse declarauit, cuius numine erat ipsa mors penitus exstinguenda. Nec enim precibus,ve Elias, de Elisaeus, nec aliena vi tute,ut Apostoli, sed insita vi numine, imperio, potestate mortuis vitam reddebat,atque sepultos,quasi dormientes,excitabat. Adolescens, inquit, tibi dico, surge; &, Puella,tibi dico, surge;&,LaZare veni foras. Hoc autem illius numen tunc maxime declaratum fuit. ca, se insum a sepulcro excitauit, &exsurrecti Mne tua aditum nobis ad immortalitatem patefecit. Iccirco, cum ab eo Iudaei signum im

portune flagitarent, per quod certi esse ponsent, illum esse Chrillum non aliud eis proposuit.Signu,inquit non dabitur eis,nisi signum Ionae prophetae. Et, Solvite templum hoc, de tribus diebus excitabo illud. Cum igitur hoc signum,&iustitia, designauerit, quod est omnium munerum Diu moram amplissimum, α, immortalitatis futurae fidem secerit, in qua est summum bonorum omnium collocadum , cum maxime ipsum iustitiae auctorem,& gloriae immortalis architectum,ostenderit,merato illius potissimum facit metionem Paulus .

Per quem accepimus gratiam,& Apostolatum, ad obediendum fidei in omni.

bus gentibus pro nomine eius. Per Gratiam hic intelli se Diuiniim illudi Spiritus sancti munus, quo instructus a Chri sto Paulus, Apostoli iunctus est munere. Ab illo enim hausit Diuinarum rerum intelligentiam; ab illo mirabilem disseredi facultatem,& reliqua omnia Diuina virtutis ornamenta, consecutus est, quibus pro di nitate posset Euangelium explicare,atque fidem, & pieta

tem, in omnium animis inserere. Fidem, ci cultione quadam, obedientiam fidei nominat. Est enim apud illum εἰ υ πο ουοῦν πίσεως. , Ut doceat, illius vim,& rationem, esse inobodientia constitutam. Quam late pateat munus suum , aperte demonstrat, cum ait, se ad

Omnes

315쪽

Omnes gentes erudie das missum a Deo fuisse.

In quibus estis & vos vocati Iesu Christi.

Se illis iure adstrictum asserit,cum ait,etia id sibi oneris impositu insuisse, ut Roman OS instrueret ad Dei cognitionem; atque simul

eoru animos excitat ad cogitationem eoru bonorum , quae a Deo acceperant. Ex impiis

enim,& sceleratis , puri, atque sancti, effecti fuerant. Quod tamen Diuina gratia beneficium esse teltificatur; nec ullo modo meritis hominum, sed Dei ipsius vocationi, tribuendum. Ideo inquit, Vocati Iesu Christi.

Omnibus, qui sunt Romae dilectis Dei,

vocatis factis, Gratia vobis,& pax a Deo patre nostro, & Domino Iesu Christo.

Cum eos a Deo dilectos, atque sanctos,a inpellaticum eis bona Diuina precatur, eorumsbi animos valde conciliat.Gratia autem est hic beneficetiae Diuinae fructus gratuito concessus, qui maxime in iustitiae munere, atque beneficio . perspicitur. Iustitiam vero firma pax animorum, atque tranquillitas summa, Consequitur. Vtrumque autem a Deo, filii virtute, & administratioile, percipimus. Habe mus Pauli salutationem explicata,quae continet praecipuas exordij partes. Nam & auctoritatem suam, sine arrogatiae suspicione,con firmauiti munerisq. sui praestantiam, & utiliatatem,explicauin,& animos Romanorum, rerum magnitudine vehementer erexit; eOS

& titulis amplissimis.& votis sanctissimis, si-hi valde devinxit;omuiq. tandem ratione aditum sibi ad caussam comparauit. Nunc epistolae principium videamus .

Primum quidem gratias ago Deo meo per Iesum Christum pro omnibus vobis, quia fides vestra annuntiatur in uniuer-

mundo. Hac oratione &Deum castissime colit, &se in Romanorum animos insinuat. Cultus enim eastissimus, atque Deo acceptissimus, est, grata,& assidua, benisnitatis Diuinae c5- memoratio.Sacrificium, inquit, laudis hon rabit me. Cum Deum suum appellat, veram animi pietatem,& religionem,profitetur. Id enim nobis est Deus,ad cuius nos studium applicamus: cuius ope,& auxilio,nitimur: Quod omnibus rebus anteponimus Unde fit,ut alijs pecunia sit Deus; alijs autem venter,& ingluuies;tum alijs amor nefarius, & insanus; alii

postremo numina alia sibi pro libidine eonfingant, quae summo studio venerentur. Sancti porro unum Deum norunt; illum nempe, summum rerum omnium paretem, di dominum, omnia quae super subtem. sunt terno imp rio continentem;illum solum & colunt,& metuunt ό illum omni pietate, & amore, prose

quuntur; in illius clementia omnia praesidia vitae constituunt. Merito igitur illum Deum suum appellat. Per Iesum Christum, inquit, quia Christus est verus, & eximius sacerdos. Actio vero gratiarum est sacrisci u Deo gratissimum. Sacrificium autem ad aras statui, nisi per sacerdotem, minime licet. Quoties igitur hostia laudis Deum venerari volumus, toties ad Iesum Christum accedere debemusio ut per illum, aditum ad patrem habeamus. Per ipsum inquit alibi Paulus, steramus h

stiam laudis semper Deo, id est fructum labiorum, confitentium nomen eius. Hac itaque gratiarum actione, videmus debitu Deo cultum sitisse a Paulo tributum. Hac eadem Romanos sibi conciliat. Amorem enim suum in e S egressi e declarat,cum,tanto studio, pro illorum fid e,& pietate, Deo gratia S agit, ac que quasi nuncupata vota persoluit; deinde laudibus amplissimis eos ad se allicit; cu ait, eorum fidem in omnibus terris praedicari. In quo, licet usitata loquendi sorma eorum gloriam exaggeret, ea tamen ostenditur iam Ecclesiae Romanae nomen,& gloriam, verae fidei magnitudine partam,per quam plurimas re giones admirabili celeritate per uasisse. Vt

autem magis amorem suum aperiat, ait:

Testis enim mihi est Deus, cui seruio

in spiritu meo in Euagelio filij eius,quod

sine intermissione memoriam vestri facio semper in orationibus meis, obsecrans,si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei, veniendi ad vos.

Assignat caussam , quare tanto studio pro eorum fide gratias egisset; eam q. dicit fuisse,

mirum caritatis ardorem, quo erat in illos o incessis. Caritatem vero illam explicat,cum ait,se illorum memoriam numquq in in votis.& precibus,intermittere. Hoc igitur plane dicit: Non est mirum, si tanto gaudio exsulto, Dem. victimas laudis ossero, cum audio vos talos in fide progressus habere. Sic enim vos amo, ut numquam vestri possim in meis procibus obliuisci. Et hoc a Deo obnixe contem do,ut mihi tandem aliquando vos conueniendi facultatem largiatur, ut optatissimo v so stro consipectu frui possim. Et,quia mirum videri poterat. esse aliquem lato amore in eos, quos nu quam vidisset, inflammatum , Deum testem suae voluntatis inuocat, quem ait a se, non pecudum victimis, aut legis antiquae caerimoni js,sed spiritu, atque veritate,coli; omneq. suum studium in Evangelij administi tione consumi . Obiter enim tangit, quod in hac epistola praecipue disputandum suscipit;

nempe, Deum non esse antiquae legis operibus,sed fide, colendum. In quo autem Diuinae voluntatis meminit, docet, se nihil invita,

absque Dei voluntate, ipsiusq. numinis instinctus

316쪽

moliri; eum in id iter, quod suscipere cupiebat, erat omnibus expeditu, se no prius an gressuum dicit, quam sit ei Diuina voluntate,& imperio, concessum.

Desidero enim videre vos , ut aliquid impertiar vobis gratiae spiritualis.

Non, inquit, studio florentissimae urbis e gnoscendae, nec alicuius proprii eniolumenti comparandi, sed ut in vos omnia summi amoris officia conseram. animosq. vestros Diuinis bonis afficiam, Romam proficisci cupio.

Hoc tamen, modestiae gratia, eleganter ait Nuat, amoremq. suum magis exprimit, dum

ostendit, tantopere studere Romanis fidelia hus, ut,dum illos posset aliqua Diuini boni accessione iuuare, nullum laborem, aut pericu Ium,recuset. Sed, quia oratio haec videbatur aliquid eis detrahere,qui se sortasse iam omnia consecutos existimabant, mitissi ima inter Pretatione omnem offensionem, quae Poterat inde iis sici, depellit. Ad confirmandos vos. Non, inquit,ut aliquod caeleste munus,quod nondum habetis, opera mea consequamini sed,ut vos in eorum, quae habetis, possessione Confirmem. Cum tamen adhuc subeste videretur in oratione diffidentiae alicuius significatio, qui enim eos confirmare cupiebat, quasi eorum constantii diffidebat,) id etiam inte Pretatione mollit.

Id est, simul co solari in vobis,peream, quae inuicem est, fidem vestram, atque

meam a Hie potuisset a Iiquis sortasse occurrere: Si eanto desiderio nostri flagrabas, o Paule,cur non confesti in omnem ad nos visendos celeritatem suscepisti Huic obiectioni respondet, dicens:

Nolo autem vos ignorare,fratres quia saepe proposui venire ad vos,&prohibitus fiam usque adhuc.

Quo modo fuerit prohibitus, explicat in huius epistolae fine; ubi narrat, sibi per euange ij negotium minime licuisse ab illis regioni-hns semigrare, in quibus primum Luangelii

disciplinam, mores, & instituta,conseredat . iCur autem Romam ire cuperet, iterum ex Ponitr

Vt aliquem fructum habeam in vobis, se ut&in ceteris gentibus.

Eorum salutem in fructibus suis numerat rquod est magnum patri; amoris argumentu. In quo vero ait, Sicut in ceteris gentibus, benignitatem suam declarat; cum ita eos Omnibus summis beneficiis ornare cupit,ut ab il Iis gratiam praecipuam inire non studeat. E

primit igitur oratio mores animi sanctissi-

mos, & summae citiusdam liberalitatis exceI- lentiam: cuilis officium est, ita aliis constitere, ut proprium emolumentum, & fructum,minime requirat. Ita igitur hac oratione Roma nos nexu soluit, ut multo sortius adstringat. Nihil est enim,quod magis animos deuinciat quam verae probitatis commendatio. Vt autem clarius aperiat, se nullum stud ij sui in illos praemium ab ipsis flatitare, se debitorem

omnium hominum prontetur.

Graecis, ac Barbaris, sapientibus,& insipientibus,debitor sum.

Cum Graecos barbaris . eruditos indoctis adiungit, ostendit plane, nullum esse apud Deum, generis, aut artis,aut fortunae, dii crimen. Nec enim hominum naturam, sed fide, respicit. Debitorem autem se appellat, quia non tantum sibi, sed ad communem Ecclesiae utilitatem, acceperat illa Diuinae sapientiae munera. Vt igitur conterui qui familiae praeficiuntur a dominis, cum ab eis omnia , quae sunt ad victum nece si aria, conseruis dili ribuenda recipiunt,conseruorum debitores appellari poliant ut a & PauIus .cum tam muIta Sopes ad communem Ecclesiae totius uti tua. tem accepisset, totius Ecclesiae debitor erat existimandus. Quam promptus autem sit ad id, quod debet, sine viri cunctatione, persoluendum, exponit:

Ita, quod in me, promptuma, & vobis , qui Romae estis,euangelizare. Non

enim erubesco Euangelium. eiura. Docet esse sibi Euangeli j nomine maxime gloriandum. Vtitur autem figura loquendi satis usitata;veluti,cum significare volumus, aliquem elatum gaudio fuisse, dicimus, eum in maestitia non fuisse. Ita Paulus rei significaret, se omnem dignitatem in Evangelio collocare,dicit se Euangeli j minime pudere. Non est autem usus eo genere sine caussa. Obiter enim tangit eos, quos impius quidam pudor ab Euangelio auert ebat, quod, prima specie humilitatis quoddam dedecus,& ignominia, asserre videretur. Non intellisunt enim homines perditi, atque profligati, omnem decoris,& dignitatis, excellentiam esse in Euagelio constitutam: quod Paulus egregie demonstrat.Sic enim ait:

Virtus enim Dei est, insalutem omni . credenti, Iudaeo primum, & Graeco.

Iam totius disputationis iundamenta iacit; &simul Euangeli j gloriam explicat. D cet enim, quod eri ei perpetua oratione confirmandum ; non esse quidquam in disciplina Christi abiectum, humile, caducum, & imbecillum , ob quod merito nos illius suppudeat; verum omnia ampla, excelsa, S immortalia. Id enim continet, quo nihil positi excogitari, vel ad stinum melius, vel ad dignitatem magni

317쪽

magnificentius; vel ad aeternitatem securus. Explicat enim nobis non humanam potentiam, sed Diuinam;non ad hominum pestem, sed ad salutem; eamq. non uni tantum gentI, sed omnibus,afferendam; alutemq. illam sempiternam non opibus humanis, sed fide, paciscitur; ut nemo, qui velit illius compos effici,sit excludendus , modo fidem habeat, siue ille Iudaeus sit, siue a Iudaeorum natura, atque sacris, alienus. Quod autem in primo loco ponit Iudaeos, deinde Graecos, sic enim ain Pellat omnes nationes a Iudaeorum moribus

dissidentes ) id non ad hominum dignitatem , sed ad temporis antiquitatem, reserendum est. Primi si quidem fuere Iudaei Diuinis institutis eruditi, atque ad salutem v cati . Hunc autem temporis principatum Iudaeis attribuit,ut se illis prudenter insinuetul'rumq. sensibus quodam modo, sine caussae

Iaetura, satisfaciat. Non poterant enim pati, esse sibi reIi quas nationes exaequatas. Hanc tamen eorum insolentiam comprimit Paulus egregie, docens, neque genu S, nec opes, neque disciplinam, neque lacra, neque merita

ulla humana, quidquam momenti apud Deuhabere, ad gratiam illius acquirendam ; sed firmam fidem opibus Diuinis innixam. Hoc igitur ponit in principio, in quo totius epi-

solae disputatio versatur, nempe, Euagelium continere, hoc est tradere, di explicare, vim Diuinam satis efficacem , ad aeternam salute omnibus hominibus, modo velint Deo fidem vivam adiungere, tribuendam. Itaque d Cet,neque opibus humanis,nec sapientia, ne

que viribus, sed Dei cognitione, esse nnis gloriandum : si quidem ea cognitio nobis id

attulit, quod neque terrarum imperium regibus,neque victoriae imperatoribus, nec artes maximae sapientibus,afferre potuerunt. QEO modo autem Euangelium vim Diuinam ad salutem contineat, exponit:

Iustitia enim Dei in eo reuelatur, ex

fide in fidem: sicut scriptum est, Iustus ex

fide vivit. Iustitia Dei,est vera iustitia, hoe est , abs

Iuta mentis integritas, omnium virtutum

complexio, mitusq. animi Diuina lege fundatus, di stabilirus, Dei pulchritudinem, &Dciem, reserens. Appellatur autem Dei iustitia,quod Dei munus, atque beneficium, sit, totum q. in illius gratia, atque benignitate, Consistat. Interdum etiam appellatur Iustitia fidei, quod fide, non meritis nominum antegressis, compareturnita,ut non nobis,sed Deo tota,tribuenda sit. Vera autem sustitia salutem omnem continet. Iuris enim Diuini, atque sempiterni, constantissima ratio postulativi acerbissimum supplicium de hominum scelere, te improbitate umatur;& ab obstinata,& penitus obfirmata, iniustitiae prauitate mae sempitetnae expetantur. Nemo igitur

sempiternum exitium vitare poterit, nisi iustus, & iccirco Deo similis,N propter hanc similitudinem, illi amicus exstiterit. Hanc autem Dei iustitiam, atque sit inititudinem, nemo potest ullo modo viribus suis adipisci. Tota enim Dei iustitia, miscricordia Dei, atque benignitate, continetur. Consequens igitur est,ut omne salutis praesidium in Deo ponamus,&,hac fide firmati, bonitatem illius im-

Io Ploremus. Accurret enim confesti in , animosq. nostros repente sanabit, muturibusq.

suis afficiet. Vt enim superbos, & insolentes, sibiq. ipsis temere praefidentes, amernatur, ita libi diffidentes, & ad opem Diuinam coufugientes amplectitur. Sic igitur sit, ut fides, veluti initium , ac radix, iustificationis , Dei gratiam conciliet, atque immortali iustitia cultu vestiatur. Quo igitur fides viva, & so

m ata, iuerit i Ilustrior,eo clari Ora ex Deo oma namenta consequetur. Vita igitur hominis,

salus, atque dignitas,ipsius a. dignitatis amplificatio, hac fide cotinetur. Id autem Euangeliu tradit. Hoc enim docet, hoc admonet, hoc testificatur, hoc hominum mentibus infigit, nullo modo esse iustitiam a nobis ipsis sumendam,sed a Dei gratia postulanda: hanc unam es e ad salutem munitam viam, quae t verae iustitiae opibus tota consistit; veram au' te in iustitiam non esse sine gratiae Diuii b 3o neficio; ad eam vero gratiam acquirendam opus esse fide. Quo modo autem iustitia si e impetranda fide, probat auctoritate Abacuch. Illius enim testimonium plane citar, cuaii,Sicut scriptum est. Illud vero,quod ait: Ex

fide in fidem, Hebraea loquendi consuetudine Fidei ipsius incrementum significat,quod ipsius iustitiae incrementum consequitur. Cum igitur vita non possit absque iustitia consistere;iustitia vero sine fide obtineri non possit; o ad eam vero fidem Euangelium instruat ; sequitur necessario, ut Euangeli, disciplina salutaris sit,& dignitatis,& immortalitatis, es. ficiens Hoc autem magis confirmat id, quod sequitur ne mee,imminere dirum supplicium omnibus,qui fide vacui Meribit,atque ita muneribus iustitiae destituti.

Reuelatur enim ira Dei de caelo, super omnem impietatem ,& iniustitiam, , o hominum eorum, qui veritatem Dei in iniustitia detinent.

Ira nei, ni uini iudicij seueritate designat.

Dicitur autem reuelari, & explicari, quia prineipio non apparet, sed abdita est, ut se totam Opportuno tempore profundat. Impijs autem nihil hostile suspicantibus apparet repente caeleste numen eo sq. debitis poenis ex

cruciat . am iuste autem Deus illis iratus sit,ostendit Paulus,dum eis impietatis, di in εο iustitiae, scelus obi jcit. Summum iniustitiae scelus totum est in impietate in Deum positum.

Nam,si iustitia,est constans animi iudicium,

COMMENT IN EP. D. PAV. AD ROM.

318쪽

ius situm rei unicui due tribues,praecipua cer te pars illius sanctitas , atque religio, est, qua Deo honores debitos tribu imus. Qui igitur relisionem polluit, atque pietatem in Deum violat, sinamo iniustitiae scelere se ipsuadstringit. Est praeterea infidelitas, summus

error fitror immanis,extrema de nactia, qualis est eorum, qui sponte sita in maximarum Terum ignoratione versantur. De industria namque pro veritate mendacium amplectun Itur.Iuste igitur summus ille iudex aeternis suppliciis mactabit infideles, eo quod voluntate sua fidem alligaverint, di impietatem libere vagari permiserint,& in omnibus vitae rationibus mendacium veritati praetulerint. Sed fortasse dice fixos in culpa no misse. Nec enim habebant aliquem vitae magistrum, qui eos ad pietatem erudiret. Hanc Olcnsionem praecidit omnino Paulus, cum docet, eos naturae

operibus satis ad Dei cognitionem instrui po di

Quia, quod notum est Dei, manifestuest iii illis. Deus enim illis manifestauit.

Quanta sit Diuinae m entis vis, atque natu-Ta, ne ab Angelis quidem comprehendi potest. Patrem vero filium ab aeterno genui si se, Spiritum q. sanctum ex utroque manatem, ac virique per omnia aequalem, esse, illis tan- 3 tum notum esse potest, quos Dei filius erudivit. Nemo enim nouit patrem , nisi filius,&quem filius instituendum susceperit. Hanc igitur Dei notitiam homines adipisci non poterant: at potuissent illam ali equi, ad quam

erant naturae operibus instituti.Si enim artifices,quos mim quam vidimus,ex eorum operibus agnosci mus allorum q. ingeni uin & sollertiam, admiramur; multo certe clarius, &euidentius, ex hac tam praeclara descripti ne, quam in fabrica, di ornatu, mundi conspicinius, summi illius opificis vim, de sapientiam,intueri possumus.

Inuisibilia enim ipsius, a creatura mundi,per ea, quae facta sunt intellecta, conspiciuntur: sempiterna quoque eius virtus,& Diuinitas: ita,ut snt inexcusabiles.

Cupis vim Diuinam cernere λ suspice eae- si Ium, astris longe Ialeq. collucentibus distinctum,& ornatum;definitos caelestium orbium motus,& aequabiles in omni tempore conuersiones, uniuersaeq. naturae constantiam, pulchritudinem utilitatem,considera; iam ei clare perspicies. Quis enim ex mundi stabilitate Dei potentiam, ex ordine, & pulchritudine.sapientiam ,ex fructibus, &utilitate δε nitatem non percipit Est igitur impijs,& sceleratis,omnis Interclusa defensio. ι

QuiaAum cognouissent Deum,non si-

cut Deum glorificauerunt, aut gratias

egerunt. Duo sunt fidei munera I unum, accepta beneficia recordari;alterum Dei promissis e5- fidere. Qiii beneficiorum memoriam consem uant Deo gratias agut.Qui vero in illo spem totius salutis ponunt. illi debitam gloriam tribuunt. Qui rite igitur utrumque munus exsequuntur,vere fidem colunt.Contra vero, qui neque memoriam Diuinorum benefici rum retinebant, neque spem in illo collocabant, omnem erant perfidiae immanitatem complexi. Labis autem, di ruinae,principium

animaduerte.

Sed evanuer ut in cogitationibus suis .

Effrenata quaedam mens, atque temeritas, superbia,& insolentia,& praeceps ingenij confidentia,est quae fidem exstii xit; atque mortalibus pestem, di exitium, comparauit. Nam dum homines, se nimis amantes, ingenii sui acumen admirantur,dum inuentis suis inaniter esteruntur,dum se reliquis omnibus a nte ponunt,dum nullius opem, nullius consilium, requirunt; fit,vt,eo sui amore excaecati,paullatim a fide deficiant, atque Deo subdi recusent. Fide igitur amissa a luce Diuina deseruntur; N infinitis erroribus imbuuntur. Ing nium naque, quod erat fide frenandum, cumst natura sua vehemens,& concitatum, ubi primum in tenebris ruit. & huc & illuc temeare vasatur, & volitat, resictaq. veritatis via. se ipsum in omnes partes incitat, atque furiis hundo impetu infinitam,& interminatam inanitatem peragrat, nec ullo in loco insistit; necessario fit, ut, erroribus innumerabilibus completum, atque somnijs infinitis delusum. sese in miseriam sempiternam in i jciat.Nullis enim finibus contineri, nullo metu coerceri, potest, qia in curiose atque sine fructu,ea inquirat,quae sunt ab humana cognitione remoti iasma eaq. etiam quae perspicit, in dubium sepe reuocet. Verbum Graecum,pro quo posuit interpres, Euanuerunt, est ἐααναώθησαν. Est autem deductum altas υν quod est frustra . Significat igitur, eos,qui ingenio, & argumen iis, nitebantur, frustra studium suum in veri pervestigatione consumpsisse Quo enim magis ingenium exacuebant, maioreq. impetu sese ail nature studium conferebant,eo logius

a veritate aberrabant.

Et oblatiratum est insipiens cor e rum . dicentes enim se esse sapientes,stulti

ti facti sunt.

Necesse prosecto erat, eos qui Diuinam lucem a se repulerant, densistina is tenebris, &caligine,circi iniundi. In summam igitur a metiam tandem inciderunt. Ea autem est, cum ij qui sunt veritatis totius ignari, sibi tamen maximarum rerum scientiam assumunt;eal opinio-

319쪽

6 s COMM. IN EP. D. P

opinione tumidi se ipsos, uniuersamq. Rem

publicam, cum illis committit, euertunt funditus . Quo autem hominum furor, atque

dementia, progressa sit, est consideratione dignissimum.

Et mutauerunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis,& volucruna, dc quadrupedum , & serpentium. IQuanta amentia vexet improbos, quae poenae impios persequantur,quae pestis eos exagitet, satis nefanda illa superstitio declarauit, qua homines, ad gloria nati, ita se ipsos abiecerunt,ut a mutis signis pacem,& veniam,postularent; de, qui a fide, summo Deo debita,nefarie desciuerunt, immanium etiam bestiarusmulacris supplicarent. L. st autem mira quaedam aliquorum scelerum inter se complicatio: alia si quidem ex alijs orta, atque colli- agata ,sunt. Quod quidem ea,quae sequitur,oratio valde confirmat.

Propter quod tradidit eos Deus in de

sideria cordis eorum, in immunditiam: ut contumelijs afficiant corpora sua in semetipsis.

Miserum, & acerbum, supplicium est, relinqui a Deo cupiditatibus distrahendum. Nulia ila maior pestis est, nullum funestius exitium, nulla calamitas magis metueda. Nullae enim sunt capitaliores inlidiae iis,quae a nobis ipsis,

Contra nostrae mentis statum, assidue struuntur. Nos enim nobis pestem a fierimus; nobis

exitium machinamur; ipsi nos insito surore, di amentia, in sempiternum cruciatum abripimus . Quamdiu vero sub Dei tutela sumus, facile,prδdio illius, cupiditatis immanitati resistimus. At, ubi, perfidia nostra, quotidie . magis ab illo disiungimur,quotidie magis, il- Iius ope,nudamur, &insitae cupiditati inqui di exandi,atque diripiendi, relinquimur.

Tradi enim cupiditati a Deo, nihil est aliud, quam,Dei ipsius ope destitui. Iustissime aute Diuino praesidio spoliati sunt, qui fidem minime coluerunt; honoremq. Deo debitum ad simulacra etiam belluarum transtulerunt. Sic agitur esectum est, ut homines,natura, dignitatis appetentes,& honoris cupiditate flagrantes, se ipsi extremo dedecore, & ignominia, delarmarent.

Qui commutauerunt veritatem Detinmena actum,& coluerunt,& seruierunt creaturae potius, quam creatori, qui est

benedictus in saecula.

Est hie mira steteris amplificatio. Cum . n. in tanto scelere ponit esse aliquid Deo antelatum,miru, quantum eorum facinus exsecrandum existimet, qui non Solem, & sidera ta

A V. AD ROM. LIB. I. 6 6

tum, non homines impuros,atque maleficos, non feras immanes, sed mutas etiam belluarum imagines, pro dijs colucrunt. In quo vero Deu asserit laudibus Diuinis, in omni temporis aeternitate, celebrandum, auget adhuc

magis eorum immanitatem, qui Domini illius gloriam oppugnant,qui solus est laudandus, atque praedicandus, & infinitis seculis,

Omnium beatarum mentium vocibus, extollendus;&interim ostedit,quam irriti sint eorum conatus,qui sempiterni Domini gloriam

infringere conantur.

Propterea tradidit illos Deus in pas

siones ignominiae.

Repetit eandem sententiam , cum maiore keditatis exaggeratione; ut magis ponat ante Oculos amentiam, di dedecus,& reliqua mala,quae ex infidelitate nascuntur. Hic tame annotandum est,eos etiam, qui nondum sunt

adepti iustitiam, neque fidem te ruant, auxilio Diuitio contineri, ne se statim proiiciant, atque in omni flagitio impurissime volutentur. Numquam enim Diuinus spiritus,quamdiu resipite endi facultatem habemus, nostrae salutis studiu intermittit. Modo enim vocat ad officiu, modo deterret a turpitudine nunc allicit, nunc comminatur; aliquado percutit, rursus medicina facit, omnibus modis impios, ad studiu pietatis inuitat; usque adeo,ut Om

ne scelus ponendu sit in ea perfidia qua hemines imp ij Dei voces aspernantur,&oblata illius opem repudiant. Nemo. n.est tam prostigatus,atque perditus, & ab omni pietate relictus,quem non saepe spiritus Diuinus , animuinterne pulsans,exterreat,atque ad salute vocet.Sunt tamen quidam impietatis gradus, deest quaedam in scelerata vivendi ratione progresSio. Nem .n statim ad summam impudena tiam peruenit. Principio igitur, dum leuiora flagitia quisque suscipit, haeret, dubitat, me

tuit, seq. interdum reuocat, di aliquam ossicii mediocritate tuetur. Qui vero diutius in flagitio perseuerat , Dei voces, a flagitio reum cantes,magis atque magis contemnit; & ita

in dies masis ab illo deseritur;& sic fit,ut quotidie magis nequitiae vinculis adstringatur. Quod ex Pharaone,& ex alijs,qui simili clade corruerunt, intelligi potest. Neque enim ino principio prorsus a Deo destituti sunt; sed,cuillius beni Pitatem a se depulissent,atque, amplifieata cotumacia, in dies obduruissent, .erunt tandem,ope illius,spoliari,atque in sempiternam miseriam praecipites eiecti. Haec autem diximus, ut melius possit intelligi, quomodo Deus iniustos homines ignominiae tra

dat. Non enim eos omnino deserebat,quos in

aliqua officij regione cotinebat.Cu vero multi, ad audendu omnia proiecti, in dies magis o obfirmentur in scelere,quotidie etiam masis deseruntur, atque ignominiae maculis deforis mandi relinquutur. Quam grauis autem haec

320쪽

poena sit,explicari non potest. Nam,cum homines,naturae admonitu, tanta decoris cupiditate teneantur, ut multi dedecus omnibus

pestibus peius oderint; quid fieri potest miserius.& calamitositis,quam, ipsos sibi dedecus sempiternum inurere anto autem sese dedecore contaminarint,explicat:

Nam seminae eorum immutauerunt. naturalem usum, in eum usum, qui est co itra naturam. Similiter autem & masculi, relicto naturali usu feminae , exarserunt

indes deriis suis inuicem, masculi in mas

culos turpitudinem operantes, di mercedem,quam oportuit, erroris sui tu semet

ipsis recipientes

Itaque, scelerum poenis agitati, scelera rursus alia conceperunt, quibus se impurissima libidine macularent. Ea si quidem libidine insaniebant,quae ne belluas quidem attingit, ita, ut belluas ipsas feritate, & immanitate, superarent.

Et, sicut non probauerunt Deum habere in notitia: tradidit illos Deus in reprobum sensum.

Commoratur hoc in loco Paulus; eandeq. sententiam saepe repetit;&, tamquam in ' a sno caussae firmamento, apienter insistit, ut idoceat,omnia mala, in quae fuit humanum genus deductum, ab illo impietatis scelere nata suisse. Sic autem eundem locum urget , Ut seriat ipsius incrementum luculenter ex

planet. Principio, dixit, homines este traditos suis desideriis. Et, quia desideria nostra nobis dedecus afferunt, eadem paullo post Affectus ignominiae appellauit. Cum autem turpitudinis, & ignominiae, consuetudo efficiat in animis stuporem,& immanitate, Om- .neq. mentis: iudicium corrumpat; ultimo i co ponIt malum omnium maximum, hoc est dementiam,qua fuerunt oppressi. Vt autem

Diuini iudicij rationem explicet, exponit, quo modo poenam, singulis peccatis debita, merito subierint. Nam,qui Deo etia credere noluerunt,ad simulacrorum pedes prouoluti sunt. Mi Deo ploriam detraxerunt, sempiaternis is nomina ae maculis deformati sunt.

Qui Dei notitiam a se repulerunt, naturaeq. voces contempserunt,ingeniiq. opibus elati, eam coVitionem, quam ex Diuinis operibus capiebat, quasi facilem, di peruulgatam, minimi secerunt, de,inanitatis studio a veri i-sima sapientiae via,& ratione, deflexerunt recto iudicio mentis orbati sunt. Vt faciant ea,quae non conueniunt. Hoc est, ut proderent officium. Est enim

hoc in loco apud Graecos,πο ει, τὰ τἀ Est autem Cicero interpreta

tur, Officium. Omnes autem ad officium nati sumus, hoc est, ad animi decus, & honestate,

ad vitae conitantiam,&grauitatem, ad iustitiae splendorem, onme inq. virtutis excellentiam. Omnes igitur, qui contra officium faciunt, cum natura pus nant , statum l. animi corrumpunt, & dignitatem, quam tueri cupiunt, errore iuribundo mentis euertunt.

Qi iam sitit autem omnes, qui fidem in Deum non retinent, ob officio abhorrentes,elegano ii collectione persequitur.

Repletos omni iniquitate,malitia br-nicatione, auaritia, nequitia.

Sunt haec omnia connectenda cum ea paristicula orationis, quam exposuit superius. nempe, Tradidit eos in reprobum sensum. Tum addit:

Plenos inuidia,homicidio, contenti

ne,dolo, maligni ate, susiirrones, detra- ctores, Deo odibiles, contumeliosos, superbos, elatos, inuentores malorum, earentibus non obedientes, insipientes, m

compostos sine affectione, absque foedere, fine misericordia. Qui cum iustitiam Dei cognouissent, no intellexerunt,quoniam, qui talia agunt, digni sunt morte,

non solum qui ea faciunt, sed etiam qui

consentiunt facientibus.

Graue quidem est, scelus suscipere; muIto tamen grauius est, se reliquis sceleris auctorem praebere. Fit enim plerumque,ut,qui scelus suscipit, magna perturbatione concita tus,a mente deficiat. Qui autem aliorum scelus approbat, non repentina animi perturbatione,sed inueterata malitia, id approbat . . Quo autem iudicium liberius est, eo crimen est detestabilius. Hinc tamen oritur quaestio, subobscura. Demonstrauit enim Paulus,eripi lucem impiis, offundi tenebras ingratis, qui Deo gloriam non dant, Ze ad Dei contemptu ingenij viribus abutuntur. Dixit,eos esse meistis errore conturbatos, ut faciant ea,quae statum animi convellunt, atque dignitatem comta minant. o modo rursus nunc eos Diuini

iuris intelligentes facit sed intelligendum est, ignorantiam esse multiplicem. Alia enim ei Himplex veritatis in seientia, alia opinio, veritati contraria. Permultum enim inter est,inter eum,qui nescit omnino,quantus Sessit.& eum , qui bipedalem tantum esse putat. Deinde, alia est earum rerum quas viruscientia comprehendamus, necne, nihil se ad beatae vitae rationem; alia vero earum, αδ non sine pernicie salutis ignoramus. Ne ire enim,utrum sint antipodes,nullum affert rebus humanis incommodum; non interno re autem pestifera a salutaribus, certissimu, est ruinae periculum. Alia postremo ignoranstia eli,cui causiam ipsi non dedimus ; alia, inquam culpa nostra deducti sumus. Qiu inim

SEARCH

MENU NAVIGATION